Ulyssis Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600 - Liber decimusquintus
Qui est de avibus quae simul se pulverant et lavant

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

1 - de Columbis in genere - I

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

[442] ex metallis auro pretiosus est. Nihil in rebus sapientia pluris faciendum. Fulget maxime aurum. Nihil sapientia est splendidius. Nulla aerugine exeditur aurum. Nulla res imminuit sapientiam. Nullis sordibus coinquinatur aurum. Nullis maculis sapientia deturpatur. Sed latet arbore opaca, multis enim, et variis inscitiae tenebris ita obruitur: verum et luco (ea enim corporis, ut ita loquor hebetudo est) ita tegitur, ut difficile omnino sit illud eruere. Scite enim et a Democrito usurpabantur naturam in profundo veritatem demersisse. Non tamen prius in hanc contemplationem descendere valemus, quam aureum ramum decerpserimus.

Sagittariorum illud certamen, quod Homerus Achillem in {Patrochi} <Patrocli> obitus honorem, Virgilium Aeneam in mortem patris instituisse scribunt, significat non omnibus contigere, ut Corinthum adeant, hoc est, ut ad culmen virtutum ascendant. Sic enim et illud facundissimus Lucianus[1] explicat, inquiens: Neque enim recte, aut probabiliter fortunam incusaremus, si sagittando, et iaculando non prorsus assecuta sit veram illam viam, unam nimirum inter tot infinitas falsas, et erroneas existentes: quod nec Homerico quidem sagittario concessum fuit, qui cum debuisset Columbam arcu fixam deiicere, linea vincula rupit. Opinor autem fuisse Teucrum.

EMBLEMATA

SACRUM emblema Iacobi Billii S. Michaelis in Eremo caenobiarchae de hominis perversitate inscriptum tale est:
            Serpentum nobis dens est, mens laeva Columba,
                        Stultitia et pueros, et superamus oves.
           
Et canis est morsus nobis, et equina libido:
                        Ut Leo nos furimus semper, et instar apis.
           
Formicae ventris non cura est maior alendi,
                        Fermenti et veteris nos comitatur acor.
            Sic innata seris mala nobis cuncta supersunt:
                        Cum bona deficiant insita cuncta feris.

Aliud emblema est apud Lucam Contilem nobilis cuiusdam Hieronymi Torti Papiensis, qui binas candidas Columbas ceu duces sibi ad sylvam, in qua arbor illa erat cum ramo aureo, ut supra ex Vergilio diximus, praevolantes depingens cum verbis: UNDE PER RAMOS AURA REFULSIT, Aeneae exemplo, cum summa gloria ad scientiam, quam per ramum aureum intelligi diximus, pertingere significat.

AENIGMA

DE Columbo aenigma tale habet Iulius Caesar Scaliger:
            As assusque atque elixus praeponitur unctis.
           
Pars duo sunt assis, non contemnenda trientes.
            Namque haec posterior, meliorque priore superbit.

As, assusque totus {Colnbus} <Columbus>. Pars duo etc. } duo trientes, duae syllabae lumbus. Namque haec } lumbus, quam collum.

PROVERBIA

CORVUS nuncius, veluti suo loco scripsimus, de eo dicitur, qui aliquo terrarum missus non revertitur. Eodem modo Columba nuncia proverbialiter aeque dici potest, qui celeriter revertitur, unde missus fuerat, prout ea fecit Columba, quae post Corvum de arca exierat. Potest item ille vocari Columba nuncia, qui felicem adfert nuncium, facta nempe allusione ad id, quod soleat hoc innoxium animal Spiritus sancti speciem repraesentare. Vel potest denique nuncia Columba dici, qui futuram iam nunc pacem annunciat: ad quem sensum Prudentius[2] ait:
            Nuncia diluvii iam decrescentis ad arcam
            Orae Columba refert ramum viridantis {olive} <olivae>.

            [443] Corvus enim ingluvie per foeda cadavera captus
            Haeserat, illa datae revehit nova gaudia pacis.

[GR] a Suida proverbii titulo commemoratur, id est, Columba sedens. Ait autem id dici solitum de supra modum mansuetis, ac simplicibus. Nam Columba, inquit, cum avolant, fallunt caeteras pernicitate volatur, cum sedent, nihil mitius ac simplius: neque quicquam habent, quo se tueantur adversus Milvios, et Accipitres praeter alarum velocitatem. Author vero adagiorum, Mihi, inquit, videtur dici posse et in eos, qui simplicitatem simulant, quo magis imponant: propterea quod mos sit aucupibus exoculatam Columbam in reti ponere, quae subsultans caeteras Columbas alliciat. Sed apud Suidam [GR] et [GR], id est, exoculatam, ut adagiorum author: sed illam sedentem, et simplicem, hanc astutam, non autem evolantem, ut Ornithologus exponit. Aristoteles[3] enim [GR] exoculatam vocat. Exoculatas quis evolare dicat? Ad hunc sensum alia adhuc similis paroemia est apud Diogenianum. [GR], id est, mansuetter Columba. Quo loco Columbina simplicitas, inquit adagiorum author, et mansuetudo laudatur, etiam in divinis literis. Nam hoc est Columba in avibus, quod ovis in quadrupedibus. Ipsa nulli animantium meditatur noxam, nec {aliude} <aliunde> praesidium habet adversus Milvios, quam a celeritate volandi.

Non ovum ovo tam simile, quam illud proverbii speciem prae se fert, quod est apud Iuvenalem, nempe hoc:
            Dat veniam Corvis, vexat censura Columbas:
Hoc est, ut idem author interpretatur, poena legum exercetur in humiles quospiam, et a quibus ob ingenii mansuetudinem aliquid emolumenti potest auferri. Rapacibus ignoscitur. Sumpta est paroemia ab apophthegmate illo satis triviali Anacharsidis, qui hoc dicto elusit studium Solonis in conscribendis legibus, quemadmodum refert Plutarchus
[4] his verbis: leges aranearum telis adsimiles dicebat, propterea quod in illas, si quid levius, aut imbecillius incurrit, haeret: si maius aliquid, dissecat, ac fugit. Huc etiam pertinet hoc Terentii[5]:
            Quia non rete Accipitri tenditur, neque Milvio,
            Qui male faciunt nobis, illis qui nihil faciunt, tenditur.
            Quia enim in illis fructus est, in illis opera luditur.

Quod subsequitur a Lyrico poeta etiam proverbialiter scriptum est, et a nobis in Aquilae historia explicatum.
            Non imbellem feroces
            Progenerant Aquilae Columbam.

Simili plane forma id Horatius dixit, ac illud Theognis:
            [GR]
            [GR], id est,
            Non etenim e squilla rosa nascitur, aut hyacinthus,
            Sed neque ab ancilla filius ingenuus.

