Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 688

37 - Remedia demorsorum a cane rabioso
38 - Ustio demorsorum a cane rabioso

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

cum sale exterius illitum: itidem caprifici cortex contusus, et ex aqua potus: quin et absinthium, et allium, minus centaurium, aristolochia, artemisia, scordium, chamaedrys, bryonia, pulegium, et laser, tam exterius illita, quam interius sumpta. [Remedia suspecta.] Sunt qui credant securissimum esse remedium ipsius rabidi canis, qui momorderint, iecur tostum, et a demorsis in cibis devoratum. quod etiam scribit Dioscorides: quanvis id non affirmaverit, ut libro secundo capite de diversorum animalium iecinoris legitur. Proinde scribit Galenus libro XI. simplicium medicamentorum, iecur canis rabientis aliis valentioribus antidotis admistum quam plurimos sanasse, sed eos tamen interiisse, qui solum nullis aliis adiectis medicamentis illud esitarunt. Sunt etiamnum qui credant, ut loco ante citato tradit Dioscorides, arceri aquae pavores dente eo, qui caninus dicitur, si is a cane, qui momorderit, exemptus, et folliculo inditus, pro amuleto brachio adnectatur. Sed nemini his fidendum esse persuaserim, ut in nostra huius sexti libri praefatione de pretiosorum lapillorum suspensione diximus: satius enim esse semper existimavi certis ac tutis uti medicamentis. Caeterum curationis summa manuum maxime operam exposcit. Quandoquidem vulnus diducere oportet, laniatamque per ambitum carnem rescindere: ita enim latior fit veneni exterius evocandi aditus, demitur quod tabefactum est, et ex sanguinis fluore ab excidentibus cultris excitato, repens affectio non parum revellitur. Quod etiam facere expedit scalpello circunquaque profundius adacto, et subinde appositis scalpto loco cucurbitulis sanguinem fortiter extrahentibus, aut hirudinibus. Medicamenta autem, quae alvum citant, et humores deiiciunt, in principio omnino vitanda sunt, sicuti etiam sanguinis missio. quippe cum haec a circunferentiis ad centrum trahendi facultatem habeant, facile aegros in mortis traherent discrimen. Tametsi in curationis processu, et ubi praesertim medicorum negligentia citius quam expetat ratio conclusum fuerit vulnus, irrepseritque venenum (ut postea dicetur) medicamenta alvum ducentia, pariterque sanguinis missio in sanguineis temperaturis admodum quandoque proficiant. [Auxilium religiosum.] Verum enimvero perpauci nostra hac aetate habentur a rabioso cane demorsi, qui medicos consulant. Nam tanta est religionis vis, ut omnes, quos canes rabiosi momorderint, partim ad divi Donini templum confugiant, partim vero ad divi Bellini sacellum, ubi quibusdam exorcismis, et panibus characteribus obsignatis a sacerdotibus perquam facile curantur, ut plurimorum testimonio equidem fateri possum. Sed cogitanti mihi quonam pacto hoc tam facile eveniat, nonnullae sese obtulerunt rationes, quas libere dicam. Haud dubie in primis divina auxiliatur gratia: quippe cum non parum molestiae malique morsu canis rabiosi affectis inferre possint cacodaemones, ut qui in atrabiliariis humoribus suam habeant sedem, ii quidem exorcismis cedentes abeunt, et afflictorum corpora munda relinquunt, sublato secum veneno. Illud praeterea addiderim, quod fortasse sacerdotes ipsi aliquod nobis occultum habent antidotum, quod panibus illis admiscentes, aegris devorandum: vel id aliquo in potu bibendum exhibent. His denique accedit magna laborantium fides, quam suscipit Deus optimus maximus, cuius solius munere omnia nostra delentur incommoda, atque omnes auferuntur aegritudines.

Cap. XXXVIII
Καῦσις τῶν ὑπὸ λυοσσῶντος κυνός δηγμάτων
USTIO DEMORSORUM A CANE RABIOSO

CONTRA virulentos ictus, ustio expeditissimum est auxilium, utpote cum ignis caetera viribus praestet, simul quod virus domet, et ferri penitius non patiatur: simul quod pars ignem experta, postea non vulgare fundamentum curationi futurae praebeat, manente diutius exulceratione. Animadvertendum ex eo tempore, cum crustae decident, ne ulceris orae coalescant, et cicatrice induantur, sed si fieri potest ad multum, idque praestitutum tempus, ulcerationes, et sordidas adhuc et inflammationem minantes prorogari convenit. Quod inditum iis salsamentum optime praestabit, et sylvestre allium detritum, item cepae, succusve, praesertim Cyrenaicus, aut qui Medicus, aut Parthicus appellatur. Tritici grana tam mansa, quam non mansa imponantur: siquidem subacta pistave a perfusione vulnera dilatant. Sunt qui a mandentium ieiuno, sibi aliquid asciscere arbitrentur, quod e salibus conficitur, locus comprehendendus: nec multo post sinapismo utendum.

[Ustionis, sive cauterii utilitas.] CAUTERIUM, quod ferro igne candenti, aut auro, aut argento fit, non modo salutiferum est ad rabidi canis morsum; sed etiam aliorum quoruncunque animalium virus eiaculantium, quin et ad alios insanabiles fere morbos. Proinde mirum non est, quod hoc loco dixerit Dioscorides ustionem, sive cauterium contra virulentos ictus aut morsus expeditissimum esse auxilium. Fiat itaque cauterium intrepide, tantaeque amplitudinis, ut ulceris cicatrices brevi committi non possint. Quod si timidus quispiam ustionem ignis terrore recuset, septicis et exulcerantibus medicamentis utendum erit. Qua in re caeteris praestat, quod vocant argentum sublimatum. admiscetur id unguentis refrigerantibus, ut minus doloris inferat. probatur hoc, quod non modo valentissime inurat; sed quod etiam exusta ab eo caro, obductaque crusta duobus tantum diebus post decidat, si tamen recenti butyro assidue illinatur. id quod in aliorum exustione non evenit, nisi longiore temporis tractu. Quod si igne, aut adurenti medicamento (ut multis de causis quandoque accidit) id effici nequeat, diligenter providendum est, ne vulnus coeat, sed diutius maneat diductum et apertum, superimpositis emplastris valide attrahentibus, cuiusmodi sunt quae e brutia picae, resinis, vario gummi genere, et id

37 - Remedia demorsorum a cane rabioso
38 - Ustio demorsorum a cane rabioso