Ulyssis Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600 - Liber decimusquintus
Qui est de avibus quae simul se pulverant et lavant
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
[453] Idem legere est apud Serenum:
Carbone
medendo
Dulcacidum, laticemque cumini semine iunge,
Atque fimum pariter Paphia compone Columba.
Hinc line
diruptas partes, et clausa venena.
Verum Ornithologus recte quidem priorem versum ex Dioscoride, et Plinio sic restituit. Dulcacidum laticem cum lini semine iunge. Parotidas tumores etiam saepius periculosos Plinius hunc fimum vel per se, vel cum farina hordeacea, aut avenacea comprimere testatur, idque Marcellus repetit, sed paulo aliter. Tritum, inquit, cum farina hordeacea, et melle subactum, calidumque appositum nascentes parotides comprimit. Idem tradunt, si eo quo postremo dictum est, modo usurpetur, panos aperire, et adversus strumas prodesse. Ad nigras cicatrices inalbandas Oribasius apud Aetium[1] idem stercus ex aqua illini iubet, at cito ablui, ne exulceret: aut aliis medicamentis misceri, ut thuri, saponi, cimoliae, cum aceto. Plinius vero ex melle illitum cicatrices ad colorem reducere ait, vitiligines item albas ex vino. Marcellus tritum cum aceto omnes cicatrices sanare. Clavos pedum sanat, Plinio attestante, si ex aceto coctum applicetur. Andreas Furnerius[2] liquorem quendam stillatitium, qui faciem nitidam, et teneram reddat, praescribit, cui inter caetera (ova recentia, caseum musteum pinguissimum, vinum Malvaticum, poma arantia, oleum tartari, et cerussam, diversis ponderibus mixta) Pipionem adiicit. Verum fortassis rectius fimum eius adiicere debebat, utpote quod, teste Aesculapio utile est ad impetigines, adversus quas apud Aetium etiam medicamentis admiscetur: nec non stigmata faciei delet, ut Marcellus scribit, ex aceto, ita ut assidue medicamen superducatur. Si calvescat mulier ex defluvio capillorum, Hippocrates stercus Columbinum imponi praecipit: Marcellus cum aceto tritum capiti impositum alopecias ait, et cicatrices omnes sanare. Medicamentum ad alopeciam Archigenis probatum, etiam Nicol. Myrepsus refert. Fimum Columbinum bene tritum cum aceto irrigato, et nitro prius fricato loco illine: postea subtile linteum imponito: quod ubi abstuleris, locum prius irrigato. Mirum videtur, quod Dioscorides stercus hoc, quod alioqui urere per se dixit, simpliciter igni ambustis mederi asserat: Plinius autem eandem facultatem cineri eius ascribit, si oleo illinatur. Quod sane quaesitum doctissimis medicis discutiendum relinquo. Magis verisimile est omnes durities discutere, ad quas Plinius cum hordeo commendari prodidit: Sextus qui eiusdem facultatis testem etiam se praebet, humores exiccare ait cum oleo, aut melle calefacto distemperatum, et super duritias ligatum. Miscetur insuper medicamento oculari non in iumentis solum, uti apud Vegetium[3], qui id ad cicatrices eorum videtur usurpare, sed in humanis etiam corporibus: Plinius enim ex aceto (Marcellus addit, si coquatur, et illinatur) ad aegilopas, hoc est, fistulas oculorum, similiter ad albugines, et cicatrices, nimirum ut addit Marcellus, qui plerunque sua ex Plinio transcribit, oculorum laudari prodidit: et Archigenes apud Galenum thus cum eodem stercore probe facere. Alibi quoque Galenus[4], ad aegilopas inquit, fimi Columbini aridi drachmas quatuor cum masculo thure tere, et insperge. certum est: et in libro de oculis, qui eidem Galeno attribuitur, fimum Columbinum ad pilorum in oculis ablationem etiam adhibetur. Idem denique Galenus[5] ad discutiendas genuum defluxiones, salem et stercus Columbinum teri iubet, atque ex oleo inungi. Morsibus venenatis, si Villanovano credimus, utiliter imponitur. Tarentinus quidem ad pastinacas marinas, quarum ictus etiam exitialis habetur, Columbinum fimum aqua perfundi iubet, et ex similagine levigari, et imponi. Sed ut ad internos affectus redeamus, praeter diurnos capitis dolores, multis etiam aliis morbis medetur. Quidam in apoplexia Columbum dissectum sincipiti admovent. Si epilepsia fit ex atra bile, stercus Columbinum tritum cum ovis Corvorum nonnulli miscent, et ceu cataplasma spleni imponunt, appositis prius sanguisugis. Hoc enim cataplasma materiam aiunt trahere a capite ad splenem, et febrem inducere, et sic epilepticum liberari, maxime si id per autumnum fiat. Author additionum breviarii Villanovani antidoto cuidam contra epilepsiam etiam stercus Columbinum admiscet. Inflammatas tonsillas Nicolaus Myrepsus Columbino stercore illini consulit, Plinii nimirum authoritate usus, qui id cum passo gargarizatum tonsillas, et fauces iuvare scripsit etiam cum fico arido, ac nitro impositum extra: quod posterius remedium Marcellus Pliniomastix asperitatem faucium mollire, destillationemque castigare ait. Sed haec verba apud Plinium mox subiecta ad sequens ex cochleis remedium pertinent. Ad movendum pus in angina Aretaeus[6] clarissimus medicus Columbinum fimum tenuiter per criseram, id est linteum sacculum instar pulveris transmissum, ac insuper inspersum efficacissimum esse scribit: et Galenus[7] duobus in locis ad
[454] anginam, et colli dolorem fimum Columbinum ex melle instar
cataplasmatis imponi praecipit, et Plinius vino, et oleo permixtum, anginis
illitum remedio esse tradi docet. Ad vomicam, inquit Serenus:
Simplice resina miscebimus hordea tusa,
Et mulsos amnes, et purgamenta Columbae,
His bene decoctis languentia membra foventur.
