Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 27
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Cap. VIII
Νάρδος
ὀρειτή –
NARDUM MONTANUM
MONTANUM Nardum, quod ab aliquibus thylacitis, et niris appellatur, in Cilicia, et Syria nascitur: caule & foliis eryngio similibus, minoribus, minime tamen spinosis, asperisque. Radicibus binis nititur, aut pluribus, nigris, odoratis, ceu hastulae regiae, sed longe gracilioribus, + et longe minoribus. Neque caulem, neque fructum, neque florem profert. Ad eadem, quae Celticum efficax.
[Nardi montanae consideratio.] VIDETUR in hoc capite Dioscorides non parum a se ipso dissentire, quod scripserit primum montanam Nardum caule, et foliis esse eryngio similibus: mox prope capitis calcem eam scribat neque caulem, neque fructum, neque florem proferre. Quapropter existimant tum Ruellius, tum etiam Marcellus id facile accidisse scriptorum incuria, qui vocum vicinitate decepti [GR] pro [GR], vel [GR] scripserunt. Verum cum hae dictiones ramos, vel surculos designent, quae nomina potius arboribus conveniunt, quam herbis, sintque idem rami in arboribus, quod caules in herbis; idcirco non videtur hic locus, ut illi fortasse putant, a mendis vindicatus. Caeterum non crediderim ego, Dioscoridem, qui est hac in facultate facile princeps, et quem antiqua, et secuta aetas tantopere commendat, in tam paucis sui oblitum, adeoque turpiter lapsum fuisse. quinimo nobis relinquitur suspicio, quod omnino in altera capitis parte vitium aliquos accesserit, non harum vocum vicinitate, sed potius scriptorum dormitantium negligentia, vel vigilantium temeritate. Quo factum est, ut hactenus incertus dubiusque fuerim, an haec planta in Italia proveniat, vel aliunde eo afferatur. Misit tamen ad nos hoc anno stirpem quandam excellentiss. medicus Augustinus Alpagus Bellunensis, cui binae inhaerebant radices asphodeli figura, sed longe minores, phu, vel nardum redolentes, adeo ut hac parte montanam Nardum plane prae se ferre viderentur. Sed quoniam folia, et caulis phu potius referebant, quam eryngium, quemadmodum et umbella, cur eam montanam Nardum fuisse comprobem, sane non habeo, cum sciri non possit, an in priori, an in posteriori, an in alia huius capitis parte lateant mendae. Itaque si forte aliquod ad manus esset medicamentum, quod montanam Nardum exciperet, supponant audacter pharmacopolae Indicam, vel Celticam. Tametsi in suo de simplicium examine asseveret Brasavolus Ferrariensis Indicae nardi vice montanae plurimum ad nos afferri e Cilicia: eamque proprie montanam existimat, cuius passim in officinis est usus. [Bras. opinio non accepta.] Sed qua ratione ductus novam hanc protulerit opinionem, ipse certe nescio: Nardus enim montana radices habet asphodelo similes, non utique spicatas, leves, comosas, quemadmodum ea, qua utimur ex India advecta. Nisi fortasse Brasavolus voluerit Indicam nardum ideo montanam appellare, quod in montibus oriatur. Ita quidem eius sententiam veram esse putarem, non tamen a rei herbaria peritis acceptum iri. [Nardi mont. vires ex Gal.] Nardi montanae vires scripsit Galenus lib. VIII. simp. med. sic inquiens. Nardus montana, quae et thylacitis, et pyritis nuncupatur, plurima in Cilicia nascitur: sed praedictis debilior est.
+ In Oribasio, qui simplicium descriptiones Dioscoridi acceptas refert, legitur [GR], hoc est, candidiores. quod Nardus montana constet radicibus asphodelo non solum minorib. et gracilioribus, sed etiam candidioribus.
Cap. IX
Ἄσαρον
– ASARUM
ASARUM, quod et ipsum aliqui sylvestre nardum appellant, hederae foliis, minoribus multo, rotundioribusque: floribus cytino hyoscyami similibus, purpureis, inter folia proxime radicum emicantibus, odoratis: in quibus semen acinosum. + Cauliculos habet angulosos, asperos, et molles: radices numerosas, geniculatas, tenues, obliquas, gramini non dissimiles, longe tamen graciliores, odoratas, excalfacientes, et quae linguam vehementer mordent. Excalfactoriam vim habet: urinam cit: hydropicis, et vetusto coxendicum dolori prodest. Radices senis drachmis ex aqua mulsa potae, menses trahunt: et veratri albi modo purgant. In unguenta additur. Umbrosis montibus provenit: sed plurimum in Ponto, Phrygia, Illyrico, et Italiae Iustiniensi agro.
[Asari consideratio.] NULLAM nostris temporibus officinae ponunt differentiam inter Asarum, et baccharem: quinimo uno ore fere omnes Asarum baccharem appellant. At quantum notis, et viribus inter se differant, is recte iudicet, qui harum stirpium historias accuratius perpenderit: differunt enim inter se admodum Asarum, et baccharis, ut diffusius libro tertio disseremus. Asarum itaque procul dubio illa fuerit planta, quae vulgo Bacchara falso appellatur, cum nullis ab historia dissideat notis. [ Plinii tutela adversus Brasavolum.] Caeterum Brasavolus immerito in Plinium spiculum contorsit, cum dicat ipsum eo etiam in errore versari, ut Asarum baccharem esse existimaverit. Sed profecto nesciverim ego, qua ratione illud Brasavolus in Plinium scripserit. quippe qui libro XXI. cap. VI. eos acerrime arguat, qui baccharem, et sylvestrem nardum idem esse contendunt, his verbis. Sed eorum quoque error corrigendus est, qui