Admonet autem adagium e probis parentibus nasci liberos probos, ex improbis improbos. Venustius erit, si ad indocti Doctoris indoctum discipulum referatur, ad improbi nutricii improbum alumnum. Pertinet adagium ad illam classem. Mali corvi malum ovum, et prolem probans haud pater progignet improbus. Plato[6] praeterea hoc proverbii loco utitur. Si velit, accipias Palumbem pro Columba. Legitur et in Mormiae cuiusdam Graeci scriptoris epistola ad hunc modum. Redemptam tibicinam, quam forte amabat, sponsaque stola amictam mihi induxit Columbae loco Palumbem, ut aiunt, meretricem pro sponsa. Convenit ubi quod deterius est, et adulterinum pro eo, quod est praestantius, ac legitimum supponitur: ut videlicet error sit in re, non in ipsa scientia. Palumbes enim Columbis sunt adsimiles. De re incredibili Columbae prius vitabunt turres dixit Ovidius[7]:
            Nam prius incipient turres vitare Columbae,
            Antra ferae, pecudes gramina, Mergus aquas,
            Quam male se praestet veteri Graecinus amico.

Et nobis Italis commune de Columbis adagium est tale: Tirano alle Colombe delle lor Colombaie, hoc est, proprii sui Columbarii Columbas iaculantur. Idem est, quod sibi ipsi damnum inferre. Etenim tales Columbae maiorem longe utilitatem erant allaturae foetus frequentia, quam ipsae semel mansae. Germani quos de re levi, et vili contendere significant, eos, teste Ornithologo de fimo Columbino certare inquiunt: Nobis vero fimus iste vilis adeo non est, sed in magno pretio, ut postea ostendemus.

APOLOGI

[444] COLUMBA siti correpta, ut vidit quodam in loco poculum aquae depictum, verum rata, atque multo elata impetu, inscia in tabulam offendit, ut et pennis ipsius perfractis in terram decideret, atque a quodam occurrentium caperetur. Apologus significat nonnullos homines ob vehementes alacritates inconsulto res aggredientes, iniicere sese in perniciem. Columbas in Columbario quodam nutrita, foecunditate superbiebat. Cornix vero eam auditam, ait: sed, heus tu, desine hac re gloriari: nam quo plures paris, eo plus moeroris accumulas. Signat ex captivis eos quoque esse infelicissimos, qui in servitute multos filios procreant: Formica sitiens descendit in fontem, ac tracta a fluxu suffocabatur. Columba vero hoc viso, ramum arboris acceptum in fontem proiecit, super quo sedendo formica evasit. Auceps autem quidam post hoc calamis compositis ad Columbam comprehendendam ibat. Hoc autem viso formica aucupis pedem momordit: qui dolens et calamos abiecit, et ut Columba fugeret, author fuit. Indicat fabula, oportere benefactoribus gratiam referre. Monedula videns Columbas in quodam Columbario laute, ac abunde enutriri, dealbavit sese, atque ad eas accessit, ut ipsa eodem pabulo frueretur. Hae vero albedine deceptae, rataeque Columbam esse, donec taceret, admiserunt in societatem. Sed cum aliquando ceu oblita emisisset vocem, tunc detecta fallacia, ac perspecta eius natura, expulerunt percutiendo: eaque privata eo cibo rediit ad Monedulas: quae ob colorem, cum eam non nossent, a suo pastu abegerunt, ut duorum illa appetens, iam neutro potiri posset. Morale docet oportere, ut quisque nostrum propria, et quam Deus dedit, forte contentus vivat, simulque perpendat avaritiam, praeterquam quod nihil prodest, saepe et quae adsunt, bona auferre.

FABULAE

ANTEQUAM de fabulosis poetarum mutationibus agamus, aliquid prius quid de Dodonaei Iovis oraculo commenti sunt, in medium adducemus. Nam et hoc fabulosum esse, Dionysius[8] Halicarnasseus, necnon Herodotus[9] in historia tradenda alias et ipse poeta attestantur, ut mox patebit. Proximum hoc Delphico oraculo fuisse fertur. Dodonam enim Chaoniae regionis, quae Epiri pars est, civitatem fuisse memorant amplam, satisque florentem, notam Iovis oraculo, quod Dodonaeum appellatum est: in quo duas Columbas fuisse fabulantur totidem quercubus insidentes, et responsa dedisse, exprimentia in mutis animalibus, quid homo adorare vellet: et postea unam earum transvolasse Delphos, quae civitas fuit Boeotiae iuxta Parnassum montem eiusdem regionis, ibique Delphici Apollinis oracula edidisse: alteram vero Hammonis Iovis templum tenuisse in Africa. At Aegyptii sacerdotes, authore Herodoto oraculum Dodonaeum sic constitutum fuisse asserebant: binas nimirum Columbas nigras ex Thebis Aegyptiis advolasse, alteram in Molossis ex fago monuisse voce humana illic habendum esse oraculum Iovis, alteram idem fecisse, sed in Lybia, ubi esset Hammonis templum sacratum. Templum id iuxta nemus Iovi sacrum, in quo arbores, quercus nempe vocales responsa dare dicebantur, omnibus circa populis sanctum erat, a Pelagis constructum, et paludibus circumfusum, quo capti superstitione homines, ut in dubiis rebus responsa acciperent, religiose accendebant. Qui arboribus hisce famulabantur, ii quoque divinandi facultatem habebant, solisque Boeotiis, si quando consulto opus foret, responsa dabant. Hac, et alia prodigiosiora de hoc oraculo nugata est antiquitas, quae cum ad rem nostram non pertineant, lubens praetereo, hoc tantum repetens, primam fagum, aut quercum (nam has arbores poetae confundunt) et Columbam Dodonae vaticinatas fingi, Dodonaeasque Columbas a nonnullis, teste Gyraldo[10], oracula sua dici carmine heroico conscripsisse. Caeterum quia poetarum figmenta sunt, non piguit Silii Italici[11] elegantissimi poetae versus ea egregie explicantes apponere; ait autem:
            Has umbras nemorum, et connexa cacumina caelo,
            Calcatosque Iovi lucos prece Bostar adora:

            [445] Nam cui dona Iovis non divulgata per orbem,
            In gremio Thebes geminas sedisse Columbas?
            Quarum Chaonias pennis quae contigit oras,
            Implet fatidico Dodonia munere quercum.
            At quae Carpathium super aequor vecta per auras,
            In Lybien niveis tranavit concolor alis,
            Hanc sedem primo Cythereia condidit ales.
            Hic ubi nunc aras, lucosque videtis opacos.
            Ductore electo gregis, mirabile dictu,
            Lanigeri capitis media instar cornua perstans,
            Marmaricis ales populi responsa canebat

Meminit eius etiam inter recentiores Baptista Mantuanus[12], quando inquit:
            Nec tua quercus erat laus ultima. Tu Iovis arbor
            Conscia fatorum: Graiis oracula nanque
            Ipsa dabas: meminit veteres Dodonae Columbas
            Entheaque illapsu superum querceta Deorum
           
Item alibi
[13]
                        Aspice sacrae
            Quod tibi in Epiro dudum cecinere Columbae.

