Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 531
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
ubi sic inquit: Elaterium usque ad quinquagesimum annum lucernarum lumina extinguit. Hoc enim veri experimentum est, si admotum prius quam extinguat, scintillare sursum ac deorsum cogat. haec Plinius Theophrastum secutus. Caeterum hac in re facile crediderim, Dioscoridis codicem hoc in loco omnino depravatum esse. Quippe praeter Theophrasti, et Plinii sententiam, cum omne humidum, quod pingue non sit, ignis flammam protinus extinguat, nulli profecto dubium est, quin Elaterium, in quo humiditas aquea multum exuperat, potius flammam extinguat, quam flagret: nanque flammae admotum, excitato in humido a calore flatu, lumen extinguit. id quod nobis aliquando experimento compertum est. [Elaterii vires ex Mesue.] Elaterii vires descripsit Mesues inter sua deiicientia medicamenta, ubi in hunc sensum inquit. Cucumis sylvestris, sive asininus abradit, et vasorum oscula aperit: proinde et intestinorum tormina excitat, et alia adfert nocumenta. Sed tolli haec omnia possunt, si addatur aut bdellium, aut tragacanthae lacryma, aut aqua mulsa cum salis modico, aut si ex lacte bibatur. Roboratur elaterii vis, addito fossitii salis momento, aut odorato pulvere, quem officinae species elephanginas vocant: iis enim admistum felicius quoque operatur. Purgat, ut quidam ferunt, scammonii modo. At re vera magis pituitam deiicit, quam bilem: quanvis et hanc quandoque detrahat, praesertim cum deiectioni parata promptaque sese offert. Mirifice praeter haec sanguinis serum expurgat, ab iis potissimum partibus ducens, a quibus aegre decumbentes humores detrahi solent: quamobrem articulorum dolore vexatis opem non modicam praestat. Radix in aqua elixa, tusa, et oleo subacta cum absinthio, diuturnam hemicraniam sanat sincipiti, et loco dolenti illita, si tamen prius eius decocto foveatur locus. Praestat idem et succus ex lacte naribus immissus, quod cerebrum purget: idcirco et narium taedia delet, et comitiales iuvat. Idem obduratos resolvit abscessus, quemadmodum et strumas, praesertim addito melle, et caprino stercore. Radicis, et cucumis ipsius succus aqua intercute laborantibus praestantissimum est medicamentum, quod flavam proprie educat aquam. Ad idem valet et radicis decoctum. Prodest praeterea arquatis, et iecoris, et lienis obstructionibus. Item ischiadicis, tum clysteribus infusum, tum etiam si decocta radix exterius imponatur. Siccatae radicis pulvis, vulnerum cicatrices attenuat ex melle impositus: et sugillata ex ictu delet. Eiusdem succus fabacea farina admistus, et linimenti modo adhibitus maculas omnes, quae cutis nitorem vitiant, mirifice detergit. [Cucumeris sylvestris vires ex Gal.] Cucumeris agrestis vires reddidit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, his verbis. Cucumeris agrestis, et fructus ipsius succus, quem vocant Elaterium, et non minime radicis, ac foliorum, ad medicationes accommodus est. Elaterium itaque menses ciet, et foetum interimit appositum, ceu alia omnia amara simul et subtilium partium, maxime si aliquam habeant caliditatem, veluti nimirum Elaterium. Summe siquidem amarum est, leviter calidum, ut ex secundo sit ordine excalfacientium. Porro tale protinus quoque digerendi vim possidet. Sic igitur eo angina laborantes inungunt quidam cum melle, aut oleo vetere. Bonum item est regio morbo affectis, fusum cum lacte in nares. Hoc etiam usu dolores capitis sanat. Atque Elaterium quidem eiusmodi est. At radicis succus, ut et foliorum, licet elaterio similem vim habeat, imbecilliorem tamen. Sed et ipsa radix adsimilem facultatem possidet: abstergit nanque, digerit, atque emollit. Porro cortex ea potentius desiccat.
Cap. CL
Σταφίς
ἀγρία – STAPHIS AGRIA
STAPHIS agria, sive herba pedicularis, folia habet labruscae, divisa: et cauliculos rectos, molles, nigrosque: fert florem glasti: et folliculos virides, similes ciceri, et in his nucleum triangulum, scabrum, ex nigro subfulvescentem, intus album, gustu acrem. Grana quindecim, si trita in aqua mulsa dentur, crassum humorem per vomitum purgant: sed qui hauserunt, ambulare debent. Prudenter tamen attendere oportet, et aquam mulsam continuo potui dare: quoniam pericula strangulationis inferunt, et fauces adurunt. Trita, et ex oleo illita phthiriasi prodest: item prurigini, et psoris. Cit plurimam pituitam commanducata: decocta in aceto, dentium dolori, colluto ore, subvenit: rheumatismum gingivarum sistit: ulcera oris manantia cum melle sanat. Urentibus malagmatis imponitur.
[Staphidis agriae consid.] STAPHIS agria, quam officinae Graeca voce corrupta vulgo Staphusariam vocant, Latinis ab effectu, quod pediculos necet, Herba pedicularis dicitur. Haec in Istria, Dalmatia, Apulia, et Calabria, frequentissima provenit. Eius semen copiosum