Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 2
1

3 - Meon ~ 4 - Cyperus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Mei consideratio.] CREDIDIMUS superioribus annis, legitimum Meon non oriri in Italia, nec eo aliunde advehi: primum quod Mei vice uterentur seplasarii quibusdam albicantibus radicibus, sapore pastinacae simili: deinde quod etiam Plinii tempore rarum esset in Italia. quippe qui scripserit non seri in Italia Meon, nisi a medicis, iisque admodum paucis. Quod procul dubio indicare videtur, usque ad Plinii aevum peregrinum in Italia fuisse Meon. Sed cum herbariorum quorundam diligentia, quaedam nuper reperta sit planta, quae foliis constat anethi, caule bicubitali, radicibus nigricantibus, longis, et in obliquum, rectumque sparsis, graviter odoratis, acribusque, quam legitimum esse Meum, omnes fere rei herbariae periti unanimes affirmant, ne videar mordicus tenere opinionem, facere equidem non possum, quin in eorum sententiam deveniam: tametsi in contrarium aliqua sese offerat ratio, quod scilicet huiusce plantae radices odorem non vique adeo gratum spirent, sed quadantenus graviter oleant, nec tenues cernantur, ut Dioscorides inquit. Plinius Meo folia aniso similia reddidit, vocum fortasse similitudine deceptus. siquidem Dioscorides anethi foliis Meum oriri tradidit. Nobilius quod Athamanticum vocant, ita dictum, quod ab Athamante Aeoli filio inventum sit, vel quod praestantissimum in Athamante Phibiotidis proveniat. [Mei vires ex Galeno.] Meminit Mei Galenus lib. VII. simplicium medicamentorum, his verbis. Mei radices perutiles sunt, calidae tertio ordine, siccae secundo: proinde urinam, mensesque ciere volentes hoc utuntur pharmaco. Sed si plusculum sumatur, capiti dolorem movet, utpote cum plusculum sit calidum, quam siccum. quippe quod eius caliditas humiditatem crudiorem etiamnum, et si flautosiorem ad caput deferat, atque ita ipsum afficiat laedatque.

Cap. IIII
Κύπερος - CYPERUS

CYPERUS, quem aliqui erysisceptrum, ut aspalathum appellant, folia fert porraceis proxima, sed longiora, et exiliora: caulem odorati iunci, cubitalem aut maiorem, angulosum: in cuius cacumine minuta folia cum semine exoriuntur: radices, quarum in medicina est usus, cohaerentes inter se, oleis oblongis similes, aut rotundae, nigro colore, suavi odore, amaro gustu. In lacunosis, palustribus, et cultis enascitur. Optima est gravissima, densa, fractu contumax, plena, et aspera, odoris cum quadam acrimonia iucundi: qualis est Cilicia, Syriaca, et quae a Cycladibus insulis petitur. Huic calida vis inest. Venarum spiracula laxat: urinam ciet: ad calculos, aquamque subter cutem utilissime bibitur: adversus scorpionum ictus remedio est: perfrictionibus vulvae, et praeclusionibus fotu prodest: pellit menses. Contra ulcera oris, etiam si depascant, vorentque, farina eius efficax est. Malagmatis calfacientibus, et unguentorum spissamentis bene adiici solet. Aliud Cyperi genus tradunt in India nasci, gingiberis effigie: quod manducatum croci vim reddit, gustu amaro sentitur, et illitum praesentem psilothri vim exhibet.

[Cyperi genera, et consideratio.] TAMETSI unum tantum Cyperi genus memoriae prodiderit Dioscorides, cuius radices inter se cohaerentes oblongas referunt oleas, aut omnino rotundae sunt; visitur tamen Cyperus in pluribus Italiae locis, qui radicibus constat longis, geniculatis summo cespite vagantibus, colore in purpuram nigricante. Nascitur hoc Cyperi genus laudatissimum prope Timavi fontes circumstantibus palustris locis in lapidiae finibus, galangae vocatae (ut

3 - Meon ~ 4 - Cyperus