Ulyssis Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600 - Liber decimusquintus
Qui est de avibus quae simul se pulverant et lavant

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

10 - de Turture

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE TURTURE

Cap. {IX} <X>

AEQUIVOCA

[505] [GR] (TRYGØN), uti dicemus Graecis Turtur est, Huius nominis mulier quaedam fuisse legitur, eaque Aesculapii nutrix, cuius monimentum Pausanias[1] in templo eius Dei prope Ladonen Arcadae fluvium, cuius aqua omnibus Graeciae fluminibus pulchritudine antecellebat, extare memorat. Hesychio quoque [GR] est [GR], et [GR], quae verba doctissimus Henricus Stephanus mendo non carere existimat. Eidem Hesychio [GR] est piscis marinus centro deleterio, ille nempe quem Latine pastinacam marinam dicimus. Hunc piscem Ulyssi necem intulisse tradunt, ideoque a Nicandro [GR] nuncupari.

[506] Recentiorum nonnulli, ut D. Ambrosius[2], vocis amphibologia decepti pro hoc pisce Turturem verterunt, quod multi non probant, quoniam [GR] non a voce dicatur, sed [GR], id est, [GR], hoc est, nocere, et affligere. Turtur tamen etiam piscis nomen est: hunc Robertus Stephanus vocat Trutam, Ornithologus Troctam legit, et authorem habere illum negat. Sed Turtur duos forte diversi generis pisces significat. Nam qui a Iuvenale Turtur appellatur, cum nonnulli Trucham, seu Troctam esse volunt, quemadmodum Lucius Marineus Siculus[3] historiographus regius, cuius super hac re verba adiicere minime piguit. Capitur, inquit, multis Hispaniae amnibus piscis aureis maculis insignitus, qui etsi notissimus est ubique, quo tamen nomine vocetur ambigitur. Ego vero cum esse arbitror, quem Turturem Iuvenali appellat, quo cariturum dicebat Ursidium: quandoquidem nomen hoc Turturis multarum gentium vulgari sermoni maxime convenit. Nam et Hispani Trucham, et Itali, Siculique Troctam vocant. Piscis est autem non modo iucundissimi saporis, sed optimi quoque nutrimenti, quem medici senibus, et etiam aegrotis libentissime concedunt: cuius in Hispania magna est multitudo, et magnitudo ingens. His namque praelarga captura non divites modo sed etiam pauperes vescuntur vilius emptis. Qui etsi in multis Hispania fluminibus capiuntur, illi tamen, qui apud legionem fluminis Orbigonis, Benaventum, Burgos, Molenam, Nelam, Mansiliam, Barchum Abula, et in amne quamvis parvo, cui nomen est corpus hominis, multo meliores habentur, quam caeteri. Turturem captum vidimus in ripa Thormis apud Salamanticam librarum viginti. Haec itaque ille. Truttam, ut apparet, intelligens, quam Itali Trottam, non Troctam nuncupant. Trocta autem piscis quidem nomen est, at Graecum, et communi doctorum virorum sententia Amia Aristotelis, de qua suo loco, Deo dante, agemus. Ut vero ad Truttam revertamur: hunc piscem nunquid Iuvenalis Turturem vocaverit viri docti iudicent. Graeci veteres, quod noverim, Truttam non agnovere; Latini alii aliter appellant, at nemo Turturem. Ausonio Gallo haud dubio silar nescio quare appellatur, dum ait:
            Purpureisque Silar stellatus tergora guttis.

Inter Iuvenalis commentatores Georgius Valla poetam existimat non de ave, at de pisce loqui, verum quem piscem ita vocet, non addit: et revera Iuvenalis, dicant alii quid velint, lautissimum cibum nominare volens, quo Ursidium cariturum gloriatur, avem satis obviam, quamvis gratissimi saporis intelligere mihi non videtur, maxime cum sequenti subinde versu mullos recenseat. Romani, ut historia testis est, pisces maxime exoticos semper cum in summo honore, tum in praecipuis habebant deliciis: sed haec sunt alterius loci, et negocii. Addemus Iuvenalis versus, ut quisque, quam lubet, amplectatur opinionem:
            Sed placet Ursidio lex Iulia, tollere dulcem
            Cogitat haeredem cariturus Turture magno,
            Mullorum iubis, et captatore Macello.

Quae si ita sint, [GR], sive Turtur duos pisces significaverit, Truttam nimirum, et Pastinacam marinam, de qua, ut id obiter sit dictum, eiuscemodi tradunt miraculum, nempe si quis ictus ab ea caudam ex arbore quapiam, et praecipue quercu suspendat, arborem arescere, ipsum liberum evadere. Quod per antipathiae rationem contingere tradit Aetius. Porro Turtur vulgo loci nomen est in Calabria multis arundinibus saccariferis abundantis.

SYNONIMA

THOR [HE] Hebraeis Turturem sonat, et Thorem [HE] Turtures in plurali. Thor tempus quoque significat, et Thorem in Canticis gemmas, aut margaritas coniunctas, vel ordinatas secundum ordinem dispositionis, vel lineamenta, aut genus ornamenti, ut sunt torques, vel monilia. Rabbi David exponit figuras depinctas instar Turturis. Chaldaeus pro Thor habet [HE] Saphnina. In dictionario Syrochaldaico apud Plantinum impresso Schuphnina [HE] legitur, atque Schephenina [HE] et in plurali [HE] Schaphnina. Legitur in eodem dictionario [HE] species avis, vel Turturis. Persa pro Turture habet Tetaru [HE] Invenitur item pro hac ave in lexico trilingui zuziltha [HE], nescio cuius linguae. Turtur Avicennae, ut Bellunensis interpretatur, praeposito articulo appellatur Alfafanin. Guarescen, inquit Sylvaticus, Turtur est, vel Palumbus sylvestris: quae posterior significatio verior est. Neque etiam Duram, ut ille vult, Turtur est, modo Duram illi eadem avis, quae Duraz Avicennae, ut ego coniicio: nam haec, uti Bellunensis quoque interpretatur, Attagen, sive Francolinus est: quare et Antonius Gazius

[507] in eundem errorem incidisse videtur, cum nixus authoritate Averrois, qui Turturibus admirandam ad acuendum ingenium facultatem tribuit, Duragi, cui hanc vim ascribit Avicenna, Turtures vertit. Apud Albertum, ubi Graece Aristoteles habet [GR], semel, atque iterum Targula legitur, quam nonnullis Sturnum esse asserit, sed omnino Turtur est. Alibi quoque Thagore habet pro Turture. [GR] Graecis recentioribus [GR], vel [GR] appellatur, Latinis Turtur. Utrisque, tam Graecis nempe, quam Latinis a sono vocis, nimirum a [GR], non [GR], nam haec posterior vox Vespertilionum est, quod etymum in Graeca dictione dilucide, minus in Latina apparet, nisi dicamus id per methatesin, sive literarum transpositionem, ut Goropius vult, factum, ut Turtur dicatur, quasi Trutru. Alii vero ad Hebraeorum Tor Turturis nomen derivant. Legitur et Turturis in nominativo, ut Vulturis apud Ausonium. Plerunque Turtur in masculino genere, raro in faeminino sumitur. Martialis[4] caereum, et aureum Turturem dixit, Iuvenalis[5] magnum, sed hic subinde a Turture Mullos nominat, unde forte, uti ante diximus, piscem Turturem nominat. Turtur avis Italis Tortore, Tortora, Tortole, et Turtura, et Tortorella dicitur, Hispanis Tortola, et Tortolilla, Gallis Tourterelle, Tortorelle, Germanis Turteltub, Turtel, Saxonibus, Anglis, et Belgis communi vocabulo Turtelduve: Usurpatur et Turtell in Anglia: Illyrice Hrdlicze. Io. Goropius Becanus[6], qui omnia suae linguae origini vocabula accepta ferenda esse contendit, Belgis Turturem non Turdelduve, uti diximus, sed Trutelduve a verbo troutelen, quod, inquit, idem est, quod blandiri, et omnibus modis, et gestibus conari cuipiam placere, et proprie id facere suaviis, et amplexibus, quod a Turturibus docemur. Et mirum est in hac voce, et sonum quodammodo ipsius avis exprimi, et praeterea significari fidei excellentiam, quae in Turturum coniugio tanta est, ut merito princeps fidei dici possit. Trou fidem notare ait, et Trout idem esse, quod coniugio copulat. El, sive cum aspiratione Hel excellentiam denotare. Hinc troutel de iis dici faeminis, quae blanditiis Columbinis amorem sibi conciliare student: et in masculis Troutelaer eodem modo usurpari.

GENUS

ARISTOTELES Columbacei generis volucres ordine recensens, Turturem ultimo loco nominat, et minimam in eo genere existere scribit, et sane nostrates Turtures tales omnino existunt. Caeterum Philosophus unicum duntaxat, ut apparet, Turturum genus agnovit, quod licet in locis frigidioribus, ac nivosis candidum aliquando reperiatur (Scaliger[7] in Vascovia duos eiusmodi sese vidisse narrat et in Polonia eosdem inveniri mihi per literas narravit Martinus Foxius medicus Cracoviensis) nostro tamen aevo aliud genus observatur, cuius faemella naturaliter candicat, mas vero coloris est cinerei ad subruffum vergentis, habetque torquem nigram. Eiuscemodi par Turturum mihi misit Io. Michael Rinellus nobilis Placentinus; hoc genus Indicum appellant. Aelianus[8] Turtures saepe apparere scribens, de posterioribus intelligere mihi non videtur, at do illis, quas in nivosis locis quandoque conspici diximus. Insula illa, quam Hispaniolam nuncupant, tria, aut quatuor diversa Turturum genera producere tradunt. Henrico Galliarum regi, testo Ornithologo, coronando Turcarum Imperator inter alia munera par Turturum rari cuiusdam, et peculiaris generis transmisit, et mihi Io. Paulus Oliva Genuensis aliquando alterius, et diversi, quam sunt nostrates, coloris promisit, quas ex Alexandria Aegypti deferri referebat.

