Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 687

37 - Remedia demorsorum a cane rabioso

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

in sarmentis albae vitis cremare oportet, et cinerem eorum, quam minutissime tritum habere reconditum: itidem gentianae radicem tusam, cribratamque reponere. Quoties autem canis rabiosus morsum intulerit, in quaternos cyathos meraci vini, bina cineris cancrorum cochlearia, unumque gentianae coniiciantur: haec in polentae dilutioris modum subacta, quatriduo bibantur. Inter principia medicamentum hoc modo detur. Atqui si ab illato morsu bini ternive dies fluxerint, curationem auspicabimur a triplicato pondere, supra id quod ab initio retulimus. Optimum hoc adversus rabiosorum morsus auxilium, quod et plerisque unum satisfecit, eoque cum fiducia uti licet. Sed ut aliis etiamnum auxiliis contra inevitabile periculum muniamur, nihil caeteris uti prohibet. Satius autem multo fuerit, etiamsi in vanum recidat, medicamentorum inhumanos tolerare cruciatus, quam per inertiam, ac desidiam in discrimen adduci. Nec ita in demorsis a rabioso animali maiora vulnera vereri oportet, ut minora, et ulcusculis cutis similia: quippe maiori vulnere confertim copiosus sanguis emanans, potest nonnihil virulenti liquoris exhaurire: quod in minoribus non accidit. quin a maioribus abscendentes carnes hinc auferre, et labia acie scalpelli circunscribere, et prehensam hamulo aut vulsella carnem amputare oportet. In utrisque circunstantia loca altioribus ulcusculis scarificanda, ut copiosior sanguinis vacuatio arceat, ne venenum membratim insinuetur. Cucurbitulae cum multa flamma agglutinatae id iuvamenti praestant, ut veneni vis extrahatur.

[Curatio demorsorum a cane rabioso.] TAM accurate exquisiteque tradidit hoc capite Dioscorides rabidi canis curationem, nihil plane silentio praeteriens, ut mihi supervacuum esse videatur quicquam addere. Verum ut nostrum sequamur institutum, utque etiamnum lectoribus fiat satis, qui novis semper rebus inhiant, non alienum fuerit hic nonnulla commemorare, quae multos fortasse delectabunt, quod ea in hac re non inutilia, neque scitu iniucunda putem. In primis itaque illud animadvertendum est, quod alia utique ratione cancrorum fluviatilium cinerem praeparabat Galenus, quam Dioscorides, ut constat aperte ex verbis ipsius Galeni lib. XI. simp. medicamentorum, ubi ita scriptum reliquit. At fluviatilium cancrorum cinis, quanquam similiter praedictis exiccatorius est; substantiae tamen totius proprietate, mirifice contra rabiosorum morsorum efficax est, isque tum solus, tum cum gentiana et thure multo praestantior. Thuris sane partem esse unam oportet, quinque autem gentianae, porro cancrorum decem. Et raro equidem aliter illis ustis non sumus usi: caeterum ad eum modum plerunque, quo utebatur Aeschrion empiricus, medicamentorum peritissimus senex, concivis, ac praeceptor meus. Patella erat aeris rubri, in quam impositos cancros viventes, hactenus urebat, donec in cinerem redigerentur, ut facile ad lavorem redigi possent. Hic Aeschrion sic paratum promptum semper in aedibus hoc habebat medicamen, tempore aestivo urens cancros ipsos post ortum Canis, quando sol in Leonem transisset, luna decima octava. Porro bibendum hoc medicamen iis, qui a cane rabido fuissent morsi, praebebat quotidie usque ad diem quadragesimum mensura cochlearii satis magni, aquae inspersum. At si non protinus ab initio, verum aliquot post dies a morsu curam coepisset demorsi, tunc quotidie cochlearia aquae inspergebat. Ad ipsum vero vulnus emplasticum applicabat medicamentum, quod ex pice brutia, et opopanace, acetoque conficitur, habens picis librarum unam, unum aceti acerrimi sextarium Italicum, opopanacis vero uncias tres. haec Galenus. [Multorum error.] Caeterum sciendum est, eos maxime, meo iudicio, hallucinari (ut latius libro secundo prodidimus) qui gammaros Latinis vocatos, cancrorum fluviatilium loco, a cane rabido demorsis potui exhibent. Nanque aliud Graecis animal esse censemus [GR], aliud vero [GR], et [GR]. Scripsit et Democrates carminibus huiusce cancrorum antidoti componendi rationem (ut libro secundo de antidotis refert Galenus) eo sane modo, quo ipsum fortasse secutus eam reddit Dioscorides. Attamen antiquorum quidam resinam terebinthinam imposuerunt thuris vice, quod Aeschrion Galeni praeceptor huic semper inseruit medicamento. In summa huius antidoti vires miris laudibus ab authoribus celebrantur, adeo ut scripserit Galenus, neminem unquam mortuum esse, qui hoc antidoto recte fuerit usus. His non dissimiles vires veteres assignant Alysso, si siccum quadraginta diebus continuis detur ex hydromelite potandum: sed a prima statim die incipiendum erit. Huius experimenti meminit Galenus libro secundo de antidotis, ubi alia quoque valentiora remedia ad rabidorum morsus ex Asclepiade retulit. Verum nobis difficile admodum fuerit decernere, quaenam hodie planta sit, quae veterum Alysson repraesentet, ita ut potius de hoc divinandum esset, quam aliquid certi statuendum, ut latius superius libro tertio disseruimus. [Curatio ex Aetio.] Commendavit Aetius secundo, et sexto volumine, ad morsus rabidorum canum bitumen Iudaicum, sive Asphaltitis lacus, asserens si drachmae pondere ex aqua bibatur, non id modo aquae pavorem arcere; sed et eos sanare, quos iam primum timor invaserit. Memoravit etiam marinos hippocampos ex aceto nigro et melle subactos, tam potu haustos, quam vulneri illitos. Confert praeterea his maxime acutus rumex: quare idem scripsit se novisse senem quendam, qui demorso a cane rabido hoc solo rumice curabat. Primo enim ulcus eius decocto fovebat: deinde herbam ipsam illinebat, eandemque potandam exhibebat. quod quidem medicamentum tanquam efficacissimum summopere commendabat. Plurima autem, et turbulenta qui illam assumpserit, mingere solent: id quod maxime hac in curatione confert. Quo fortasse argumento extulit Avicenna propria quaedam medicamenta, quae cantharidas admistas habent, ut valentissime non modo urinam excernerent demorsi; sed etiam sanguinem ipsum, asserens paulo post securum esse salutis indicium, cum post medicamenta sanguinem mingunt affecti. Porro Galenus libro de theriaca ad Pisonem, theriacam praefert tam intus in corpus sumptam, quam exterius supra morsus illitam. Sed cum haec, quae nostro tempore conficitur, non adeo praestet, quemadmodum ea, quam ipse conficiebat Galenus, illi sane fidere non possumus, nisi facto prius de ea periculo in gallis a vipera demorsis, ut ipse docet Galenus. Prodest item potamogetum

37 - Remedia demorsorum a cane rabioso