Et Sannazarius[14] ait ad hunc sensum:
            Nec mihi Chaonias spes est audire Columbas.

Alludere videtur ad id, quod Solinus[15] scribit, nempe eiuscemodi oraculum desiisse reperiri. Sed et Columbas hinc Chaonias dici Servius scribit, explicans illud Vergilii.
            Chaonias dicunt, Aquila veniente, Columbas etc.

Verum non inepte quispiam, ni fallor, Columbis id epitheton attribui dicat, quoniam in Chaonia plurimum abundaverit hoc avium genus: ideoque nonnullos finxisse Theben, quam quoque supra Homeri testimonio Columbarum cultricem nominavimus, virginem fuisse e cuius gremio geminae illae Columbae oracula reddentes evolaverint, altera nimirum ad Hammonis fontem, altera ad Dodonae sylvam. Ad haec poeta saepius Columbas Chaonias appellant, cum nihilominus oraculi illius prorsus non meminerint, verbi causa Ovidius[16]:
            Quasque colat turres Chaonis ales habet.

Item Propertius[17]:
            Non me Chaoniae vincant in amore Columbae.

Et ex recentioribus Pontanus
            Chaonis et qualis oscula iungit avis.

Ut vero ad oraculum Columbarum redeamus, fabula quidem suo non caret mysterio. Servius Grammaticus id fingi credidit, quia lingua Thessala Peleiades Columbae et vaticinatrices appellarentur. Alii Columbas illas duas puellas fuisse putant, quae ob sermonis sui barbariem Columbae dicerentur, et cum aliorum more loqui didicissent, deposita barbarie, ita tum lingua humana usas fuisse, atque eleganter respondisse fingi, quibus astipulari Herodotus videtur, inquiens: Mulieres Dodonas oraculi, antistites aiunt geminas ex Aegypto Columbas advolavisse, utramque nigram, unam quidem in Africam, alteram vero in Dodonam, quae fago insidens humana voce elocata sit, eo loci Iovis {araculum} <oraculum> condi debere, et se interpretes esse. Eam vero, quae ad Afros abiisset, Columbam, iussisse Afros, ut Ammonis oraculum conderent, quod {oroculum} <oraculum> et ipsum Iovis est. Sic illa referebat, quarum antiquissima nomen erat Promenea, proxima Timareta, minima natu Nicandra. De quibus ita mea fert opinio. Si revera Phoenices ablegaverunt faeminas sacerdotes, et earum alteram in Africa, alteram in Graecia vendiderunt: hanc qua in Grecia, illa qua Pelasgia vocabatur, vaniit(?), illam esse, quae apud Thespotos vaniit(?), atque deinde ancillantem ibidem condidisse sub fago enata fanum Iovis, quemadmodum mos erat Thebis ministrare in Iovis templo. Et postea quam illa linguam Graecam accepit, dixisse aiunt, sororem suam in Africa ab eisdem Phoenicibus (ut ipsa fuisset) venundatam. Quod autem mulieres a Dodonais Columbae vocatae sunt, ob id mihi videtur factum, quod barbarae essent; quod videlicet simile quid avibus sonarent. Interiecto deinde tempore Columbam humana voce locutam aiunt, postquam more ipsorum Columba locuta est, tandiu volucris more sonare visa, quandiu barbare loquebatur. Nam Columba quodammodo humanam vocem sonat. Nigram autem Columbam esse dicentes Aegyptiam faeminam significant. Sunt itaque simillima inter se oracula, et illud apud Thebas Aegyptias, et hoc apud Dodonam etc. Haec omnia Herodotus. Verum Ioannes Goropius Becanus vir me Hercule undiquaque longe doctissimus multo altius eiusmodi oraculi mysterium explicare nititur in

