Ulyssis Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600 - Liber decimusquintus
Qui est de avibus quae simul se pulverant et lavant

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

3 - de Columbis pedibus hirsutis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE COLUMBIS PEDIBUS hirsutis
sive pennatis

Cap. III

[466] Columba hirsutis pedibus maior, cum cirere arietino.

figura

[467] Nostratium domesticarum, quae pedibus sunt hirsutis, aliae maiores quoque aliae minores dici queunt, et harum rursus aliae capite sunt plano, cristato aliae. Quam pro maiori exhibimus, avis erat aspectu quidem iucundissima, maxima tamen sui parte albicans. Rostrum habebat fere luteum, cervicem viridem, pectoris initium amethistinum, vertex capitis, dorsum, alaeque superius quodammodo livescebant. Cauda, alarumque superiorum extremitates prorsus erant nigrae, digiti pedum rubei, caetera candida. Aracum quia quoque vescatur eo, appinximus.

Ex minoribus, quae crista carent, haec est, quam modo delineatam tradimus, omnino candida, sed rostrum luteum, pedum digiti rubri, ac inter eos pennae, eaeque satis longae, et candidae.

figura

[468] Si Picam Plinius, quod nimirum albo, nigroque variaret, variam appellare potuit, et nos hanc ex posteriorum etiam genere hic iam depictam Columbam variam dicere poterimus. Nam et haec si sanguineos pedes excipias, duobus eisdem tantummodo coloribus constat. Caput enim guttur, pectus, venter, coxae, et alae inferius candida: Dorsum totum nigrum. Cervix, collum, atque alae superius, necnon podex, et cauda ex albo, nigroque varia. Appicta est melica.

figura

[469] {Columbra} <Columba> nostras cristata.

figura

Inter cristatas nostrates huius avis icon etiam suffecerit. Avis erat tota subcaeruleo, nigro, ac candido variegata. Caput, ubi rostro annectitur, subcaeruleum, mox album: in cervice rursus subcaeruleum. Gula, pectus, venter omnino alba: alae albo, subcaeruleo, et nigro variae. Cauda tota subcaerulea, pedes rubri: atque hae icones pro domesticis nostratibus positae sufficiant.

3 - de Columbis pedibus hirsutis