FORMA  DESCRIPTIO

[508] TURTUR, quemadmodum ex Aristotele[9] diximus, in toto Columbaceo genere minimum est: alibi[10] quoque Chloreum, pro qua voce Gaza non recte Virionem vertit, nam hanc Turture triplo minorem, Turturis magnitudine esse dixit, quemadmodum et Alexander Myndius Ortygometram: sed Ortygometra Turture nostrate brevior, et altior, et ut apparet, corpulentior est, modo quam pro Ortygometra pinximus nostris Re delle Quaglie, hoc est Coturnicum Rex vocata veterum Ortygometra sit, ut opinor. Athenaeus ait, Turturem esse colore cinereo, eius authorem citat Aristotelem; quod etsi quodammodo verum fit, tamen in Aristotelis codicibus non reperitur; dorso, ut inquit Albertus, color ruffus in superficie pennarum inspergitur. Turturem itaque cur nigrum vocent Ovidius[11], et Pontanus, haud facile intelligo, cum praeter maiores, seu remiges alatum pennas, nihil, vel saltem parum nigredinis possideat. Orus vero Apollo ridiculose admodum Turturi ([GR]) soli inter omnes volucres dentes, et mammas tribuit. Ornithologus recte hunc locum Ori mendo non carere suspicatur, sed quod pro [GR], [GR], id est, Vespertilio, Quia, inquit, hic dentes, et mammas habet, legendum arbitretur, mihi vix arridet, quia ea vocabula nihil similitudinis inter se obtinent, et forte vox consimilis Oro imposuerit, nam Vespertilionis vox Graecis [GR] dicitur, Turtur vero [GR]: atque eo modo Turturem cum Vespertilione imprudenter confuderit. Neque minus absurde Athenaeus cuipiam scripsisse videatur. Turturem Cercopi similem esse, cum Cercope cicada sit, vel saltem ei {congenor} <congener>: verum hoc dicere voluit Athenaeus, qud Turtur nimia, et obstrepera garrulitate Cercopi similis sit. Turturem vero, quem ante aliquot annos ad vivum {dopingi} depingi> curavi, ita descripsi: Capite est pro corporis portione exiguo, coloris, qui ex cinereo ad subruffum vergit. Oculi pupilla nigra, iris lutea. Rostrum longe quam in ulla alia Columba minus, et tenuius, eiusdem, cuius caput, coloris. Collum torquis ambit retro aterrimus, viridibus maculis conspersus, ante vix conspicuus: Dorsum, et pectus ferme ferruginea, dilutius tamen pectus, dorsum intensius. Pars prona situ ventris candicat. Femora, tibiae, pedesque ferruginea. Ungues breviusculi, nigri parumper adunci. Alae prorsus versicolores. Primum etenim qua dorso, et pectori vicinae sunt, elegantissimo colore ruffescunt, intercurrentibus pennis nigris, quarum extrema viridia sunt, dei subvirides sequuntur, quarum margines ruffi aliquid obtinent, immiscenturque his pennae nonnullae nigrae: ultimae tandem, nempe maiores, sive remiges prorsus atrae, at in extremitatibus aliquid albi habentes. Uropygium fuscum, vel colore, quem fumatum vulgus nuncupat. Cauda supina eiusdem coloris est, at prona, et in extremitate candicat. Faemina teste Aristotele[12], nisi interiorum aspectu, difficulter dignoscitur. Contra in Turturibus Indicis se res habet. Faemina enim exceptis pedibus, qui rubri sunt, et praeter rostrum, quod nigricat, ut in mare, caetera candida est. Mas vero capite, collo, pectore, alis ad remiges usque, et dorso usque ad uropygium ruffescit, sed color longe, quam in nostrate dilutior est, neque ulla macula aspergitur. Magnitudo ferme eadem, vox eadem. Rostrum quoque simile, at nigricans. In oculis diversitas evidentissima. Huic iris plane croceo, aut potius miniaceo elegantissime resplendet, quae in nostrate lutescit tantum. Torquis etiam diversa figura est, nam Indicis tenuis, et nigra est, et circumcirca collum ambit, cum in nostrate digitum, et amplius lata sit, nec unicolor, ut diximus. Pennae alarum longiores, uropygium, cauda tota fuscescunt, calamos habentes atros, et in marginibus albicant. Venter maxime prope anum lutescit, pedes rubei tabellis albicantibus ornati, ungues fusci ad luteum vergentes. Alui marem, et faemina domi meae caveae inclusos, ac milio eos pavi. Saepius ova ediderunt, sed propter caveae motum (erat enim a trabe suspensa) excludere non poterant. Incubabant autem vicissim, donec ova rumperentur: quibus ruptis iterum coibant, et noviter ova bina semper edebant, donec tandem gemebunda earum voce, maris potissimum, nam faemina exilem admodum aedit, defessus, eas neptibus meis donarem. Nunc nostratium historiam prosequamur.

[509] Turtur mas cum ornithopodio.

figura

[510] Turtur Indicus cum latyro altero.

figura

[574] Turtur albus cuius icon poni debebat pag. 510.

figura

LOCUS  HABITATIO

[511] TURTURES notissimae quidem in nostro orbe aves sunt, et passim habitant. Nihilominus raro admodum quibusdam in locis visuntur: quibusdam vero crebrius apparent. Commorantur fere semper in montium iugis, et arborum verticibus: quamobrem, teste Origene Turturis appellatione S. Spiritus appellatur, ubi de magnis, et occultioribus mysteriis agitur, quae multos latere solent. Hinc quoque Caelius[13] arbitratur Turturem Vergilio aeream nuncupari hoc versu.
            Nec gemere aerea cessabit Turtur ab ulmo.

Sed poeta eo innuere voluit, non solum in montibus agere plerunque Turturem, sed in ulmo, hoc est, arboribus nidulari, tum quoque rarius terram, nisi victus quaerendi causa contingere, nam ad agros etiam et hortos propter id descendit. Unde recte dicebat doctissimus Aloysius Mundella, Turturem tum monticolam, tum campestrem esse. Platina scribit loca fabulosa libenter ab eo frequentari; in summa loca solitaria, et ab humano consortio remota. Contra vero Psalmographus innuere videtur, dum sese deterioris conditionis esse ait, quam est Passer, et Turtur, quia his aditus ad altaria Dei pateat, adeo ut apud illa nidulentur. Sed Hebraici sermonis periti Hebraice Hirundinem significari volunt, quae sane in Ecclesiis, et domibus nidos construit. Gilbertus Genebrardus ad hunc Prophetae locum commentans, existimat esse Synedochen pro omnibus aviculis, quae nidos apud templa fingunt. Imo, inquit, citra synedochen R. Mose Nahmanides eodem loco arbitratur Deror nomen esse commune omnibus aviculis libere per domos, urbes, et agros volitantibus, et vagantibus. Nam Deror libertatem significat. Avis nempe libera, non inclusa caveae, vel domibus. Septuaginta propter mysterium Turturem potuerunt eligere. Amat itaque Turtur loca raro frequentata, sed quae et ipsa immutat. Migrat enim, vel si locum tepidum repererit, in eo per hyemem latet. Latere Turturem praeter alios testatur saepius in primis ipse Aristoteles[14]. Turtur, inquit alibi[15], aestate tantum apparet, hyeme se condit. Latitat enim suo tempore. Et rursus alibi: Turturem hyeme latere maxime omnium constat: nemo enim prope dixerim vidisse per hyemem uspiam Turturem dicitur. Latere autem incipit praepinguis, et quanquam pennas in latebris demittit, tamen pinguedinem servat. Alibi quoque ubi de toto Columbaceo genere generatim agit, scribit ad nostra loca venire, cum iam prolem fecerint, sed id de Turture, et Oenade solum mihi dicere videtur. Nam et Plinius trimestres vocat Turtures, hoc est tribus mensibus nobiscum agentes, Columbas perennes. Et rursus idem {Aristotiles} <Aristoteles>[16], Degunt, inquit, aestate Turtures locis frigidis, hyeme tepidis. Ex recentioribus qui idem scribunt, sunt Albertus Magnus, et Georgius Agricola, quorum hic, Turtures, inquit, aliquando in angustis montium locis latere consueverunt, qua de causa verno tempore deplumes conspiciuntur. Ille vero saepe, inquit, manent, cum montem habuerint contra Boream, et ab altera parte locum liberum, et patentem, in quo se soli exponant, et regio temperata fuerit. Atque ita satis probasse me existimo Turtures hyberno tempore in nostris regionibus quoque latere: quare dicendum, asseverandumque superest hinc migrare, quod superius pronunciavimus. Tradit id etiam Aristoteles[17], inquiens, Turtures non patiuntur apud nos hybernare, sed discedunt, nisi pauca locis apricis remanserint. Et rursus ibidem: Volant gregatim tum Palumbes, tum Turtures, cum adveniunt, et cum suo tempore abeunt. Idem M. Varro[18] refert, dum ait: Turtures, et Coturnices immani numero suo tempore in Italiam advolant, et alio tempore revolant. Et iterum: Pontiae insulae, inquit, non longe a Palmaria e regione Formiarum, in quibus Turtures, et Coturnices, cum ad Italiam veniunt, prima volatura requiescendi causa paucos dies morantur. Addit Ornithologus Turtures in genere Columbaceo apud suos primas advolare, deinde Livias, postremo Palumbos torquatos. Cicero[19] quoque Turtures cursu, et peregrinatione gaudere dixit. Quapropter Plinium haud vere dixisse putaverim, quem alias tamen Platina sequitur, vere occultari Turturem, et pennas amittere. Nam si verum est, quod ex Aristotele diximus, ad nos venire, cum iam prolem fecerit, ut certe constat, dicendum est, dum occultatur proli incumbere quod mihi absurdum omnino videtur, Praeterea Turtur ex iis avibus est, quae sua praesentia ver nunciant. Hinc in sacris Canticis[20] Sponsus sponsae suae signa recensens, quibus advenisse iam ver cognoscitur, vocem Turturis quoque nominat; Surge, inquit, propera, amica mea, Columba mea, formosa mea, et veni, Iam enim hyems transiit, imber abiit, et recessit. Flores apparuerunt in terra

[512] nostra: tempus putationis advenit: Vox Turturis audita est in terra nostra: ficus praetulit grossos suos: vinea florentes dederunt odorem suum. Meminit pariter Ieremias propheta disertissimus, dum ait: Milvus in caelo cognovit tempus suum: Turtur, et Hirundo, et Ciconia custodierunt tempus adventus sui, populus autem meus non cognovit iudicium Domini. Quamvis in nulla non regione Turtures inveniantur, alia tamen aliis locis praeferre videntur. Nam in Aethiopia tantam harum avium copiam per aera volare tradunt, ut caelo velut nebulas offundere videantur, et solis radios impediant. Apud Tartaros abundare minus mirum est, quia eas non capiant, esumque abominentur. Peru dicta regio numerosi eas alit. In Germania, teste Turnero, multo frequentiores sunt, quam in Anglia.

MORES  INGENIUM

IN Columbaceo genere castissimas esse Palumbes, secundum castitatis locum obtinere Turtures, tertium ac postremum Columbas albas ex Aeliano[21] in Columbae historia generali tradidimus. Alii in Turturibus hanc continentiae laudem magis celebrant. Aristoteles[22] Turturem, et Palumbem uno mare contentos vivere, nec alterum recipere inquiens, neutram praeferre videtur, sed Turtur, si mori alterutrum contingat, a secundis nuptiis abstinet, et quod reliquum est vitae fine coniuge perpetuo agit, solusque volat, et quam plurima etiam moeroris plena propter coniugem vita functum exempla edit, omniaque facit, quae ad luctum spectare, et ad viduitatem, ac solitudinem exprimendam aptissima videantur, atque ideo frondenti ramo non amplius insidere tradunt, nec ex lympido fonte bibere, ne conspecta in aqua imagine sua coniugis esse ratus eius recordetur, et novos dolores inde percipiat, sed siccos truncos eligere, et aquam turbare, quod Vergilius et patria, et cantu Baptista[23] ille hisce versibus sic expressit:
            Sicut ubi amisso thalami consorte per agros
            Sola volat Turtur, nitidis nec potat in undis
            Ne comitis prisci tristetur imagine visa.
            Nec viridi posthac fertur considere trunco.

Alibi[24] quoque matrem D. Virginis propter sterilitatem ceu viro, qui rus ierat, orbam, Turturi ita assimilat:
            Rus ierat, mater tanquam sine compare Turtur
            Desolata domi viduas imitatae sedebat.

Ob huiusmodi igitur pudicitiam Turtur poetis castus nuncupatur, ac in primis Ovidio, si is Philomelae autor est, dicenti:
            Et castus Turtur, atque Columba gemunt.

Et Baptistae Mantuano pudicus, dum ait:
            Munus erat veteri genti de more pudicus
            Turtur
, etc.

Passim vero per hanc historiam pudicitiam huius avis celebravimus. Hic Tamen de inviolabili earum amore ita sciscitari una cum Ioviniano Pontano lubet, cuius hi mellitissimi sunt versus hendecasyllabi:
            Quae ramo gemino sedetis una,
            Atque una canitis vaga volucres,
            Una et gutture canitis canoro:
            Cum vobis amor unus: una cura,
            Unum sit studium, et fidele amoris,
            (Nostri nam variant subinde amores)
            Vos blandae volucres, amoris instar
            Exemplum fidei iugalis unum.
           
Qua vis, obsecro, dicite, est amoris?
            Tam constans male, dissidensque secum?
            Nam si pascitur e calore, et igni.
            Cur o miseri subinde amantes
            Frigescunt simul, et tremunt? geluque
            Toto pectore sanguis obrigescit?
            Sin est frigida vis, geluque ab ipso

            [513] Horrescit simul omnibus medullis:
            Cur o cur miseri subinde amantes
            Uruntur tacito colore, et igni,
            Toto et pectore sanguis ustulatur?
            Quaenam haec tam variam subinde vis, ut
            Alternis calor imperet, geluque?
            Vos o dicite blandulae volucres,
            Exemplum fidei, atque amoris unum.

Ingenium Turturis Iudaeorum sapientiae praefert Hieremias[25], dum ait: Turtur, et Hirundo, et Ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit iudicium Domini. Celebrat idem D. Ambrosius[26], at nescio, an vere; sed audiamus quid dicat: Vides, inquit, quantam Dominus etiam minusculis infundit prudentiam? Turtur nido suo, ne pullos suos incurset lupus, squillae folia superiacit. Novit enim, quod huiusmodi folta lupi fugere consueverint: novit avicula, quomodo posteritatem foveat suam: et tu ignoras, et tu negligis, quomodo adversum lupum nequitia spiritalis posteritatem vitae huius habeas tutiorem? Haec ille. Sed quid Turtur a lupo sibi, pullisque metuat in arboribus nidulans? Gladiolum, vel ut alii legunt, iridem nidis imponere tradit Aelianus, Philes vero comedere eandem, tanquam fascinationis amuletum, et ad pullorum custodiam. Aristoteles, si modo verus Aristoteles, author nimirum mirabilium, qui sub Aristotelis nomine venditur, tradit Cuculum in Helice pariturum non construere nidum, sed in Palumbium, et Turturum nidis parere.

