Ulyssis Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600 - Liber decimusquintus
Qui est de avibus quae simul se pulverant et lavant
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE COLUMBA LIVIA
Cap. IX
SYNONIMA
[503] COLUMBA [GR] Aristoteli dicta, a Theodoro Gaza, ut iam saepe diximus, Livia traducitur, et apparet sane [GR], sive ut efferunt poetae [GR] a colore ita appellatam. Nam [GR], et [GR] Graeci lividum dicunt. Unde Eustathius [GR], inquit, non simpliciter Columba est, sed species Columbae nigrioris, ut vox, seu dictio ipsa subindicat. Idem Eustathius alibi [GR] ait esse genus Columbae timidum, ideoque etiam alias [GR] vocari. Contra rursus alibi docet [GR] Doribus Columbam simpliciter sonare, et [GR] commune omnium Columbarum epitheton esse, necnon etiam quandoque per antonomasiam simpliciter pro Columba usurpari, quemadmodum, (ni fallor) in Columba diximus. Augustinus Niphus Columbas Livias (utor enim communi Gazae interpretatione, atque utinam is ita ubique virum se praebuisset) scribit Italis vulgo Palumbellas dici. Quod nomen Ornithologus Latine quoque eis recte tribui posse existimat; Nam, inquit, maior est, qui simpliciter Palumbus dicitur, vel, ad minoris differentiam. torquatus. Veruntamen eo modo Liviae cum Phabe, quae Palumbus minor est, seu Palumbella confundentur. Albertus Magnus alias Columbas cavernales, alias corrupta, ut apparet, a Peleia voce Belez nuncupat: Scaliger aptissima dictione Turriculas: Germani Lochtuben, Kleine Wilde tuben, Holtztuben.
GENUS
ARISTOTELES Columbarum genera enumerans [GR] penultimum magnitudinis locum tribuit, sicut alibi fusius a nobis disputandum est. Nunquid in hoc genere diversitas reperiatur, plane ignoro; lego tamen apud Aelianum in India Livias Columbas virides pennas habere, adeo ut primo aspectu, si quis in avium cognitione rudis sit, Psittacum, non Columbam dicat: rostrum illi, et crura Graeciae Perdici esse similia: quas sane notas in nostratibus Liviis non reperias.
DESCRIPTIO
PELEIAS, inquit Aristoteles[1], quam Columba minor, nigra est. (Gaza vertit, Livet etiam plumis, et pene nigricat) et pedibus rubidus, scabrosisque. Idem Athenaeus, et Aelianus repetunt. Quare parum recte Varinus Peleian esse ait Columbae genus simile Palumbi, nam neque color, neque magnitudo respondet. Hunc etiam, ubi Albertus habet, Columbae Belez similes sunt domesticis griseis, lege fuscis, nam alioqui color griseus incanus, seu cineritius est, et ipsemet alibi nigras esse dixit. Hesychius ob allatam rationem non parum hallucinatur, dum Peleiades Columbas nigras interpretatur [GR], lego [GR]. Mihi Peleias, sive Livia nunquam conspecta, quare descriptionem, atque iconem ab Ornithologo mutuatus sum. Descriptio autem talis est. Vidi ego, inquit, apud nos Livias captas cum alias, tum Februario etiam, et Augusto mensibus, Avis ea Columbae domesticae specie persimilis est, paulo minor; pedibus rubet: rostrum albicat: circa nares tamen purpurei parum habet. Plumae ubique cinereae, sed in cauda extrema pennae nigrescunt, mediae subruffum aliquid habent. Collum pronum et ad latera partim purpureas, partim subvirides plumas habet pro diverso ad lucem positu hoc, vel illo colore splendentes. Collum supinum ex cinereo purpureum est. Alarum pennae quatuor longiores
[504] nigricant cum aliquo subruffo colore: minimae cinereae sunt: mediae partim cinereae, partim ad extrema nigricant, et earundem ultimae dorsum versus subruffae sunt. Longitudo a rostro ad extremam caudam dodrans, et digiti quinque fere. Differt a Palumbe, quod et multo minor est, et maculas albas circa collum, et in alis, ut illa non habet.
Columba Livia cum cumino.
figura
LOCUS NIDUS
[505] MONACHI, qui in Mesuem commentarios promulgarunt, Columbae, inquiunt, sylvestres in turribus, et montium rupibus nidificant, domesticis minores, et a nonnullis Livia, quasi livida dicta. Sed dubito ego num in montium rupibus nidulentur. Nam et Scaliger Turriculas, Oenades vero, hoc est, nostros Saffarolos rupicolas dixit quam aptissime. Turnerus in cavis arborum, et templorum muris nidificare ait, item Albertus, sed hic cavernas arborum, aut ipsas arbores praeferre existimat. Aves sunt migratoriae, Aristoteles[2] enim discedere eas, neque hybernare apud nos testatur, praeterea minus patientes esse, eamque ob rem a nullo cellares ali. Albertus aliam causam cur non alantur adducit, quod scilicet quamvis retineantur, non pullificent. Volant gregatim, ut idem Albertus testatur.
AETAS
ARISTOTELES[3] Perdicum aetatem non amplius, quam ad sedecim annos extendi prodidit, si communi textu standum. Sed cum eo in loco de Columbaceo genere agat, dictio [GR] multis viris doctis suspecta est, et Niphus annotavit multos in verioribus codicibus [GR] legi asseverare. Quod si [GR] legendum, hae sane e Palumbium genere non fuerint, quarum videlicet aetas ad quadragesimum usque annum extenditur.
VICTUS
Ornithologus Columbis Liviis eadem fere exhiberi posse credit, quae Palumbi, et Albertus glandibus, et granis Columbas cavernales, quae Liviae sunt, vesci scribit.
USUS
LIVIAE, inquit Ornithologus, apud nos, ut audio, Palumbis, tanquam
teneriores in cibo praeferuntur: Quod etiam Bap. Fiera dixit canens:
Aridior si te delectas forte Columba
Livia, turrita quae tibi ab arce cadit.
Non sapiat torquata minus mihi cara Palumbes,
Si modo fert molles non diuturna dapes,
Hoc est non annosa. Liviarum fimus, ut tradunt monachi Mesues commentatores,
ad sinapismum requiritur.