Commendatur item Galeno eiuscemodi fimus ad coeliacos affectus veteres
foris illitus Plinius vero tostum, potumque eorundem affectuum dolores mulcere
asserit, sed vide num potius ad colicos dolores dicere voluerit. Nam et Avicenna
dolorem colicae in clystere curare asserit. Et, ut dictum est, Galenus id foris in coeliacis illinit, et Marcellus
tritum, et ex melle illitum, alvi incontinentiam stringer testatur. Nec non Hippiatri equi strophosi collyriis in anum indendis cum alia, tum
stercus Columbinum miscent. Absyrtus, ac Hierocles ad inflammationem ilium et
ventris equi, fimum Columbinum, aut Gallinaceum, quantum manus capit, in vino
cum nitro dissolvunt, et inde clysterem iniiciunt. Plinius cum melle illitum
ileo resistere quoque scribit. Galenus laudat ad veteres lumborum dolores, item ad nephritides. Ad
hydropicos Archigenis remedium apud Galenum tale legitur. Aeris usti, stercoris
Columbini ana drachmam unam, rutae ramulos tres. salis communis parum, cum vino
Ephesio, et aqua, ita ut tota mixtura heminae dimidiae sit, praebeto. Apud
Nicolaum Myrepsum Columbinum stercus adiicitur quoque emplastro cuidam ad
lienosos, hydropicos, et cachecticos. Si urina retineatur propter calculum a
renibus delapsum, et in lotii meatu haerentem nostrum electuarium, vel pulverem
eius dabis, inquit Marianus Sanctus Barolitanus, cuius est haec descriptio:
Stercoris murium, Columborum (scilicet stercoris) porcellionum (id est,
asellorum integrorum) singulorum unciam miscebis, cum sesquilibra mellis
despumata, et facies electuarium, de quo exhibebis semunciam cum iure, vel vino.
Vel loco mellis accipe tantundem sacchari optimi, et morsellos inde para: de
quibus itidem semunciam praebeas cum iure Gallinaceo, vel vino. Hoc {remedim}
<remedium> si exhibere pergas, intra triduum urinam promovebit, quanvis
etiam prima statim die utilitas eius sentiatur: nem lapidem renum comminuet. Quod si pulvere uti malis, dentur inde scrupuli duo cum iure, vel vino.
Constat aquam fieri posse, quae lapidem vesicae per catheterem immissa illico
confringat. Ad quod duo sunt necessaria, ut et lapidem atterat,
et vesicae sit necessaria. Primum praestabit modus, et materia. Nam extremos
vapores e scorpionum cinere, vel Macedonici petroselini, vel tecolitho, aut
lapidibus cancrorum excipiemus. Sic enim aqua fiet, quae etiam porphyriten
comminuat. Porro innocentiam praestat, si materia, ex qua aqua excipitur, omnis
salsedinis expers fuerit; non igitur a salis genere aliquo, aut alumine, aut
calcantho, aut vini faece: sed aliquo eorum, quae nuper retulimus, aquam
excipere oportebit. Equidem scio stercus Columbinum, ac parietariam, hoc, vel
illud hac arte in aquam deductum, lapides vesicae durissimos frangere posse.
Quod nam autem illud sit, quod id facturum sit, et absque noxa, experientia
declarari oportet. Haec ille. Ornithologus ex libro manuscripto, Fimum
Columbinum, inquit, in aceto per diem, ac noctem macerabis, et colando separabis
acetum, propinabisque calculoso. In hoc aceto iniectum lapidem frangi aiunt.
Aliqui septem diebus in vase vitreato macerari in aceto volunt, deinde acetum
colatum bibi. Alii fimum Columbinum purgari diligenter iubent, et postquam in
aceti modo, qui sufficere videatur (sextariis tribus, aut amplius) diebus septem
maceratus fuerit, destillant in alembico instar aquae rosaceae: hoc liquore poto
calculum vesicae, et renum pelli aiunt, idque experimentis constare. Galenus[8] quoque Turturis stercus calculosis ustum ex mulso propinat, ut lapides
per urinam exturbentur. Et Serenus eandem adversus lapidem vesicae in hoc fimo
facultatem agnoscit, inquiens.
Sive Palumborum capitur fimum aere ferorum
Dulcacidis sparsum succis, trituque solutum.
Ad urinae difficultatem in equo Theomnestus[9] quosdam Columbinum stercus cum vini duabus heminis refert infundere. Si mulier secundinas retineat, stercus Columbinum suffitum per infundibulum, eas educet. Symphorianus Champegius radicem aristolochiae rotundae addit. Sunt qui foetum vivum, aut mortuum, et molam quoque expelli dicunt, si fimum Columbinum per se, vel cum aliis, ut castoreo, opoponace, myrtha, felle vaccino exceptum suffiatur. Et revera Aspasius apud Aetium eandem vim huic fimo ascribit. Porro Marcellus stercus Columbinum, vel solum, vel cum ovo tritum dolentibus articulis illitum prodesse tradidit, et est ab Avicenna repetitum: et nos quoque coxendicem, et podagram, in qua tophi nondum constiterint, hoc fimo iuvari supra ex Galeno retulimus. Sed Plinius simile quid de
[455] cinere eiusdem fimi praedicare videtur, dum ait: Incussi articuli fimi Columbini cinere cum polenta, et vino albi curantur. Alibi tradit eundem cinerem cum arsenico, et melle, ea quae erodenda sunt, nimirum in ulceribus, auferre: Nam et alibi omnia pedum ulcera sanare prodidit. Emplastrum d imo Columbarum usto, uti legimus in additionibus breviarii Villanovani, cum aceto forti imponitur super ficus ani, vel haemorrhoides. Caeterum notandum erit, quod etiam Galenus sese observasse testatur, in Columbis, quarum stercoris tam creber nobis usus est, multo semper inferius, et imbecillius earum stercus fore, quae in domibus degunt, quam earum quae in montibus. Sed et hoc annota, quod Gallinaceum stercus, ut Dioscorides scribit, omnia quidem quae Columbinum praestet, sed inefficacius. Item pro fimo Palumbi, fimum Columbae ad remedia adhiberi posse, et rursus pro Gruis fimo Columbinum, ut in Antiballomenis, quae Galeni, et Pauli libris adiici solent, legitur. Atque haec de fimo Columbino, et de toto, qui a Columbis petitur, medico usu dicta sunto.