[446] haec verba. Aveo, inquit, videre antiquissimum illud Dodonaeum quercetum, et sciscitari, quae in illo oraculo reddi consueverunt, quaeque fuerint Chaoniae glandes, quibus homines primum victitarunt. De Dodonaeo Iove, deque eius vaticiniorum antiquitate, et fabuloso exordio, cum alii, tum Herodotus, et Strabo consulendus. Nos in Gallicis docemus, Chaoniam ab Hercule Chaone, id est a Nocho nomen accepisse. Quo fit, ut illi optime senserint, qui Dodonem a Deucalione conditam scribunt, quandoquidem is idem sit cum Nocho, ut in Chroniis ostendi. Oraculum autem ex Phoenicia venisse, uti Herodotus prodit, ex eo liquet, quod Nochus, quem vel Chaonem Herculem, vel Deucalionem voces, e Phoenicia in illam Greciae partem prius appulerit, quam in Italiam navigarit. Hyginus a Thessalo, quo nomine Deucalionem vocare videtur, Dodonam conditam dicit. Quia igitur extra omnem controversiam est, lucum hunc omnium esse antiquissimum, probabile est multo Pelasgis esse vetustiorem, et tanto quidem, quanto Gallos veteres Pelasgis fuisse priores ex iis, quae de Iapigia, et Epiro tradidi, quivis colligere potest. Quando igitur omnis Ogeniorum hominum religio ad vitae lignum referebatur, non potest esse obscurum, cur Nochus, sive Chaon, sive Deucalion, sive Thessalus quercetum Iovi consecrarit. Cum enim totius orbis Pontifex maximus esset, diligenti studio ubique terrarum curabat, ut vetusta Sethinorum de religione instituta, et sacri ritus divinitus accepti docerentur: atque ad eam rem collegia, et diatribas {pluribis}<pluribus> locis erigebat: quarum nulli Dodonaea, aut venerationis nomine cessisse videntur, aut antiquitatis opinione. Quod autem de Columbis fabulati sunt, quo sit referendum, ut coniectare possum, ita asserere nolim. Appulit fortassis Nochus in Epirum duabus navibus, quas bono omine Columbas potuit nominare, tum ob volatus celeritatem, tum quo memoriam refricaret eius, quod in magna illa nave acciderat in gemina Columbae emissione. Ex vera enim historia inanes frequenter fabulae apud Graecos natae sunt de rebus vetustis non bene cognitis, unioquoque sibi somnia comminiscente. Nec aliter hic accidisse reor, dum Columbae e Phoenici dicuntur emissae: e quibus alii, quod visum fuerit, sibi fingant, mihi certe naves lubet suspicari, idque eo magis, quod haec avis Veneri dedicetur, ad quam terris omnibus inducendam Nochus potissimum navigabat. Holcadi maximae, qua generosissimae quaeque Reginae Hungariae ancillae, et pedissequae una cum Oeconomo, et aliis, inter quos et ego fui, in Hispaniam e Belgio vehebantur, nomen erat Mons Veneris, ut et ingens moles, et formosarum mulierum vectura notaretur: cui ego potius Columbae nomen dedissem, maiorem eorum, quorum Columba tesseram habet, quam molis rationem habiturus: tametsi sciam eum, qui nomenclaturam dederat, ab fabulosum Veneris in Apennino montem allusisse. Non fuit itaque falsum Columbas olim oracula reddidisse, si naves pro vectoribus capiantur, eo quod ii, qui cum Deucalione ex Phoenicum littore appulissent, primi sacrorum doctrinam in Epiro plantassent: et quorsum ea tenderet,m nobili querceto solertibus ingeniis intelligendum dedissent. Atque hoc quidem primum Dodonae fuisse videtur institutum, a quo poteri immanibus spatiis digressi, vanissimum aperuerunt mercatum mendaciorum, quae ceu vera vaticinia protrusa, ingentem quaestum fallacibus sacrificulis attulerunt: qui, ut perpetuus esset, omnem non veritatem modo, sed veritatis etiam memoriam frigidissimis, et execrandis idolomaniae portentis obruerunt. Hoc est illud praesens omnis pietatis venenum, hoc usitatum religionis exitium, cum quae diligens patrum cura ad frigidos hominum animos accendendos comparavit, ea ad sordidum lucrum detrahuntur. Hoc est illud praecipitium, quo quae Deo sunt consecrata, et pietatis studiis promovendis inventa, ea ad mammonam rectissimo lapsu devolvuntur, ruina sua non raro totam secum trahentia religionem: quod utinam nunquam cogeremur videre. Ut ut res nunc habeant, id saltem unum est de certissimis omnem priscam sacrorum disciplinam hac via sic corruptam quondam fuisse, ut tandem Deus non abusum modo, sed res etiam ipsas ad pium usum olim institutas, tolli mandaverit. Hactenus itaque Goropius. Sed tempestivum modo est fabulosas quasdam metamorphoses, quae et ipsae poetarum commenta sunt, describere, inter quas fabulas Semiramidis celeberrimae mulierum primo succurrit. Hanc enim in solitario, ac inusitato loco ab adultera matre expositam non tantum a Columbis eo lodo, ut ante diximus, enutritam fingunt, sed morientem etiam in Columbam commutatam fuisse, ac cum multis huius generis alitibus, quae in morientis domo convenerant, avolavisse: ideoque a Syris Columbas, ut Deas coli, immortalem Reginam arbitrantes. Alii post maxima bella confecta; Babilonemque aedificatam, cum insidias sibi a filio strui comperisset, omni iniuria illi remissa, praefectis omnibus iussisse ferunt, ut illi, tanquam Regi parerent: e vestigioque

[447] evanuisse ad Deos translatam. Sed Diodorus Siculus[18] a Nino per eunuchum, non a filio instructas insidias ait. Ut ut est, hoc saltem fabulosum ad Deos translatam, et in Columbam mutatam, ut Ovidius[19] quoque canit his versibus:
            At magis ut sumptis illini (Decertus) filia pennis
            Extremos altis in turribus
           
(alias montibus, quod magis placet) egerit annos.

Idem Ovidius[20] Alcidamantis filiae meminit, quam et ipsam in Columbam transfiguratam sic inquit:
            Transit, et antiqua Carthaeia moenia Caeae.
            Quam pater Alcidamas placidam de corpore nata
            Miraturus erat nasci potuisse Columbam.

Anii Apollinis Delphici filias ideo in Columbas pariter conversas fabulatur, quod quaecunque manibus attingeret, in segetem, vinum et oleum Bacchi beneficio convertentes Agamennon abducere conaretur, ut illarum opera exercitum alere facilius posset: sed cum illae se ituras negarent, ille vero iam vi cogeret, implorata Bacchi ope in Columbas abiere. Anius haec hoc modo apud Ovidium narrat:
                        Dedit altera Liber
            Faeminea stirpi voto maiora, fideque
            Munera. Nam tectu natarum cuncta mearum
            In segetem, laticemque meri, baccamque Minervae
            Transformabantur, divesque erat usus in illis.
            Hac ubi cognovit Troia populator Atrides,
            Abstulit invitas gremio genitoris: alantque
            Imperat Argolicam caelesti munere gentem.
            Effugiunt quo quaeque potest
etc. et mox
            Iamque parabantur captivis vincla lacertis,
            Illae attollentes etiam nunc libera caelo
            B(?)rachia, Bacche pater, fer opem, dixere: tulitque
            Muneris author opem (si miro perdere more
            Ferre vocatur opem) nec qua ratione figuram
            Perdiderint, potui scire, aut nunc dicere possum.
            Summa mali nota est: pennas sumpsere, tuaque
            Coniugis in volucres niveas abiere Columbas.

Nonnulli allegoricas fabulam explicantes, Anii filias, aiunt, apprime fuisse avaras, atque omne studium in mercatura exercuisse, frugumque, vini, ac olei in primis fecisse monopolium, Bacchum vero eo illas donavisse munere dici a Poeta, quoniam ille Deus cornucopiae, atque abundantiae praeesse antiquitus crederetur. Cur modo in Columbas potius, quam alias volucres immutatas dicat, significare, vel celerrime eas aufugisse, vel potius ab Agamennone opibus exutas postmodum meretriciam vitam agere coactas fuisse. Columbae enim amodum libidinosae sunt. Peristeram puellam in Columbam quoque conversam Lactantius Grammaticus refert, teste Gyraldo: sed alii aliter Lactantii verba citant: Etenim Antonius Constantius Fanens in illud Ovidii[21]:
            Uritur in calidis alba Columba focis.

