Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 28
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
bacchar
rusticum nardum appellavere: est enim alia herba sic cognominata, quam Graeci
Asaron vocant, cuius speciem, figuramque diximus in nardi generibus. Haec
Plinius. quibus palam est, Plinium seipsum a Brasavolo defendisse. Porro si
etiam Plinii aetate non deerant, qui Asarum baccharem vocitarent, non mirum
fuerit, si in hunc usque diem protracta haec sit appellatio. In qua forasse
perseverantes veterum nonnulli Dioscoridis Asaro eas fere omnes facultates
reddidere praeter autoris mentem, quas ipse libro tertio bacchari adscripsit.
quod facilius ad credendum vulgus allexit, Asarum, et baccharem nomine tantum
differre. Verum cum recentiorum quorundam diligentia ac doctrina id totum
Dioscoridi additum deprehensum sit, eo quod diversis tum libris, tum capitibus
ipse de his disseruerit; cumque Serapionem viderint de Asaro ex Dioscoride
scribentem, adulterinam hanc lectionem non admittere, id totum, quod eo
accesserat praeter autoris sententiam, tanquam illegitimum abdicarunt. [Asari vires ex Mesue.] Asari vires scripsit Mesue
inter deiectoria medicamenta ubi sic habet. Excalfacit Asarum ordine secundo, et
siccat tertio. Attenuat, reserat, resolvit, et provocat; adstrictione tamen non
vacat. Bibitum non modo vomitiones ciet, sed et per alvum ducit, et per urinam.
Pituitam, et bilem deiicit. Roboratur tamen admixto caprino sero, aut nardo, aut
hydromelite. At manifestius pituitam, quam bilem educit. quo fit, ut coxendicum
caeterarumque compaginum dolore vexatis non obscure opituletur: praesertim si
sero maceretur, vel decoquatur. Facit mirum in modum ad iocinoris et lienis
infarctus, scirrhososque tumores. Quamobrem subeuntibus cutem aquis, fellisque
suffusionibus datur maximo iuvamento vino maceratum. Confert item diuturnis
febribus, iisque praesertim, quae ex contumaci infarctu preveniunt. Oleum
macerationis ipsius admixto ladano, dorsi spondylis sudorem commovet: leviter
tamen coqui debet, nam si diu ferveat, vim fere omnem deperdit: neque diuturna
indiget contritione: diutius enim contritum facilius vomitiones, quam alvum ciet.
[Asari vires ex Galeno.] Asari meminit Galenus lib. VI. simplicium
medicamentorum, sic inquiens. Asari radices utiles sunt, facultate similes
radicibus acori, intensiores tamen. Itaque ex iis, quae de illis prodita sunt
hic facienda coniectura. Hactenus Galenus. A cuius sententia (sit tamen cum
venia dictum) maxime dissentio. siquidem cum nulla in acoro deiectoria sit
facultas, et Asarum, ut Dioscorides inquit, Mesues fatetur, et nobis experimento
compertum est, veratri modo expurget, et bilem, pituitamque et superne, et
inferne propellat, non video sane, cur acoro in omnibus suis facultatibus tam
facile comparari possit.
+ Haec verba ut in Ruellio invenimus, ita reliquimus. Sed admonendum esse
lectorem duximus, ea non legi in Graecis nostris codicibus, neque a Serapione
referri. quod argumento est illa Dioscoridi accrevisse. Sunt tamen Graece sic
scripta: [GR]. Id est: Habens cauliculos angulosos, subasperos, raros.
Cap. X
Φοῦ
– PHU
PHU, quod et aliqui sylvestrem nardum appellant, nascitur in Ponto: folio olusatri, aut elaphobosci: caule cubitali, aut altiore, laevi, cavo, molli, in purpuram vergente, geniculis intercepto: floribus