USUS IN CIBO
COLUMBARUM
genus omne in cibum cedere extra omnem controversiam est. Veteres quoque earum
esu delectatos fuisse cum magna pro eis soluta pretia, tum celebrati ab ipsis
peristeriones testantur. Ovidius[10]
delicias, quas ex Columbarum esu percipiebant exemplo innuit Polyphemi, quem
Galateae, ut in amorem sui pelliceret, par Columbarum inter alia eiuscemodi
gulae illecebras offerentem introducit. Solent enim amantes amasiis suis ad
conciliandum amorem eiusmodi conferre munuscula: ait autem:
Nec tibi deliciae faciles, vulgataque tantum
Munera contingent damae, leporesque capraeque
Parque Columbarum etc.
Qui de novo orbe scripsere, Pegu incolas adeo harum avium esu affici aiunt, ut appellentibus eo nostratibus vendere nolint, tanquam cibum sibi gratissimum aliis invidentes. Sed videamus, quibus, et quae conveniant, et quantum corpus humanum nutrire natae sint. Eiuscemodi autem differentiae maxime ab earum aetate, nascendi loco, et tempore accipiuntur, Sylvestres domesticis praeferuntur, pulli veteribus, et ex iis vere quam autumno nati, teste Aristotele[11], aestivi improbantur. Albertus autem autumnales etiam laudat, nec immerito, nam eo tempore melioribus granis vescuntur. Veteres durioris alimenti sunt, et propter nimiam caliditatem, et siccitatem improbandi. Ex pullis optimi, qui evolarunt: si tamen has aves quam plurimis aliis assimiles, optimi succi dici possunt: nam generatim de his loquens Galenus[12] eas avibus annumerat, quae facile concoquuntur, et inter laudata alimenta, et quae neque tenuem, neque crassum succum generant. Alibi[13] privatim de pullis loquens, eos boni chimi, et subtilis esse scripsit. Et Ruffus pullos secundo ordine avium laudabilium recenset, quare laudare minime possum, quod a Simeone Sethi scriptum est, nimirum eorum carnem multae superfluitatis excrementitiae esse; nam quamvis id privatim de domesticis intelligit, ut subinde facit, etiam minime verum erit, nisi facta ad sylvestres comparatione: nam hoc modo etiam Galenus[14] turriculas domesticis ad attenuantem victum praefert. Et alibi sylvestres nimirum sanguinem calidiorem, et crassiorem temperamento gignere dixit. Psellus easdem inter attenuantia quidem etiam recenset, sed alibi[15] ceu sui oblitus inter ea, quae humores excrementitios pariunt. Languentibus hoc avium genus, teste Galeno, exhibebatur. Sed ut ad pullos revertamur, eos generatim acceptos Averroes calidos esse iudicat, et humidos, crassique succi, idque animadverti ex gravitate motus eorum, et quoniam calidi actu sunt, et cibos celeriter percoquant. Quod modo ad nocumenta, et iuvamenta ex eorum esu attinet; Ex volucrum genere, inquit Aetius[16] in cura colici affectus frigidi, et phlegmatici, Gallinae altiles omnibus praestant, deinde Perdices, et Palumbi debilis nutrimenti gratia exhibendi, Turturesque altiles, atque Columbae. Aretaeus et ipse illustris medicus in cura cephaleae inter aves laudat Palumbum, et Columbum, aliasque quaecunque haud ita pingues sunt. Et Hippocrates[17] diaetam praescribens in morbo epatico quodam Columbas edi iubet. Florentinus pullos Columbarum admodum necessarios ait a??s, qui iam a morbo convalescunt. Iam vero contra quia multum alimenti, et plus sanguinis generant, inflammationes, et febres etiam procreari apti sunt. Simeon Sethi caput, et oculos laedere ait, et si nimium eorum esus usurpetur, lepram dici gignere. Cynanchen eandem
[456] ob causam, testante Rasi, inducunt, et quendam Cassifam nomine, qui
ter uno die ex assa Columba comederat, periisse memorant. Quapropter quamvis
alibi Galenus[18] Columbarum pullos pro calidis, et siccis laudet, ego potius Avicennae,
et Rasis exemplo phlegmaticis hoc est frigidis, et humidis tutius exhibuerim. Rasis his rite paratis medici,
inquit, vesci consulunt iis, qui parum
sanguinis habent, et quos calor innatus, a vires destituunt, praesertim ex longo
morbo. Quomodo autem parentur, idem docet, inquiens: Veteres
cum frigidis sumi praecipiunt, ut eum liquore uva acerba, citrii pomi,
portulaca, lactuca, scariola, coriandro, et similibus. Baptista Fiera in magno calore labrusca condiri
iubet, et acribus pomis:
Sint mihi cellaris convivia prima Columba,
Cum patrios primum liquerit alta sinus.
