Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 530
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Eius decocto dentes in dolore colluuntur. Aridae farina impetiginem, lepras, et vitiligines absterget: nigris cicatricibus colorem reddit, et in facie maculas expurgat. Radicis succus sesquioboli pondere, et item cortex acetabuli quarta parte, bilem, pituitamque deiiciunt, praesertim in hydropicis: deiectiones autem citra stomachi iniuriam movet. Radicis selibra, in vini praesertim Lybici hemina conteritur, danturque ex eo terni cyathi triduo, dum tumor abunde deprimi cernatur. [Elaterium.] E fructu huiusce cucumeris fit medicamentum, quod Elaterium vocatur, ad hunc modum. Decerpti cucumeres, qui tacti protinus exiliunt, servantur nocte una. postridie imposito supra craterem rariore cribro, utrisque manibus prehensi, sigillatim supino cultro, sursum versus aciem habente, finduntur, atque per cribrum humor in subiectum vas exprimitur: simulque carnosum, quod haesit cribro, quo facilius excidat, eliditur. quod ita pressum est, residere sinitur, atque in vicinam pelvim demittitur. Coacervata autem in cribro segmina dulci aqua perfunduntur, et denuo pressa abiiciuntur. Humor in pelvi agitatur, et linteo opertus, soli exponitur: dumque steterit, tota supernatans aqua cum humore concreto, effunditur. Hoc vero identidem fieri solet, donec existens aqua liquescat: qua stillatim exhausta, sedimentum mortario suscipitur, et conterendo cogitur in pastillos. Sunt qui ad hauriendam protinus succi abundantiam, cribratos cineres humi inspargant, et medium cavantes, triplicatum linteum obtendant, per quod elaterium cum sua humiditate diffundunt, siccatumque in pila, ut dictum est conterunt. Aliqui pro dulci aqua marinam perfundentes, ita eluunt. Alii in novissima lotione mulsam aquam aspergunt. Elaterium optimum esse constat, laeve, non ponderosum, cum candore leniter humectum, gustu amarissimum, quodque lucernarum luminibus obiectum, facile flagret. Porraceum tamen scabrumque, si turbidum spectetur, atque ervi cinerisque plenum sit, grave et vitiosum esse solet. Nec desunt, qui cucumis succo amylum immisceant, ut candorem ipsum, et laevitatem imitentur. A bimatu ad decennium deiectionibus utile est. Integer modus obolus est, minimus semiobolus, pueris chalci duo. siquidem copiosius, periculum adfert. Bilem, ac pituitam utravis parte extrahit. optima suspiriosis est purgatio. quod si in animo fit deiectionem moliri, adiecto salis duplo, et tibii quod colorare sufficiat, ex aqua, ervi magnitudine catapotia dato, postea cyathus unus aquae tepidae sorbeatur. Ad citandas tamen vomitiones aqua diluens elaterium, subiectas linguae partes penitissime penna oblinito. quod si quisquam difficilius evomat, oleo, aut unguento irino resolvito: somnum inhibeto. Porro his, qui eximie vacuantur, continue vinum, et oleum dare convenit: etenim vomendo restituuntur. Quod si vomitiones non finiantur, aqua frigida, polenta, posca, poma, et quae stomachum densando corroborant, offerenda sunt. Ciet elaterium menses, et partus enecat, in pesso subditum. morbo regio medetur, cum lacte naribus infusum, et diuturnis capitis doloribus liberat. efficacissime anginis illinitur, cum vetere oleo, melle, aut felle taurino.
[Cucumeris sylvestris consideratio.] SYLVESTRIS Cucumis frequens in Hetruria provenit, praesertim agro nostro Senensi in oppidorum plateis, et secus moenia, et semitas. Ex eius fructibus succum exprimitur officinae, atque Elaterium vocatum parant. De quo disserens Theophrastus lib. IX. cap. XIIII. de historia plantarum, ita scribit. Sed omnium medicamentorum diuturnissimum Elaterium est, optimumque quod vetustissimum. Itaque medicus quidam, vir haud insolens, neque mendax, elaterium ducentorum annorum, virtute mirabili servare apud se retulit, eo a quodam munere donatus. Causa, ob quam tam longo servari tempore possit, humoris copia est: quamobrem vel cum praeciderint, in cinere humidum ponunt, et tamen ne ita quidem siccari potest, sed usque ad quinquagesimum annum lucernis admotum lumen extinguit. Haec igitur vis peculiaris isti tribuitur. hactenus Theophrastus. A quo maxime dissentire videtur Dioscorides: quippe qui Elaterium dixerit a bimatu ad decennium deiectionibus utile esse. Theophrastus vero, idem ducentis annis mirabili virtute servatum esse. Quin et in eo discordare deprehenduntur, quod alter tradiderit tantum humoris in se continere Elaterium, ut usque ad quinquagesimum annum lucernis admotum lumen extinguat. Alter vero probatissimum illud esse Elaterium, quod lucernarum luminibus obiectum, facile flagret. Theophrasto subscribit Plinius lib. XX. cap. I.