PROPRIETAS

TURTURI, et aliis quibusdam avibus, inquit Philosophus[27] proprium est crepitus ventris. Pars etiam novissima alvi earundem vehementer citatur, cum voce edunt.

VOX

TURTUR, inquit Isidorus[28], de voce vocatur avis: de qua supra quoque quaedam scripsimus. Dicitur autem Graece [GR], hoc est, ut Caelius vertit, tryssare: quod verbum de inani obstreperaque verborum multitudine usurpatur, ob quam Turtur etiam male audit, ut in proverbiis dicetur. Aliqui Graecorum vero Turtures [GR], hoc est, gemere dicunt. Latinam vocem Latini usurpant. Author philomelae.
            Et castus Turtur, atque Columba gemunt.

Martialis[29].
            Gemit hinc Palumbus, inde caereus Turtur.

Item Vergilius.
            Nec gemere aerea cessabit Turtur ab ulmo.

Huiusmodi gemitum cantus nomine dignatus est Suidas, inquiens: Cum maxime esurit, cantat maxime.

AETAS

COLUMBAE, et Turtur, teste Plinio, octonis annis vivunt, nimirum quae excaecatae allectrices aluntur, ut habet Aristoteles, ex quo hoc transcripsisse videri potest. Ego enim alias diutius vivere arbitror. Bartholomaeus Anglicus[30] nescio an propria observatione, an vero ex alio quopiam scriptore tradit Turtures quindecim annos vivere, iisdemque cubare.

VOLATUS

[514] ALBERTUS privatim Turtures cum volatu, tum etiam pedibus plurimum valere prodidit. Columbarum sane volatus velocissimus est, gressus non item: hoc itaque Turturi privatim in Columbaceo genere competet, modo verum sit pedibus valere, ut ille testatur.

NIDUS  COITUS
Incubatus  Partus

Nidulantur Turtures iisdem fere in locis, quibus Palumbes, nempe arboribus: montana tamen aliis praeferunt. Nidum inter densos arborum ramos ex lignis duris, et nodosis construunt. De coitu, ut erige statione, foeturaque, nonnulla scripsimus in Palumbe, quae et Turturi communia sunt. Oscula quoque Columbarum more ante initum permiscent, idque inter eas, quae provectiores aetate sunt, perpetuum est. Iuniores vero non raro absque osculis coire visae sunt. In vulgaribus Oppiani exemplaribus legitur, mares si faemina desit, praeter communem avium legem se invicem conscendere , et ova, sed infoecunda generare: sed legendum potius foeminas se invicem conscendere, si mas desit: nam Aristoteles[31] hoc Columbis quoque attribuit, ut in Columba diximus. Ad eiusmodi oscula, quibus Turturem ante coitum uti diximus, allusit fortassis Plautus[32], Pistoclerum adolescentem loquentem {iuducens} <inducens> se pro maschera Turturem captaturum, hoc est, pro meretrice, quae basiis, et suaviis adolescentes decipiat, amante. Gaza in textu Aristotelico[33] addidit, Turturem semel tantum anno parere: nam bis parere constat, sicuti idem ipse alium interpretans Aristotelis locum, scribit. Turtures quidem animalia fuissent infoecunda, nisi benigna parens rerum natura trimestres iam factos generationi idoneos foetificareque fecisset, ut nonnulli, referente Aristotele[34] prodiderunt, eo argumento nixi, quod larga eorum ubique reperiatur copia. Turtures illi Indici, quorum supra meminimus pluries pariebant, quotiescunque nempe ova rumperentur, non parituri fortassis et ipsi, nisi bis, si ova exclusissent. Incubant autem, teste Aristotele[35], mas, et foemina vicissim, quod in omni Columbaceo genere commune esse arbitror.

VICTUS  SAGINA

FRUGIBUS vivere Turturem praeter communem experientiam testis est Aristoteles[36]. Albertus praeter grana etiam glandibus vesci asserit: quin et Carolus Stephanus[37] olivarum cultores hortatur, ne Turturibus, Turdis, ac Sturnis accessum ad eas permittant, tanquam summa aviditate eas depascentibus. De sagina Turturum abunde Columella scribit in hanc sententiam. Turturum educatio supervacua est, quoniam id genus in Ornithone nec parit, nec excludit. Avolatura ut capitur, farctura destinatur: eaque leniere cura, quam caetera aves saginatur. Verum non omnibus temporibus. Per hyemen, quanvis adhibeatur opera, difficulter gliscit .Et tamen quia maior est Turdi copia, pretium Turturum minuitur. Rursus aestate vel sua sponte, dum mada sit facultas cibi, pinguescit: nihil enim aliud quam obiicitur esca, sed praecipue milium: nec quia tritico, vel aliis frumentis minus crassescant, verum quod semine huius maxime delectentur. Hyeme tamen offae panis vino madefacta, sicut etiam Palumbos celerius opimant, quam caeteri cibi: Receptacula non tanquam Columbis, loculamenta, vel cellulae cavatae efficiuntur, sed ad lineam mutuli per parietes defixi, tegeticulas cannabinas accipiunt, praetentis retibus, quibus prohibeantur volare, quoniam, si id faciant, corpori detrahunt. In his autem assidue pascuntur milio, aut tritico: sed ea semina dari nisi sicca non oportet. Satiatque semodius cibi in diebus singulis viscendi, et centenos Turtures. Aqua semper recens, et quam mundissima vasculis, qualibus Columbis, atque Gallinis praebetur. Tegeticulaeque mundentur, ne stercus urat pedes, quod tamen et idipsum debes ad cultus agrorum, arborumque, sicut et omnium avium, praeterquam nantium. Huius avis aetas ad saginandum non tam vetus est idonea,

[515] quam novella. Itaque circa messem, cum iam confirmata est pullities, eligitur. Varro pariter de Turturum sagina loquens: In septis, inquit, villae affixit nutriri possunt Turtures. Et rursus[38] Merula apud eundem, Turturibus, inquit, locus constituendus proinde magnus ac multitudinem alere velis. Item iubet, ut habeat hostium, ac fenestras, et aquam puram, et parietes, ac cameras munitas tectorio: Sed pro Columbariis in pariete mutulos poni, aut palos in ordine, supra quos tegeticulae cannabinae sint impositae. Infimum ordinem oportere abesse a terra non minus tres pedes, inter reliquos dodrantes, a summo ad cameram ad semipedem, aeque late mutulos a pariete extare posse, in quibus dies, noctesque pascuntur. Cibatui quod sit obiici triticum siccum in vicenos, et centenos Turtures fere semodium, quotidie everri corum stabula, a stercore ne offendantur. Sic fere ille. Palladius vero praecipit, ut Columbarii cellae duo subiecta cubicula fiant: unum breve, et prope obscurum. quo Turtures claudi possint: quos, inquit, nutrire facillimum est: nam nihil expetunt, nisi ut aestate, qua sola maxime pinguescunt, triticum, et milium mulsa maceratum semper accipiant. Panico etiam impinguari author est Dydimus, et potu largiore delectari. Aucupes Lombardiae, tradente Crescentiensi, praecipue Cremonae, tota aestate Turtures fere retibus capiunt, et domunculae illuminatae includunt: aquam continue puram, et milii quantum lubet exhibentes, et usque ad exactum fere autumnum servant quingentas, et mille quandoque eo modo congregatos, atque admodum care vendunt. Tam mirum vero in modum Turtures pinguescunt, ut, teste Scaligero[39], pinguedine suffocati intereant, tanquam nimio infarctu elisis faucibus. Ob hunc itaque bonum pinguescendi habitum Turtur fortassis Martiali caereus appellatur, atque aureus hoc versu:
            Aureus immodicis Turtur de clunibus implet.

SYMPATHIA
Antipathia

QUAMVIS Turtur nullam avium suapte natura infestet, ut scribit Albertus, et author de natura rerum, et aliarum iniurias, seu infestationes patientissime ferat, non caret tamen et ipse suis amicis, quibuscum tacita ei intercedit amicitia, eaque reciproca, et cum integerrima fide culta, qualis in primis illa est, quam cum Psittaco exercet. Agnovit quidem hanc sympathiam Plinius, dum ait: Turtures et Psittaci amici sunt. Sed quantopere inviolabilem uterque invicem fidem servet, si novisset, pluribus eam verbis erat celebraturus, quemadmodum nobis praestitit Ovidius[40] poetarum facundissimus, qui reciprocum harum avium amorem talem fuisse canit, qualis olim inter Orestem, et Pyladem (hunc enim per Phocaeum intelligit) intercesisse legimus. Quatuor autem amicitiarum mutuarum (uti obiter dicamus) teste Lactantio Firmiano, exempla celebrantur, Thesei nempe, et Pirithoi; Achillis, et Patrocli: Tydaei, et Polynicis: Orestis, et Pyladis: quos postremos, ut dixi nominat Ovidius. Addita postea sunt a quibusdam et illa duo amicorum paria, Scipionis, et Laelii: Damonis, et Pythiae, de quibus Cicero[41]: sed Ovidium audiamus, qui ita inquit:
            Omnes quae liquido libratis in aere pennas,
                        Tu tamen ante alias, Turtur amice dole.   
(scilicet ob mortem Psittaci)
            Plena fuit vobis omni concordia vita,
                        Et stetit ad finem longa, tenaxque fides.
            Quod fuit Argolico iuvenis Phocaus Oresti,
                        Hoc tibi dum licuit, Psittace Turtur erat.

Hanc eandem Psittaci cum Turture Sympathiam, amoremve comprobat apud eundem Ovidium Sappho puella Phaoni persuadere contendens, se quamvis candida non sit, at nigra, posse tamen ab eo adamari, quoniam et aves diversi coloris, diversique generis naturali quadam iungantur amicitia; inquit autem:
            Candida si non sum, placuit Cepheia Perseo
            Androm(a?e?)de patriae fusca colore suae.
           
Et variis albae iunguntur saepe Columbae
            Et niger a viridi Turtur amatur ave.
Quem locum interpretatus Domitius Scholiastes omnibus nervis contendit lectoribus

[516] persuadere, poetam pro variis Pavones intelligere, aves nempe diversi a Columbis generis, eo solo argumento nixus, quod sequens versus duas diversi generis aves nominet, Turturem nempe, et avem viridem, id est Psittacum. Sed quamvis Pavones, et Columbae, ut nos ex Plinio scripsimus, amici sint, possint tamen ita versus meo iudicio exponi, ut non solum Columbae candidae sese cum variis, hoc est, maculatis, nempe deformibus copulent, matrimoniumque contrahant, sed quod magis est, ut aves etiam diversae speciei sese mutuo ament; Sed prosequamur. Idem Domitius arbitratur Plinium pro Merula, cum qua Aristoteles Turturi bene convenire testatur; Psittacum vertisse, quod sane etiam probare non possum, cum ob allatam Ovidii[42], qui ipso Plinio antiquior est, testimonium, tum ob quorundam experimentum. Magna est, inquit, Antonius Mizaldus scriptor non infimae classis, naturarum familiaritatis inter Psittacum, et Turturem: nam hunc de omnibus amat ille, et contra: quod mihi, et multis exploratum fuit. Asseverat eandem harum avium necessitudinem, cui vel soli adhaeserim, Iulius Caesar Scaliger[43]. Quapropter et ego ausim astruere Turturi praeter Psittacum, Merulam quoque amicam existere. Aelianus, quemadmodum in Columba dictum est, Columbae cum Turture amicitiam intercedere ait: sed hoc etsi mirum non videatur, quoniam Turtur e Columbarum genere sit, dixi tamen ex viri fide digni relatione, Columbas immissam in Columbarium Turturem penitus occidisse, Sed hunc Turturem Indicum fuisse, quare fortassis id ob coloris diversitatem fecisse videri possunt. Hoc vero etiam sympathiae tribuendum videtur, quod cum Columbae hellebori esu interimantur, Turtures eo impune vescantur, nihilque inde detrimenti patiantur; author est Glyea[44], id propter peculiare ipsis temperamentum accidere tradens. Contra vero malo punico trito pereunt, si Aeliano[45] credimus, qui pariter eorum hostes recenset occultos Corvum, et Circum, aves certe adversus quas sese defendere non possunt: est tamen id odium reciprocum. Occiduntur pariter, teste Philosopho[46] a Chloreo, quocum pugnant: quo loco Gaza[47] pro Chloreo Luteum vertit, quod placet. Plinius ex Aristotele cum Pyrallide pugnare scribit, et rationem odii reddit, quod eodem victu pascantur, et eodem loco degent. Hic Gaza pro Pyrallide Ignariam transtulit. Repetit hanc eandem inimicitiam Philes. Sed quod apud eundem proxime ante legitur, Turtur odit Pyrram, id depravate legi apparet: forte Pyrallidem dicere voluerit. Oderunt et Phralim volucrem, teste Ravisio Textore. Diximus ante ex D. Ambrosio[48] Turturem adversus Luporum ad nidum accessum squillae folia inducere. Sed hoc Zoroastres vulpem, non Turturem facere scribit, pro qua forte D. Ambrosius memoria lapsus Turturem substinuerit.

