Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 684

35 - Venenata
36 - Signa rabiosi canis et demorsorum ab eo

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

in sextum, septimum, octavum, et nonum. Veruntamen ii mihi non recte (pace semper eruditorum dixerim) ea expendisse videntur, quae in huiusce libri praefationis initio a Dioscoride scribuntur: is enim apertissime hunc sextum librum totius operis ultimum declaravit. Quapropter ipse Dioscoridem secutus, relictis aliorum opinionibus, asserere non dubitaverim, hunc universum de venenis, et venenatis animalibus tractatum, unum tantum, non plures esse libros: tametsi pro cuiusque arbitrio in plures sectiones dividi possit. Quarum prima iis dari poterit, quae ore sumuntur in corpus: secunda canis rabidi morsibus: tertia indiciis ac symptomatibus, quae a venenatis morsibus oriuntur: postrema vero eorum curationi. [Novus ordo huius libri.] Verum enimvero cum haec diutius examinaverim, ut Dioscoridis doctrina ad maius omnium commodum in unum congeratur, et ne tot huius libri fiant sectiones, venenosorum animalium tum indicia, tum accidentia, quae propriis capitibus tradidit Dioscorides, iis coniunximus, quibus ipse egit de eorundem curatione, et remediis, ut unusquisque iunctim nulla temporis iactura, uno tantum capite indicia, accidentia, et curationem consequatur. Quod et ipse fecit Dioscorides, ubi superius de venenis disseruit, quae in corpus sumuntur. Ibi enim indicia a curationibus non disiunxit. Nam si in uno tractatu indicia, in altero vero curationes quaerantur, maius temporis dispendium fiet, maiorque menti molestia inferetur, quam si haec omnia in unum redacta legentibus sese offerant. Neque hoc nobis vitio adscribendum esse putamus, quando res eo magis placere soleant, quo commodius fieri possunt, cum praeterea illud (ut aiunt) frustra fiat per plura, quod fieri potest per pauciora. Neque etiam ob id quis calumniari poterit, quod Dioscoridis codicem aliqua ex parte depravaverim: quod nusquam a me depravatum, sed tantum in meliorem formam, et ad priorem authoris doctrinam ipsum redactum, et restitutum putem. Porro non aliud super hac praefatione nobis dicendum videtur (quae multis intellectu difficilis extitit, ut Marcellus ipse fatetur, quod fortasse Dialecticam ignoraverit) nisi quod aliud sane haec praefatio non sit, quam Dioscoridis Aristotelem secuti disceptatio, adversus eos omnes, qui superficie tenus in medica facultate, super nuda ac simplici vocabulorum interpretatione altercantur, eorumque praesertim, quae ex variis, ac diversis vocibus componuntur. Quandoquidem haec interpretationis vocabulorum distractio, potius ad sophistas, et nugatores attinet, quam ad expertos, et probatos medicos, ut facile videre est in pluribus irreprehensibilibus vocabulorum exemplis ex pluribus vocabulis compositorum, quae in lib peri hermenias ab Aristotele assignantur. Quippe quoniam noverat ipse Dioscorides, quod tam methodicorum, quam dogmaticorum quidam in ipsis compositis vocabulis declarandis expertorum, exercitatorumque medicorum sententiam, propriis vocabulis denominatam, haudquaquam secuti fuerant. Caeterum et eos non parum reprehendit, qui absque aliquo Dialecticae fundamento, divisiones in causis facere audent. nam cum in divisionibus errorem committant, in iis quoque quae sequuntur, errent necesse est. Proinde qui haec latius uberiusque noscere cupiunt, Aristotelem consulant libro secundo physicorum: illis siquidem mihi amplissime satisfiet. Potuissemus quidem et nos rem hanc pluribus prosequi: sed cum nostrum institutum non sit, nunc in aliam materiam digredi, haec silentio praetereunda duximus.

Cap. XXXVI
Σημεῖα κυνός λυοσσῶντος καὶ τῶν ὑπ'αὐτοῦ δεδηγμένων
SIGNA RABIOSI CANIS ET DEMORSORUM AB EO

DE RABIOSI canis morsu sermonem aliis praeposuimus, quod id animal domesticum, ac frequens esse consuevit, et in rabiem saepius agitur, ac perit, ab eoque caveri difficile. inde periculum inevitabile hominem manet, nisi multis utatur auxiliis. Canis plerunque flagrantissimis aestibus in rabiem efferatur: interdum quoties frigora incesserunt. Rabiosus autem potum et escam aversatur: largam spumantemque pituitam naribus, et ore proiicit: torve et solito tristius intuetur: in omnes passim sine latratu irruit, et aeque feras hominesque, tam familiares, quam ignotos mordet: nec protinus infestum quicquam infligit, nisi, ut vulnus, dolorem: exinde morbus ille, qui ab aquae metu hydrophobicus Graia est voce appellatus, contrahitur. Evenit autem

35 - Venenata
36 - Signa rabiosi canis et demorsorum ab eo