Ulyssis Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600 - Liber decimusquintus
Qui est de avibus quae simul se pulverant et lavant
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DOMESTICARUM ALIQUOT Columbarum descriptiones,
et primum earum, quibus pedes nudi sunt.
Cap. II
[462] Domesticas Columbas appellamus, uti supra quoque innuimus, quae intra limina nobiscum fere degunt. Harum alias nostrates, alias peregrinas, sive exoticas nominare possimus. Nostratium aliae pedes hirsutos habent, aliae nudos: rursus aliae cristatae sunt, aliae vertice plano, quae vulgatissimae sunt. In peregrinis non eaedem tantum
figura
[463] Columba domestica varii coloris cum piso.
figura
[464] differentiae reperiuntur, sed rostri insuper quantitate discrepant. De colore omnium nihil dico: quod si enim et is diversitatem speciei in eis constitueret, potuissem quasvis ubique obvias describere, lectoremque in re tritae, ceu seria diutius remorari: at cum idem etiamnum mihi sit, qui semper fuit, docendi animus, itaque posthabita coloris ratione, diversissimorum generum saltem unam delineabo, vel plures si necessarium fore existimavero.
Inter notiores, quibus pedes nudi sunt, cum duplex genus sit, maius nimirum, et
minus duas etiam icones exhibere placuit. Prior effigies maioris est. Vulgus huiusmodi Columbas Tronfos, et
Asturnellatos appellat. Maiore sui parte nigricabat. Caput maculis albis,
quas virides pennae percurrebant, erat variegatum. Mentum pariter insignem
maculam albam habebat, sub qua pennae prorsus erant amethistinae. Alae insuper
albis maculis respergebantur: remiges vero totae candidae: pedes rubri, albis
tabellis distincti: caetera, ut dixi, avis erat nigra.
Quam nunc damus potius, quam aliam in hoc genere depinximus, quia videlicet
inter alias ob colorum diversitatem longe pulcherrima existit. Quare variam
appellare libuit. Magnitudo, si a rostri extremitate ad caudae finem usque
demetiaris dodrantem aequat, et palmum. Rostrum crassiunculum est, qua capiti
coniungitur, album: nares patulae, et nigrae: caetera coloris cornei. Caput
superius modo albis, modo amethistinis plumis variegatur. Guttur prope rostrum,
atque oculos primum livescebat, mox prorsus candicabat. Collum coloris castanei,
sed in summitate pennarum ferme sanguinei, et prope dorsum virescit. Dorsum
ipsum, ac uropygium candida, uti etiam costae, et alarum remiges, nam caetera
omnino sunt ferruginea. Pectus, venterque plumbi colorem aemulantur, quemadmodum
item coxae: nihilominus plumulae omnium subtilissimae ad castaneum inclinant.
Cauda ex albo cinerea est. Tibiae
digitique nudi, coloris sanguinei, albis tabellis insignes: Ungues breves, nigri,
ac minime recurvi.
figura
Verum antequam ad Columbarum domesticarum, quibus pedes hirsuti, hoc est, pennulis obvestiti sunt, descriptiones me accingam: monstrificarum harum Columbarum imagines praeponere libuit, quarum prior in Germania prope pagum Rikenscho(u? v?)en, non procul a Landavia oppido anno 1550. capta est, non tantum quatuor pedes, sed duplicem
[465] etiam naturae ad eiicienda excrementa alvum habens, quae Augustam (ubi tunc temporis Romani imperii comitia habebantur) missa, primum a Carolo Caesare, et principibus imperii, ac a reliqua hominum multitudine miraculi loco conspecta est. {Hec} <Haec> altera Bononiae nata est, duplici alvo, item quadrupes colore tota cinereo ad amethistinum tendente.
Columba monstrifica alia quadrupes cum cannabe.
figura