Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
20

2 - Acorum ~ 3 - Meon

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Acori radicem gustui non modo acrem esse, sed etiam subamaram: quae tamen modica amaritudo neque in hac, neque in illa reperitur galanga; etsi invalidis quibusdam argumentis suo ultimo examine contendat Brasavolus, quod galanga praeter acerrimam facultatem etiam sit amara. sed vereor, ne is tunc bile perfusus suam degustaverit galangam. Comprobatur praeterea aliud esse Acorum, et aliud esse galangam Serapionis testimonio, qui cum sciret non parum discriminis inter has radices esse, de iis seorsum egit per propria capita, utpote de rebus genere et facultate diversis. Hoc idem probatur ex Actuarii etiam monumentis. siquidem is in compositione aureae Alexandrinae, et Acorum, et galangam imponit, quemadmodum et Nicolaus Myrepsicus tanquam inter se genere diversa. His itaque tum rationibus, tum auctoritatibus adductus, a Brasavolo, et Fuchsio diversus esse cogor. Nec equidem intellexerim unquam, quomodo factum sit, quod galanga maior, quae a minore non genere, et facultate, sed etiam specie differt, cum primum huc e Syria advecta est, in Acorum se commutaverit. sed qui haec intelligunt, diiudicent. [Acorum legitimum.] Caeterum, ut dicam quid hac in re sentio, crediderim ego una cum Manardo Ferrariensi, aliisque nonnullis huius aetatis in simplicium medicamentorum facultate doctissimis viris, id omnino legitimum esse Acorum, quod non modo seplasiae, sed omnes in universum falso calamum odoratum vocant. Siquidem radices primum iridi persimiles sunt, geniculis distinctae, reflexae, subalbidae, acres, odore praestantes, et (ut inquit Galenus) etiam subamarae. insuper et folia, quae integra ad nos una cum radicibus (ut haec pictura demonstrat) e Constantinopoli allata sunt, id apertius affirmant: sunt enim ferme iridis. Ad haec ut Aeniponti (Germani Ispruch dicunt) retulit mihi clarissimus medicus Ioannes Merula, qui pluribus annis degit apud Lituanos, quod passim calamum aromaticum vocant, frequentissimum in Lituania, et circa Tartarorum fines, nascitur: foliis iridi aemulis: flore etiam simili, colore roseo purpurascente, nulla ex parte vario: caule iridis longiore gracilioreque, a quo tamen nullus exoritur calamus: vocaturque ab incolis suo idiomate Tattarschi zelii, id est, herba Tartarica, quod fortasse a vicinis Tartaris in Lituaniam primum fuerit allata. Ideoque Plinio memoriae recte proditum est lib. XXV. cap. XIII. optimum id esse Acorum, quod ex Ponto advehitur. Pontus enim his Tartaris fere iungitur, qui ultra Lituaniam inhabitant, ubi probatissimos autores nusquam legitur, odoratum calamum legitimum, et odoratum calamum esse, a Dioscoride, Theophrasto, Galeno, et Plinio non in radicum, sed in arundinum genere descriptum. nam (ut suo loco de calamo odorato agentes latius explicabimus) is arundinea est fistula, non autem radix. Sed de his hactenus. [Acori vires ex Galeno.] Acori meminit Galenus lib. VI. de simpl. medic. facul. sic inquiens. Acori utimur radice, quae gustu acris est, et modice amara, odoreque non iniucunda. Unde constat, quod facultatis calidae est, et consistentiae tenuis. Huic consentaneum est, ut urinam moveat, et lienes induratos iuvet, tum ceratoidis crassitiem detergeat, simulque extenuet. sed ad hoc melior est ipsius succus, Omnino vero siccificum esse clarum est. Et sane ordinis esto tertii in utroque in calfaciendo scilicet, et desiccando. Haec Galenus. Sed quando hic aliquid dicere de galanga occurrerit, cum a Dioscoride, aliisque antiquioribus Graecis nihil de ea memoriae proditum sit, disseram ego de hac, quae a Mauritanis, et aliis sum consecutus. Est itaque GALANGA duplex: maior altera, altera minor. Minor tenuis est radix, interius et exterius in purpura rufescens, geniculata, internodiis quibusdam reflexa, odorata, sapore admodum acri, adeo ut mansa piperis, et gingiberis modo linguam, et fauces exurat, odore formamque cypero similis. quapropter quibusdam cyperus Babylonicus dicitur. In Italiam nanque tam ex Memphi, quam ex Syria transfertur. Optima quae fuerit gravis, densa, saturate rufa, odorata, et gustu acerrima. Non desunt tamen impostores, qui cyperi radices contorquentes, aceto, et pipere macerent, et pro galanga venditent. verum fraus facile deprehenditur: quippe abraso exteriori cortice, nulla in radicis substantia acredinis nota, nullusque galangae sapor percipitur. At maior tametsi longe crassior sit radix, ignavior tamen est, et viribus infirmior, colore etiam dilutior, minusque odorata. Galanga calfacit, et siccat ordine tertio. Proinde ventriculum roborat, et eius dolores tollit; si tamen a frigore, vel flatu proveniant. Naribus admota frigefacto cerebro utilis est: ore retenta anhelitum commendat. Facit et ad cordis palpitationem, si e plantaginis succo bibatur: coeliacos sanat, et coli dolores mulcet, qui a flatu oriuntur. Prodest flatuosis uteri affectibus: venerem roborat: renes refrigeratos calefacit. et frigidis morbis omnibus praestat. Caeterum omnino explodenda est Monachorum in Mesuem scribentium opinio, qui contra Brasavolum et Fuchsium quasi velle videntur, galangam potius odoratum iuncum esse, quam Acorum. quod tamen plane falsum omnibus iam compertum esse non dubitamus.

Cap. III
Μῆον
- MEON

MEON, quod Athamanticum vocant, in Macedonia, et Hispania plurimum gignitur, anetho foliis et caule simile, sed eo crassius: binum ferme cubitorum altitudine attollitur: sparsis in obliquum, rectumque radicibus, longis, tenuibus, odoratis, linguam excalfacientibus. Quae fervefactae ex au, vel tritae citra coctionem, praeclusorum renum, vesicaeque farctae vitia potu leniunt: urinae difficultati medentur: stomachi inflationes discutiunt. Torminibus, affectae vulvae, articulorum doloribus, atque fluxionibus pectoris, tritae cum melle in eclegmate auxiliantur. Sanguinem per menstrua pellunt, desessionibus fervefactae: infatibus autem illitae imo ventri, urinas movent. Quod si plus quam deceat, caput dolore afficiunt.

2 - Acorum ~ 3 - Meon