Tunc calidi, humentisque cibi esi, facilisque culinae,
Obtusi, atque gravis ante cruoris erat.
Constat hanc labrusca tamen, cum Syrius ardet,
Aut repleant calidos acria poma uteros.
Nicolaus Massa Columbas aliquando elixari, at plerunque assas, aut in sartagine coctas comedi scribit. Sunt qui sub alis digitis compressas circa cor suffocent. alii in collo superius venam incidunt, ut sanguis omnis effluat, qui salubrius facere perhibentur: mulierculae nostrates eodem modo, quo Gallinas occidunt, rumpendo scilicet colli vertebras. Antonius Gazius vir sane illustris, aut reliquendas esse ait, nimirum quae domi aluntur, aut assandas, desiccandasque cum frigidis, et siccis condimentis: Sylvestres vero, vel eas, quae in turribus degunt, utpote non admodum pingues, melius elixari. Rasis[19], et Avenzoar[20] capita earum truncari volunt, cum praeparantur: quoniam naturali potentia morbos capitis chronicos generent. Ancillae nostrates, coquique praeceptum illud minime observant, quin si forte caput auferri ab eis contingat, nobiles e mensa quasi indignabundi reiiciunt ceu caeteris capita sua habentibus ignobiliores. Apud veterem Avicennae glossographum messos cibarii genus est (Sylvatico Almosos dicitur, ni fallor) cum Columba in aceto, vel rhu, vel omphacio, vel succo limonum, aut granatorum acidorum coquitur, cuius ventri imponitur menta, vel gelatina. Apicius sic praeparat. In Palumbis, et Columbis, inquit, piper, ligusticum, coriandrum, careum, cepam siccam, mentham, ovi vitellum, caryotam: mel, acetum, liquamen, oleum, et vinum. Aliter in elixis: Piper, careum, apii semen, petroselinum, condimenta moretaria, caryotam, mel, acetum, vinum, oleum, et sinapi. Aliter: Piper, ligusticum, petroselinum, apii semen, rutam, nucleos, caryotam, mel, acetum, liquamen, sinapi, et oleum modice. Aliter: piper, ligusticum, laser, vinum, suffundis liquamen: vino, et liquamine temperabis, et fundis super Columbum, vel Palumbum, pipere aspersum inferes. Haec ille. Columbae pullus quomodo in pastillo ad cibum paretur, docuimus in Gallina, uti quoque in Capo ex Platina, quomodo ius consumptum ex Pipionibus fiat. Innominatus qui Gallice Magirica scripsit, in pastillum e Pipionibus addi iubet laridum minutatim concisum, et zinziberis aliquid. Si crustam voles, inquit Platina[21], ex Pipionibus, aut quavis ave, primum facito ebulliant, ubi ad cocturam fere ventum erit, ex lebete eximito, exemptaque in frusta concisa, in sartagine cum abundanti larido frigito. Inde in patellam, vel testam bene unctam, crustaque instratam devoluito. Huic pulmento non iniuria pruna, et cerasa, vel austera addes. Agrestam deinde, et ova octo, si plures convivas habebis, vel pauciora si paucos, cum modico iure tudicula agitato. Huic petroselinum, amaracum, mentham, gladio minutatim., quoad fieri potest, concisam admisceto, ad ignemque ponito, longe tamen a flamma. Lente enim ebulliat necesse est. Cochleari interim tam diu misceri debet, donec cochleare ab crassitudinem integat. Fundito postremo hac iusculum crustam, ad ignemque ac si artocrea esset, ponito: coctam convivis apponito. Multum alet, tarde concoquetur, pauca recrementa relinquet, bilem reprimet, corpus exasperabit. Idem[22] mox Mirause Castellonicum ex Capis, aut Pipionibus parare docet, ut in Capo diximus. Idem[23] in Pipionem exossatum: Pipionem exinanitum, inquit, et bene lasum per diem ac noctem in aceto acri sines: lotum deinde, ac repletum aromatibus, et herbis, elixum pro libidine, aut assum facies Utronis modo sine ossibus invenies. Et mox[24] quomodo ex uno Pipione duo fiant docens, Pipionem,inquit, sine aqua ita apposite deplumato, ne pellem frangas: Exenterato deinde cutem integram, avertes, ac diriges: directam optimo farcimine replebis: integer tum omnino videbitur. Verum Pipionem hoc modo assum, frictum, elixum facies. Assum semicoctum, sale, ac trito pane asperges, inungesque leniter vitello ovi, ut crustam pro cute faciat. Ubi incoctus omnino fuerit, vehementi igne statim torreto, quo coloratior fiat: inde convivis appones. Sylvaticus Iudebot cibum esse ait, dicique Rui, esse autem micas panis, quibus pingue de pullis Columbinis superfunditur. Porro sanguine Columbino quosdam vesci, nec esse illum suillo inferiorem Galenus[25] ait, sed leporino multo peiorem. Elluchasim vero facile corrumpi, et morbos sanguineos
[457] producere dicitur. Ova quoque, teste Avicenna, percalida habentur, et malis saporis. Albertus haud facile ait indurari; quod quidem verum esse alius etiam mihi retulit, sed pravum in iis saporem reperisse negabat.
USUS IN EXTERNIS
IMPOSTORES
quidam aromatibus sanguine Columbino exceptis, et ad solem exiccatis, et ad
solem exiccatis, rursusque tritis, et aqua rosacea moschata aliquoties rigatis,
iterumque exiccatis, tertiam, vel quartam partem moschi veri admiscent, atque eo
modo moschum adulterant. Ovorum Gallinaceorum ad potiones crassas, et turbidas
purificandum pharmacopolis hodie usus est, ut in Gallina latius exposuimus.
