Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 419
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
flore praedicto non dissimili, sed maiore: foliis etiam maioribus, magisque serratis, caulibus lignosis, interdum cubito altioribus, non nisi aestate florentibus. Facultas omnibus eadem: nam (ut recentiores perhibent) valent in strumis, et capitis fracturis: quinetiam in vulneribus thoracis, quae in pectoris cavitatem usque penetrarunt, in quem usum Bellim potionibus inserunt. Sunt et qui Bellidis genera laudent ad ischiada, et paralysin.
Cap. CXL
Γλυκυσίδη
– PAEONIA
PAEONIA, sive glycyside, Graecis aliquibus pentoboron dicitur: sunt qui Idaeos dactylos radicem paeoniam vocant. Caulis altitudine sesquipedis adolescit, comitantibus multis stolonibus. Huius duo genera: mas folia iuglandis habet: in foemina vero smyrnii more dividuntur. Summo caule siliquasque emittit amygdalis similes: in quibus, cum dehiscunt, multa grana, exigua, rubra, acinis punicorum similia inveniuntur, et in medio nigra, purpurea quinque aut sex. Radix maris digitali crassitudine, et palmi longitudine, gustu astringens, alba. foeminae radicibus ceu glandes circiter septem aut octo inhaerent, ut in hastula regia. Foeminis a partu non purgatis sicca radix datur: ciet menses amygdalae magnitudine pota: ventris doloribus cum vino pota auxiliatur. valet contra regium morbum, et renum, ac vesicae dolores. decocta in vino alvum sistit. Rubra grana rubentes menses sistunt, decem vel duodecim pota in vino austero, et nigro: stomachicis, et erosionibus ea esse prodest: a pueris pota initia calculorum eximunt. Grana nigra auxiliantur suppressionibus nocturnis, vulvae strangulationibus, et matricis doloribus, quindecim numero pota, in aqua mulsa, aut vino. Nascitur in altissimis montibus, et praeruptis.
[Paeoniae consideratio.] PAEONIA foemina planta est vulgaris notitiae: mas vero contra, quod paucis in Italia locis proveniat. Hanc Pisis ad me Goritiam misit hoc anno Lucas Ghinus Forocorneliensis, vir et doctrina, et rei medicae cognitione praeclarus. Sed et eam antea e Germania allatam vidimus. [Vires ex Gal.] Paeoniae vires posteritatis memoriae tradidit Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum, ubi ita scriptum reliquit. Glycysida, quam pentorobon, et paeoniam nuncupant, radicem habet leviter adstringentem cum quadam dulcedine: etsi plusculum dentibus mandas, acrimoniam item quampiam subamaram subesse percipies. Proinde menses ciet ex melicrato amygdalae pota quantitate. Sane tundere eam oportet, ac cribrare, et sic inspergere. Expurgat porro etiam iecur obstructum, et renes. Sed haec efficere nata est, qua acris, et subamara est: qua vero quiddam etiam adstrictorium obtinet, ventri fluxiones sistere potest. Verum eam tunc in austerorum vinorum copiam decoctam bibere convenit. Est autem facultate omnino resiccatoria vehementer, ita ut non desperaverim eam etiam adalligatam, quod merito creditum est, puerorum epilepsias sanare. [Galeni historia.] Equidem vidi puellum quandoque octo totis mensibus morbo comitiali liberum, ex eo quo gestabat radicem tempore: ubi vero forte fortuna quod a collo suspensum erat decidisset, protinus morbo correptus est. rursusque suspenso in locum illius alio, inculpate postea se habuit. Porro visum est mihi satius esse denuo id collo detrahere certioris experientiae gratia. Id cum fecissem, ac puer iterum esset convulsus, magnam recentis radicis partem ex collo eius suspendimus: ac deinceps prorsum sanus effectus est puer, nec postea convulsus est. Rationabile itaque erat aut partes quaspiam a radice defluentes, ac deinde per inspirationem attractas, ita affectos locos curare, aut aerem a radice assidue mutari, et alterari. Nam hoc pacto succus cyrenaicus columellam phlegmone affectam iuvat, et melanthium frictum palam destillationes, et gravedines desiccat, si quis id in calidum linteum rarum liget, assidueque calorem ex eo per inspirationem, quae per nares fit, attrahat. Quinetiam si compluribus linis, et maxime marinae purpurae, collo viperae iniectis, illis viperam praefoces: eaque postea cuiuspiam collo obvincias, mirifice profuerit tum tonsillis, tum omnibus iis, quae in collo expullulant. Sed de talibus privatim aliquando forte conscribam. Nunc vero sciendum est Paeoniae temperamentum tenuium esse partium, et exiccatorium, haud tamen insigniter calidum, sed aut symmetrum, aut paulo calidius.
Cap. CXLI
Λιθόσπερμον
– LITHOSPERMUM
LITHOSPERMON a seminis duritia nomen accepit. Foliis est oleae longioribus, et latioribus, mollioribus, iacent humi, quae ab radice exiliunt: ramulis rectis, tenuibus, firmis, crassitudine acuti iunci, lignosis: in quorum cacumine bifidi exortus cauliculorum speciem exhibent: