Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 611
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
deinde locum, quo facilius e propinquis fluviis, vel fontibus ducantur aquae: ibique sub constructo tecto foditur alveus, qui ligneis asseribus, vel lateribus, et calce adeo stipatur, ut indita intus aqua nullo pacto prolabi possit. In hunc igitur alveum purissimam aquam deducunt, cui demum tantum illius chalcanthi materiae addunt, quantum huic negotio addicti ministri satis esse censent: postea miscent aliquo tempore ligneis quibusdam instrumentis ad id paratis, quousque aqua in se omne quod inest chalcanthi receperit: deinde excrementa subsidere sinunt, donec aqua chalcantho praegnans claritatem concipiat. His peractis foramina quaedam prope alvei fundum in latere facta, recluduntur: et inde exiliens aqua in magnum excipitur receptaculum. Hanc itaque sumunt, et in plumbeos alveos coniiciunt (caetera enim metalla ab ea eroduntur) fornacibus quibusdam superpositos, et igne subdito fervorem excitant, statutis horis. Demum ferri frustum immittunt, vel aeris: siquidem aiunt chalcanthum nunquam concrescere, nisi huiusmodi imponantur metalla, quae iniecta parvo tempore colliquescunt in aquam. Postquam autem debito tempore coxerint, ignem quam primum e fornace eximunt, permittuntque quiescere decoctum, quousque egelidum reddatur, ne plumbeus alveus, eo sublato, fornacis calore colliquesceret. Omnibus itaque tepefactis, decoctam materiam eximunt, et in alveolos quosdam ligneos digerunt, ubi tandem concrescit, aluminis rupei modo, fitque chalcanthum. Si vero aliquid supersit decocti, quod concrescere nequeat, id totum iterum recoquunt, eadem servata ratione. [Chalcanthi vires, et historia ex Gal.] Sed longe aliter olim fiebat Cyprium chalcanthum, de quo Galenus libro nono simplicium medicamentorum, in hunc modum scribit. Forte fortuna et chalcanthum in chalcitin transire conspexi. Asportavi enim ex Cypro et huius medicamenti ingentem copiam. Extimum eius omne post annos plus minus viginti chalcitis effectum est, intima eius parte chalcanthi speciem servante. Quamobrem et usque in hunc diem quod sic mutatur, asservo, observans dum ad imum usque uno quoque anno procedat mutatio, ceu chalcitidis in misy, ut est ante positum. Caeterum mirari subit de hoc medicamento, quo pacto vehementissimae adstrictioni admista est caliditas non instrenua. Constat ergo quod omnium maxime condire, servareque carnes humidas potest, nimirum caliditate humiditatem absumens, atque adstrictione substantiam contrahens, atque constipans: hoc enim opere nonnihil etiam humiditatis ipsius exprimit. Constringit vero, desiccat, atque contrahit in sese totius substantiam carnis. Porro quo tempore in Cypro diversabar, hunc in modum medicamentum hoc colligi conspexi. Domus erat magna quidem, non tamen alta, ingressui in metallum obiecta. Ad parietem autem domus sinistrum, qui erat ingredientibus ad manum dextram, effossus erat specus in continentem collem, ea latitudine, ut tres sese viri in eo contingerent, tanta vero altitudine, ut viro summe procero recto liceret incedere. Specus his declivis erat, sed non planus, et multis locis praeruptus. Porro ad finem eius quasi in stadium porrecti, lacus erat aquae viridis, et crassae tepentis plenus. At in toto descensu calor similis, qualis in primis balneorum aedibus percipitur: quas, quod in eis corpora praemolliri soleant, promalacteria appellare consueverunt. Aqua vero quotidie guttatim ex pertuso colle destillans, quatuor et viginti horis diei, ac noctis colligi assolet ad amphoras Romanas quasi octo. Eam aquam vincti quidam in urnas quasdam quadratas fictiles in domo ad ingressum posita sitas, efferebant, in quibus paucis diebus concrescebat fiebatque chalcanthum. Mihi vero ubi ad terminum effossi specus descendissem, ubi videlicet tepida haec, viridisque aqua colligitur, aeris odor visus est suffocans, et toleratu difficilis, chalcitin, aeruginemque redolens. Haec aqua quoque gustu praeferebat qualitatem eiusmodi. Ea propter et nudi, et cum festinatione amphoras vincti exportabant, nec longiorem illic moram perferre poterant, sed celeriter recurrebant. Accensi autem erant mediocribus in specu intervallis lychni, qui nec ipsi longo tempore durabant, sed celerrime extinguebantur. Hunc ergo specum pedetentim excavatum multis annis ab iis tunc audivi. Haec enim, inquiebant, aqua viridis, quam vides ex colle in lacum manantem, sensim se ipsa minor effici solet. At ubi prope adest ut desinat, rursum vincti, quod continens est ipsius collis, perfodere pergunt: evenitque aliquando olim, ut subito quicquid perfossum esset, concideret, omnesque ad unum occideret, ac totam viam corrumperet. Id ubi fit, alio foramini fodiendo eousque insistunt, quoad rursum aqua illis adsit. Haec habui, quae tibi de chalcantho exponenda censerem, et sane fortasse non conspectum nobis dixerim metallum soreos, chalciteos, et misyos. ut ex his coniicere liceat, aquam pluviam totius collis terram illam colluere, atque abluere, ex qua sponte quidem fiebat sory, misy, et chalcitis: et per fornaces aes, cadmia, pompholyx, spodium, et diphryges. haec de calcanthi historia Galenus. Ex quibus palam fit, aquam virescentem illam, quae e monte in speluncam continuo stillicidio defluebat, nil aliud extitisse, quam aquam, annuis imbribus in montem illum delapsam. Quandoquidem cum ob sulphureos, metallicosque vapores, universa montis moles rara effecta, undique innumeris meatibus scateret, non sane mirum videtur, si tractu temporis laberetur in imum, secumque deferret tenuiores chalcitis, misyos, soreos, tum etiam aerariae materiae partes: ibidemque calefieret, ac decoqueretur, sulphureis, bituminosis, aliisque metallicis ignibus in terrae visceribus conclusis: adeo ut tandem in cavernam illam descendens, naturae opera id fuerit assecuta, quod factitium chalcanthum arte consequitur. Eam igitur ob causam in quadratis vasis extra paratis proiecta ea viridis aqua, in chalcanthum arte consequitur. Eam igitur ob causam in quadratis vasis extra paratis proiecta ea viridis aqua, in chalcanthum coibat nulla adhibita coctionis ratione. Quinetiam opus non erat ferrum, vel aes in eam iniicere liquandum, ut concresceret, quemadmodum in factitio fit chalcantho. quippe quod dum per aerarii montis meatus laberetur, aeris innumera ramenta secum deferebat, quae chalcitidis, et misyos, vi ab ipsa aqua contracta, in eandem liquescebant, argumento quod aeruginis modo viridi esset colore. Ob id itaque statuendum fuerit, Cyprium chalcanthum esse medicamentum ex chalciti, misy, sory, et aere conflatum. Id quod manifeste declarat Galenus, cum ait. Memineris autem, quod ad sinistram manum ingredientibus conspectum nobis dixerim, metallum soreos, chalciteos, et misyos. ut ex his coniicere liceat, aquam pluviam totius collis terram illam colluere, atque abluere, ex qua sponte quidem fiebat sory, misy, et chalcitis: et per fornaces aes, cadmia, pompholyx, spodium, et disphryges. Hoc ego quoque maxime observavi in quibusdam chalcanthi fodinis in Tridentino