Horatius eundem usum in Columbinis ovis celebrat his versibus:
Surrentino vafer qui miscet face falerna
Vina Columbino bene limum colligit ovo.
Quatenus
ima petit, voluens aliena vitellus.
Frequentissimus vero fimi usus apud agricolas. Varro non duntaxat ad agriculturam appositum esse tradit, verumetiam aliquot scripsisse optimum haberi, et rursus, Cassius, inquit, stercus optimum esse scribit volucrum, praeter palustrium, et nantium: de hisce praestare Columbinum, quod sit calidissimum, ac fermentare possit terram. Ego arbitror praestare ex antariis Turdorum, at Merulerum. Palladius quoque calidissimum esse dixit Columbinum, et Columella Varroni astipulans proximo Turdorum fimo Columbinum constituit. Nonnulli cinerem tenuissimum ut optimum stercus praedicant oleribus, quoniam naturali calore non solum terram recreet, sed et omnia pulicum, vermiumque genera, ac eiusmodi bestiolas enecet: iidem ei cinerem, si desit, Columbinum fimum surrogant, quoniam et hoc eadem praestare possit. Porro Cassius apud Varronem, necnon Columella spargit per agros, ut semen praecipiunt, et non ut de pecore acervatim poni. Crescentiensis ex recentioribus, Fimus Columbinus, inquit, optimus est plantis, et seminibus, et potest spargi quotunque tempore anni, quoties aliquid seritur cum ipso semine, ac etiam postea quandocunque, et unaquaque corbis huius fimi aequinales fimi ovium quadrupedum plaustro. Nam ex viginti corbibus satis commode, ex vigintiquinque bene, ex triginta optime impinguatur iugerum frumenti, si manibus spargatur per agrum aequaliter, et cum ipso grano tunc sato vertatur. Tria quidem paria Columbarum in anno faciunt corbem fimi, si Columbaria nidos intrinsecos habeant, et quo magis cibantur in Columbario, tanto plus fimi recipietur ab eis. Sic enim diutius in eo morantur, nec semper coguntur extra quaerere victum. Verum nostri rustici Columbino fimo tantum ad cannabem utuntur, quam ex nullo alio stercore maius incrementum sumere observarunt; quare etiam care admodum venditur, sed longe minori quantitate quam scripsit Crescentiensis, agris inspergunt, et laetum cannabis tamen proventum faciunt, et quatuor, vel quinque corbes sufficere cuique iugero existimant. Democritus stercus Columbinum cum pipere, et oleo ficubus adhibitum praecoces producere fructus tradidit: et Io. Baptista Porta si eo radices arborum oblinantur, fructus copiosiores producturas pollicetur, arboresque a vermibus infestari. Plinius denique quosdam scribit Columbino ac suillo fimo plagis arborum mederi. Alibi[26] etiam Indicum eo adulterari ait. Verum veteres Israelitae, ut apparet, longe praestantiorem in hoc fimo usum agnovisse videntur: nam in magna illa Samariae obsidione, ac celeberrima fame, ut sacra biblia[27] testantur, caput asini octo argenteis, et quarta cabi stercoris Columbarum quinque argenteis venundabatur: quare non immerito quis miretur in quem usum tanti faex illa Columbina emeretur. Nonnulli pro construendo igne tam care venditam existimant: sed id a peritis non admittitur, quando huiuscemodi materia nec ignem foveat, nec tam abundans esse potuerit, ut civitati satis esse posset. Alii ut Diodorus Siculus recondita in ea granula nondum digesta a famem perpetientibus empta fuisse credunt, ut in cibum cederent. Sed horum alii aliter stercus illud considerant. Etenim Nicolaus a Lyra[28], referente Alphonso Tostato non comedisse existimat ex fimo iam excreto de ventre Columbarum, quoniam id esui non est, neque alit, sed quod etiamnum in oesophago esset, nimirum grana tritici aliarumque segetum, necdum a ventriculo concocta, ac in intestina protrusa, quae, ait, stercus quodammodo appellari possunt, quoniam iam in corpore avium existunt mox in excrementum tale abitura. Contra vero Andreas antiquissimus bibliorum postillator, homines tradit in magna illa fame industrios factos, excrementaque Columbarum inquisivisse, in iis
[458] humores quosdam relictos esse existimantes, ex quibus quoniam ex granis optimis constabant, pulmentum, sive sorbitiuncula alicuius nutritionis parari posset. Quam posteriorem opinionem et ipse Tostatus astruit, verisimilius esse scribens de stercore dici proprie sumpto, quam de granis, quae reperiuntur in oesophago. Haec enim in primis stercus nondum appellantur, et nomen servant: praeterea si de his intelligeretur, non tantum de Columbarum fimo, sed de Gallinarum, aliarumque avium dici posse; verum cum Columbinum tantummodo nominet sacra pagina, de stercore, non de granis locum illum accipiendum esse. Cur vero stercus hoc potius, quam aliarum avium in cibi usum cederet; hanc rationem existere, quia Columbae mundis solummodo granis vescantur, nam tanto stercus minus malum est, quanto de rebus fit simplicioribus: unde humanum omnium est pessimum, et foetidissimum, nimirum ex multa ciborum varietate constans: quare et Ezechiel panem suum a Deo eo operire iussus, hoc magis, quam quodvis aliud horruit. Verum nemo clarissimorum horum virorum (quod pace eorum dictum sit) rem acu (quod aiunt) tetigit. Nam unde Samaritanis tanta copia, ut Columbas alerent, cum vix tres, quatorve equos nutrire possent? Rectius meo iudicio, Flavius Iosephus oblessis salis vicem praebuisse iudicat: quae sane misera conditio summae calamitatis specimen dedit.