CAPIENDI RATIO

ARISTOTELES[49] de Columbis scribens Turtures etiam {exaecatas} <excaecatas> allectatrices ali solere prodidit. Capiuntur autem diversimode: Visco in primis, teste Oppiano[50], et sub arbore, cuius ramis Turtur alter videlicet allectrix imponitur. Qui capiendi modus longe antiquissimus videtur, utpote cuius Plautus quoque meminit, ubi Anthemonidem gloriosum militem facit iactare sese sexaginta hominum milia occidisse propriis manibus, dum ait:
                        Viscum le?ioni dedi
            Fundasque, eo praesternebam folia farfari.
                       
Lycus respondet.
            Cui rei? ANTH. Ne fundas viscus adhaeresceret
            In fundas infundebam grandiusculos globos
            Eos volantes iussi fundarier.
            Quid multa verba? Quemquem visco offenderant,
            Tam crebri ad terram decidebam, quam pyra.
            Ut quisque ceciderat, necabant cum ilico
            Per cerebrum pinna sua sibi quasi Turturem.

Quomodo intricentur Turtures laqueis e pilis caudae equinae, et aliis quibusdasm: item quomodo retibus capiantur docet multis Pet. Crescentiensis, et ante ipsum Aelianus, dum ait: Ad hanc rationem aucupantur Turtures, qui absolute, perfecteque earum aucupium tenent, nec longissime ab experimento aberrant, ut saltent, valdeque suaviter, praeclareque canant: quorum auditu hae delectantur, saltationisque conspectu permulcentur, acceduntque propius. Aucupes sensim, et

[517] detentim eo secedunt, ubi retium explicatorum positae sunt insidiae, in quas incidentes, capiuntur; capta primum saltatione, et cantiunculis. Orus quoque testatur Turtures tibia, et saltatione capi. Intercipiuntur insuper, teste Oppiano, cum siticulose ad fontem accedunt: venator prope cum arundinem erigit, pennis ad summum alligatis: quarum, inquit, motus Turtures admodum terret, fugatque. Sed alias Turtur iam pridem captus in propinquo ponitur, quo conspecto, caeteri advolitant, et retis tractu obteguntur. Aliquando etiam contigit Turtures ita viribus labascere, ut manu sese capiendas praebeant, ut author de natura rerum prodidit.

DENOMINATA

VERBENACA Graecis trygonium appellatur, quod Turtures ea delectentur, seu potius, ut doctissime disputat Io. Goropius Becanus, quod ad eos amore conciliandosque valere credatur, in quibus cum Columbae, tum Turtures omnium gentium iudicio habent principatum.

AUGURIA
Usus in Sacris

VETERES, uti historia testatur, quicquid agebant, nisi auspicatio agebant, maxime in rebus seriis. Ita quoque in primo die, ubi desponsatio futuras esset, nobiliores familiae non nisi auspicato conveniebant. Optima autem istiusmodi auguria capiebantur a Turture, et Cornice: atque ita si par integrum apparuisset, boni ominis erat, si alter tantum, pessimi, quemadmodum in Cornice fusius docuimus. In Columba vero Columbam diximus propter salacitatem potissimum Veneri ab antiquis sacram habitam fuisse: Contra vero Aelianus[51] albas Turtures cum Veneri et Cereri, tum etiam Parcis sacras esse sese intellexisse scribit. Belgae, referente Becano[52], Turturem Columbarum minimam his amoris, et fidei dotibus excellentissimam arbitrati, non nomen tantum ab iis fecere, sed eam prae caeteris Veneri consacrarunt, adeo ut apud eos, qui externis moribus necdum corrupti, patrios ritus conservant, nefas habeatur, Turturem occidisse: et ne honos nobili aviculae a maioribus tributus ob Veneris cultum abolitum periret, dicunt eam D. Virgini sacram esse, attexta etiam nescio qua fabula ad opinionem apud vulgus confirmandam. Tartaros pariter ferunt Turturum in sacrificio Hebraeorum abunde cum in Columbae tractatu egerimus, supervacaneum est hic repetere.

MYSTICA

CASTITATI huiusce avis, qualem praedicavimus, multa sacrosancta mysteria innituntur, adeo ut Adamantius Origenes scripserit: Castitatis sermo Turtur est in ecclesia convivio. Et alibi D. Hieronymus[53], Turtur, inquit, avis pudicissima semper habitans in sublimibus, typus est Salvatoris. Cui eandem hanc avem ita comparat S. Antonius Patavinus: Christus, inquit, facit sicut Turtur avis, quae hyemis tempore ad valles descendit, et in truncis concavis arborum habitat deplumis. In aestate vero ad montana revertitur. Sic Christus in hyeme infidelitatis, et frigore demoniaca persecutionis descendit in uterum humillimae Virginis, et habitavit in hoc mundo pauper, et abiectus, tanquam plumis potentia nudatus. De hac Turture dicitur in Cantico: Vox Turturis audita est in terra nostra: Vox Turturis est gemitus, et luctus. Christus descendit gemere, et plangere, quem nunquam legimus risisse, ut nos doceret gemere, et plangere. Audita est autem vox Turturis in terra nostra, scilicet, Agite poenitentiam. Cum vero appropinquaverit aestas, et fervere coeperit Iudaica persequtionis, et exarserit calor passionis, tunc

[518] rediit ad montem, id est ad Patrem etc. Eadem ratione, ut ait Ambrosius Heremita Turtur dicitur sapientia Patris, quoniam imperfectis absconditur, et inter perfectos eam verbi dispensator loquitur. Nam Turtur, ut dictum est, vitam in secretioribus, et a multitudine remotis vitam transigit. Turtur, inquit disertissimus Iacobus de Vitriaco Sanctae Romanae Ecclesiae Card. sanctos viros significare potest, quorum exemplo reprobi Iudaei tempus visitationis suae debuerunt agnoscere, et dicere cum Nicodemo: Nemo potest haec signa facere, quae tu facit: nisi fuerit Deus cum illo. Turtur quandiu maritus eius vivit, nunquam recedit ab eo, quo mortuo nulli alii copulatur, sed solitaria incedens, siccis arborum ramis insidet, gemens, et tristis. Per Turturem igitur sancti, casti, et iusti designantur, qui solitarii incedunt a tumultu mundi remoti, gementes, et dolentes pro morte Christi, et pro peccatis suis, at aliorum, super siccus paupertatis ramum insidentes: absconduntur autem in hyeme: in praesenti enim saeculo propter vanitatem, in aestate autem futura in Caelum volabunt. Significat etiam Turtur solivaga praedicationes, et secretas orationum lacrymas, quemadmodum contra Columba gregalis vitam activam, et orationes ecclesiae publicas, ut scribit Thomas de Vio in summa D. Thomae Doctoris angelici. Apud Psalmographum[54] locus est huiusmodi: Ne tradas Chaiah (bestiis, ut D. Hieronimus transtulit) animam eruditam in lege tua. Ubi septuaginta habent: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi. F. Hector Pintius[55] Lusitanus Hieronymianus Hebraicismi peritissimus idem vocabulum feram, et bestiam significans, significare etiam congregationem, et vocabulum, pro quo septuaginta verterunt confitentes, significare ait Turturem, et legem. Unde Pagninus traduxit: Ne tradas congregationi inimicorum animam Turturis tuae. Ac si dicat. Ne tradas, Domine, vitam gentis Hebraeae exercitui hostium suorum. Gentem illam appellat Turturem ob imbecillitatem, et moestitiam, qua opprimebatur, quod se cinctam ab inimicis intueretur. Et quia populus ille Deum laudibus efferebat, appellant illum septuaginta confitentem Deo, idem est confiteri, quod laudare, et Hieronymus eruditum in lege Dei. Potest verti: Ne tradas coetui hominum animam Turturis tuae: ut sit sensus, Cupio, Domine ab hominum coetu, et frequentia discedere, meque in solitudinem recipere instar Turturis, loca solitaria quaerentis, ut aptius possim in divinam philosophiam incumbere, et caelestia mysteria contemplari. Quapropter te obsecro, et obtestor, ne me Turturi similem tradas turbulentis negotiis, et hominum congregationi, ac frequentiae. Alius est eiusdem Psalmographi locus, quo antea diximus D. Hieronymum propter mysterium Turturem vertisse. Ait autem Psalmographus[56]: Etenim Passer invenit sibi domum, et Turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos. Quem locum commentans D. Hieronymus, Simpliciter, inquit, interpretemur: videte quid dicat (David) Desidero Domine aeterna tabernacula tua: concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini. Sedem aliquam, et nidulum animae meae, et corpori meo habere desidero. Aves, quae libere huc illuc vagantur: tamen postquam volaverint, habent locos, et nidulos, ubi requiescant: Quanto magis anima mea, et caro mea debet sibi locum praeparare, ubi possit requiescere? Non altius ascendamus. In Domino confido: Quomodo dicitis animae meae, {transmigra} <transmigrat> in montes sicut Passer? Videte ergo, quia nemo transmigrat in montes, nisi qui Passer est. Et Turtur nidum sibi. Iste est Turtur, de quo dicit in Cantico Canticorum. Vox Turturis audita est in terra nostra. Turtur nidum sibi: Turtur est animal castitatis. Turtur non habitat in humilibus, sed semper facit nidos sibi in excelsis arboribus. Sicut ergo Passer, et Turtur aves castissimae nidos sibi in sublimioribus faciunt: sic ergo tabernacula, et atria, et domus non sunt in humili ista terra, sed in excelsis, hoc est in regno caelorum. Exponit eundem textum D, Gregorius[57], per Passerem intelligendo Christum, qui sibi domum invenit, quando ascendit in caelum, sed per Turturem fideles accipit, qui ipsum imitantur: Unde explicans illud Iob[58]: In nidulo modo morior: ait: Quid per nidum exprimitur, nisi tranquilla quies fidei, puta, qua unusquisque infirmus nutritur? Nam si ecclesia sancta infirmos quoque filios nunc in nido pacis non enutriret, Psalmographus non diceret: Etenim Passer invenis sibi domum, et Turtur nidum, etc. Iam quippe domum passer invenit, quia in aeternum caeli habitaculum Christus intravit. Et Turtur invenit nidum, quia sancta ecclesia amore conditoris affecta crebris gemitibus utitur, et velut nidum sibi, id est, pacatissimam fidei quietem construit, in qua crescentes filios quasi plumescentes pullos, quousque ad superiora evolent, charitatis gremio calefactos fovet. D. vero Augustinus in enarratione eiusdem psalmi per Passerem intelligi ait prophetae cor, et per Turturem eiusdem carnem. Nam duo, inquit, dixerat, et duo reddidit in similitudinem avium.