Delectatur, inquit, Venus huius avis holocausto, ut Lactantius Grammaticus tradit hac de causa: Cum Venus, et Cupido lasciva contentione certarent, uter plures sibi flores colligeret, et Cupido alis adiutus Venerem superaret, Peristera nympha accurrit, et adiuvando Venerem superiorem effecit: indignatusque Cupido mutavit eam in avem, quam Graeci [GR] appellant: Venus autem, ut honor poenam minueret, Columbam in tutelam suam esse mandavit: Haec ille. Ioanes Baptista Pius vero explicans hoc Plauti: Meus festus dies, meus pullus Passer, mea Columba, mi lepus, lepidam, inquit, Lactantii interpretis Papiniani fabellam recensere non inserium, nec illepidum fuerit. Venus cum forte fortuna in pratum admodum versicolorem incidisset, quodam veluti cupidinis floreae stimulo succensa legere comantes florulente mox herbas occoepit: quas dum tenui ungue succisas in surpiculum reponit, videt suam sibi cosmetam segniter cessare. Eia age, inquit Dea, quam Paphos, et fluctu pulsa Cythera colit, et tu in Veneream aemulationem sedes? Surgit ilico Peristera divali se rapinae procingens: dein tum sedulitate, tum studio Deam Venerem in floreo certamine relinquit: quod aerge(?) ferens Venus Columbam in tutelam suam esse mandavit: Haec ille. Ioanes Baptista Pius vero explicans hoc Plauti: Meus festus dies, meus pullus Passer, mea Columba, mi lepus, lepidam, inquit, Lactantii interpretis Papiniani fabellam recensere non inserium, nec illepidum fuerit. Venus cum forte fortuna in pratum admodum versicolorem incidisset, quodam veluti cupidinis floreae stimulo succensa legere comantes florulente mox herbas occoepit: quas dum tenui ungue succisas in surpiculum reponit, videt suam sibi cosmetam segniter cessare. Eia age, inquit Dea, quam Paphos, et fluctu pulsa Cythera colit, et tu in Veneream aemulationem sedes? Surgit ilico Peristera divali se rapinae procingens: dein tum sedulitate, tum studio Deam Venerem in floreo certamine relinquit: quod aerge(?) ferens

[448] Venus Peristeram mutavit in Columbam: quae pristini obsequi, et in nova fortuna non immemor, currui Venereo subiuga fidissima triumphat. Hactenus Pius. Quae quantum a supradictis differant quisque videt. Iovem quoque Achivi, referente Aeliano[22] commemorant (Athenaeus id Autocratem scribere tradit) cum Pthiam virginem in Aegio habitantem amaret, in Columbae figuram conversum esse. Huc insuper pertinet, quod de Homero Alexander Paphius scribit, et est a nobis etiam antea ex eo annotatum, quod scilicet cum novem Columbis puer etiamnum in lecto colluserit, ac adultus in earum honorem finxerit eas ipsas Iovi ambrosiam afferentes. Postremo illud etiam ceu fabulosum explodimus, quod ex Aeliano de Columbis Erycinis supra etiam scripsimus.

USUS IN CELEBRATIONE
Funeris

HOMERUS[23] celebrationem funeris Patrocli describens inter reliqua aliorum certamina etiam sagittarios facit Columbam funiculo a malo suspensam navis eminus eam impetentes. Scribit autem et huius certaminis authorem fuisse Achillem, praemiaque sagittariis proposuisse huiusmodi, ut qui Columbam ipsam percussisset, decem pro praemio bipennes acciperet, qui vero ab illa aberrans rupisset funiculum, totidem sericulas. Primus itaque iaculator Teucer funiculum, quod Apollini nihil vovisset, rupit; Meriones vero, facto prius voto, aufugientem Columbam in sublimi percussit. Versus Homeri Latine facti sic sonant, quorum plerosque interpres a Vergilio mutuatus est.
            Protinus Acacides celeri certare sagitta
            Invitat, qui forte volent, et praemia ponit,
            Ingentique manu malum de nave refixum
            Erigit, et volucrem traiecto in fune Columbam,
            Quo tendant ferro malo suspendit ab alto.
            Qui primus volucrem ferro contingat acuto,
            Is ferat appositum munus, bis quinque secures:
            Totque securiculas, qui funem ruperit ictu.
            Prodiit his dictis rex Teucer, eumque secutus
            Fortis Meriones, magni comes Idomenei:
            Aerata inde datas miscent in casside sortes.
            Teucro primae loco sors contigit: ille reductum
            Fortiter emittens telum, nec munera novit
            Debita, primicias agrorum, aut sacra daturum
            Ulla sagittifero regi. Quo crimine Phoebo
            Irato, volucrem non attigit: indita tantum
            Vincula diffregit, quae cum stridente sagitta
            Lapsa solo iacuere, Columba per aera purum
            Tollitur; acclamant totis spectacula castris.
            Vovit primitias agrorum, et munera Phoebo,
            Et vacuo latam caelo speculatus, et alis
            Plaudentem nigram figit sub nube Columbam,
            Transmittens alae medium, revoluta sagitta
            Figitur in terram mali, ipsa in culmine fidens
            Proiecto demum collo, et stridentibus alis
            Decidit exanimis, vitamque reliquis in astris.
            Spectantes Danai miracula tanta stupebant.
            Atque ita Meriones retulit bis quinque secures,
            Ipse securiculas Teucer.

Hactenus Homerus. Meminit huius certaminis Lucianus[24]. Neque enim recte aut probabiliter fortunam incusaremus, si sagittando, et iaculando non prorsus assecutus sit veram illam viam, unam nimirum inter tot infinitas, falsas, et erroneas existentem, quod nec Homerico quidem sagittario concessum fuit, qui cum debuisset Columbam arcu fixam deiicere, linea vincula rupit

[449] opinor autem fuisse Teucrum. Athenaeus[25] etiam alibi scripsit heroes Homericos se ad aucupia exercuisse, Columbam e malo navis suspensam funiculo. Aeneas apud Vergilium[26], qui fere totam hanc historiam ab Homero accepit, quamvis hic duos duntaxat, ille quatuor sagittarios faciat, simile plane sagittariorum certamen instituit, et ex multis quatuor forte eligit, Hippocoontem nimirum primum, secundum Mnestheum, Eurytionem tertium, quartum Acestem. Hippocoon autem primus telum mittit, et malum figit: Mnestheus funem, quo nexa detinebatur avis ictu sagittae disrumpit: quam fugientem, ac per aera volantem promptus Eurytion, vocato in vota Pandaron fratre transfigit. Acestes etsi nullus superat palmae locus, tamen sagittam emittere vult, quae in aere accensa, tota igne consumitur. Inquit ergo Vergilius:
            Protinus Aeneas celeri certare sagitta
            Invitat, qui forte velint, et praemia ponit,
            Ingentique manu malum de nave Seresti
            Erigit, et volucrem traiecto in fune Columbam,
            Quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto.
            Convenere viri, deiectamque aerea sortem
            accepit galea, et primus clamore secundo
            Hyrtacidae ante omnis exit locus Hippocoontis;
            quem modo navali Mnestheus certamine victor
            Consequitur, viridi Mnestheus evinctus oliva.
            Tertius Eurytion, tuus, o clarissime frater
            Pandare, qui quondam, iussus confundere foedus,
            In medios telum torsisti primus Achivos.
            Extremus galeaque ima subsedit Acestes,
            Ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem.
           