ICONES NUMISMATA
OCCURRIT hoc loco primum Archytae Columba volatilis, de qua sic scribit Aulus Gellius[29]: Quod Archytam Pythagoricum commentum esse, atque fecisse traditur, neque minus admirabile, neque tamen vanum aeque videri debet. Nam plerique nobilium Graecorum, et Favorinus Philosophus memoriarum veterum exequentissimus affirmatissime scripserunt, simulacrum Columbae e ligno ab Archita rationem quaedam, disciplinaque mechanica factum volasse: ita erat scilicet libramentis suspensum, et aura spiritus inclusa, atque occulta concitatum. Haec ille, qui pariter Favorini verba fidei conciliandae causa etiam ponit, At Caelius Calcagninus[30] Columbam illam Archytae, inquit, ligneam certis machinis, ac pondusculis instructam fuisse legimus, ut cum moveri semel coepisset, semper moveretur, neque desineret: vi illa scilicet pristina, quae motus principium dederat, nunquam deserente impulsam, structura praeterea, et artificio adiuvante. Eiuscemodi ligneae Columbae fabricandae rationem Cardanus[31] his verbis praescribit: Quaeri solet, an Columbam ligneam, qualem Archytam Tarentinus ex Gellio alibi annotavimus fabricasse, facere liceat, scilicet, quae sponte volet, ubi tamen quieverit, immota maneat? Nam imagines, statuasque ambulantes super mensam rotarum abditarum vi aliquoties vidimus. Volantem etiam avem, sed funi insitam, per se, nondum: Ergo quae se sponte elevet, vix fieri potest: quoniam firma oportet esse vincula, quae moveant: atque ideo graviora, quam ut agi propriis possint viribus: mota vero ab initio, et impulsa, et maxime vento flante secundo, ob alarum magnitudinem, et vim rotarum, quae illas agat, nihil prohibet. Conveniat igitur levitas corporis, alarum magnitudo, et robur rotarum, atque venti auxilium, quod et Anseres, et graviores aves non negligunt, ut Columba evolet certo ordine, incerto autem ignis vi, quemadmodum, et Lampades. Sic enim et sponte elevabit, et alas movebit, quoniam ignis non manet: et materiam citra pondus suppeditare non licet. Hactenus ille: At Iulius Caesar Scaliger[32], pariter volantis machinam, cuius authorem Archytam tradunt, se vel facillime profiteri audere scribens longe alium, quam Cardanus, parandi modum, innuit: Naviculam, inquit, sponte mobilem, ac sui remigii authorem faciam nullo negocio. Eadem ratio cum volante avicula. Materia ex iunci medulla parabilis, vesiculis amicta, aut pelliculis, quibus auri bracteatores, atque foliatores (sic enim libet nunc) utuntur, nervulis obvoluta: ubi semicirculus rotam unam impulerit, motum praestabit aliarum, quibus alae agitabantur. Ut ad Archytam revertamur, eum Diogenes[33] Laertius primum mechanica mechanicis principiis exposuisse tradit, primumque organicum motum descriptioni geometricae admovisse. Non dissimilem huic artificem Cassiodorus[34] Boethium praedicat. Ad quem enim scribens, ut recitat Pet. Crinitus[35], Tibi, inquit, ardua cognosse, et miracula monstrare propositum est. Tuae artis ingenio metalla mugiunt, Diomedes in aere gravius buccinatur, aeneus anguis insibilat: aves simulatae sunt, et quae vocem propiam nesciunt habere, dulcedinem cantilene probant
[459] emittere. Patua de illo referimus, cui caelum imitari fas est. Iam vero notum est, et a nobis saepius repetitum Columbam Semiramidis insigne fuisse, ac ideo Babiloniae vexillis appingebatur. Hinc etiam in sacra urbe, ut Lucianus memorat, in Syria, Dea colebatur, cui aurea insidebat Columba, quae Semiramis credebantur. Scribit Athenaeus[36] circa Pyrenem Columbam tanto artificio fuisse depictam, ut ad illius imaginem ceu ad vivam Columbam viva Columba advolaret. ingens idolum Aspasiam Hermotimi Phocenis viri pauperis filiam in honorem Veneris fecisse, ac iuxta id gemmis picturatam Columbam statuisse, ex Aeliano[37] scripsimus, quod conspecta in insomniis Venere in Columbam conversa, et bono animo esse iubente, didicisset quomodo a foedo faciei tumore, quo laborabat, sanaretur. In aede Transtyberina magnae matri dicata, urna cinerum custos conspicitur, in qua eiusmodi caracteres leguntur antiquitatem redolentes: HOSTIAE C. F. PROPINQUAE. VIXIT, AN. VII. M. IX. Huic virgunculae conditorio subscripta est {Colunibula} <Columbula> passis alis velut evolatura, angue mordicus latus dextrum appetente. Columbae icon tenerrimae aetatulae virginis dulcissimam puritatem denotat: cuius aetas violenter moritur vel Vergilio sic adstipulante: Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras
Anguis nimirum vim, ac venenum indicat mortis. Subest quoque semilacer canis cervum modicus arreptum sistens. Canem
furiam, ac parcam, id est, mortem dici ex hoc Lucani habemus.