[519] Dixerat exultasse cor suum, et carnem suam, et his duobus reddidit Passerem, et Turturem. Cor tanquam Passer, caro tanquam Turtur: invenit sibi domum Passer, invenit sibi domum cor meum. Exercet pennas in virtutibus huius temporis in ipsa fide, spe et charitate, quibus volet in domum suam, et cum venerit, permanebit etiam querula vox Passeris, quae hic est, non erit ibi. Nam ipse est querulus Passer, de quo alio Psalmo[59]: Sicut Passer Solitarius in tecto, de tecto volat ad domum. Iam sic sit in tecto, calcet domum carnalem, habebit quendam caelestem locum, perpetuam domum. Passer iste finiet querelas suas. Turturi autem dedit et pullos, id est, carni, invenit nidum Turtur, ubi ponat pullos suos. Passer domum, Turtur nidum: et nidum utique ubi ponat pullos suos, Domus tanquam ad sempiternum eligitur, nidus ad tempus congeritur. Corde cogitamus Deum, tanquam volantem Passerem ad suam domum: carne autem agimus opera bona: videtis enim per carnem sanctorum  quanta bona fiant: per hanc enim operamur, quae iussi sumus operari, quibus adiuvamur in hac vita. Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam: si videris nudum, vesti, et caetera talia, quae nobis praecepta sunt, non operamur nisi per carnem. Passer ergo ille, qui cogitando domum suam, non recedit a Turture querente sibi nidum, ubi eos ponat, etc. Idem alibi[60], Videamus, inquit, quomodo in Deum et cor simul, et caro hominis exultat. Quomodo nisi ut homo et carne, et corde serviat. Cor enim exultat in Deum, quando honesta, et sancta cogitat, quando religiosa opera, et Deo placita concupiscit. Caro autem exultat, quando pudica est, quando sobria, quando nulla impuritate polluitur, quando nullis immundis actibus sordidatur. Videte enim e diverso, et agnoscite, quam vera sint, quae dico: si videris aliquis vestrum hominem iniusta dicentem, nunquid dicere potest, quod cor illius exultet in Deum vivum? Aut si quis alium viderit ebriosum, impudicum, fornicatorem, nunquid dicere potest, quod caro eius exultet in Deum vivum? Nulla enim caro mea exultaverunt in Deum vivum. Quia et corde retinebat plenam religionis fidem, et carne servabat devotam corporis sanctitatem. Nec sine causa in consequentibus statim Psalmista subdidit dicens: Etenim Passer invenit sibi domum, et Turtur nidum, ubi reponas pullos suos. In Turture, et Passere Salvator noster significatur. Passer enim, ut scitis, perparva avis est: Turtur enim, ut legimus, pudicissima. Et ideo Salvator noster Passer dicitur, quia docuit primus humilitatem. Turtur dictus est, quia docuit primus castitatem. unde etiam in Canticis Canticorum dixit: Vox Turturis audita est in terra nostra. Vox Turturis doctrina intelligitur Salvatoris. Audire coepit, puritatem castitatis adamavit. Etenim Passer invenit sibi domum, et Turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos. Quae est enim domum Christi, nisi ecclesia. Hanc ergo domum Salvator cum ingenti pietate quaesivit, etc. D, vero Bernardus[61] in hanc Prophetae psalmographi sententiam incidens longe aliter eam interpretatur, dum ait: Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum, in quibus Passer invenit sibi domum, et Turtur nidum, ubi reponat pullos suos. Passer, inquam, naturaliter animal vitiosum, mobile, leve, importunum, garrulum, ac pronum in libidinem. Et Turtur luctus amica, opacae solitudinis familiaris incola, forma simplicitatis, exemplum castitatis. Ille sibi invenit domum quietis, et securitatis. Illa nidum sibi, ubi reponat pullos suos. Quae sunt haec, nisi iuvenum naturaliter calidus sanguis, et fervidus animus, aetas labilis, curiositas inquieta, et virilis maturitas, servus animus, castus, sobrius, pertaesus exteriorum quantum potest, et intra semetipsum. Quorum alterum in tabernaculis Domini virtutum, in disciplina cellarum invenit sibi ad omnibus vitiis quietem, firmamentum stabilitatis, et mansionem securitatis. Alterum vero in secreto cellae secretiorem recessum conscientiae, ubi reponat, et nutriat sanctarum affectionum suarum fructus, et spiritualis sensus contemplationis. Passer solitarius in tecto, hoc est, in altitudine contemplationis calcare amat habitationem carnalis conversationis. Turtur in inferioribus foecundatur, et gaudet in fructibus humilitatis. Perfecti enim quique, et spirituales, qui Turturis nomine designantur, cum ad firmamentum, et robur virtutis suae per virtutem obedientiae, et subiectionis perveniunt, premunt se semper, et deiiciunt in id quod insipientium est: et unde infra se descendunt, inde ascendunt supra se: et humiliando se magis proficiunt propter fructus solitudinis, qui sunt frequentes, et sublimes excessus contemplationis, non arbitrantes esse negligendum conscientiam voluntariae subiectionis, usum socialis vitae, et dulcedinem fraternae charitatis, etc. Disertissimus D. Chrysostomus[62] a propheta Passerem appellari ait, designarique hominem, quia anima

[520] nostra, sicut Passer erepta est de laqueo venantium. Quod et Dominus idipsum volens ostendere discipulis suis, quantum alios sanctitate praeccellerent, dicit [63] eis: Nolite timere: multis Passeribus meliores estis vos. Propterea, et Salamon proclamat, dicens: Ut evadas, sicut damula ex cassibus, et sicut avis a laqueo. Turturi vero ait comparasse omnem castam ecclesiam propter multiplicem sapientiae gratiam. Et quia, inquit, verum est, quod dicimus, audi David[64] loquentem: Omnis gloria filia regit ab intus in fimbriis aureis circumamicta varietate. Etenim Passer invenit sibi domum, et Turtur nidum sibi, ubi reponet pullos suos. Hoc in confessione trophaei crucis enutriens illuminatos filios suos. Huius Turturis Hieremias[65] mentionem facit dicens: Turtur, et Hirundo, et Cicada agri, Passeres cognoverunt tempus adventus sui. Turturem dicit omnem castam ecclesiam: Hirundinem vero Ioannem hominum amatorem: Cicadam vero eloquentissimum Paulum, ecclesiae organum. De ista namque Turture praecepit Abrahae Deus dicens[66]: Accipe mihi vaccam trimam, et arietem trimum, et capram trimam, Turturem, et Columbam. Huius Turturis meminit scriptura in Cantico Canticorum[67], dicens: Vox nobis verni temporis significat adventum: Vox Turturis audita est in terra nostra. Audiamus igitur huius Turturis vocem melleam decantantem: Nigra sum, et speciosa filia Hierusalem, etc. Venerabilis Beda[68] , quomodo per Passerem animant, per Turturem carnem intelligendam esse scribit, nunc audiamus. Duobus, inquit, praemissis, duo alia reddit (nempe divinus Psalmista) in similitudinem avium. Et animam dicit Passerem, propterea quia Passer querula avis est, et cauta as laqueis, et exercet se in pennis. Et anima, quae hic ingemiscit attendendo tristitiam, et laborem peregrinationis, et cavet sibi a deceptionibus diaboli, non acquiescendo concupiscentiis carnis. Et quae exercet se in pennis, quibus ad alta tollatur, id est, in virtutibus huius vitae, scilicet in fide, spe, charitate, Huiusmodi, inquam, anima avolando de terra, et caelestibus conversando, invenit sibi ibi domum, in qua semper maneat, et omnem miseriam suam finiat. Turturem vero comparat carni: quia sicut Turtur pro cantu gemitum habet: ita ad carnem propter multiplicem et infinitum defectum suum pertinet semper ingemiscere. Cui Turturi dat pullos suos: quia carnis est opera misericordiae facere: ut nudum vestire, esurientem pascere, infirmum visitare, et caetera talia facere. Isti autem pulli non usquequaque sunt ponendi, ne conculcentur, et pereant: sed in nido, id est, in fide, et societate catholicae ecclesiae, extra quam veri sacrificii locus non est, quia et pagani saepe faciunt opera misericordiae: sed quia non habent nidum; ideo conculcantur, et pereunt opera eorum. Et notandum, quod animae propter manentem mansionem in caelo domum dat, carni vero dat nidum, qui ad tempus tamen inhabitatur, deinde deseritur: quia et fides, et opera misericordiae, quae caro facit, temporalia sunt. Cum enim venerit species, peribit fides, nec opus erit misericordia, ubi nulla erit miseria. Litera autem sic legitur, quasi dicat: Vere anima mea, et caro exultaverunt in Deum vivum, quia anima mea existens Passer invenit sibi domum: et caro mea existens Turtur invenit sibi nidum, ubi reponat sibi pullos suos. Sed istae pro huius loci explicatione sufficiant. Alius est scripturae locus in Cantico Canticorum[69]: Pulchrae sunt genae tuae, sicut Turturis. Quam sententiam explicans D. Gregorius, Turtur, inquit, postquam parem suum perdiderit semel, nunquam alteri se iungit, sed semper solitarie habitans, in gemitu perseverat. quia quem diligebat, non inveniens, quaerit. Sic anima quaeque dum a sponso suo absens est, ab eius amore non recedit, sed in eius desiderium semper anhelat, et geniit, et dum illum, quem valde diligit, non invenit, quia ab omni alieno amore se retrahit, quasi in genarum verecunda castitatem cordis ipso habitu, et actu exteriori ostendit. Et D. Bernardus[70] antedicta verba exponens, hoc pacto fere scribit: Tenera est sponsae verecundia, et per increpationem sponsi facies eius rubore suffusa est, pulchriorque ex eo apparens, ilico audit, pulchrae sunt genae tuae sicut Turturis. Duo quaedam in intentione, quam faciem animae esse dicimus, necessario requiruntur, res, et causa: id est, quid intendas, et propter quid. Ex his sane duobus animae vel decor, vel deformitas iudicatur, ut (verbi causa) anima, quae ambo ista recta, atque pudica habuerit, illi merito, veraciterque dicatur: Pulchrae sunt genae tuae, sicut Turturis. Quae vero altero eorum caruerit, non poterit audire, Pulchrae sunt genae tuae, etc. propter eam, quae adhuc ex parte erit, deformitatem. Si (verbi gratia) intendat quis animum inquirendae veritatis, atque id solo veritatis amore, nonne is tibi videtur, et rem, et causam

