Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 610

73 - Lemnia terra ~ 74 - Atramentum sutorium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

haustus; sed etiam adalligatus, ita ut nudam sinistri lateris carnem contingat, omnia superet venena. Lapis hic plurium est generum, nempe flavus, pulverulentus, qui ex albo virescat. Praestantissimus est flavus, deinde pulverulentus. Verum enimvero diligenter inspicere oportet, ne impostorum fallaciis decipiantur, qui hos lapides inquirunt. Sunt enim nonnulli alii lapides, qui hos facie repraesentant, sed viribus nullis praediti. Hunc Rasis experimento ductus, miris extulit praeconiis, ita de eo scribens. Lapis Bezahar est mollis, colore flavo, sapore nullo. Cuius peculiaris vis est, ut venenis omnibus adversetur. quandoquidem ego contra haustum napellum hoc lapide usus sum felici admodum successu. Erat autem hic colore flavo albicante, laevis, et luminis modo splendens. Equidem certo testari possum (hoc enim pluribus experimentis compertum habeo) lapidem hunc longe magis praestare adversus deleteria venena, quam caetera non modo simplicia huiusce facultatis medicamenta; sed etiam theriaca dicta, et alia quaevis antidota. Subdit praeterea Abdalanarach. Lapidem, quem vocant Bezahar, iam ipsi vidimus apud filios Almirama custodis legis Dei: pro quo lapide is magnificam, ac prope regiam aedem Cordubae rependit, initio belli. Lapis hic (ut diximus) ita viribus contra venena omnia pollet, ut non solum haustus duodecim granorum pondere; sed vulneri impositus a mortiferis quibuscunque feris ictos, statim liberet, veneno sudore expulso. Idem pariter iuvamenti adfert, si ore aliquo tempore sugatur. Verum lapis hic inventu difficilis fuerit, quod non desint paribus notis lapilli, qui tamen nullam vim habent adversus venena. Sunt etiam, qui memoriae prodiderint, in cervorum oculorum angulis lapidem gigni, viribus Bezahar praedicto haud absimilem. Aiunt enim in orientali plaga cervos longo senio confectos serpentes devorare, quorum esu (si vera scribunt) reiuvenescunt. At veneni superandi causa, serpentibus devoratis, in fluviorum aquis cervos illos mergi tradunt, capite tantum extra aquas exerto. Iis autem sic permanentibus, humorem quendam lentum ab eorum oculis deflui, qui tandem solis ardoribus in lapillos inibi concrescit, glandis imaginem referentes. Hic itaque lapis ipsis e fluminibus egredientibus, ab eorum oculis (ut aiunt) statim decidit in humum: ubi ab iis facile reperitur, qui rem omni diligentia observarunt. Sed an haec historia vel fabula dici mereantur, rerum naturalium studiosis, et peritioribus iudicandum relinquimus.

Cap. LXXIIII
Χάλκανθον – ATRAMENTUM SUTORIUM

ATRAMENTUM sutorium genere quidem unum et idem est, molle, et concretum: sed in specie differentias tres habet: Unum nanque humoribus stillatim in cuniculos quosdam colatis, concrescit: quare ab iis, qui Cypria metalla conficiunt, stillatitium appellatur. Peteesius ipsum pinarion vocat: alii stalacticon, id est, stillatitium. Alterum simplici ratione fit in speluncis: postea transfusum in excavatos scrobes, concrementum capessit, quod pecton, id est concretitium, proprie nominatur. Tertium dicitur coctile, et in Hispania fieri solet: sed inutile, ac invalidissimum esse constat. Ratio parandi haec est. Aqua madefactum decoquunt, mox in piscinas transfundunt, et residere patiuntur. Hoc certis diebus coalescit, in complures formulas digestum, tesserarum speciem reddentes, quae racematim inter se cohaerescunt. Optimum esse creditur coeruleum, grave, concretum, translucens: cuiusmodi stillatitium est, ab aliis lonchoton nominatum. Proximum concretitium. Coctile vero ad infectus, et denigrationes, aptius caeteris esse compertum est: sed ad medicinae usum invalidius esse, experimenta docent. Valet adstringere, calfacere, et crustas inducere. latas ventris tineas necat, drachmae pondere devoratum, aut cum melle linctum: vomitus ciet. adversus hausta fungorum venena, ex aqua potum auxiliatur. purgat caput aqua dilutum, et in vellere naribus instillatum. Uritur, ut paulo post in mentione chalcitis ostendemus.

[Chalcanti genera, et historia.] CHALCANTUM, quod Latini Atramentum sutorium vocant, quoniam vitri modo pelluceat, Itali Vitreolum nominant. Duo eius genera in Hetruria. Unum fossile, per sese in terrae visceribus concretum, quod vulgo appellant Coppa rosa. Alterum factitium, cuius passim est usus, infectorius expetitum. Praestat hoc plus, minusve tam pro regionum, locorum, ac coeli dispositione, quam ipsius fossilis materiae, a qua arte conficitur. Veruntamen compertum est, Romanum cognomento (quanquam colore constet dilutiore) caetera factitii genera praecellere. Secundum locum obtinet Cyprium, tametsi huic apud antiquos palma. Quod autem e Germania adfertur, omnibus in Italia infirmius habetur: sed quod sit colore coeruleo, nonnullos fallit. Caeterum chalcanthi materiam, quoniam gustantibus linguam vellicet, aspero, adstringentique sit sapore, putaverunt quidam sulphureis, ferreis, ac aereis constare qualitatibus, quinetiam aluminis, nitri, salisque. Chalcanthi vena, quae foditur in agro nostro Senensi pluribus sane locis, praesertim maritimis in sylvestribus plerunque vallibus, terrea potius, quam saxea visitur, colore subcinereo, maculis nonnullis respersa, quarum aliae ferri rubiginem, aliae aeruginem, colore referunt. Haec dum foditur, foetidum, graveolentemque halitum eructat, sulphuris fere instar. quam ob causam in conclusis, concameratisque cuniculis nusquam foditur, sed aperto undique coelo. Quippe si in subterraneis foderetur speluncis, metallorum modo, ob acerrimum, foeditissimum vaporem, fossores noxio concluso spiritu facile intervirent. Effossam itaque chalcanthi venam in acervum in longitudinem protractum, quandam super aream exaggerant, ubi aperto coelo sex ad minus mensibus, imbribus, roribus, pruinis, solibusque die noctuque macerandam relinquunt: quo tempore statutis quibusdam diebus ligonibus, et rastris acervum dilacerant, subvertuntque, et iterum in eandem congerunt acervationem, ut facilius haec imbribus maceretur, coquaturque solis ardoribus. Post haec tectum acervo superponunt, ne amplius in posterum pluviis diluatur, neque solibus plusquam par sit, inarescat: et ita aliis sex mensibus materiam hanc fermentari patiuntur. Eligunt

73 - Lemnia terra ~ 74 - Atramentum sutorium