Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
83

88 - Sabina ~ 89 - Cedrus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

tum excalfacientium, tum desiccantium ex numero eorum, quae vel maxime tenuium sunt partium. Et hoc utique nomine unguentis inditur, et maxime gleucino, et in multas antidotos iniicitur. Quidam vero etiam cinnamomi vice duplum eius subiiciunt. Est enim extenuandi, et digerendi facultatis, si epotum fuerit., in passo sumpta,

Cap. LXXXIX
Κέδρος – CEDRUS

CEDRUS arbor magna est, ex qua picem colligunt, quae cedria vocatur. Iuniperi modo baccas parit, baccarum myrti magnitudine, rotundas. Cedria optima est crassa, perlucida, gravis odoris: quae dum effunditur, guttatim non dissipata coit. Cui ea vis inest, ut defuncta corpora conservet, et viventia corrumpat: qua ex causa mortuorum vitam aliqui eam appellavere. Vestimenta quoque, et pelles eximia calfaciendi, et siccandi dote, corrumpit. magni ad ocularia medicamenta usus: quippe illita oculis claritatem affert, albugines cicatricesque detergit: instillata autem cum aceto, vermes aurium necat: cum hyssopi decocto infusa sonitus, sibilosque sedat: cavis dentium indita eos frangit, et dolores levat: idem facit cum ex aceto colluitur: peruncto ante coitum genitali, concipiendi vim adimit: anginae ea perunguntur, tonsillarum inflammationibus auxilio est: lendes, pediculosque illitu enecat: cerastae morsibus cum sale imposita subvenit: contra hausta leporis marini venena, in passo sumpta, auxiliatur: in elephantia aut linctu, aut perunctione proficit: pulmonum ulcera purgat, et si cyathus eius absorbeatur, persanat: vermes, et tineas subter indita necat, et partus extrahit. Fit et oleum a cedria separatum dum coquitur, velleribus supra halitum eius expansis, ut in pice. Eiusdem ad omnia usus: privatim vehementer perunctum, scabiem quadrupedum, canum, boumque persanat: iisque inhaerentes ricinos enecat, et ulcera, quae ex tonsura acceperunt, ad cicatrices perducit. Cedrides cedri fructus vocantur. Calfactoriam vim habent: stomacho adversantur: auxilio sunt tussi, convulsis, ruptis, stranguriae: menses ciunt ex polline piperis poti: contra haustum leporem marinum in vino sumuntur: serpentes fugantur, peruncto ex adipe cervino, aut medulla, corpore. In antidota adduntur. + Fuliginem, quomodo ex pice congeri oportet, quae eandem, quam picea fuligo vim praebet.

[Cedri histor. ex Theophr. et aliis.] QUANVIS Cedrus (ut Theophrastus memoriae prodidit) arbor sit eximia proceritatis: paucis tamen, ac raris constat radicibus, non profundis, sed per summa terrae dispersis. Haec est iunipero non absimilis: nam et ipsa folio longo, duro, angusto, pungente. Cedrus est ramis densissima: nodoso admodum caudice: alis frequentibus, ubi rami ex ipso caudice prodeunt: medulla odorata, non secus ac larigna rubente: baccis iuniperinis, sed myrti magnitudine, flavis, hilaribus, odoratis, esculentis. Maturescunt per autumnum novis prius editis. quo fit, ut eodem tempore et novos, et veteres gerat fructus. Saxosis, et frigidis gaudet, et montes amat prae caeteris tractibus. Perpetua coma viret, qua si castretur decacuminata demoritur, nec unquam inde regerminat, utpote et cupressus, pinus, larix, et aliarum plures. In Cypro maxima provenire traditur, nempe centum triginta pedum longitudinis: crassitudinis vero ad quinion hominum complexum. In Syriae quoque montibus tanta huius crassitudo fertur, ut homines terni caudicem amplecti nequeant, tam inibi longitudine, et crassitudine praestat. Eius summa genera duo, maioris, et minoris discrimine. Minoris item duae species, Lycia, et Phoenicia iuniperi similitudine, differunt tamen folio: nam quae acutum, durum, spinosum habet, oxycedros appellatur, ramosa, et nodis obnoxia: altera odore praestat. Fructum ferunt ambae myrti magnitudine, sapore dulcem. Et maioris duo similiter genera: quae floret, fructum non fert: fructifera vero non floret, et in ea antecedentem fructum (ut supra dictum est) novus occupat. Cedro materies durissima: quam ob causam credidere maiores, eam neque cariem, neque vetustatem sentire, sed aeternam esse. Qua etiamnum ratione ductus Salomon, Dei optimi maximi templum ex cedri materie extruendum curavit. Ex ea quoque prisci simulacra factitarunt, existimantes tantam illis inesse diuturnitatem, quantam marmoreis, aut metallicis. Cedri materies optima navigiis non modo extruendis, sed et palatiorum, et arcium fabricis conveniens: quippe quoniam incorrupta in perpetuum perdurat. Quae Oxycedrus appellatur, frequens in Istria nascitur iunipero admodum similis, nec nisi fructu differens maiore, rubente, ac dulci: quo tamen ab incolis a iunipero non secernitur. nanque cedrus iis omnino ignota est, utpote qui nesciant hanc esse adeo iunipero similem, ut non facile imperiti alteram ab altera dignoscere quaeant. At cum ipse oxycedri ramusculo essem donatus a Georgio Reffingero primario provinciae Carniolae medico,

88 - Sabina ~ 89 - Cedrus