[521] habere honestam, meritoque sibi vendicare, quod dicitur, Pulchrae sunt, etc. Quippe cui in neutra generum naevus reprehensionis appareat. Quod si minime quidem veritatis desiderio, sed aut inanis gloriae, aut commodi temporalis obtentu in veritatem obtenderit, iam etsi unam genarum videatur habere formosam, non dubitabis ex parte deformem, cuius alteram faciem causae turpitudo foedaverit. Si autem videris hominem nullis honestis studiis intendentem, sed carnis illecebris irretitum, ventri, et luxuriae deditum, quales sunt illi, quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum, qui terrena sapiunt, nonne istum ex utraque parte foedissimum indicabis, in cuius utique intentione res, et causa reproba invenitur? Ergo solum inquire Deum propter ipsum solum. Hoc plane est, utranque bipartitae intentionis faciem habere pulcherrimam, atque id proprium, ac speciale sponsae, cui merito singulari praerogativa audire conveniat: Pulchrae sunt, etc. Turtur pudica avicula est, et conversatio eius non cum multis, sed solo degere fertur contenta compare: ita ut, si illum amiserit, alterum non requirat, sed sola de inceps conversatur. Tu ergo stude ambas speciosas habere has genas tuae intentionis, ut imitator castissimae volucris sed eas secundum prophetam solitarius, quoniam levasti te super te. Omnino supra te est angelorum Domino desponsuri, adhaerere Deo, atque unum spiritum esse. Sede itaque solitarius, sicut Turtur, nil tibi, et turbis, nil cum multitudine exterorum, etiamque ipsum obliviscere populum tuum, et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum. Secede ergo mente, ostio, ora, patrem tuum. Idem[71] praecipiens, ne virgo coniugatur malis hominibus, Sanctimonialis, inquit, faemina, quae Christum perfecte diligit, delectabilia, et superflua dona ab omnibus non recipit, quia Christum in omnibus donis anteponit. Unde in Canticis Canticorum ecclesiae dicitur, Pulchrae sunt genae tuae, sicut Turturis. Turturi assimilatur ecclesia, vel qualibet sancta anima, quia Christum perfecte diligit, et nihil amori eius praeponit. Turtur ex quo per occasionem coniugem suum prodidit, nunquam alterum amplius quaerit, quia adulterinum amorem non recipit, sic sanctimonialis faemina. quae Christum perfecte diligit, amplius adulterinum amorem non recipit, id est, amplius in malo homines non diligit. Religiosa faemina, quae plus diligit hominem. quam Christum non est casta, sed adultera, quia Christum contemnit, cui fuerat desponsata, etc. Antea item eodem in libro[72] dixerat ad eundem ferme sensum: Soror in Christo amabilis mihi, audi vocem Iesu Christi sponsi tui dicentis: Surge amica mea, et veni per dilectionem: iam enim hyems transiit, imber abiit, et recessit, flores apparuerunt in terra, tempus putationis advenit, vox Turturis audita est in terra nostra, hoc est vox praedicantium apostolorum in ecclesia. Turtur est avis castissima, quae in excelsis, et arboribus semper nidificare, et morari solet: Apostolos, vel caeteros doctores significat, qui possunt dicere: Nostra conversatio in caelis est, quae et gemitum habet pro cantu, et significat ploratum sanctorum, qui suos ad lamentum, et fletum hortantur, dicentes: Miseri estote, et lugete. Igitur, honesta virgo, accipe exemplum huius Turturis, et luge propter amorem Iesu Christi sponsi tui, quousque eum videre possis regnantem in solio regni sui. Melius est tibi lugere cum amore Iesu Christi, quam cum timore inferni. Pulchrae sunt genae tuae sicut Turturis. Natura Turturis est, ut si per occasionem perdiderit alterum amplius non quaerit. O sponsa Christi assimilare et tu huic Turturi, et praeter Iesum Christum sponsum tuum, amatorem non quaeras alterum. O sponsa Christi, esto similis Turturi, et luge die, ac nocte cum desiderio Iesu Christi sponsi tui: quia iam ascendit ad caelos, ut aliquando faciem illius videre merearis in dextera patris. Pulchrae sunt genae tuae sicut Turturis. In genis solet esse verecundia. Soror venerabilis genas habes Turturis, si prae verecundia Iesu Christi sponsi tui: nihil contra voluntatem illius facis. Genas habes Turturis, si cum amore, et reverentia Christi ea, quae nihil displicent postponis. Genas habes Turturis, si praeter Christum alterum amicum non diligis, etc. Explicat pariter eiusdem sententiae mysterium D. Hieronymus postquam disertissime demonstrasset ecclesiam Christi sponsam esse, quae tanquam pro epilogo repetens, Per haec, inquit, edocemur, quomodo sponsa Christi, quae est ecclesia, etiam sit corpus eius, et membra. Si ergo audias sponsi membra nominari, ecclesiae membra dici intellige: in quibus sicut sunt aliqui, qui dicuntur oculi, pro intelligentiae sine dubio, ac scientiae lumine: et alii aures pro audiendo verbo doctrinae: alii manus pro bonis operibus religiosisque ministeriis: ita sunt alii et qui genae eius appellentur. Genae autem partes vultus

[522] dicuntur, in quibus honestas, et verecundia animae agnoscitur: per quod sine dubio illi in membris ecclesiae declarantur, qui castitatis, et pudicitiae excolunt honestatem. Pro his ergo ad omne corpus sponsae dicitur: Quam speciosae factae sunt genae tuae? Et observa, quia non dixit, quam speciosae sunt genae tuae, sed postea quam suscepit oscula sponsi, et ipse qui loquebatur per prophetas, prius affuit, et mundavit sibi ipsi ecclesiam suam lavacro aquae, et fecit eam non habere maculam, aut rugam, et agnitionem sui praestitit ei: tunc factae sunt speciosae genae eius. Tunc enim castitas, et pudicitia, et virginitas, quae prius non fuerat, per ecclesiae genas speciosa decore diffusa est. Quae tamen genarum species, id est, pudicitiae, et castitatis Turturibus comparatur. Turturum ferunt: huiusmodi naturam esse, ut neque masculus praeter unam faeminam adeat aliam: nec faemina plusquam unum patiatur marem: ita ut si accidat altero intercepto superesse alterum, pariter cum coniuge extinctus sit ei concubitus amor. Convenienter ergo similitudo Turturis aptatur ecclesiae, quod vel alterius viri post Christum coniugium nesciat, vel quod continentiae, et pudicitiae in ea tanquam Turturum volitet multitudo. Restat et alius Canticorum locus de voce Turturis enodandus, qui talis est: Surge, veni, proxima mea, sponsa mea, quoniam ecce hyems transiit, pluvia abiit, flores visi sunt in terra, tempus putationis advenit, vox Turturis audita est in terra nostra, etc. Haec declarans idem qui supra D. Hieronymus: Quod sit autem, inquit, tempus oportunum, quo de terrenis, et corporeis locis evolent ad caelestia, pennis Sancti Spiritus sublevati, consequenter inseruit. Quia, ecce hyems perturbationum, ac vitiorum procella discesserit, et ultra iam non fluctuet, et circunferatur omni vento doctrinae. Ubi ergo ex anima haec cuncta discesserint, desideriorumque ab eadem tempestas effugerit, tunc incipient in ea flores vernare virtutum: tunc eius meriti, et tempus putationis adveniet, et si quid superfluum, et minus utile fuerit in eius sensibus, vel intellectibus, resecabitur, et ad gemmas spirituales intelligentiae revocabitur. Tunc etiam vocem Turturis audiet, illius sine dubio sapientiae, quam dispensator verbi loquitur inter perfectos sapientiae Dei altioris. quae abscondita est in mysterio. Haec namque indicat appellatio Turturis. Haec namque avis in secretioribus, et remotis a multitudine locis, vitam transfigit aut deserta montium diligens, aut secreta sylvarum, procul semper a multitudine posita et a turbis aliena. Quid autem est aliud, quod opportunitati temporis huius, amoenitatique conveniat. Et D. Gregorius per vocem huius Turturis veris principio canentis nisi ecclesiam, per terram sponsi, nisi vitam illam beatam designari asserit. Vocemque Turturis in terra sponsi auditam esse dici, quia dum pro desiderio suo sancta ecclesia deprecatur, a Christo in caelo clementissime exauditur. D. Bernardus[73] pariter ad eundem locum commentans, hunc in modum scripsit: Vox Turturis, etc. Hoc inditium est transactae hyemis, tempus nihilominus putationis adesse denuncians. Id iuxta literam, inquit. Alias Turturis vox non dulce admodum sonat, sed signat dulcia. Ipsa avicula si emis, non magni, si discutis, non parvi pretii est. Et vox quidem gementi, quam canenti similior, peregrinationis nostrae nos admonet. Illius doctoris libenter audio vocem, qui non sibi plausum, sed mihi planctum moveat. Vere Turturem exhibes, si gemere doceas, etsi persuadere vis, gemendo id magis, quam declamando, studeas, oportebit. Exemplum sanctum in aliis multis, tum vel maxime hoc in negocio verbo efficacius est: dabis voci[74] tuae vocem virtutis, si quod suades, prius tibi illud cognoveris persuasisse. Validior operis, quam oris vox. Vox Turturis, etc. Ubi regni caelorum promissio facta est, tunc intellexerunt homines, se non habere hic civitatem manentem, sed futuram inquirere tota aviditate coeperunt, et tunc primum manifeste sonuit in terra vox Turturis. Nam dum sancta quaeque iam anima Christi praesentiam suspicaret, regni dilationem moleste ferret, desideratam patriam gemitibus, et suspiriis a longe salutaret, nonne tibi videtur, vice fungi gemebundae, ac castissimae Turturis quaecunque anima in terra ita fecisset? Hoc quippe est, quod ipse agebat. Nunquid possunt[75], inquit, filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus, venient autem dies, cum auferetur ab iis sponsus, et tunc lugebunt. Ac si diceret: et tunc vox Turturis audietur. Ita est Iesu bone. Venerunt illi dies. Nam et ipsa creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc, revelationem filiorum Dei, expectantes redemptionem corporis nostri. Hoc scientes, quod quandiu sumus in corpore hoc, peregrinamur a Domino. Nec vacui gemitus, quibus e caelo tam misericorditer respondetur. Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exurgam dicit Dominus. Et infra: Denique compare uno Turtur contenta est, quo amisso, alterum iam non admittit, numerositatem in hominibus redarguens. Nam etsi forsitan culpa propter innocentiam venalis est, ipsa tamen incontinentia turpis est.

[523] Pudet ad ad hoc negotium honestatis rationem non posse in homine, quod natura possit in volucre. cernere enim est Turturem tempore suae viduitatis sanctae viduitatis opus strenue, atque infatigabiliter exequentem. Videas ubique singularem, ubique gementem audias, nec unquam in viridi ramo residentem prospicies, ut tu ab eo discas voluptatum virentia velut virulenta vitare. Adde, quod in iugis montium, et in summitatibus arborum frequentior illi conversatio est, ut quod vel maxime propositum pudicitiae decet, doceat nos, terrena despicere, et amare caelestia. Ex quibus colligitur, quod vox Turturis sit etiam praedicatio castitatis. Neque enim a principio vox ista in terris audita fuit, sed magis illa[76], Crescite, et multiplicamini, et replete terram. Incassum profecto vox illa pudicitiae sonuisset, necdum prolata resurgentium patria, in qua longe felicius homines neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei in caelis. Tunc voci illi tempus fuisse dicas, cum maledicto omnis subiacebat sterilis in Israel, cum patriarchae ipsi plures simul haberent uxores, cum frater fratris absque liberis defuncti semen suscitare ex lege compellebatur? At ubi insonuit ex ore caelestis Turturis commendatio illa spadonum, qui se castraverunt propter regnum Dei, et item alterius cuiusdam castissimae Turturis consilium de virginibus ubique invaluit, tunc primi dici veraciter potuit, quia vox Turturis audita est in terra nostra. Eucherius vero hoc eodem loco, Turtur, ait, intelligentiam, quae a divino spiritu est, significari, neque inficiatur idem de Columba dici. Sed Spiritum Sanctum ex Columba tunc intelligi vult, quando quae de sacris literis disputatio, commentatioque profertur, ea manifesta est, et adaperta. Tunc vero e Turture, cum res altis, obscurisque mysteriis agitatur. Franciscus Georgius Venetus Minoritanus[77] quid altius ex hoc mysterio eluere conatur, quaerens hoc pacto. Quid significat illud a Salamone decantatum, Vox Turturis audita est in terra nostra? An forte quia incipiebat tempus vernale, quando Turtur incipit canere? An (si theologizari velimus per numeros, et arithmeticam, quam Hebraei ghemateriah vocant, quae est pars secretioris theologiae) vox Turturis est vox Iesu, et Mariae simul? [HE] Iesu enim reddit per numeros trecenta, et sexdecim: [HE] Miriam vero ducenta, et nonaginta. Qui numeri simul iuncti reddunt sexcenta, et sex. Quo numero gaudet nomen Turturis apud Hebraeos[78], quae dicitur [HE] Tur. Alibi vero ita respondet. An Turtur (praeter ea quae supra diximus) est illa gratia, vel divinitas, quam Hebraei Sachinam vocant? Quae quidem gratia sacrificia aspiciens, ea inflammabat, orationesque pariter in Deum ascendere faciebat. Turtur autem dicitur ob fidelitatem, quam exhibet consorti, scilicet filio, qui ait de hac Sachina, quae est Spiritus sanctus. Ille de meo accipiet, et annunciabit vobis. Et iterum: ille suggeret vobis omnia, quaecunque dixero vobis. Omnimoda enim fidelitas, connexio, et unio Spiritus sancti, est cum Filio: adeo ut alter nunquam ab altero dissentiat. An Turtur est beata Virgo: cuius vox audita fuit in terra nostra, quando dixit: Ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum? Ad quod verbum statim facta est unio aeterni verbi cum carne humana, Unde salus, ac redemptio nostra. Iacobus Vitriacensis in explicatione huiusce sententiae: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azimi, hunc eundem Salamonis locum adducit, atque hoc modo declarat, dicens: post tristia sabbata felix irradiat dies, qui primatum in diebus tenet. Iam enim hyems transiit, imber abiit, et recessit, flores apparuerunt in terra nostra. Ficus protulit grossos suos. Vinae florentes dederunt odorem suum. Hyems transiit, id est, persecutio, quam pro nobis a Iudaeis Christus sustinuit. Frigus etiam infidelitatis, et corporis recessit a cordibus Apostolorum: Imber abiit, et recessit, id est, amarae lachrimae ab oculis discipulorum. Flores immortalitatis, et impassibilitatis Christi apparuerunt in terra nostra, id est, in humana natura, vel flores, quos produxit aestiva pluvia, id est dulces lachrymae charitatis, bona, scilicet operum initia, apparuerunt in primitiva ecclesia. Tempus putationis, id est amputationis immortalitatis a Christo advenit, vel amputationis vineae Domini, ut sacramenta sterilia amputentur. Vox Turturis, id est, Mariae Magdalenae, prius plangentis, et gementis audita est in terra nostra, quae gaudium novae resurrectionis discipulis nunciavit. Vox etiam Turturis, id est, Christi, et sanctorum praedicatorum audita est in universa ecclesia. Ficus protulit grossos suos, id est, sinagoga fructus primitivos, scilicet Apostolos, qui dulcem cibum credentibus ministrarunt.

