Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 420
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
foliis longis, inter quae parvum semen, rotundum, ervi magnitudine, duritia lapidea. Nascitur in asperis, et editis locis. Vim hanc habet, ut semine cum vino albo poto calculos frangat, pellatque urinam.
Cap. CXLII
Φάλαρις
– PHALARIS
PHALARIS cauliculos emittit zeae culmis simile, a minutis, ac nullius usus radicibus, multos, duum palmorum, geniculis cinctos, graciliores tamen, ac dulces: semen candidum, oblongum, milii magnitudine. Tunditur, et in aqua aut vino succus ad vesicae cruciatus utilissime bibitur. Semen cochlearis mensura potum, ad eadem efficax est.
Lithospermi consider.] LITHOSPERMON hodie seplasiarii, et omnes fere medici Barbaros secuti Milium solis nominant. Licet rectius fortasse Mauritanorum quoque imitatione ab illis Milium Soler vocaretur. Quandoquidem haec planta (ut scribit Serapio testimonio Aben Iuliel) frequens nascitur in montibus Soler: unde illi aptius forte a loco, quam a sole cognomentum imponeretur. Huius milii, utcunque cognominetur, duo ostenduntur genera. maius, quod legitimum est Lithospermon, quove Hetruria satis referta est. minus, quod longe frequentius ubique in Italia gignitur. Hoc utique non temere existimavere nonnulli esse Phalarida, quod semen proferat milio persimile, subcandidum, et oblongum. Quibus facile subscribi posset, si planta haec culmis geniculatis, ac etiam foliis zeae similis spectaretur, quod Orthasio Phalaris non modo culmos fundat zeae similes; sed etiam folia. Ex iis equidem notis, quae plane in Milio solis minore desiderantur, cogor illis non adstipulari. Quin potius adducor, ut certo credam Phalarim esse plantam ab illa diversam: eamque fortasse, cuius aliquando picturam dabimus, quae in sylvestrium frugum genere, a quibusdam recensetur, adeo ut non desint etiam qui hanc appellent Sylvestre milium. Est enim culmo, et folio zeae, et semine candido et oblongo, milii fere magnitudine. [Fuch. error.] Caeterum Fuchsium, virum alioqui doctissimum, Lithospermum Dioscoridis omnibus prope nunc compertum, non cognovisse arbitror, quid in suis clarissimis de stirpium historia commentariis pro vero Lithospermo, illud quod officinis Milium solis minus appellatur, depinxerit. [Lithospermi hist. ex Plin.] Lithospermon, ut herbam summa admiratione dignam, eleganter descripsit Plinius lib. XXVII. cap. XI. cuius hic verba subiiciam. Inter omnes herbas, inquit, Lithospermo nihil est mirabilius. Aliqui aegonychon vocant, alii diospyron, alii heracleon. Herba quincuncialis fere, foliis duplo maioribus, quam rutae, ramulis surculosis, crassitudine iunci. Gerit iuxta folia singulas veluti barbulas, et earum in cacuminibus lapillos candore, et rotunditate margaritarum, magnitudine ciceris, duritia vero lapidea. Ipsi, qua pediculis adhaereant, cavernulas habent, et intus semen. Nascitur et in Italia, sed laudatissimum in Creta, Nec quicquam inter herbas maiore quidem miraculo conspexi. Tantus est decor, velut aurificum arte alternis inter folia candicantibus margaritis, tam exquisita difficultas lapidis ex herba nascentis. Iacere atque