Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 529
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
munere, atrabiliarios omnes sanare morbos: fistulas callo induratas tribus diebus impositum emollire, et purgare: in aurem demissum auditus gravitatem auferre: scabiem, vitiliginem, lepras, et impetigines illitum emendare: et carnem in ulceribus excrescentem absumere. Quibus tamen viribus non Aconitum cynoctonon, sed Elleborum praeditum esse, in confesso est. Ex his itaque omnibus abunde perspicuum fieri puto, in hoc Solerii opinionem prorsus explodendam esse: etsi idem in aliis quoque non paucis, meo iudicio, falli deprehendatur. [Ellebori utriusque vires.] Reliquum autem est, ut de utriusque Ellebori viribus iam aliquid dicamus. Album, ut Mesues in suo de medicamentis deiectoriis censu prodidit, mortiferum est, quod facile homines suffocare possit: idcirco omnino reiiciendum esse praecipit. Nigri tamen usum probat, sed in validissimis tantum corporibus. Quod sane decretum nonnullos adeo perterruit, ut non modo suis medicamentis Elleborum admiscere non audeant; sed et nomen abhorreant. Verum ii ridendo potius timore quodam ducuntur, quam quod iure usqueadeo elleboro refragari debeant. Siquidem ego testari possum, me sexcentis ferme hominibus nigri ellebori dilutum exhibuisse nullo prorsus incommodo: atque etiam eiusdem diluti faciendi rationem quam plurimos docuisse medicos, qui, facto subinde periculo, effecti consecuti sunt, unde ingentes mihi gratias retulerunt, quae merito debentur elleboro. Praestat quod, evulsis statim radicibus, interna repurgatur matrice, siccaturque in umbra. Harum pulvis diluto longe fortior est: ob id enim non datur nisi robustis, et ubi obcalluerit morbus. Proinde eo ita scriptum reliquit Actuarius in libro de compositione medicamentorum. Veratrum nigrum, atram bilem flavamque e toto trahens corpore deorsum, nec tamen citra ullam difficultatem pellit. Ideo febribus circuitu repetentibus, et diuturnis obiicimus. Datur quoque insanientibus: altera calvariae parte, et subter caput diutine cruciatis commodissimum: praesertim visceribus, utero, et vesicae deiectorium medicamen postulantibus. Maxima autem eius vis est peculiariter educere, quicquid sanguini commixtum, eum corrumpit. Ideo veterascentibus arquatis morbis utile: et quibus in superficie summatim asperitudines emerserunt, velut lepris, impetiginibus, et horum similibus: elephantia quoque laborantibus accommodatum est. Datur scrupulorum ternum pondere, aut paulo plus minusve. Fit e siccis radicum fibris, aqua paulum maceratis: postea cortice detracto, et in umbra siccato, proiectaque tenui, quae in ipsa subest, medulla. Si vero efficaciorem alvi deiectionem moliri sit in animo, scammonii pauxillum adiicito. hactenus Actuarius. [Ellebori utriusque vires ex Galeno. Ellebori utriusque vires posteritatis memoriae tradidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Elleborus uterque tum albus, tum niger extergentis simul et excalfacientis est facultatis. Quamobrem ad alphos, impetigines, scabies, leprasque accommodi sunt. Quinetiam niger, si in fistulam callo induratam demissus fuerit, duobus tribusve diebus callum detrahit. Dentibus prodest cum aceto colluentibus. Sunt autem in tertio ordine excalfacientium, et desiccantium. Porro niger gustu calidior est, candidus subamarus. Hactenus de utroque Elleboro Galenus. [Ophris descriptio, et vires.] Caeterum quaedam planta reperitur a recentioribus OPHRIS appellata, quae foliis maxime album veratrum repraesentat. Duo tantum haec folia profert: inter quae caulis erumpit, capitulis quibusdam oblongis in universum refertus: e quibus flores exeunt candidi, exiguis linguis similes. Radice nititur gracili, non sine multis appendicibus, odore praestanti. Praefertur universa planta ad denigrandos capillos, fracturas sanandas, et vulnera glutinanda.
Cap. CXLVII
Σησαμοιδές
μέγα – SESAMOIDES MAGNUM
SESAMOIDES magnum in Anticyra elleborum vocant, quoniam albo veratro in purgationibus misceatur. Simile est senecioni, aut rutae: longo folio: flore candido: radice gracili, ignava: semen gustu amaro, caetera sesamae simile. Ventrem detrahit. datur tritum ad bilis, pituitaque deiectionem, quantum tribus digitis capitur, addito veratri albi sesquiobolo, ex aqua mulsa.
Cap. CXLVIII
Σησαμοιδές
μικρόν – SESAMOIDES PARVUM
SESAMOIDI parvo cauliculi sunt dodrantales: folia coronopi, minora, hirsutiora: et in cauliculorum cacumine capitula florum pene purpureorum, medio eorum albo: semen sesamae, fulvum, amarum: radix tenuis. Detrahit bilem, pituitasque semen ex aqua mulsa potum dimidio acetabulo: illitum ex aqua tumores, ac tubercula discutit. Nascitur in asperis.
NON est, quod in rebus incompertis longiorem moram nos ducere oporteat. quandoquidem hactenus non solum ipse non reperi in Italia maius, aut minus Sesamoidis genus, etsi in eorum inquisitione multum laboris ac studii impenderim; sed neque etiam ullum invenire contigit, qui unum, vel alterum legitime ostenderet. Quare has plantas deinceps perquirendi curam iis relinquemus, qui navigationibus Anticyram petunt.
Cap. CXLIX
Σίκυς
ἄγριος – CUCUMER SYLVESTRIS
CUCUMIS sylvestris fructu solo distat a sativo cucumere, quem longe minorem parit, oblongis glandibus non dissimilem: folia, atque sarmenta sativi refert: radice candida, magna. Nascitur in sabuletis, et ruderibus. frutice in totum amaro. Instillatus foliorum succus cum resina terebinthina, tubercula rumpit: ischiadicis infunditur: podagras discutit, decocta ex aceto et illita.