Tum validis flexos incurvant viribus arcus
            Pro se quisque viri et depromunt tela pharetris.
            Primaque per caelum nervo stridente sagitta
            Hyrtacidae iuvenis volucris diverberat aurae;
            Et venit, adversique infigitur arbore mali.
            Intremuit malus timuitque exterrita pennis
            Ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.
            Post acer Mnestheus, adducto constitit arcu,
            Alta petens, pariterque oculos telumque tetendit.
            Ast ipsam miserandus avem contingere ferro
            Non valuit, nodos, et vincula linea rupit,
            Queis innexa pedem malo pendebat ab alto.
           
Illa Notos, atque atra volans in nubila fugit.
            Tum rapidus iam dudum arcu contenta parato
            Tela tenens, fratrem Eurytion in vota vocavit.
            Iam vacuo laetam caelo speculatus, et alis
            Plaudentem nigra figit sub nube Columbam.
            Decidit examinis, vitamque reliquit in astris
            Aereis, fixamque refert delapsa sagittam.
            Amissa solus palma superabat Acestes,
            Qui tamen Aethereas telum contorsit in auras

Ad horum veterum exemplum Batavi fictitios e ligno Psittacos, ut audio ex altissimis malis deiiciunt, sed id non sagittis tantum faciunt, sed sclopetis etiam.

USUS IN MEDICINA

TEMPERIEM Columbis calidissimam attribuunt. Aristoteles[27] quidem ventriculo ferventiore esse dixit, neque id Iuvenalem[28] latuit dicentem:
            Calidae pulmone Columbae
            Tractato

Author, quisquis ille sit, de natura rerum, propter huiusmodi ventriculi temperiem comesos

[450] lapillos conficere ait, et Cardanus[29] ita margaritas eis datas brevi in ventriculo relictas poliri prodidit. Aliqui vero, referente Ornithologo, eas sic mentiuntur: Conchas palustres in forti lixivio coquunt, donec cortices nigri separari possint, reliquum album contundunt, et rore inter pentecosten, et Augustum collecto, destillatoque excipiunt, subigunt, et globulos minutos formant, quos acicula pertusos, filoque insertos ad solem indurant: tum Columbis devorandos obiiciunt, ita ut cibi aliud nihil praebeant, in loco puro, et per alvum redditos seligunt in cribro, abluunt, et aliquandiu coquunt in aqua calcis clara, et forti: demum soli per dies octo exponunt, ut perfecte dealbentur. Alii conchas in forti aceto ad solem, vel iuxta fornacem macerant, ut a crusta nigra purgari possint. Verum tanta harum avium caliditas non est, ut Mauritani in cibis eas damnare potuerint. Nam et esum earum Galenus, maxime, quae in turribus degunt, non tantum concedit, sed etiam commendat. Quamobrem qui sinceras litteras sequuntur, non dubitant pullos cum sanis, tum etiam aegris salubres iudicare: quamvis continuus earum usus improbetur. Nam Curtium aiunt, quod quotidie Columbas esitasset, vitam breviorem reddidisse. Et revera longe duriores sunt ad concoquendum pullis Gallinaceis, et melancolicum generant succum, suntque excrementii, maxime si a senibus edantur, qualis Curtius erat, iam propemodum septuagesimum annum agens, et multis gravibus curis afflictus, ac inter reliquas filii maxime caede, necnon multis studiis maceratus, demum quod omnibus maius fuit, vix quinque horas dormiens. Ex arcanis Aegyptiorum accepimus eos, qui Columbis assidue in cibo utuntur, pestiferis morbis haud corripi: quare si pestis unquam debacchari coepisset, nihil aliud in obsonium regibus comparari solitum, quam ex Columba: quamvis Diodorus Siculus vitulum alioqui, et Anserem simplicem tantum eorum regum cibum fuisse contendat. Quamobrem Cardanus[30] laudat in peste cibum, qui ex Columborum iure, et carne conficitur. Villanovanus antiquis Columbis mirabilem tribuit in epilepsia, et paralysi proprietatem, et sylvestres Columbos mares comestos membrorum tremori, paralysi, et amissioni loquelae prodesse ait. Sed per sylvestres, ut coniicio, Columbos turrium intelligit. Nam et filius Zor apud R. Mosen his eandem fere facultatem ascribit, additque etiam odorem Columbarum in aerem resolutum ab affectibus iam dictis praeservare, et Nicolaus Massa, Pulli Columbini, inquit, in cibo sumpti membra resoluta roborant, et tremorem universi corporis sanant, relaxata crura, et minime incedere potentia, ac sensu, motuque fere privata reparant. Et Cardanus[31] dari praecipitius Columbinum iis, qui frigore laborant. Sunt qui Columbum vivum dissectum per spinam, melancolicorum, aut desipientium capiti affecto admoveant, quod faciendum etiam consulit Amatus Lusitanus[32] Sextus Empyricus Columbam incisam (per ventrem, ut Villanovanus habet) calidamque morsui serpentium impositam credi ait venena omnia rapere, et sanare. Idem ferme Plinius[33] scribit, inquiens: Columbam caro recens concerpta contra serpentes auxiliatur. Praeterea pullos Columbinos, necnon et Gallinas iis, qui ob paucitatem spirituum visivorum, imbecillitate visus laborant, utilissimos esse Avenzoar scriptum reliquit, sed capita abscindi iubet, quia eorum cerebella caecitatem inducendi proprietatem habeant. Iidem, ut Rasis attestatur occulta proprietate renum dolori conferunt, et corruptum sanguinem emendant. Sed et ipse capita truncari prius praecipit. Eodemque authore eorundem carnes tenesmum sanant, quem, inquit, cucurbita frequenter comesa generare solet. Aliqui sylvestres Columbos etiam in arthritide commendant. Florentinus pullos iis necessario esse dicit, qui iam vires a morbo recolligunt. Praeter cernem multa alia Columbae suggerunt ad usum medicum. Etenim cerebella in primis nonnulli recentiores medicamentis venerem promoventibus miscent, sed Ornithologus id ostentatione magis, quam utiliter facere eos asserit: quoniam cibi ratione, et copiosius sumpta magis ad hanc rem conferri queant, quam medicamentis parce admixta. Ego vero eiuscemodi cerebella cum in eiusmodi medicamentis, tum in cibo omnino prohibuerim, si modo verum est, quod ex Rase, et Avenzoare diximus, nimirum caecitatem inducere. Nam et in multo coitu spiritus visorii plurimum resolvuntur: ne scilicet noxa duplicetur. Fabulam sapere videtur, mulierem, ut Albertus scribit, perdite eum amaturam, a quo Columbini cordis pulverem in potu, vel cibo acceperit. A ratione pariter alienum est, verrucas aboleri, et evanescere, si quis cor Columbinum sepeliat. Testiculi venerem ciere creduntur: quinimo Kiranides in pluribus plus quam poeta fabulosus, ac nugax author eos mulieri a viro exhibitos, amori poculum fore asserit: sicuti etiam Columbae matricem viro a muliere praebitam. Sanguinis vis notior, ac celebrior. Peculiariter autem, teste Dioscoride, cruorem membranis cerebri emanantem cohibet.

