Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
sextus
pagina 690
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
sunt succi. Vinum album tenue, neque valde antiquum. haec ille. Ex quibus coniici potest, hac in curatione ea plurimum conferre, quae urinam valenter movent. Idcirco Avicenna (ut proxima commentatione diximus) quaedam profert medicamenta, quae cantharidas excipiunt, ut una cum lotio sanguis etiam reddatur. Proinde mirum non est, si quandoque praevalens natura, per instrumentum urinae, magno cum colore parva veluti liquidae carnis frusta catulorum forma, venenum propellat. His itaque ea victus ratione uti licebit, quae urinam aegre excernentibus a medicis institui solet. Verum si fluviatiles cancri, quibus universa abundat Hetruria, haberi poterunt, iis tam in prandio, quam in coena vescantur demorsi: quod iis mira insit facultas, adversus rabidorum canum venenum. Praebet Avicenna praeter dulce vinum etiam aquam, in qua candens ferrum, vel chalibs restincta fuerint. [Aquae pavor ad quod usque tempus exoriatur.] Caeterum nosse convenit (ut scribit Dioscorides) aquae pavorem non stato definitoque tempore exoriri: plurimum tamen ad quadragesimum usque diem neglectis differri consuevit: post semestre etiam nonnullos invadit: quendam post annum aquam horruisse constat. quae nobis visu comperta fuere. Narrant et aliquos post septennium aquae metu fuisse tentatos. Sed cogitanti mihi unde id eveniat, nulla sane alia hactenus sese obtulit ratio, quam quae ex demorsorum temperamento, ac viribus sumi potest. Quandoquidem nonnulli habentur, qui viribus validissimis praestant: quidam qui debiles, et infirmi sunt: alii qui corporis meatus angustissimos habent, alii vero contra: quidam syncerissimis referti sunt humoribus, nonnulli vero succis ichoribus scatentibus, ac facile putredini obnoxiis. Ex quo fit, ut in his citius, in illis vero serius haec appareant symptomata. In Hetruria abstinent demorsi per integrum annum a quorundam lignorum contactu, praesertim corni arboris, et sanguineae virgae vocatae. Siquidem (ut testantur ii, qui rem experimento compertam habent) si harum arborum virgae tandiu manibus teneantur, quousque concalescant, illico demorsi rabie exagitantur. Quod cuiquam minime fabulosum videri debet: etenim memini me vidisse in civitate nostra Ilicinensi amicum quendam meum rabie correptum, quod corni arboris virgis (dabat enim lanificio operam) lanam diu excussisset, qui eorum oblitus, quibus sibi a medicis interdictum erat, rabidus interiit. [Aquae pavor quando, et quibus curetur.] Postremo sciendum est, aquae pavorem haudquaquam curari posse, cum veneni vis omnes corporis occupaverit facultates: quanvis in ipso pavoris initio, aut anteaquam venenum illapsum fuerit in universum corpus, aliqui curati evaserint, ut philosophus ille, cuius historiam superius enarravimus. praesertim cum pro viribus in morbum nituntur male affecti, et qui eorum curationem agunt. His adstipulari videtur Dioscorides: quippe qui quosdam asserit, qui iam aquae metum sentiebant, sumpto cum fiducia helleborismo non semel atque iterum, sed frequentius ante quadragesimum diem vel post, fuisse servatos. Proinde scribit Avicenna eos, qui aquam expavescunt, deploratos non esse, quousque in speculo intuentes seipsos cognoscunt, argumento quod non adhuc venenum universas infecerit cerebri facultates. Hoc igitur tempore medicamentis utendum est deiectoriis, et si nihil obstet, sanguinis missio non aspernanda. Ex medicamentis autem in hoc caeteris praestat album vel nigrum veratrum, iis adiectis, quae eorum infraenant fervorem. Convenit etiam epithymum, sena, fumaria, myrobalana, elaterium, agaricum, rhabarbarum, centaurium minus, genistae semen, thapsia, confectio Amech, et hiera colocynthidis, et Armenius lapis: siquidem haec in atra bile deiicienda principem tenent locum. Proderit item Syriacum bitumen frequentius ex aqua potum: quin et Mithridatis antidotum, et ipsa theriaca, et cancrorum fluviatilium combustorum pulvis, Galeni modo paratus. Confert praeterea his leporis, vulpis, et capreoli coagulum. Sed semper in primis omni studio curandum, ut aquam male affecti bibant. Verum ne ipsam intuentes pavor invadat, longissimis tenuibusque metallicis fistulis e longiquo ducenda erit, aut ex superioribus contabulamentis: nanque ipsa sola pervari poterunt. Refert Aetius, quod si catuli coagulum ex aceto semel tantum ederint hydrophobici, statim eos capit potus aquae cupiditas, et bibunt: ob id medicamentum hoc miris laudibus extulit. Sunt qui nigrum cicer aquae incoquendum esse velint: sic enim aqua claritatem amittit, nigraque efficitur: et praeter id quod haurientibus pavorem non adfert, quemadmodum quae syncera, pellucidaque spectatur, urinam valenter ducis. Nec desunt qui suadeant urentia cataplasmata occipiti esse apponendas, pariterque post aures. Quae etsi ad rem facere non videantur, quod valentissime exiccent; ubi tamen deplorati sunt aegri, valentissimis etiam medicamentis uti licebit.
Cap. XL
Κοινή
τῶν ἰοβόλων
θεραπεία
COMMUNIS CURATIO IN OMNES ICTUS VIRULENTOS
ADVERSUS quidem omnem animalis ictum, quod venenum vibrat, oris suctio convenit. Sugentem vero oportet ieiunum non esse, sed et cibum sumpsisse, et vino os abluisse: postea exiguum olei in ore continens plagam exugat. Locus ipse spongia fovendus, deinde scarificandus: sed ulcuscula altius imprimere expedit, quo virosa materies profundo evocentur. Circinatio autem carnis, et sectio, scarificatione longe potentius opitulantur: nanque ab iis duo peculiaria praesidia fiunt. unum, quod virus e loco tollitur: alterum, quod eius veneni pars, quae ad interiora grassatur, cum multo copiosoque sanguine excernitur. Quod si locus sectionem non admittat, cucurbitulae cum largiori flamma adfingendae sunt. Sed iam de ustione supra in rabiosorum morsu disseruimus. Si vero icta pars, utpote extrema, eam sectionem commode non respuat, praesertim in omnibus serpentium ictibus, ut aspidis, cerastae, similiumque, procul dubio amputanda est. Convenientiora supra dictis auxilia sunt, quae epithemata vocant. Imponatur sarmentitius cinis, aut ficulnus, cum lixivio stillatitio subactus, garo, et acri salsamento: porri, cepae, et allia modo minutissime contrita illinuntur, modo cremata vulneribus iniiciuntur. Quinetiam dissecti gallinarum pulli, cum maxime tepent, percusso loco applicentur. Nec desunt qui hisce tanquam discordia quadam