Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
sextus
pagina 689
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
genus aliis parantur. Si vero cauteria fiant, diligenter procurandum, ut relicta quam primum excidat crusta, quo veneno pateat exitus. quippe ea diu in vulnere retenta, omnes obducit meatus magno aegrorum detrimento. Porro non magno quidem negotio decidet apposita continue liquida vernice ovi vitello, et recenti butyro permista: quin et butyro solo igni liquato, et madefactis in eo spleniis superimposito: praestat enim hoc caeteris. [Praecipitati vocati vis.] Ubi vero e vulnere crusta deciderit, salutiferum quidem fuerit remedium plagae quotidie pulverem praecipitati (sic enim vocant chymistae argentum vivum in pulverem rubicundum conflatum) inspergere: siquidem id eximium praestantissimumque medicamentum, praeter id quod vulnus occludi prohibet, diuque patens servat, attrahit etiamnum ex alto ad superficiem potenter venenum. Qua in re caetera huiusce facultatis praecellit medicamenta. Commode etiam, nec minus efficaciter idem pulvis attractoriis emplastris, sive unguentis admisceri, et subinde vulneri admoveri potest. etenim iandudum certior sum, in universa medicae facultatis materia, nullum haberi medicamentum, quod valentius ab alto revocet extrahatque virus, quam praecipitatum dictum. Ad haec tametsi (ut omnibus fere placet) in quadragesimum diem apertum vulnus dimittere sit satis; non tamen erraverit, qui diutius prorogaverit, ut quicquid mali residuum fuerit, axhauriatur.
Cap. XXXIX
Δίαιτα
τῶν ὑπὸ κυνός
λυοσσῶντος
δηχθέντων
RATIO VICTUS IN MORSU
RABIOSI CANIS
QUAE AD partem ictam pertinent praesidia, ita se habent. Caeterum victus rationem ex iis, quae veneno adversantur, coniectura quadam colligere oportet, simul ut veneni vires hebetet restinguatque, simul ut arceat, quo minus ad intima pernicies illabatur. Etenim assumpta perniciosarum virium penetrationi resistunt. Quorum utrunque praestare potest vini meracioris, passi, et lactis potus. quippe qui haec omnia capiunt ad curam, nonnihil veneno obiiciunt, quod omnem eius acrimoniam obtundat. Simili modo alliorum, porrorum, ceparumque cibus: quod ea difficulter conficiantur, vixque aboleantur. Nam multos dies huius cibi qualitates remanent, quo tempore nec evincuntur, nec permutantur a mortifera vi, sed contrariis illa vis expugnatur. Cui rei antidotorum usus accommodatur, et theriaces, Mithridatii, et eius quod eupatorio temperatur, denique omnium quae magnam aromatum partem sibi vendicant. quippe aromata omnia viribus et substantiis aegre permutantur: quare in corporibus evincunt. Victus ratio hoc modo se habet. Nosse convenit, pavorem aquae non stato, definitoque tempore exoriri: plurimum tamen ad quadragesimum usque diem neglectis differri consuevit: post semestre etiam nonnullos invadit: quendam post annum aquam horruisse constat. quae nobis visu comperta fuere. Narrant et aliquos post septennium aquae metu fuisse tentatos. Inter principia demorsorum a cane rabiosa curandi ratio talis est. Verum enimvero si ea quae retulimus auxilia, primis diebus praetermissa fuerint, nec scalpro carnem circinare, nec ustionem experiri operaepretium est. non enim quod pertransiit, satis evocare possent. Nulla utique istius rei occasio aut utilitas, sed in cassum corpora doloribus sternentur. Alter vero curationis modus accedat. Deiectio magnum praebet iuvamentum, utpote cum movendo, corporis habitum transmutet: et quae colocynthidem recipit hiera. item lac schistum, quod simul deiectionem moveat, et venenum domare possit. cibi acres, et meraculi potus, quibus vis veneni vehementer retunditur, quotidie sumi debent. Caeterum sudores ante cibos, et post etiam ciendi. Dropacismi sinapismique alternatim per corpus totum adiiciendi. Sed longe omnium efficacissimum auxilium helleborismus cognoscitur: quo cum fiducia non semel atque iterum, sed frequentius ante quadragesimum diem, vel post hoc tempus uti licet. Tantam enim vehementiam hoc auxilium habere fertur, ut quidam qui iam aquae metum sentirent, sumpto elleboro, simul ac primum morbi impetum experirentur, fuerint servati. nam et iam vitio tentatos nemo unquam servare potest. Itaque primum curam contra rabiosi canis morsus brevi sermone exposuimus. iam ad alia, quae venenatis morsibus saevire consueverunt, transeundum. Notas uno contextu, deinde communem medendi modum, qui omnibus convenire possit, explicabimus. Cursim deinceps subiungemus ea, quae sua proprietate nonnullis auxilium praestare possunt. Postremo subnectentur etiam venenata, quae nullis cedunt remediis.
[Ratio victus demorsis a cane rabiosa instituenda.] INSTITUENDA demorsis a cane rabioso diligenter est ratio victus, nec ea tantum regula, cuius hic meminit Dioscorides; sed etiam ut ea sit ciborum quantitas, quae recte conveniat. Siquidem huiusce curationis regimen tenuem victum non expedit, sicuti nec pleniorem, ut Aetius est author libro VI. ubi sic inquit. In victu indigentia, et satietas evitanda, magis tamen indigentia: haec enim succorum pravitatem adauget, quod nequaquam expedit malefico ulceri. Ergo alimentum moderari oportet, ut et recte conficiatur, et optimum succum corpori praebeat. Nec minus egestioni, et urinarum provocationi studendum. quod quidem tum ea, quae praediximus, tum foeniculum, et scandix comesta efficiunt. Puls vero simul et alvum, et urinam ducit. ac cichorium agreste crudum oblatum stomacho confert, quem nonnulli serim, nonnulli ab amaritudine picrim appellant. Prosunt et brassicae cimae, et palustris asparagus, et hortensis, et agrestis rumex: et e piscibus qui carnem teneram habent, et cammari, cancri, et erinacei recentes cum vino mulso: et carnium extremitas, aviculaeque omnes montanae, quae facile coquuntur, bonique