Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
114

115 - Acacia

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

hebetat: ambustis ex ovo illitum, pustulas non patitur erumpere. Alterum Acaciae genus in Cappadocia, Pontoque provenit, Aegyptiae spinae similitudine, longe minus, tenerius, humile: aculeorum vallo munitur, folia habens rutae: semen lenticula minus fert autumno, in loculis connexis, ternum, quaternumve capacibus. Succus eius adstringit, viribus inferior, et ocularibus medicamentis inutilis.

[Acaciae hist. ex Theophr.] ARBOR, quae Dioscoridi Acacia vocatur, Theophrasto Spina simpliciter dicitur libro quarto, capite tertio de plantarum historia, ubi de ea ita scriptum reliqui. Spina ex eo nomen accepit, quod tota arbos aculeis horret, excepto caudice: nam et super germina, foliaque aculeos gerit. Magnitudine excellit, materies quippe duodenorum cubitorum. tectis idonea caeditur. Eius duo genera sunt: quaedam enim candida, quaedam nigra: et altera imbecillis, facileque putrescens: nigra autem robustior, atque incorrupta, ob id in navium fabrica ad costas, ventrisque compagines ea utuntur. Erecta non valde assurgit, Fructum fert in siliqua, leguminum modo, quo incolae coria perficiunt vice gallae. Flos et pulcher aspectu, ut coronas ex eo facerent: et medicamentis perutilis, qua de causa colligi a medicis solet. Fit et gumma ex ea: manat haec tum arbore percussa, tum sponte sine ulla plaga: cum autem caesa fuerit, anno tertio protinus refugit. Copia huius arboris large habetur, et sylva ingens circa agrum Thebanum est, ubi et robur, et persea, et olea quoque eo loco emigrat, non aquis fluvii rigno (distat enim plus, quam trecentis stadiis) sed suis fontibus, qui circa eum tractum permulti exiliunt. Materies arboris dura, et caesa colorem celtis utique repraesentat. hactenus Theophrastus. [Ex Plinio.] A quo Plinius non dissentiens, ipse quoque eius historiam memoriae prodidit libro XXIIII. capite duodecimo, cuius sic verba sonant. Est et acaciae spina. Fit in Aegypto alba, nigraque arbore, item viridi, sed longe melior e prioribus. Fit et in Galatia tenerrima, spinosiore arbore. Semen omnium lenticulae simile, minore est tamen et grano, et folliculo. Colligitur autumno, quoniam ante collectum nimio validius. Spissatur succus ex folliculis aqua caelestis perfusus, mox in pila tusis: exprimitur organis, tum densatur in sole mortariis in pastillos acacia dicta, arboris videlicet suae nomine. Fit et ex foliis per se minus efficax. Ad coria perficienda semine pro galla utuntur. Foliorum succus, et Galatiacae acaciae nigerrimus improbatur: item qui valde rufus est. haec Plinius. [Acacia officinarum.] Succus e recenti semine expressus, ac postea longa insolatione concretus Graecis nomine sitae arboris Acacia nuncupatur. In cuius defectu supponunt tum officinae, tum medicorum vulgus succum e sylvestribus prunis expressum in tenues quasdam placentulas in sole densatum: siquidem legitima acacia ad nos non affertur. Ubi acacia defecerit, licet (si Dioscoridi credimus) eius vice tum rhois arbusculae folia, tum lentisci foliorum succum, tum etiam hypocistidem medicamentis immiscere. Quamobrem his potius seplasarii uti deberent, quam suppositio sylvestrium prunorum succo. [Gummi Arabicum.] Scire etiamnum convenit, gummi, quod ab arbore acaciae manat, ideo Serapioni Arabicum nuncupari, quod ab Arabia regione Aegypto contermina suo tempore importaretur. Sed animadvertere oportet, quod Arabicum vulgaris usus gummi longe quidem ab illo differt; quod ab acacia colligitur; nanque illud non contractis vermiculis simile, sed in grumis versicoloribus conspicitur, quorum alii succinum, alii topatium, alii chrysopatium, alii beryllum colore, et nitore referunt. Quod autem nobis gummi Acaciae desit, illud argumento esse potest, quod ipsa quoque legitima acacia hactenus, quod sciam, non defertur. Nam si hoc, quo utimur, syncerum, legitimumque acaciae esset gummi, procul dubio ipsa quoque acacia ad nos conveheretur, cum longe magis in paranda theriaca, aliisque componendis medicamentis expectatur, quam gummi. Hinc itaque facile quisque coniicere potest, gummi ex Aegyptia spina defluens ab eo sane plurimum differre, quod Arabici gummi nomine officinarum vulgus habet. Hoc igitur vulgare gummi illud equidem esse existimaverim, quod Graecis gummi simpliciter vocatur. In quam sententiam adduxit Galenus: siquidem libro VII. simplicium medicamentorum sic inquit. Gummi lacryma est congelata, concretaque in truncis arborum ipsam fundentium, velut resina quoque in multis visitur plantis, quae resinam fundere possunt. Caeterum quod exiccatoriae, emplasticae sit facultatis, constat. haec Galenus. Ex cuius verbis palam est, gummi sic in universum Graecis appellatum, nostrum gummi esse vulgo Arabicum dictum. Quod quidem (quantum sensuum iudicio consequi possumus) ex pluribus arborum gummi miscellaneum est. Cuius rei manifesto indicio sunt cum grumorum formae diversitas, tum colorum varietas. Huc etiam accedit, quod Galenus unica nomenclatione omnia earum arborum gummi comprehendit, quae resinam non proferunt. [Quorundam lapsus.] Quamobrem omnino explodenda videtur eorum sententia, qui ubi Graeci gummi absolute scriptum reliquerunt, illud gummi intelligendum esse contendunt, quod e spina Aegyptia manat. Non desunt praeterea, qui gummi spinae Aegyptiae illud esse opinentur, quod gummi Dragaganti, hoc est, tragacanthae officinis

115 - Acacia