Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 691

40 - Communis curatio in omnes ictus virulentos

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

naturali pugnantibus utantur: verum huius rationem inire facillimum fuerit. Gallinae enim calida natura praeditae sunt, argumento, quod devoratum insigne virus conficiunt, et aridissima quaeque semina consumant: item nonnunquam arenas lapillosque ingluvie sua devoratos, dissolvunt. Itaque animantis admoti calore adiutius spiritus, ab icta parte impetum capessens exiliensque secum venenum exigit. Nec me fugit, quid in Aegypto fieri soleat. Cum spicas Aegyptii metunt, ollam picis paratam habent, et appensam fasciam: tunc enim maxime serpentium iniurias expavescunt, tum propter spicilegii tempus, tum quod opacis simul abditae speluncis, et cavernis, densoque arvorum cespite delitescunt. Molestissima enim animalia, et virus eructantia, Aegyptus in campis ferre consuevit. Ubi ergo aut in pedem, aut partem aliam, morsum intulerunt, qui adsunt, fasciam in ollam picis coniiciunt, et semel aut iterum brachium aut crus paulum supra vulnus obligant, et arctissime duo e praesentibus distringunt, locumque secantes qua circumactus est laqueus, picem instillant: cumque satis vulnus excepisse videtur. laqueum resolvunt, et cepis aliisque supra memoratis illinunt. Praeterea pix liquida cum sale trito et fervente illita, praesentaneo est auxilio, si iugiter innovetur. Convenit et cedria, et fimum caprarum ex vino decoctum. Locum aceto calido, calamintha in lotio, maris aqua, aut acida muria decocta, foveri salutare est. Quinetiam non desunt emplastra vehementissima, et calidissima, quae venenum elicere, expugnare, et discutere possunt. Cuiusmodi sunt quae ex sale, aut nitro, sinapi, et cachrye componuntur, de quibus consequenter erit tractandum. Erasistratus autem non iniusta reprehensionem eos incessit, qui incognitas ad hunc usum facultates conscripserunt, ut elephanti fel, crocodilive sanguinem, ovaque testudinis, et consimilia. Nam cum iuvantia quaedam literis tradidisse videntur, plane in haec sola incidentibus imposuerunt. Quare talia devitanda sunt, cum difficile, nisi regia facultate, pervestigari possint: neque, quo nostra fides iis obstringatur, frequenti observatione, sufficiens experimentum praestiterint. Quae autem ad communem omnium usum pertinent, quaeque facile suppeditari, et omnibus a serpente percussis auxilium ferre queunt, subiungenda videntur. Intubus itaque, et erica. et astragalus, cum aceto pota, contra omnes serpentium morsus auxiliantur. Item bitumen, et virentes platani pilulae in vino diluto coctae, et paliuri decoctum: radix aristolochiae, et eryngii: decoctae etiam lauri baccae, et devoratae, piperque largius esitandum, ruta, anethum, et cyclaminus: coma porrorum privatim ex pane, aut allium, aut cepae, salsamentaque quam acerrima: origani decoctum cum vino potum, foeniculi, pulegii, calaminthae, porrorumque succus cum melle desorptus. haec quidem a plantis conquiruntur. Ab animantibus vero quaedam utiliter peti solent, gallinaceorum cerebella in cibo, leporinum coagulum cum vino, itidem castorei sextans: testes marinae testudinis sumpti multum prodesse traduntur: mustela sale inveterata inter auxiliaria medicamenta est. Commendatur in primis exenterata, quae sale siccescens inveteratur: ex qua binas drachmas cum vino bibisse satis est. Sed de simplicibus, quae dari solent, hactenus. Percussis a serpente prodest alvi deiectio, difluens sudor, urina copiose reddita. Sunt et compositae quaedam potiones, quae mira remedia polliceri traduntur, ut et opii et myrrhae singuli oboli, piperis sicilicum: ea melle excipiuntur, et instar Aegyptiae fabae dantur cum vino. Itidem sylvestris rutae seminis, gith, cumini Aethiopici, aristolochiae, galbani, singulorum pares portiones tritae, et cum erucae succo subactae, digeruntur in pastillos, qui drachmae pondus aequent. dantur ex iis terni cyathi vino. Haec habui de communibus auxiliis quae dicerem. De peculiaribus remediis contra bestias, quae venena vibrant, consequenter est dicendum.

[Ordinis Dioscoridis immutati ratio.] VENENOSORUM animalium ictus, morsusque doctrinam, curandique rationem, duabus sectionibus tradidit Dioscorides. In quartum altera cuiuscunque ictus indicia exposuit: in altera vero curationes diligentissime conscripsit. Caeterum praefationem hanc illi sectioni praeposuit, quae curandi rationem docet: in qua praefatione omnium virulentorum ictuum curationem in universum prosecutus est. Verum quoniam (ut superius diximus in commentatione, quam in caput XXXV. huius libri conscripsimus) rati sumus illud non parum legenti negotium facessere, quod ex diversis locis indicia, et curationes conquirantur, ut id molestiae quisque effugeret, utque citius commodiusque nulla temporis iactura omnia in unum redacta haberentur, ubi prius illa in duobus locis legebantur, nos omnia in unum locum congessimus, atque ex duobus capitibus unum tantum fecimus, in qua tametsi adeo exacte docteque tradiderit in universalem virulentorum omnium animalium ictibus medendi methodum, ut nihil plane addi possit: tamen ne ab instituto nostro defecisse videamur, in eorum gratiam, qui semper plura proferri expectant, nonnulla modo disseram, quae, ut arbitror, non inutilia, neque scitu iniucunda erunt. [Venenorum diversi gradus, et effectus. Dicam itaque primum animalium, ferarumque virus, non in omnibus esse idem, sed in hoc vehementissimum, et omnium perniciosissimum, adeo ut una tantum hora hominem conficiat, ut in aspide, ceraste, et basilisco: in alio vero minus vehemens minusque lethale, uno vel duobus diebus interimens, ut in vipera: in alio denique his longe imbecillius, ut in scorpione, et phalangio, longiore tempore necans. Verum quanquam id plerunque evenit, quod animalia quae mordent, vel icunt, diversorum sint generum, et proinde diversa etiam eorum venena; accidit tamen, ut ab aspide, vel vipera demorsi quandoque tribus tantum horis, interdum uno duntaxat die, nonnunquam pluribus diebus supervivant. Quod a diversis causis provenit: siquidem in aspidum, et viperarum genere

40 - Communis curatio in omnes ictus virulentos