Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 18
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
sed quod caeli, solique illius convenientia, praestantioribus polleat facultatibus: ut absinthium, quod in Ponto nascitur: acorum, quod in Colchide, et Galatia: cyperus, qui in Syria, et Cycladibus insulis: costus, qui in Arabia: crocus, qui in Coryco monte: myrrha, quae apud Troglodytas, et Minaeos legitur: et alia quam plurima praeferuntur a locis, quorum dote selectissima, praestantissimaque proveniunt. Id enim aperte testatur gravissimus autor Galenus lib. primo de antidotis, his verbis. Omnes itaque herbarii unanimes scripserunt Irim in Illyrio natam optimam esse: petroselinum vero, quod in Macedonia provenit: bitumen e Iudaea advectum, item et opobalsamum. Idem et in reliquis fecerunt, quorum dotes a regionibus acceptas, cum privatim de unoquoque loquemur, non omittemus. Haec Galenus. Docuit id etiam ante Galenum Theophrastus lib. IX. cap. VII. de historia plantarum, sic inquiens. In Europa nihil praeter Irim inveneris, quae optima apud Illyrios exit, non tamen parte maritima, sed mediterranea, magisque ad septentrionem sita. Verum loci a locis differunt, ita ut producere meliorem possint. Quibus palam est, Illyricam Irim non genere, et facie, sed viribus tantum a nostrate disiungi. Sativa (ut arbitror) ex agresti originem duxit, quemadmodum plantarum aliarum pleraeque cultu tamen vegetior grandiorque effecta. Seritur iam et altera, quam flore et foliis minorem esse diximus, quae etiam in hortis frequens est tum ipsius floris amoenitate, tum odoris praestanti, tum etiam quod novis floribus delectentur homines. adeo ut iam tot sativae, quot sylvestris habeantur genera. Sylvestris utriusque generis plurima oritur in Goritiensi agro Salvatino monte, et lapidiae collibus inter saxa, odore non ingrato: quanvis etiam ambas viderim in campestribus non longe a Sontii ripis. Est praeterea in sativarum genere, quae flores nivei candoris proferat (hanc in pluribus Hetruriae locis vidimus) cuius radix odoris fragrantia, et virium robore Illyricam fere aequat. Iridis meminit Plinius lib. XXI. cap. VII. sic inquiens. Iris radice tantum commendatur, unguentis, et medicinae nascens. Laudatissima in Illyrico: et ibi quoque non in maritimis, sed in sylvestribus Drilonis, et Naronae. Proxima in Macedonia: longissima haec, et candidans; et exilis. Tertium locum habet Africana, amplissima inter omnes, gustuque amarissima. Illyrica quoque duorum genera est: raphanitis a similitudine, quae et melior: rhizotomos subrufa. [Plinii contradictio.] Et cap. XX. eiusdem libri: Iris rufa (inquit) melior est, quam candida. Quibus in locis sibi manifeste repugnare videtur Plinius: quod superius raphanitem, quae candicat, rhizotomo, quae rufescit, anteposuerit, hic vero contra. Dioscoridi praestat, quae subrufo constat colore, qualis Plinio rhizotomos. Caeterum (si Theophrasto, et Plinio credamus) non omnis Illyrica praestat, sed quae tantum in sylvestribus nascitur. siquidem quae in maritimis foditur, humore praegnans improbatur, quod subinde flaccescens contrahatur in rugas. Succus hydropicis propinandus, quoniam recenti Illyrica destituimur, e nostrate elicitur, ducitque abunde aquas. Excalfacit Iris ordine secundo completo, vel tertio inchoante, et pariter siccat.