Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 113
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
ex frutice lonchitide appellato. Ea spinarum generum ascribitur, ramos rectos habens, ternum cubitorum longitudine, maioresve, rubo crassiores, a radice numerosos: fructus cortex rubescit: folia oleae similia. Herba in aceto decocta proditur lienis inflammationibus, et regio morbo mederi, et foeminarum purgationes elicere. Asseverant etiam crudam in potu, eosdem effectus praestare: semen cyato dimidio potum, pituitam expurgare, venenis quoque auxilio esse.
[Lycii consideratio.] Lycium medicamentum, quo hodie officinae passim utuntur, nimirum notis illi plurimum reclamat, quod nobis hic reddidit Dioscorides. Siquidem illud officinarum igni admotum non accenditur, nec intus rufescit, nec ullam gustantibus affert amaritudinem. quae omnia certo sunt indicio, id omnino imposturis, et adulteriis non vacare. Tradidere quidam hoc impostoribus fieri e ligustri fructu, alii id tribuunt periclymeni baccis, alii sanguineae virgae corymbis, alii porro ex his omnibus simul contusis elici produnt, ac inde insolari. At legitimum, et quod syncerum sit, quoquomodo se res illa habeat, compertum est, hoc aevo ex Lycia, unde illi nomen, ad nos non importari. [Lycium in Italia nascens.] Veruntamen et in Italia lycii arbor nascitur: quandoquidem (ut Brasavolus testatur) in Liguriae alpibus frequens illa visitur. Eadem et in Dalmatia provenit, unde nuper eius ramuli suis baccis onusti mihi allati fuerunt: quippe (ut mihi retulerunt) via, qua ex Zara itur Nonam, ubique virescit. Sed, quae maxima tum seplasiariorum, tum ne illud quidem, quod nobis sponte natura tribuit, cognoscatur, nedum recipiatur in usum. Lycii vices Dioscoridi explet amurca in cupreo vase decocta, aut etiam rhus decoctus, quousque eius liquamentum mellis crassitudinem acquirat. [Lycii vires ex Galeno.] Lycii meminit Galenus lib. VII. simp. medicament. sic inquiens. Lycion, sive pyxacanthon, arbor spinosa, ex qua lycium, quod vocant, conficitur, id videlicet medicamentum liquidum, quo ad sugillata utuntur, et sedis, orisque phlegmonas, ulcerationesque, tum herpetas, putredines, et ulcera contumacia, et aures pure fluentes, et intertrigines, ac paronychias. Est autem facultatis exiccatoriae, compositum ex diversi generis substantiis, quas [GR] Graeci vocant: altera quidem tenuium partium digerente, atque calida: altera terrestri, et frigida, ex qua adstrictionem obtinet. Porro haec qualitas pusilla medicamento inest, digerit vero, et desiccat non parum, nempe in secundo recessu, in calore autem mediis, et symmetris proximum est. Proinde ad diversos affectus hoc utuntur medicamine, ut abstergente quidem ad ea, quae pupillas obtenebrant: ut contrahente vero, coeliacis, dysentericis, ac muliebri profluvio adhibentes. Lycium hoc in Lycia, et Cappadocia plurimum provenit: alterum vero Indicum ad omnia valentius est. Et primo de antidotis, non facile adulterinum lycium a legitimo dignosci idem memoriae prodidit. haec Galenus. [Buxi consideratio.] Caeterum quoniam Pyxacantha, quo nomine lycium ab aliquibus appellatur, mihi Buxum, quae Graecis [GR] dicitur, in memoriam redegit, non omittendum duximus, quin de ea etiam aliquid dicamus. BUXUS itaque nobis notissima est planta, quod plurima in Italia proveniat, folio myrti minore, crassiore, viridiore, ac subrotundiore: viret perpetua coma, eaque propter topiario operi accomodatissima: flore herbaceo: semine rufescente, omnibus animantibus inviso. Crassissima in Corsica, flore non spernendo, quae causa amaritudinis mellis. Frigidis gaudet, et apricis. Materies buxo honorata, raro crispanti, nec nisi radice: caetero lenis quies materiae, silentio quodam, et duritie, ac pallore commendabilis. Eadem spississima, et densissima, atque ponderosissima, adeo ut in aquis non fluitet, nec cariem sentiat. [Quorundam opinio reprobata.] Haec etsi nullius sit in medicina usus, ut veteres prodidere; non desunt tamen e recentioribus, qui velint non aliud esse Italis buxum, quam Indis lignum, quod guaiacum appellant, ea tam ratione ducti, quod pluries experimento compertum sit, eius decocto etiam felicius eos sanatos esse, qui Gallica lue affecti erant. Quod etsi experientiae concedi possit, illud buxi lignum praestare: attamen quod buxus in Italia nascens, et guaiacum ab Indis petitum una, et eadem sint planta (ut in secunda centuria Amatus Lusitanus asserere videtur) nunquam profecto crediderim. Siquidem guaiacum pingue, resinosumque visitur: materie intus nigra ebeni fere modo: quin et sapor huic amarior, et acris. quibus omnibus notis siccam buxi materiem carere constat. Quinetiam guaiaco (ut narrant ii, qui ab ludis ad nos redeunt) folia insunt plantaginis, breviora, crassiora, durioraque: lutei flores, et fructus iuglandis magnitudine. Buxus vero folia fert myrti, breviora: flores herbaceos, et fructum myrto nusquam grandiorem. Quo fit, ut omnino existimem eos hallucinari, qui putant, buxum quae in Italia nascitur, idem esse cum Indico guaiaco.
Cap. CXV
Ἀκακία
– ACACIA
ACACIA in Aegypto nascitur, spina instar arboris, fruticosa, non se in rectum attollens. Florem habet candidum, et semen lupino simile in folliculis: ex quo succus expressus siccatur in umbra, niger ex maturo semine, subrufus ex viridi. Eligatur modice rufus, et odoratus, ut in hac arbore esse potest. Aliqui exprimunt ex foliis, et semine succum. Manat et gummi ex ea spina. Vis ei ad spissandum, refrigerandumque efficax. Succus oculorum medicamentis utilis: valeat ad ignem sacrum, ulcera quae serpunt, perniones, pterygia, et oris ulcera: procidentes oculos reprimit: mensium abundantiam sistit, prociduam vulvam cohibet: citam alvum supprimit, aut potus, aut subter inditus: capillos denigrat. Lavatur oculorum medicamentis, trito in aqua, mox effuso, quod concreverat, donec pura extet aqua: et ita cogitur in pastillos. Uritur etiam in cruda fidelia, donec fictile fornacibus percoquatur: torreturque in carbonum halitu perflata. Spinae decoctum solutos artus fotu committit. Praefertur eius spinae gummi, quod in vermiculorum speciem contrahatur, et vitri modo perluceat, ligni expers: proximum est candidum: sordidum vero, ac resinosum inutile. Cutis meatus obstruit, et medicamentorum, quibus admiscetur, acrimoniam