Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
sextus
pagina 686
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
famelico offeratur, canem non modo illum non mandere; sed nec olfacere quidem. Attamen his tantum experimentis (meo consilio) non plane fidendum fuerit: quanquam ea a probatissimis prodantur authoribus. quapropter alia indicia iam dicta diligenter fuerint perquirenda. [Neglecti morsus discrimina, et causae.] Cum autem rabidorum canum morsus negliguntur, post aliquod temporis spatium demorsi praeter morem cogitabundi fiunt, eaque mente revolvunt, quae illis insueta sunt, quod iam veneni vis in cerebrum repens imaginatricem occupet facultatem. Si vero adhuc in longum protrahuntur nullis remediis adiuti, iis frequentius nocte interrumpitur somnus, saepiusque pavore expergiscuntur: exinde hominum, et domesticorum consortia vitant, et cum ferino quodam aspectu secum submurmurant: solitudinem deligunt, lucem et candida omnia odere maxime, rubent quandoque facie, iisque extremarum partium nervi convelluntur: postremo eo deducuntur, ut aquam expavescant. Quod certissimum mortis, et inexpugnabilis veneni praebet indicium. Proinde dicebat Dioscorides ex iis, qui hoc vitium senserint, neminem servari posse. Allata itaque in eorum conspectu aqua, cuius potu facile sanarentur, si tamen bibere possent, ingentissimis clamoribus, et canum latratu astantes terrent. Quod si diutius ante eos aqua ipsa dimittatur, tremunt, sudant, deficiunt animo, delirant, pavoreque concutiuntur, ac si in ignem illico se proiiciendos cernerent. Id vero accidit, quod melancholici effecti, corruptis, infectisque inde animalibus facultatibus, recusant miselli, metuuntque aquam, qua sola sanari possunt. Nec alia de causa id evenire censent medici, quam huiusce inexpugnabilis veneni pravitate. Nam cum humorum omnium, et totius corporis principalium facultatum, functionumque imperium venenum ipsum susceperit, cumque iam omnes corporis dispositiones sibi similes reddiderit, moventur universi corporis vires, irruuntque contra id, quod sibi contrarium existimant, hoc est, contra ipsam aquam, si ea in medium afferatur. Quocirca Galenus libro de theriaca ad Pisonem, ita scribit. Non enim corpus duntaxat ipsis inarescit, et convellitur interdum, febrique acri intus uritur, sed animus etiam delirat, et gravissimum ipsis affert symptoma. Quippe aquam timent, ac propter multam siccitatem humidi tenentur desiderio, et a potu abstinent, quia mente alienati, id quod auxiliari possit, non considerant. Fugientes enim aquam, paventesque miserrimo mortis genere intereunt, hactenus Galenus. Hae itaque rationabiles sunt causae, quibus in aquae timorem deveniunt. Veruntamen quidam testatur, ut Aetius, Posidonius, et Rufus, id etiam accidere posse, quod rabidi imaginem videre in aquis imaginentur, cuius speciem recolentes, protinus ingenti terrore corripiuntur. quod quidem nimiam ob siccitatem perpetiuntur. Nam philosophus quidam (ut Aetius refert) morsus a cane rabido, et egregia animi virtute affectioni resistens, dum phantastici canis imago sibi observaretur in balneo (ea enim ipsi quoque quemadmodum et reliquis eodem morbo affectis apparebat) diu intra se meditatus, ecquid tandem inquit commune est cani cum balneo? quod effatus balneum intravit, et imperterritus bibit, atque ita morbum superavit, et incolumis evasit. Unde postea in proverbium manavit, quid cani cum balneo. [Salutis indicium.] Refert Avic. quod si quis a cane rabido demorsus, aquam timens in speculo respiciens, se ipsum cognoverit, huic salutis spem non deesse. Quod utique arguit hydrophobicos quoque sanari posse, cum veneni vis non adeo universum occupaverit corpus, et cerebri facultates, ut omnino ratiocinatrix facultas ablata sit. Quamobrem mirum non est, si philosophus ille, cuius historiam refert Aetius, curatus evaserit, cum manifesto appareat eius ratiocinatricem facultatem parum fuisse affectam. Ad haec scribit Avicenna evenire interdum, ut a cane rabido demorsi quaedam frusta carnis ingenti cum dolore mingant, quae forma prope canes parvulos referant. quod etiam ab aliis recentioribus accepimus, quin et ab iis, qui huiusmodi catulos se minxisse fatentur. Caeterum cum hoc potius fabulosum, quam rationi consentaneum videatur, atque ab ipsa natura penitus alienum, si qui id verum esse rationibus, et authoritatibus comprobatum videre cupiunt, Gentilem Fulginatem consulant Avicennae interpretem: item Conciliatorem differentia 179. Quandoquidem ex iis nimirum intelligent, quo pacto haec praeter naturae institutum quandoque eveniant. Postremo asserit in hoc capite Dioscorides fateri aliquos Themisonem, cum amico aquam expavescenti morem gereret, et officium exhiberet, quadam naturarum concordia similem contraxisse affectum. Sed id potius ego evenisse crediderim, quod Themison medicus amicum laborantem excitandi causa ad aquam, et cibum, secum manducasset, aut bibisset, ex eodem sane poculo, eius fortasse saliva infecto, aut alio quovis modo oris spumam contigisse. Nam si, ut Galenus tradit libro sexto de locis affectis, rabidorum canum saliva, nuda corporis membra contingens, non aliter homines rabidos efficit, quam si demorderentur, quid mirum, si rabidi hominis saliva id ipsum effecerit ? Proinde eos admonet Avicenna, qui rabidorum curam agunt, ne eorundem ciborum reliquias comedant. Nec parvipendat aliquis spumae contactu infici posse homines: quippe quod duos viderim ego, qui spuma tantum perfusi, nullo quidem ex morsu accepto vulnere, rabiem contraxerunt. Legitur in Aristotele libro VIII. capite XXII. de historia animalium, quod omnia animalia a cane rabido demorsa rabiunt, excepto homine. Quae tamen sententia aperte falsa deprehenditur, ut millies experimento compertum est. Quamobrem potius adducor, ut credam Aristotelis codicem eo in loco depravatum esse, quam ut in re clara, et omnibus cognita, ipsum Aristotelem ignorantiae accusare velim.
Cap. XXXVII
Θεραπεία
τῶν ὑπὸ
λυοσσῶντος
κυνός
δηγμάτων
REMEDIA DEMORSORUM A CANE
RABIOSO
RATIO medendi duplex. una communis, qua utendum in omnes morsus, quos virulentae animantes impresserunt: alia peculiaris privataque, eorum duntaxat quos rabiosi canes momorderint: quae nonnullis quidem summam opem ferre consuevit: aliis vero inutilis, maxime qui ex multo iam tempore ictum acceperunt. Quae ad hanc pertinent, primum exponemus, deinde cursim perstringemus, quae ad communem medendi rationem pertinent. Cancros itaque fluviatiles