Stygiaeque canes in luce superna
Destituam
Cervum symbolum aetatis, ac temporis esse nemo ignorat. Neapolitanos
statuam Apollini erexisse, cuius humero Columba insidebat, et mulierculam,
nimirum Parthenopen genibus flexis ante statuam procumbentem, quasi Columbam
adoraret, collocasse ex Alexandro Neapolitano, item Statio in auguriis
recitavimus. Cur vero Phigalenses in antro quodam Cereris simulacrum, quod manu
altera delphinum, altera Columbam sustinebat, consecrarint, Caelius[38] eiusmodi fabulam recenset: Perope phigaliam Arcadiae urbem, stadiis plus
minus triginta mons fuit Elainon nomine, ac in eo Cereri sacrum antrum, quam
[GR] cognominant, id est, nigram, pullatamve. Deae cum Neptuno congressum sub equina specie celebrant Thelepusaei. Verum non inde natum Phigalenses equum volunt, sed quam dicunt Arcades
[GR]. Quinimo indignatione in Neptunum concepta, praetereaque Proserpinae raptu
consternatam, sibi pullam induxisse vestem, ac in speluncam sese insinuantem diu
postea non esse visam. Verum corruptis frugum pluribus, ac grassante latius in
homines paestilentiae vi tabida, Deorum {qnidem} <quidem> nulli supererat
coniectatio, ubi latitaret Ceres. Unum Pana, dum venando hunc, illum montem obit,
forte ingressum specum Deam ibi esse conspicatum, qui et mox Iovi insusurrarit:
a quo [GR], hoc est, Parcae illuc e vestigio missae. Ab eis vero demulctam
Cererem iram desisse, ac tristitiam valere iussisse. Causis quidem hisce
astruunt Phigalenses antrum illud videri sacrum Cereri, atque simulacrum inibi
consecrasse, habitu quidem in petra sedentis, ac caetera muliebri persimile,
praeter caput, quod cum coma erat equinum, adnexis draconum, ac ferarum id genus
item iconibus. Tunica ad
talos demissa. Delphis manu sustinebatur.
Columba vero altera. Cur autem
sic effigiem simulacri censuerint, coniectaritve. Haec autem hactenus ille.
Celebre etiam apud Homerum[39] est prudentissimi Nestoris poculum Columbarum imaginibus decoratum, quod
nimirum antiqui enarrationibus suis varie illustrarunt, ut modo patebit. Homerus
vero sic habet:
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
[GR] id est.
Iuxta etiam poculum perpulchrum, quod domo tulerat senex
Aureis clavis transfixum: ansae autem ipsius
Quatuor erant; binae autem Columbae circum quamlibet
Aureae pascebant: duo autem subtus pedes erant
Alius quidem laborans submovisset a mensa
Plenum existens: Nestor autem senex sine labore tollebat.
[460] Peleiades hic non significant aves secundum aliquos, idque fusius
probat doctissimus Athenaeus. Nam cum poculum illud aures, sive ansas geminas
haberet, utraque scilicet in binas partes versus poculum rursus coeuntes divisa,
ut cum binae essent aures, et circa utranque ([GR]) binae Peleiades spectarentur,
et rursum aliae duae sub fundo poculo, in universum sex haberentur, quot
scilicet in caelo etiam conspicitur, itaque stellas, non aves significare Homero
existimat. Sed cum et Martialis Columbas verterit, haud inepte quis Homerum aves
intellexisse putet:
Hic duo longaevo censentur Nestore fundi
Pollice de Pylio trita Columba nitet.
Quo loco Domitius Calderinus[40] pro Columba turpissime legit columna, sensum authoris plane invertens.
Extat super eodem poculo elegans Alciati emblema SCYPHUS NESTORIS inscriptum,
quod tale est.
Nestoreum geminis cratera hunc accipe fundis,
Quod
granis argenti massa profudit opus.
Claviculi ex auro: stant circum quatuor ansae:
Unamquanque
super fulva Columba sedet.
Solus cum potuit longaevus tollere Nestor,
Maeonida
doceat quid sibi musa velit?
Est caelum scyphus ipse: color argenteus illi est
Aurea
sunt caeli sydera claviculi.
Pleiades esse putant, quas dixerit ille Columbas
Umbilici
gemini magna, minorque fera est.
Haec Nestor longo sapiens intelligit usu.
Bella
gerunt fortes, callidus astra tenet.