[451] Galenus[34] tradit Pergamenos, atque adeo per totam fere Asiam, qui capitis ossa confracta perforant, Columbae sanguinem in crassum cerebri involucrum assolere effundere: postea vero quendam cum haberet Palumbem, nec adesset ad manum Columba, Palumbis sanguine usum esse, et tamen servatum esse hominem illum. Aliumque rursus Turturem ad eundem usum applicantem, nihil hominem laesisse. Quippe similia, inquit, similia efficere posse constat: se vero ait, sexcentos novisse eorum, quibus Romae perforata fuere ossa, nec quicquam ab usu rosacei citra Columbi sanguinem offensos. Verum id calidum sit aeque, inquit, atque Columbae sanguinis necesse est: ac fortassis ipsa tantum caliditas in contactus moderatione est utilis, haud quaquam eximia, et incognita facultate. Adest illi quoque bona facultatis temperatura. Sed quid hoc? Nam et haec rosaceo inest, praeter quam quod leviter astringat. Itaque melius invenire nihil possis in capite perforato, quam ut rosaceo probo utaris. Haec ille, ex quo Aetius, et Avicenna eadem repetunt. Eodem sanguine, inquit Galenus[35], ad hyposphagmata, id est, sugillata in oculis consistentia, quidem utuntur, protinus videlicet sumentes, qui ex animante mactata effluit. Hunc calidum in hyposphagmata assumebat quidam venis ad alarum exortus incisis, quo videlicet ad multos usus idem animal sufficeret, (ut iterum scilicet, et saepius ex eadem Columba sanguinem oculo sugillato infundere posset, nam ex mactata semel tantum uti licet). Alter pullorum tenerorum extractis pennis (sunt autem illae molles, et fistulas humore plenas obtinent) eum ipsum humorem exprimebat, oculis instillans. At aliis medicis controversia fuit, pulline sanguinem, an Columbae adultae meningi affundere oporteat. Sed Collyria sunt plurima, quae medeantur hyposphagmatis. et maxime quod plurimam recipit myrrham, quale est, quod a Democrate compositum diasmymon vocant. Secundo sunt, quae habent multum thuris: post quae sunt, quae ex croco constant. Quin et foenugraeci succus sanguini Columbino in hoc utique praestat. Quid ergo moramur aut Columbos, aut Palumbos, aut Turtures, cum omnium medicamentorum paratu facillimum habeamus foenugraecum? Tum memorata collyria in promptu servemus? Idem[36] alibi Archigenis haec verba recitat: Ad haemalopas, et hyposphagmata, id est, ad cruentatos oculos, et sugillatos: Cum plagae oculis illatae sunt, et oboriuntur ex eis cruentae suffusiones, statim in principio tum ad inflammationem, tum ad dolorem compescendum facit Columbinus sanguis instillatus, et praesertim is, qui ex teneris pennis exprimitur. Qui locus mihi suspectus est: neque enim sanguis ex pennis exprimitur, sed humor quidam, ut paulo ante ex eodem Galeno recitatum est, et ex subsequentibus patebit. Quocunque ictu laesus oculus, inquit Marcellus, si sanguinolentus videbitur, Palumbinus ei, vel Perdicis, vel Turturis sanguis: aut si haec animalia non erunt. Columbinus de pinna sublatus statim, id est, adhuc calens infundatur. At Marcellus, ac eiusdem sententiae Cornelius Celsus alias gravissimus author in eo ab aliis discrepare videntur, quod Columbinum sanguinem, ceu minus efficacem postponant. Si ictus oculum laedit, inquit Celsus, ut sanguis in eo suffundatur, nihil commodius est, quam sanguine vel Columbae, vel Palumbi,vel Hirundinis inungere: neque id sine causa, sit, cum horum acies extrinsecus laesa interposito tempore in antiquum statum redeat, celeberrimeque (forte celerrime) Hirundinis. Eorum ergo sanguis nostros quoque oculos ab externo casu commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit Hirundinis optimus, deinde Palumbi, minime efficax Columbae et illi ipsi, et nobis. Verum reliqui veteres omnes vel Columbinum {sangunem} <sanguinem> ad eiusmodi mala solum praedicant, vel saltem aliarum avium sanguini praeferunt. Dioscorides solius Columbini mentionem faciens. Columbae sanguis, inquit, in oculis cruore suffusit et recentibus eorum vulneribus illinitur. Sic Sextus ad sanguinem in oculis ex ictu, Columbae sanguinem recisum, ut illius quoque verbis utar, deinde infusum, optime facere asserit. Sic et ipse Marcellus solum Columbae sanguinem alibi ceu sui oblitus, nominans, eum de loco pinnarum (sic habet) eo momento, quo pinna avellitur, oculis, dum adhuc tepet, infundi praecipit, qui ictu aliquo vulnerati, aut sanguine suffusi fuerint. Plinius quidem Turturum, Palumbium, Perdicumque sanguinem ad eundem affectum celebrat, sed Columbinum prius nominans, sic insit. Columbarum, Turturum, Palumbium, Perdicum sanguis oculis cruore suffusis, eximie prodest. In Columbis masculi efficaciorem putant. Vena autem sub ala (quae in ascilla eius est, Sextus) ad hunc usum inciditur, quoniam suo calore utilior est. Superimponi oportet splenium e melle decoctum, lanamque succidam ex oleo, aut vino. Porro idem Plinius ex Dioscoride, ut videtur, apud quem idem est legere, Columbae sanguinem lusciosis illini asseverat, ut Turturum etiam, et Palumbium: et Galenus[37] instillatum nyctalopa, id est, nocturnam oculorum caecitatem iuvare author est. E naribus fluentem sanguinem a Columbino sanguine ad id servato, concretoque sisti, Plinius, Marcellus,

