Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 320
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
vermiculus ille, quem collo adalligatum quartanis febribus remedio esse produnt, piscatoribus hamo affigendus maxime expetitus: etsi Marcellus Dioscoridis interpres, et commentator, vermiculum hunc nunquam sibi compertum fuisse scribat. [Virga pastoris {dpulex} <duplex>.] Dipsacus officinis, et herbariorum vulgo Virga pastoris maior nominatur. Quippe minorem etiam illius aemulam ostendunt: quanquam non adeo striato caule, ac spinis horrido constet, foliis item infirmioribus sit, et capitibus multo minoribus, ut quae olivae magnitudinem non excedant. Sunt autem huius capitula tenuibus capillis referta, ita ut sericis viridi colore infectis floccis similia videantur. Caeterum animadvertendum est, neutrum Dipsaci genus, quod tum Serapioni, tum Avicennae describitur, esse Virgam pastoris. Quandoquidem iis, quantum ex eorum scriptis colligere potui, Pastoris virgam nil aliud esse putaverim, quam polygonum, cuius tam foeminae, quam maris historiam lib. quarto tradidit Dioscorides. Quapropter illud mihi semper persuasum velim, quod non a Mauritanis Dipsaco Virgae pastoris nomen inditum sit, sed a seplasariis iis, qui suis potius pandectis, quam caeteris castigatissimis, et probatissimis scriptorum monumentis, fidem praestare consueverunt. [Silvatici hallucinatio.] Nanque Matthaeus ille Silvaticus pandectarum autor, Dipsacum Virgam pastoris appellat: qui deinde in graviorem errorem lapsus, Dipsacum ipsum cum polygono turpiter confundit, utpote qui illud assequi non potuerit, quod Arabum Pastoris virga, esset Dioscoridis polygonum, non autem Dipsacus, qui quidem tantum a polygono differt, quantum lepores ab ursis. [Dipsaci vires ex Galeno.] Dipsaci meminit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum his paucis. Dipsaci spinae radix secundo ordine exiccatoria est, habetque nonnihil abstersorium.
Cap. XII
Ἄκανθα
λευκή – SPINA
ALBA
SPINA alba nascitur in montibus, et sylvosis. Folia fert albi chamaeleonis, angustiora, candidiora, aliquantum ispida, et aculeata: caulem supra bina cubita altum, pollicari, aut ampliore crassitudine, albicantem, intus canum: in cacumine capitulum inest spinosum, echini marini aemulum, sed minus, et oblongum: flores purpurei, in quibus semen, ceu cnicum, sed rotundius. Huius radix pota, coeliacis, stomachicis, et iis, qui cruenta extussiunt, efficax est: urinam cit: tumoribus illinitur. Decocto eius dentes in dolore collui prodest. Epotum semen convulsis infantibus, et a serpente demorsis auxiliatur. Gestatum pro amuleto serpentes abigere traditur.
[Spinae albae consideratio.] Spinam albam seplasarii Arabas (ut plerunque solent) imitati, Bedeguar appellant. Sed non parva inter hos, et medicos oritur contentio, quaenam in aculeatarum genere, quas plurimas genuit natura, Spina alba legitime, notis omnibus adstipulantibus, appellari possit. Verum etsi tantam litem transigere nequeant; interim tamen pro Spina alba alii alias herbas ostentant, et quisque suam veram existimat. Quandoquidem sunt eorum complures, qui sibi certo persuadent, Spinam albam eam aculeatam herbam esse, quam aliqui Carduum benedictum vocant, alii vero vulgo herba Turca. Sunt alii, qui Carlinam vocatam, id est album chamaeleontem, Spinam albam esse contendant. Inter quos invenio monachos, qui in Mesuem scripserunt, quorum sententiam, superius in chamaeleontis utriusque mentione, ut falsam reprobavimus. Sunt praeterea, qui Spinam albam esse velint echinatam illam, ac spinis rigentem herbam, quae Hetruscis in lacte cocendo coaguli vicem explet. Non desunt insuper qui unam, vel alteram sylvestrem, ac spinis horrentem plantam, pro Spina alba nullo discrimine accipiant. Quo fit, ut omnes ii nullo veritatis lumine ducti, in huiusmodi tenebris oberrent. [Fuch. lapsus.] Errat, meo quidem iudicio, hac in re Leonardus Fuchsius aetatis nostrae medicus alioqui clarissimus: quippe qui ultimo suorum paradoxorum capite, Spinam albam eam aculeatam herbam appellat, quae omnium in universum aculeatarum plantarum generum amplissimis constat foliis, late humi se spargentibus, ac crebris, albisque seu lacteis tota conspersa maculis. Unde apud quosdam Lactariae herbae nomen advenit, etsi a quam plurimis, praesertim mulierculis, Carduus divae Mariae dicatur. Hallucinatur inquam, pace eius dixerim, eo quod non animadverterit, hanc foliis albi chamaeleonis triplo, quadruploque maioribus in campestri planitie nasci, ut nostra testatur Hetruria, ubi passim fere frequens nascitur, non autem in montibus, ac sylvis, ubi Spina alba Dioscoridis testimonio provenit. Ego vero, qui a Dioscoride ne latum quidem unguem recedere soleo, in sylvosis montium iugis spinam albam legitimam oriri, mihique inibi compertam fuisse existimo, foliis albi chamaeleonis similibus, angustioribus tamen, ac candidioribus, subhirsutis, spinis rigentibus: caule vero cubitali, pollicari, vel ampliore crassitudine, su balbo, et inani: in cuius cacumine echinus subalbidus insidet, sed minor, et oblongior, purpureis intus floribus, et semine cnico simili. Huic plane