Quam allegoriam Alciatus ex Athenaeo transtulit, cuius longissima disputatio super ea ceu in compendium redacta ad hunc fere modum habet: Nestoris poculum quatuor aures, ut Homerus testatur, habebat: quod ita Poeta descripsit, ut caeli faciem repraesentaret. Argentum enim, quo tantum poculum conflatum erat, caeli colorem indicat: clavi aurei stellas: Peliades, quae circa aures erant, Pleiades referebant, (Peliadas siquidem saepe Poetae pro Pleiades posuerunt, ut Simonides, et Pindarus testantur per transmutationem literae.) Et quando Homerus Peleiadas, id est, Columbas inducit Iovi ferentes ambrosiam, de Peleiadibus, non de Columbis est intelligendum. Verum et per has aves intelligi supra scripsimus. Paulus Iovius[41] Antracium quendam Pisanis duo inusitatae magnitudinis tormenta rudi veterum saeculo fabrefacta vendidisse narrat, quorum alterum ab insculpta ave Columbina, alterum a terribili ictus violentia Desperata vocarentur. Laurentius Surius, aliique permulti scribunt Divum Basilium Columbam ex puro auro confecisse, in qua sacratissimam custodiebat Eucharistiam; suspendebat autem eam supra sacram mensam in specie S. Columbae illius, quae in Iordano Salvatori nostro baptizando apparuit. Hinc Baronius[42] S. R. E. Card. In altari, inquit, item intra Columbam auream reponi solitam legitur in actis D. Basilii, quae Amphilochii nomine inscripta habentur. Ad idem officium positas supra altare Columbas aureas, et alias argenteas super baptisteria suspensas Severus impius haereticus sustulit, ut quaesti sunt Clerus, et monachi Antiocheni libello supplici, quem quintae synodo obtulerunt. Haec ille. Et Platina author est, Hilarium Pontificem in templo trium sanctorum Columbam auream duarum librarum pondere inter alia aurea munera obtulisse. Item Constantinum Imp. in templo D. Petri auream patinam cum thure, Columbamque hyacinthinis ornata gemmis, ac margaritis constituisse. Romani Pontifices singulis annis in praeclara natalis D. N. Iesu Christi nocte, priusquam exordiantur sacrificia, thure, et aqua lustrali consecrant, et sanctis precibus inaugurant ensem affabre factum, aurea vagina, baltheo, capuloque aureo instructum, et eius mucroni impositum galerum ex holoserico molli ianthino consutum, duplicatumque exuviis mustelarum, vel ut quidam vocant, inalpinorum murium candidissimis, fascia, vel diademate aureo circumdatum, et margaritis plurimis circumtextum, exornatumque. Quamvis autem nobilis, et optima haec strena, quam parat ea nocte solam Pontifex summus magno cuipiam Principi donandam, qui bene de Republica Christiana meritus est, vel bene mereri adhuc potest, huc pertinere minime videatur tamen eius obiter mentionem fieri oportuit, {quoniamin} <quoniam in> eo galero candida Columba, et solis globus caelari soleant. illa Spiritum Sanctum, hic summum omnium conditorem Deum significans. De caeterorum mysteriis aptissimis, quorum meminisse, et exequi significata Christiani,
[461] ac pii principis interest, qui plura desiderat, is Stephanum
Vindanum Pigium adeat, qui fuse, ac docte ea singulatim in suo Hercule Prodicio
omnia prosequitur. Quod modo ad numismata spectat, pauca equidem, imo
bina tantum observavi, in quibus Columbae imago repraesentatur. In nummo sane
Cybaritico Columba cusa est. Horatius
eius urbis, et fortassis numi meminit, inquiens:
Ne Cybaritica, ne Bithinna negocia perdas.
In Cilicia ea est urbs, quamvis et alia sit minoris Phrygiae. In nummo autem inscriptio est KIBIPA. Signum Columba volans. Pierius Valerianus loci religionem indicare existimat, nimirum ut in ea urbe, quemadmodum in Syria sacra Columba colatur. Aliud numisma argenteum est Iuliae Piae, quod in aversa parte Iuliae Piae in habitu viduali effigiem cum inscriptione IULIA PIA FELIX AUG. ab aversa vero Pudicitiae Deae eundem vestitum indutae, sed sedentis, et ab utroque sedis latere Columbam, manu vero sceptrum habentis imaginem repraesentat, cum literis PUDICITIA.
EPIGRAMMA PONTANI INSCRIPTUM: C
DONATURUS SIT SUAM COLUMBAM.
Cui vestrum niveam meam Columbam
Donabo, o pueri, tibine Iuli?
An Celsi tibi? An tibi Nearche?
Non vobis dabimus mali cinaedi.
Non vos munere tam elegante digni.
Quin ite in miseram crucem, diuque
Concisis maceremini mariscis.
Insulsi, illepidi, et parum venusti
Sed cuinam cupis, o Columba, munus
Deferri? scio, nam meam puellam
Amas plusquam oculos suos, nec ulla
Vivit mundior, elegantiorque.
Haec te in deliciis habebit, haec te
Praeponet nitidis suis ocellis,
Nec tanti faciet suam sororem.
Huius tu in gremio beata ludes.
Et circumsiliens manus, sinusque
Interdum aureolas voles papillas.
Verum tunc caveas proterva ne sis.
Nam poenas dabis, et quidem severas.
Tantillum modo tam venusta poma
Seces unguibus. Est enim Dionis
Tutelae hortulus ille dedicatus.
Numen laedere tu tuum caveto.
Impune hoc facies volente Diva,
Ut dum te roseo ore suaviatur,
Roseum luteolis premens labellis,
Mellitam rapias iocosa linguam,
Et tot basia, totque basiabis
Donec nectarei fluant liquores.
[1]
Lib. 13 et 129.
[2]
In Lib. de decorat.
[3] 2.
Veterae. 22.
[4] 3.
Eup. 41.
[5] 3.
Euper. 131.
[6]
Lib. 5. c. 7.
[7]
3. Eupor. 265. et 266.
[8] 3.
Eupor. 273.
[9] In
Geoponicis.
[10]
Metam. 13.
[11]
5. hist. c. 13.
[12]
Lib. 3. de alim. et
lib. de cib. bo??nia suc.
[13]
Lib. de diss. cont.
[14]
L. de vict. atten. lib.
de off(?). cont.
[15]
L. de vict. rat. in
morb. acut.
[16]
L. 9. c. 30.
[17]
L. de inter. affect.
[18]
Metam. 8.
[19]
Aph. 4.
[20]
In Thes. 9.
[21]
L. 6. c. 10.
[22]
Cap. 13.
[23]
Cap. 40.
[24]
Cap. 40.
[25]
Lib. 3. de alim. facul.
[26]
L. 35. c. 6.
[27]
4. Reg. 6.
[28] Cap.
29. in 4. l. Reg. c. 5.
[29]
L. 10. c. 12. Noct.
Att.
[30]
Lib. de peren. mot.
ter.
[31]
L. 12 Var. cap. 58.
[32]
Exer. 326.
[33] Lib.
8.
[34] In
Variis.
[35]
L. 17. c. 12.
[36]
Lib. 3.
[37] L.
12. in Var. c. 1.
[38] L.
15. c. 31.
[39] Iliad.
A.
[40] In
comm.
[41]
L. 3. hist.
[42]
Annala. 1.