Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 1
9

1 - Iris ~ 2 - Acorum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

sunt iis, quae bene nutritam, et adstrictam habent substantiam. Quamobrem, ut dixi, multa saepius inspexisse operaepretium est, et maxime optima, et quae longo iam tempore sui experientiam ipsis nascendi initiis praebuere, quaeque uno ore a peritis medicae materiae sunt commendata. Omnes igitur herbarii unanimes scripserunt Irim in Illyrio natam optimam esse. Haec Galenus.

+ Malui in loco Marcelli interpretationem sequi, quemadmodum alibi quandoque facturus sum, quam Ruellii, cui non semper addictus ero: quod in aliquot Graecis codicibus legatur [GR], quae vox in summitate cuiusque caulis significare videtur: quodque natura in planta ipsa illud menifeste demonstret.

Cap. II
Ἄκορον
- ACORUM

ACORUM folia iridis habet, angustiora tamen: radices non dissimiles, complicatas, non in rectum, sed obliquum actas, et summo cespite sparsas, geniculis interceptas, albicantes, gustu acres, odore non ingratas. Optimum est densum, candidum, plenum, carie non exesum, odoratum: cuiusmodi Colchidicum, et Galaticum, quod aspletion dicunt. Radici vis calfactoria. Decoctum potu urinam cit: prodest lateris doloribus, et iocineris, atque thoracis: item torminibus, vulsis, ruptis. lienem absumit: urinae stillicidio, et serpentum ictibus auxiliatur: insidentibus ad muliebres affectus, iridis modo, utiliter imponitur. oculorum caligines succo discutit. Antidotis radix magno usu commiscetur.

[Acori consideratio.] FECIT diuturna rei herbariae ignorantia, ut hactenus non in Italia solum, sed in quocunque terrarum loco, ubi seplasarii, et medici habeantur, in legitimi Acori locum rufa quaedam radix successerit, quae passim palustribus, et uliginosis locis inutilis, et inodora plurima nascitur. eo sane argumento, quod folia, et radices iridis proferat; quanvis hae colore rufae, illa vero iridis longiora spectentur. Haec itaque radix apud omnes, qui plantarum historias neglexerunt, in hoc usque aevum legitimi Acori munere functa est, a qua quantum tum qualitatibus, tum facultatibus recedat, ex Dioscoride patet. quandoquidem palustris haec nec candicans, nec gustu sit acris, nec ullo prorsus commendetur odore. At quanvis hac tempestate a peritis rei herbariae medicis non parum improbentur ii, qui non in hac tantum stirpe, sed in aliis quam plurimis defecere, cum tamen ipsi probatissimos autores nusquam legerint, potius excusandi sunt, quam quidam fortasse aetatis nostrae scriptores, tam Graecae, quam Latinae linguae peritissimi; quibus res sole clariores propositae sunt, quique in simplicium medicamentorum cognitione caeteris praestantiores haberi volunt, et ii longius nihilominus (ut arbitror) aberrant, quam caeteri. E quorum numero est Brasavolus Ferrariensis vir sane doctrina, et fama clarissimus, qui dum innumera simplicia medicamenta declarare, explicare, et palam facere in suo simplicium examine studium impendit, etsi id in plurimis assecutus fuerit; in hoc tamen, aliisque nonnullis (ut suis locis in his nostris commentariis ostendemus) in tanto illustrium autorum lumine mihi magis caecutire videtur, quam qui ante ipsum in tenebris erraverunt. [Brasavoli error.] Is enim constanter asserit, Acorum a Dioscoride descriptum aliud non esse, quam ea acerrima, et odorata radix, quam officinae Mauritanos secutae galangam vocant. adeo ut maluerit cum Leoniceno errare, tantum fuit praeceptori suo addictus, quam cum Manardo bene sentire. Sed quantum eius opinio a veritate, quantumque ab Acori historia recesserit, perquam facile probari potest. Quippe galangam folia iridis proferre apud Syrios nullo nobis testimonio constat: verum quia cum cypero adeo convenit, ut is sylvestris galanga nonnullis dicatur; ideo non ab re credendum fuerit, galangam potius cyperi, quam iridis folio provenire. Praeterea quod galanga radices habeat iridis, nec mihi quidem videtur, nec ullum id affirmare existimo. necque illud etiam videre possum, quod eaedem aliqua ex parte subalbicent, ut de Acori radicibus scribit Dioscorides: quin potius tam intus, quam extra non obscure rufescunt. Quod autem gustu sint aeri, atque mordaci, qui neget, nullus est. Sed non tamen ob id dicendum erit, galangam esse Acorum, aliis non concurrentibus notis: praesertim cum Dioscoridis testimonio Acorum esse debeat acre, non autem acerrimum, nec galangae modo linguam adurens. [Fuchsii error.] Brasavolum secutus est Fuchsius medicus clarissimus. cui cum nimis pumilae viderentur prioris galangae radices, quam ut Acori radices referrent, atque propterea Brasavoli sententiam non probandam duceret, in suis de stirpibus commentariis, alteram crassiorem galangam, quae iampridem in Italiam fertur, Acorum esse contendit. Verum si animadvertatur, quod ea non sit iridi similis, multoque magis rufescat, quam quod haec dictio [GR] designet, quae albicantes, et non rubentes denotat, facile palam fiet, quod una cum Brasavolo ipse quoque aberraverit. Sed praeter haec iis etiam refragatur Galenus lib. VI. de simp. med. facult. quod asserat

1 - Iris ~ 2 - Acorum