MORALIA

[524] AB insigni, qualem hactenus praedicavimus, castitate, sancti patres, aliique passim quaedam moraliter scripsere. Audiant, inquit D. et magnus Basilius, ipsae mulieres, ut etiam apud animalia ratione non praedita viduitatis honestas iterati connubii anteponatur. Et rursus[79] alibi, ubi de temperantia, et incontinentia scribit: Audiant idcirco, inquit, viri, audiant mulieres castimoniam  viduitatis etiam apud ea animalia quae rationi non utuntur, maiore esse pretio, et honore, quam sit multarum nuptiarum deformitas. Inimici cum iis, qui animam agunt, in gratiam redeunt, ac noverca mortem demum incipiunt odio habere. Turturem aiunt, siquando a coniuge disiunctus fuerit, nunquam in posterum cum alio inire societatem, sed caelibem sint coniugio manere, alterius coniunctionem respuendo, coniugis superioris nimirum recordatione. Quid igitur nobis miserius esse potest? Qui non solum non eundem coniugibus nostris ostendimus amorem, quem animantia rationis expertia, sed etiam contra quam est praeceptum Domini. incedimus collo erecto, oculis micantibus, colore adulterato, qui vulgo castitatem prodere, atque eripere solet. Hanc avem lex Dei, inquit facundissimus, et sanctissimus Ambrosius[80], velut casta hostia munus elegit. Qua cum Dominus circumcideretur oblata est, quia scriptum est in lege Domini, ut darent hostiam par Turturum, aut duos pullos Columbarum. Hoc est enim verum Christi sacrificium, pudicitia corporalis, et gratia spiritualis. Pudicitia ad Turturem refertur, ad Columbam gratia. Etenim Turtur, ubi iugalis proprii fuerit amissione viduata, pertaesum thalamos, et nomen habet coniugii, eo quod primus amor fefellerit eam dilecti morte deceptam, quoniam et infidelis ad perpetuitatem fuit, et amarus ad gratiam: qui plus doloris ex morte, quam suavitatis ex charitate generaverit. Itaque iterare coniunctionem recusat, nec pudoris iura, aut complaciti viri resolvit foedera: illi soli suam charitatem reservat, illi custodit nomen uxoris. Discite mulieres, quanta sit viduitatis gratia, quae etiam in avibus praedicatur. Quis igitur has leges Turturi dedit? Si hominem quaero non invenio. Homo ipse ait: Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare adversario. Et alibi[81]: Bon(u?)(a?)m est illis si sit permaneans, quod si se non continent, nubant: melius enim est nubere, quam uri. Optat Paulus[82] in mulieribus, quod in Turturibus perseverat. Et iuniores hortatur, ut nubant, quia mulieres nostrae turturum pudicitiam implere vix possunt. Ergo Turturibus Deus infudit hunc affectum, hanc virtutem continentia dedit, qui solus potest praescribere, quod omnes sequentur. Turtur non uritur fiere iuventutis, non tentatur occasionis illecebra: Turtur nescit prima in fidem irritam facere, quia novit castimoniam servare prima connubii forte promissam. Super eadem Turturis continentia elegans extat Theodorici regis ad Wiltanchum ducem scripta epistola, quam Cassiod.[83] variis suis inseruit, posteritatique reliquit. Est autem talis: Gravis est Patzenis clementia nostra sensibus intimata conquestio: qui se in expeditione Gallica constituto. in eum Brandilam  proseluisse(?)testator excessum, ut uxorem eius reginam, proprio sociandam duceret esse coniugio, et in iniuriam nostrorum temporum adulterii simulata matrimonii lege commissum fuit. Hac nos, si vera sunt, transire nequaquam patimur impunita. Nam quando affectus tutos quis habeat, si sic sederi subiacebit, ?????????? salute pugnaverit? Respicite impudica, gementium Turturum castissimum genus: quod si a copula sua fuerit casu intercedente divisum, perpetua se abstinentia lege constringit: gratiam coniunctis ???? non repetit. quam reliquis: fidem servat, dum laudem pudoris ignoret: et moralibus studere deprehenditur, quod nulla viduitatis conversatione gloriatur. Mulierum se, preti dolor, vota continere nequeant, quibus castitatem ratio persuadet, poena legis imponit, terror maritalis extorquet. Perierunt profecto mores, si nec illis comparari possunt, qua ratione carentia temperantur. et ideo sublimitas tua imperitos ad suum faciat examen occurrere: et rerum veritate discussa, sicut iura nostra praecipiunt, in adulteros maritorum favore resecetur. Quia defensorem Resp. redire noluerunt, qui scelerata praesumptione coniuncti sunt. Confundi sine dubio desideraverunt omnia, qui tentaverunt legibus inimica. Sed melius est paucorum damno malorum corrigatur intentio. Quia omne matrimonium, quod absit, incertum relinquitur, si in tanta reverentia sine aliquo terrore peccetur. D. Augustinus[84] vero iubet, ut velut castissimi Turtures divina verba S. spiritus fervore in nidum cordis nostri fovero contendamus, neve permittamus, ut in nobis semen verbi Dei peccatorum frigore congelascat: propter illud, quod scriptum est: Abundavit iniquitas, refrigescit charitas. Simus magis, sicut dicit Apostolus: spiritu ferventes. Quomodo enim Columbae, vel Turtures, postquam genuerint ova, si illa permiserint refrigerari, perdent fructum illorum: ita et nos si conceptum verbum Dei per oblivionem refrigerari permittimus, desiderabilem fructum

[525] habere non possumus. Praestamus itaque in nobis nidum sermonibus sanctis, secundum quod scriptum, Turtur invenis sibi nidum, ubi reponat pullos suos.

HIEROGLYPHICA

QUAMVIS paucissima, imo penitus nulla apud Orum legantur Turturis hieroglyphica ab Aegyptiis sacerdotibus prodita, verisimile tamen est, et alia praeter unicum, quod ille ponit, idque falsissimum, ab illis posteritati relicta fuisse. Illud autem tale est: Mulierem lactantem. ac bene nutrientem pictura expressuri Aegyptii Turturem pingebant, quod sola inter omnes volucres haec dentes habeat, et mammas. Sed hoc nos Vespertilioni convenire, non Turturi, supra diximus. Pierius Valerianus aliquot alia addit, quorum primum est continentissimae viduitatis, quam illi exprimere volentes, plerosque ait Turturem in aliquo ramo insidentem pingere, nimirum quia haec avis coniuge vita functo non amplius nubat. Alterum pudicitiae est, quoniam apud Hebraeos reperiatur, per Turturem pudicitiam significare, siquidem, inquit, apud D. Basilium habetur in circuncisione par Turturum, aut duos pullos Columbarum offerre mos erat, quod indicium esset pudicitiae, et vitae continentis exemplum. Pudicitia a Romanis velata facie pingi, sculpique solebat, et apud alios testudini aequiparata fuit, quod pudicarum sit sese domi continere, et frequentia loca omnia declinare. Atqui Turtur in secretioribus, et remotis a multitudine locis vitam transfigit, aut deserta montium diligens, aut secreta sylvarum a frequentiore avium aliarum coetu sequestrata. Tertium, quod ponit, Hieroglyficum est providentia, quoniam oblatio Turturis, et Columbae in sacris literis significat, ut Hesychius exponit, hominem contemplationi deditum, qui munus offerat suum in scientia, et mansuetudine spiritali: hic enim opus est prudentia, non ut excedat legis consideratio circa res vanas occupata. Turturem quidem ponit, quia cognitionem, atque prudentiam habet rerum, quas sibi necessarias fore viderit, ita ut eius exemplo exprobaretur populus Iudaeorum , Hieremia dicente: Turtur, et Hirundo, et Ciconia custodierunt tempus adventus sui, populus autem meus non cognovit iudicium Domini. Apud Philippum, inquit idem Pierius loquens de quarto huiusce avis hieroglyphico, nimirum saltationis, illum, qui sacerdotum Aegyptiorum lemmata quaedam Graece scripta posteritati comperio, neque quicquam aliud: nam eam omnino tibiis mirum in modum affici compertum est, quarum etiam audita aemulatione, dare motus incompositos, et saltationem imitari dicunt: quin etiam eo cantu in insidias allici, atque capi. Ad huiusmodi saltationem addemus, quod Theocritus Idilio, cui [GR] titulus est, loquaciores quasdam faeminas Turtures vocat: illae enim non ore tantum garrulitatem ostentant, verumetiam caudae motu, qua propemodum obstrepere videntur. Haec ille. Sed eo modo Turtur garrulitatis potius, quam saltationis fuerit symbolum hieroglyphicum, nam et Aelianus[85] si bene memini, homines, ait, Turture loquaciores dici solere. Si quidem Turtur, inquit, et ore semper garrula est, et postica etiam parte plurimum (ut ferunt) obstrepit. Et hanc quidem paroemiam idem poeta (Menander nempe) usurpat et Detrius in Sicilia fabulae. Quintum hieroglyphicum est, quod Turtur in sacris literis intelligentiam, quae a divino spiritu est, significet, ut, inquit, Eucherius ait eo Cantici Canticorum loco: Vox Turturis audita est in terra nostra: neque inficiatur idem de Columba dici. Sed Spiritum sanctum ex Columba tunc intelligi vult, quando quae de sacris literis disputatio, commentatioque profertur, ea manifesta est, et adaperta: tunc vero ex Turture, cum res altis obscurisque mysteriis agitur.

AENIGMA

IULIUS Caesar Scaliger de Turture eiuscemodi habet aenigma:
            Quod nomen signare potest, sub tegmine falso
           
Non colo, quas trepidi fratres, trepidaeque sorores.
           
Sum minor, at triplex culmen pro corpore porto.
Quod nomen } a turribus. Quas trepidi } Columbi turres. At triplex } Tur apex est turris.

EMBLEMA

[526] APUD Iacobum Billium de Columba sacrum legitur emblema sub lemmate PIORUM IN CALAMITATIBUS CONSOLATIO. Ego istud emblema Turturi potius, quam Columbae ascripserim, nam et ipse in scholiis de Turture, non de Columba explicat. Canit autem:
           
Irae progenies iram non sentit acerbam
                       
Ridet at in gravibus perfida turba malis
            In lachrymis contra sunt semper corda piorum:
                        Crescereque ut virtus, sic dolor ipse selet.
            At quid ait moesta Christi vox blanda Columba
                        Quae cupit amisso coniuge morte, necem?
           
Chara cohors animo ne concide: summa voluptas
                        Excipiet luctus tempus in omnes tuos.

USUS IN CIBIS

TURTURUM caro tam veteribus, quam nostri aevi {homnibus} <omnibus> grata in mensis fuit. Plautus[86] sane Turtures inter lautiores cibos enumerat. Nam Grunnio servus alibi apud illum a servo Tranione derisus, quod allia, cibum nempe agricolarum, et vilem oleret. Quid tu, inquit, vis fieri?
           
Non omnes possunt olere unguenta exotica.
           
Si tu oles: neque sapidior, quam herus accumbere,
            Neque tam facetis, quam tu vivis victibus
            Tu tibi istos habeas Turtures, pisces, aves.
            Sine me alliatum fungi fortunas meas.

Sed et Epigrammatarius Romanos scribit olim Turturibus mensas suas exornasse, dum ait:
            Dum pinguis mihi Turtur erit, lactuca valebis,
                        Et cochleas tibi habe, perdere nolo famem.
Alibi pariter clunes privatim laudat huius avis, quod ea pars prae caeteris magis pinguescat.
            Aureus immodicis Turtur de clunibus implet.
Et rursus alibi
            Et concubino Turtur mater donat.