[452] Severus, atque ex his Avicenna scripsere. Idem Avicenna podagrae prodesse testatur. Hierocles vero medicamento cuidam ad stranguriam equi sanguinem Columbae admiscet, ac denique in aliis Hippiatricis Graecis medicamento miscetur ad leucoma equi composito. Adipem harum volucrum Alexander Benedictus ad {dyssuriam} <dysuriam> commendat, inunctum scilicet. Pinnae Columbinae, ut Marcellus est author, maxime quae primum nascuntur, ustae cum urtica, atque impositae podagrae dolores levant. Ovis etiam veteres Medici usi sunt. Cornelius Celsus ad rhagadia, Columbina, inquit, ova coquenda sunt, et ubi induruerunt, purganda: deinde alterum iacere in aqua bene calida debet, altero calido foveri locus, sic ut invicem utroque aliquis utatur. Et mox de condylomate tuberculo, Iisdem etiam ovis recte tuberculum,inquit, id fovetur: sed desidere ante homo in aqua debet, in qua verbenae decoctae sunt ex reprimentibus. Et rursus paulo post etiam haemorroidum vitium ovis foveri iubet, sed simpliciter, ut Gallinacea intelligamus. Dioscorides vero Columbinis ovis longe diversam facultatem tribuit, nimirum contra cerussae venenum, si cum thure, et hordei decocto praebeantur iis, qui eiuscemodi venenum hausere. Aliam rursus Plinius, sed luteis eorum duntaxat vim commemorat, inquiens: Venerem concitant lutea ex ovis quinque Columbarum, si admixto adipis suilli denarii pondere sumantur. Iam vero fimi, seu stercoris Columbini, cum ita simpliciter sumpti, tum etiam usti, et cum aliis admixti maximus in medicina usus existit. Quod ad temperiem attinet, sane medicamentum est calidissimum, adeo ut Galenus[38] alibi tradat, si manus huic fimo inferatur, manifestam persentiri caliditatem. Profecto et Palladius author est, in agro etiam eiuscemodi stercus fervidissimum esse. Insolens profecto etiam est, quod de summa eius caliditate Galenus[39] alibi prodidit, nimirum, quod in ea Iulysia, quae est Asiae pars, domus hac ratione aliquando conflagravit. Erat prosectum, inquit, Columbinum stercus, cui iam putri, et excalfacto, ac vaporem edenti, et tangentibus admodum calido, in propinquo fenestra fuerat, ita ut contingeret eius ligna, quae large nuper illita resina fuerant. Media igitur aestate cum sol plurimus incidisset, accendit tum resinam, tum ligna. Hinc autem et fores quaedam aliae, quae prope fuerant, et fenestrae nuper etiam resina illitae facile ignem conceperant, atque ad tectum usque summiserant. Haec ille, qui item multis aliis in locis Columbarum agrestium stercus maiori tempore perfecte accendi asserit. Alibi[40] rursus, ubi ex professo de eo scribit, Fimo Nomadum, inquit, hoc est Columbarum agrestium persaepe utor ad multa ceu calfaciente pharmaco, et cum Nasturtii semine tusum, incretumque aridum pro sinapi in iis, quae phoenigmo, seu rubrificatione indigent, adhibeo, ut sunt inveterati affectus, hemicranea, coxendix, scotomata, vertigines, et cephalaea; et in lateribus, scapulis, cervice, lumbis dolores inveterati: item nephritides, et affectus coeliaci, et podagrici, arthritides, quando videlicet in articulis eorum nondum constiterint tophi, sive pori. Atque hoc stercus plane foetidum non est, maxime arefactum; quocirca et in viribus et varie utimur, alias aliis miscentes medicamentis. Demum rursus alibi[41], Columbarum, inquit, in turribus rusticorum agentium stercus acre est, quo interim ruri usus sum in adolescente nervi vulnere affecto: atque hoc agricola loco illi praefectus cum vidisset (erat enim non imprudens) imitatus semper usurpat, et nervis vulneratis medetur. Porro compositio et usus similiter se habet, ut in medicamine ex euphorbio, sic ut caetera nihil discrepent. sed euphorbii loco stercus indatur. Verum stercus hoc subtilitate euphorbio cedit, eoque duris corporibus ruri ex usu est. Temperavi idem aliquando cum metallicis experiundi gratia, statim a principio cum eis terens ex aceto ad Solem, sicut supra docui, multoque acrius medicamentum evasit, quemadmodum et cum aeruginem non ustam acceperit. Haec omnia de stercoris Columbini ardore Galenus: quibus velut in compendium contractis Fernelius doctissimus ex recentioribus medicus, Columbinus, inquit, fimus, (cum eum antea in attrahentibus medicamentis celebrasset) admodum calfacit, attrahit, et rubificat cum hordeacea farina, et aceto mixtus strumas discutit; arefactus, tritusque cum nasturtii semine inveteratos coxendicis, cervicis, et lumborum dolores, podagras, et arthritides omnes extirpat. Celsus quoque evocare, et educere dixit. Insignem sane praerogativam hoc Columbinum stercus obtinet, si ut Aesculapius testatur, dolores omnes universaliter solvat, et humores desiccet. Et revera ex Galeno iam diximus huius fimi usum ad inveteratos capitis dolores, nimirum hemicraneam, et cephalaeam commendari. Apollonius apud eundem Galenum idem stercus fomentis ad aurium dolores adhibendis commiscendum esse aliquando scribit. Marcellus etiam tritum id cum hordeacea farina, et adipe suilla, et ovorum albo permixtum, et coctum, emplastri more renibus dolentibus ait imponi. Aliqui cataplasma ex eo cum farina hordei, et aceto ad omnem tumorem commendant. Adversus carbunculos maximopere celebratur a Dioscoride, Plinio, aliisque: Carbunculos emarginat, inquit Dioscorides, tritum cum melle, lini semine, et oleo. Plinius vero sic habet: Carbunculus fimo Columbino aboletur per se illito, vel cum lini semine ex aceto mulso.

1 - de Columbis in genere - I

 


[1] L. de sectis.

[2] In Ditto.

[3] 9 hist. c. 7.

[4] In Solone.

[5] In Phorm.

[6] In Teatro.

[7] L. 1. de Ponto.

[8] Lib. 1. ant. Rom.

[9] Lib. 2.

[10] Dialogo 2. de Poetis.

[11] L. 3. circa finem.

[12] Lib. 3. in quercu.

[13] L. 3. Agel.

[14] L. 2. Eleg.

[15] L. 7. circa finem.

[16] L. 3. de arte.

[17] Lib. 2(?).

[18] Lib. 3. c. 5.

[19] L. 4. Metam.

[20] 7. Metam.

[21] L. 1. Fast.

[22] Li. 1. Var. cap. 15.

[23] Iliad.

[24] L. de sect.

[25] L. 1. Deip.

[26] Aeneid. 5.

[27] 3. de part cap. 7..

[28] Sat. 6.

[29] L. de varie.

[30] In comment. l. 1. Aph. x.

[31] In comm. 5. Aph. 22.

[32] Curat. 34.

[33] L. 28. c. 4.

[34] Lib. 10. de simpl.

[35] Lib. de simpl. 10. 3.

[36] Lib. 4. c. 3. decem. med. sec. loc.

[37] Eup. 1. 46.

[38] Li. 3. de med. simpl.

[39] Li. 3. de temp.

[40] Li. 10. de simpl.

[41] Lib. 3. de comp. med. sec. genera.