[Iridis vires praeter traditas a Dios.] Atque praeter vires, quas illi adscribit Dioscorides, aliis pluribus pollet. quandoquidem compertum est, mansam oris halitum commendare: dentium dolores mulcere, si radicis decocto iidem foveantur. coquit item, abstergit, digerit, resolvit, lenit, reserat, expurgat, et deiicit: vulnerariis medicamentis immixta sarcotica est. Radicis expressus succus bilem flavam, pituitam, et aquas cutem subeuntes pellit: haemorrhoidas fotu elicit. Radix ipsa contrita, et ex aceto bibita, omnibus adversatur venenis. Succus naribus infusus cerebrum a pituita mirifice purgat: ventriculo tamen nocet, cum per se tantum bibitur. ideoque a peritis medicis exhiberi non solet, nisi ammixta mulsa, et Indica nardo. [Iris cognomento astragalitis.] Reperio quoddam esse Iridis genus, quae Astragalitis cognomine dicitur. Id enim ostendit Galenus lib. primo de comp. med. secundum locos cap. primo ex Sorano transcribens: item Aetius lib. XIII. cap. III. qui quibusdam in emplastris Irim astragalitidem imponunt. Veruntamen cum antiquorum, vel recentiorum repererim neminem, qui in simplicium medicamentorum libris huiusce Iridis meminerit, quid certi de hac re proferam, sane non habeo. Caeterum Cornarius, qui in praedictos Galeni libros commentarios edidit, Irim astragalitem, et astragalum idem esse existimat: hoc argumento ductus, quod Plinius Iridem duplicem esse tradiderit; alteram, quae raphanitis a similitudine; alteram, quae rhizotomos dicitur. At cum astragalus radicem raphani modo ferat, inde Iridem astragalitem Astragalum esse coniicit. quin et Plinio per Iridem raphanitem, astragalum intelligi censet. Sed mea quidem sententia rectius fortasse rem hanc explicasset, si per eam Iridem, quae a similitudine raphanitis vocatur, astragalitem ideo designari dixisset, quod ut astragalus, raphani modo radicem gerat: siquidem Plinio Iris raphanitis astragalus non est, sed altera Iridis Illyricae species. Quamobrem ita Iridem astragalitim a Galeno cognominatam esse putaverim, quod radice referat astragalum: quemadmodum raphanitis a Plinio dicta est, quod radice raphanum repraesentet. [Iridis mentio facta a Galeno.] Iridem memoriae proditam fuisse Galeno in libris simplicium medicamentorum sane nusquam reperi: tametsi libro primo de antidoti eius postmodum meminerit his verbis. Andromachus rosis Iridem Illyricam adiungit, quae verba non frustra, negligenterque excipienda sunt, veluti nec cum aliis medicinis patriae nomen apponit, de quibus paulo post differentes, quid quoque in genere optimum sit, demonstrabimus. Polium ergo, et chamaedrys Romam afferuntur, natis in Italia paulo meliora. in aliquot siquidem Italiae locis haud multo deteriora proveniunt illis annis, quibus ver totum humidum non fuerit, sed sicuti saepe contigit, aestivo tempori simile. Quod si veris constitutio siccior obvenerit, multa, quae in Italia nascuntur, pluribus Creta allatis paria erunt, aut non multo inferiora, veluti chamaedrys, chamaepitys, hypericum, gentiana, thlaspi, veratrum nigrum, et id genus alia. At vero, quod ad Irim pertinet, secus se res habet: si enim Iris Lybica, quae plurima ex Africa Romam affertur, Illyricae comparetur, tantum ipsi cedet, quantum cadaver vivo corpori: non tamen aliis in gentibus ortatam multum ab Illyrica degenerare Iris videtur. Irim igitur, velut et reliquas medicinas, odorationem eligito: nam ununquodque optimum est, quod proprium sui generis odorem vehementissimum habet, qui quidem ex multorum inspectione manifestus unicuique sit. Ac de gustu quidem perceptis qualitatibus eodem modo censendum est: id enim optimum medicamentum esse constat, in quo id, quod suo generi proprium est, exuperat: pessimum vero quod sui generis aliis et tenuius, et exilius est. Meliora nanque sunt omni in specie, quaecunque nec rugosa, nec exilia fuerint: sicut quae convenientem sibi magnitudinem excessere, peiora