Antiquius, seu potius suo aevo idem Martialis[87] Turturibus capita amputari solita innuere mihi videtur, ubi Sanctrae gulositatem improbat, et exprobat; nam hunc Turturis caput trunci, et alia canum etiam analecta devorasse dicit, inquiens:
            Sed mappa, cum iam mille rumpitur furtis
            Rosos tepenti spondilos sinu condit,
            Et devorato capite Turturem truncum
            Colligere longa turpenes putat dextra
            Analecta, et quicquid canes reliquerunt.

Inter recentiores, qui Turturis esum celebrant est in primis, quem libenter propter immensam eius doctrinam, etsi Italice scribentem nomino, est, inquam Ludovicus Ariostus[88], in principum aulicos invectus, quorum plerunque venter Deus est:
           
Hor vuol Fagiani, hor Tortorelle, hor Starne

Item Strozius[89] pater amico suo epulas ruri parans, inter primas volucres Turtures nominat, dum canit:
            Turturibus vero, quas cepimus alite Martis
           
Ortygias iungemus aves, foliataque, necdum
            Textilibus nidis ausas prodire Columbas.

Antiquissimos vero Aegyptios, qui plurima curiose admodum observabant, tradit Porphyrius[90] inter caetera Turturibus etiam abstinuisse, non quod vel noxias, vel pravi saporis eas existimarent, sed quia Accipitrum ungues aliquando evaderent. Itaque ne in talem,

[527] nempe ab Accipitre sacro sibi alite dimissum Turturem inciderent, universum eorum genus in cibo vetuisse. At relicta modo hac Aegyptiorum superstitione, videamus, num, quos vulgus laudat, nos pariter laudare oporteat. Vulgus autem, quo pinguiores sunt, eo meliores, salubrioresque existimat. Idem enim in hac ave, quod in Coturnicibus evenit, nimium, ut pinguedinis infarctu nimio strangulentur. Nec tamen idcirco edendo non esse puto, quippe qui more, ut diximus Coturnicum suffocati tantum pereant, intercluso tantum spiritu, non autem tabifico morbo aliquo, aut senecta confecti. Cavendum tamen edentibus iudico, ne praepingues nimis in mensa veniant: nam si nativae eorum humiditati, pinguedinis addatur humor noxius, laxansque damnosi procul omni dubio evadent, humiditatis scilicet improba nimietate. Et quamvis Turtures innocentius, quam Coturnices pinguescentiam illam ferre possint, sunt enim Coturnicibus sicciores, et calidiores, et quanvis etiam eiuscemodi pinguedine siccitas, qua cum calore bene satis a temperamenti iusti mediocritate recedunt, temperatior fiat, quae duram alioqui reddat eorum carnem, praesertim adultorum, longeque magis senescentium, tamen quia difficulter concoquatur, concoctae crassum, et atrabiliarum alimentum praebeat; Itaque salubriter iis vesci cupientibus omnino author sum, ut novellos tantum usui adhibeant, non maiores anniculis, nec nuper iugulatos, aut pridianis recentiores. Etenim hac quoque temporis mora, praeter aetatis tenerioris delectum, veluti marcescens tenerescet insita illis durities, siccitasque; tum et promptius parebunt ventriculi officio, et sanguificationi meliori commodabunt, alimentumque largientur corpori pro rara parte non exiguum, nec parvum, crassumque inter, et tenue, exuta partim, partim remanente nativa adhuc duritie, quae diuturnitatis aliquid nutrimento addat. Idem siccitatis, humiditatisque in medio constituet: nam calore exuperabit aliquantum alimentum id, idcirco generando, augendoque sanguini laudatum calore, atque humore, vel certe non multa siccitate gigni, perficique multus solet. Iam quoque ex sanguine multo, praesertim cum humore iusto suo calido, seminis saepe sperari multum ad obeunda fortius Veneris munia, poterit, et ex non valde crasso, quin modice potius tenui, spiritus animales, peragendis ratiocinationis, et intellectus cogitationibus aptissimi, solide potius, ac firmiter, quam evanide, et inaniter perspicacibus expectari: quare recte dicebat Nicolaus Massa Turturum carnes cibum esse sapientium.

USUS  IN  MEDICINA

TURTURUM, et Palumbium esus cum grassatur pestilentia, a nonnullis laudatur. Archigenes apud Galenum[91] has volucres inter cibos stomacho utiles enumerat. Tralliano tympanicis permittuntur, et colicis; nonnulli etiam nephriticis convenire tradunt. Dysentericis in cibo mire prodesse dicuntur, utpote ventrem sistentes: sed efficacior ad hoc ipsarum sanguis habetur: qui item, teste Plinio, oculis cruore suffusis eximie prodest, de qua re plura in Columba a nobis scripta sunt, tum etiam quomodo ad sistendum sanguinem, qui ex cerebri membranis erumpit, sit utilis. Avicenna calidum istiusmodi sanguinem utiliter super aurem contritam, et dolentem distillari author est. Fimum, teste Plinio, albugines extenuat. Kiranides cum melle ait albulam curare. Ad summam levitatem tritum, inquit Marcellus, et cum melle Attico, aut etiam alterius generis, dummodo optimo, et desumpto inunctus leucomata oculorum potenter extenuat. Alibi rursus ex mulso coctum, et ceroti modo ventri, ac renibus laborantis impositum, efficaciter prodesse ait. Nicolaus Myrepsus difficulter mingentibus auxilium, quod sequitur, admodum probatum esse scribit, nempe, si aeger stercoris Turturis drachmam tritam cum melle bibat per triduum. Alibi Galenus[92] fimum hoc ustum ex mulsa praeberi iubet et calculosis. Lapidem enim, inquit, per urinam exturbat; qui pariter usus ex Columbino stercore a quibusdam mire praedicatur. Plinius pariter eundem fimum in mulso decoctum, vel ipsius Turturis decoctae ius prodesse contra calculos, et alias difficultates vesicae testatur. Turturum, quae domi aluntur saginanturque stercus, teste Varrone, ad agrum colendum servatur: sed hoc ad agricolas, non ad medicos spectat. Ex nostri aevi medicis Castor Durantes[93] ad facilitandum partum eiuscemodi recenset remedium: Si tres, inquit, Iuniperi baccae, et septem lauri, cum drachma cinnamomi, et drachma una, et semis corticis casiae Turturi indantur, et deinde assetur, et illinatur ad ignem pinguedine Gallinae, et Turtur comedatur vesperi bis in hebdomada a muliere partui vicina, facile

[528] et sine fastidio pariet. Idem Durantes haec Baptistae Fierae carmina de Turturum salubritate citat.
            Nos rapi in Venerem Turtur, licet ipse Minervae
            Castae dicata, fugit viduae hac consortiae cuncta;
            Perpetuo gemit, arentique immurmurat ulmo
            Non mandenda recens sistit, ventremque fluentem
            Comprimit, astringit, dysentericisque medetur:
            Postremus, meliorque cibus, stomacoque salubris.

Georgius Pictorius etiam ad fluxum ventris commendat Turturum carnem, sed assam.
           
Si fluxus ventrem nimium infestaverit ingens
            Turtur combustus, terque quaterque iuvat.

Quod Pictorius ex Clemente transcripsit. Mirum vero quod Mizaldus ait, si in corio lupi deseratur cor Turturis, gestantem non capi illecebroso rerum venerearum appetitu.

PROVERBIA

[GR], hoc est, Turture loquacior, proverbium, inquit adagiorum author, in garrulos, et impendio loquaces homines dici solitum, vel, ut Varinus ait, scomma est in loquaces. Causam adagii in hieroglyphicis addidimus, nempe quia non ore tantum, sed et posterioribus partibus obstrepera sit. [GR] Hesychius proverbialiter scribi ait [GR], (forte[GR]) nimirum a verbo [GR], quod de Turturum voce in usu est, et ad indecoram, aut nimiam in homine loquacitatem transfertur, ut in illo, [GR]- Author adagiorum huius proverbii non meminit.

ICONES  NUMISMATA

INTER varia Metapontinorum numismata a doctissimo Huberto Golzio delineata unum est aereum, in cuius latere adverso Martis barbati, et galeati caput conspicitur, et supra in haec inscriptio [GR] ab altera vero frumenti aristata spica, cuius folio Turtur insidet, et sub eo videtur syllaba istaec A N, a dextro spicae latere scriptum est META.
In Heliogabali perditissimi imperatoris quodam numo in una parte mulieris sedentis imago conspicitur, et Turturem una manu gestantis, altera militum quoddam insigne, quale ab altera numi parte pariter expressum est, cum inscriptione FIDES  MILITUM. Arbitror ego ideo hic Turturem fuisse depictam, quod quemadmodum istaec avis coniugi fidem servat inviolatam, ita pariter ad eandem imperatori praestandam miles per avem admoneatur.

10 - de Turture

 


[1] In Arcadicis.

[2] In Exa.

[3] Lib. de reb. Hisp.

[4] L. 3. Epig.

[5] Sat. 6.

[6] In Saxon.

[7] Exerc. 19.

[8] L. 10. c. 33.

[9] 5. hist. c. 13.

[10] 9. hist. c. 22.

[11] In Epist.

[12] 9. hist. c. 7.

[13] L. 26. Antiq. lect.

[14] 8. Hist. c. 3.

[15] 8. Hist. cap. 16.

[16] 8. Hist c. 12.

[17] 8. Hist. c. 11.

[18] L. 3. de re rust. cap. 5.

[19] L. 2. de fin. bonor. et malor.

[20] Cap. 2.

[21] Li. 3. de anim. c. 44.

[22] 9. hist. c. 7.

[23] L. 2. Part. Mariae.

[24] Li. 9. de sacr. diebus.

[25] Cap. 8.

[26] 6. Hex.

[27] 9. hist. c. 39.

[28] L. 12. c. 7.

[29] L. 3. Epig.

[30] Li. 3. de prop. anim. cap. 34.

[31] 6. Hist. c. 2.

[32] In Bacch. act. I.

[33] 6. Hist. cap. 1.

[34] 6. Hist. cap. 4.

[35] 9. Hist. cap. 7.

[36] 8. Hist. cap. 3.

[37] Lib. 3. de agricul. ca. 35.

[38] L. 3. c. 8. de re rust.

[39] Lib. 5. in Troph. c. 20.

[40] L. 2. amor.

[41] L. 3. de off.

[42] 9. Hist. c. 1.

[43] In comm. in l. 3. Tirco. de plant. c. 16.

[44] Ann. part. 1.

[45] 6. de anim. cap. 46.

[46] Cap. 45.

[47] 9. Hist. c. 2.

[48] 6. Hex. c. 4.

[49] 9. Hist. c. 7.

[50] Lib. 3. de caecit.

[51] L. 10. c. 33.

[52] L. 6. Saxo.

[53] L. 1. advers. Iovinianum.

[54] Psal. 73.

[55] Cont. in Davi. c. 2.

[56] Psal. 63.

[57] L. 19. [GR]. cap. 24.

[58] Cap. 29.

[59] Psal. 101.

[60] Homil. 33.

[61] Epistol. ad frat. de movente(?) Dei.

[62] Homil. de virt.

[63] Matth. 15.

[64] Psal. 44.

[65] Cap. 8.

[66] Genes. 15.

[67] Cap. 2.

[68] In comm. ad psal.

[69] Cap. 1.

[70] Serm. 4. super Cant.

[71] Serm. 60. de modo bene vivendi.

[72] Serm. 10.

[73] Serm. 59.

[74] Psal. 67.

[75] Matth. 9.

[76] Genes. 1.

[77] To. 4. sect. 9. de beat. Virg. quaest. 457.

[78] To. 5. sect. 1. quaest. 52.

[79] Orat. 5.

[80] Lib. 3. Hexam. c. 9.

[81]  1. Tim. 5.

[82] 1. Cor. 7.

[83] Lib. 5. Var. 33.

[84] Serm. de tem.

[85] L. 12. c. 10.

[86] In mosteli. act. 1.

[87] Lib. 7.

[88] In Satyr.

[89] L. 4. serm.

[90] Lib. 1. ab abst. ab avi.

[91] De compos. sec- loc.

[92] 3. Eupor. 273.

[93] Cap. de Iunipero.