Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
sextus
pagina 692
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
longe pernicialiores sunt foeminae quam mares, iuvenes quam senes (quanvis non desint, qui contrarium putent) adultae quam adolescentes. Quinetiam ferae omnes, et insecta in montibus, et aridis locis inter vepres, et saxa degentes, iis citius hominem perdunt, quam quae palustres, uliginososque tractus incolunt. Citius praeterea necant, quae orientalem, et meridionalem inhabitant plagam, quam quae septentrionalem. Ad haec famelicae depastis nocentiores sunt, et iritatae venenosiores sunt, quam dimissae. quanvis omnium in universum ictus perniciosiores sint aestate, quam hyeme. Hae itaque causae esse possunt, cur citius, vel serius demorsi intereant. Id tamen etiam plerunque fit ex fortiori, vel imbecilliori demorsorum temperamento, aut vasorum latitudine, vel angustia. quandoquidem (ut superius pluribus in locis diximus) veneno non tam facilis patebit aditus, ubi vasa suapte natura angusta fuerint, quam ubi latiora. [Quorundam opi. explosa.] Caeterum errant, Avicennae testimonio, qui serpentium venenum frigidum esse statuunt, quod ab iis demorsi illico frigidi fiant, quodque serpentes ipsi, ut frigoris impatientes, appetente iam hyeme in subterraneis cavernis latitent, vel sub lapidibus, sub quibus privatim se condunt viperae, ubi nonnunquam adeo a frigore correptae reperiuntur, ut stupidae et immobiles redditae, tanquam congelatae persistant. Frigiditas enim toti corpori ex ictu vel morsu adveniens, non utique evenit ex veneni frigiditate; sed quod innatus calor ab extremis, et ultimis corporis partibus ad cor se non utique evenit ex veneni frigiditate; sed quod innatus calor ab extremis, et ultimis corporis partibus ad cor se conferat, quodque etiam veneno superetur, et extinguatur. Nec eo argumento frigidi temperamento serpentes sunt indicandi, quod scilicet hyeme immobiles, et fere exanimes suis in cavernis reperiantur. quippe nulla alia de causa id illis accidit, quam quod eorum natura, quae calidissima est, id maxime refugiat, quod sibi contrarium sentit. Visitur hoc pariter in piscibus, qui cum frigidi natura sint, quam primum ex aqua extrahuntur, aeris calore necantur.. Quin et vespae, quae temperamento calidae sunt, et siccae, eadem ratione hyeme conficiuntur, nisi calidissimis recondantur locis. [Virulentorum ictuum, vel morsuum curatio.] Sed etiam ictuum, vel morsuum virulentorum curationem aggrediamur. In qua Dioscoridem, Paulum, Aetium, et alios aeterni nominis scriptores imitati, dicimus efficacissimum esse remedium, morsu vel ictu illatum vulnus continue ore fugere (fugentem tamen prius praeparatum esse oportet) et subinde venenum, vel venenatum sanguinem expuere. Veruntamen id opus, meo quidem iudicio, perfici non potest, absque magno fugentis discrimine. Nam si in aliqua oris parte, aut gingivarum, linguae, palatique ulcusculum aliquod fuerit, quanquam adeo insensibile, ut cutim tantum occupet, ubi venenum in os suctione revocatum ulceris locum contigerit, et sanguini se admiscuerit, qui forti suctione facile e gingivis per dentium connexus manat, dubitandum non est, quin illico fugenti perniciem inferat: itaque fiat, ut qui alteri mederi velit, sibi ipsi necem paret. Quin nec minus periculi immineret, si venenatae salivae tantillum in stomachum descenderet. Neque temere haec dicimus. etenim iam nos vidimus (ut superius in nostra in primam, et universalem huius libri praefationem commentatione retulimus) rusticum, qui cum foenum quodam in prato secaret, forte fortuna falce mediam secuit viperam: et cum a trunco, quem manu imprudens sustulerat, in digito morsus esset, os vulneri statim admovit, et venenatum exuxit sanguinem. quo facto repente mortuus concidit. Proinde scite admonet Aetius, ut caveant, qui fugunt, ne os habeant ulceratum. Porro ad haec vitanda discrimina, recentiores galli vel gallinae sedem plumis exuunt, et vulneri consultissime applicant, et demortuo primo, alterum substituunt, idque tandiu prosequuntur, quousque universa veneni vis extrahatur. Cuius rei certum indicium habent, cum gallus postremo appositus non moritur. Aetius Dioscoridem secutus, non modo gallinaceos, gallinasque viventes dissectas, et adhuc palpitantes his morsibus commode applicari tradidit; sed etiam quodlibet volatilium genus, item iuvenum, tenellorumque quadrupedum. Dehinc idem iubet, excitatis calidae aquae potu vomitibus, valentiora dari antidota, nempe theriacam, et Mithridatis antidotum. Mirificam vim in hac curatione habent, quantum equidem experientia comperi, quinta nostra essentia, pariterque oleum de scorpionibus, quorum parandi rationem in praefationis huius libri commentario tradidimus: siquidem his tantum antidotis, ino nonnunquam solo oleo, nonnullos a viperis demorsos sanavimus, paucis admodum horis, qui cum nullum vitae signum praeberent, tanquam deplorati iacebant. Nam tanta est horum partium tenuitas, ut momento universum corpus percurrant, et subinde omne superent venenum. Protulit Aetius sarmentorum, et haec arbor suapte natura polleat adversus venena. Ubi vero veneni vis contumax reperiatur, et non nisi longo tempore evinci possit, est diligenter animadvertendum, ne icti unquam die ac noctu dormire sinantur, donec veneni vis evanuerit. quippe quod somnus (ut aliis in locis superius dictum est) venenum maxime ad cor, et cerebrum ducat, et secum trahat. Multa praeter haec habentur remedia vulneri illinenda, ut calx viva, oleo et melle subacta. haec enim (ut Aetius est author) omnibus venenatis morsibus opem fert, praeterquam ab aspide illatis. Sunt et qui nigri veratri recentem radicem in vulnus figendam consulant: quod haec (ut equidem me experientia cognovisse fateri possum) virus valentissime extrahat. Quamobrem Tridentina rura cum iumentum aliquod a serpente icitur, statim perforato ibidem corio, praestantissimo remedio ellebori nigri radices in vulnus inserunt. Prosunt etiamnum magno iuvamento cepa, allium, porrum, asphodeli, et dracunculi radix elixa, contusa, et subinde theriaca, aut Mithridatio, et oleo de scorpionibus subacta, et illita. Non secus auxiliantur, iridis, ari, phu, utriusque chamaeleonis, lilii, hemerocallis, helenii, foeniculi, smyrnii, gladioli, scillae, sparganii, cyclamini, bryoniae, utriusque raphani, et bulbaceorum omnium radices, concisae, ac decoctae, et morsibus illitae: quae omnia saepe a nobis experta sunt. Conferunt praeterea bdellium, Syriacum bitumen, pix liquida, castoreum, montanarum caprarum fimum, euphorbium, sulphur urinae admistum, sal, nitrum, taurinum fel, oleraceae erucae, utrunque laser, galbanum, sagapenum, panacis lacryma, erica, hyssopum, origani omne genus, dictamnum Cretense, et Italicum, calamintha, conyza omnis, verbenaca, halicacabum, sativa et agrestis ruta, sonchus tam aspera, quam laevis, sisymbrium, sinapi, nasturtium, lepidium, iberis, thlaspi, aut in emplastris, aut in fomentis exterius adhibita. Quae vero pota, vel devorata valentissima censentur, ea omnia erunt, quae in nostro in huius libri praefationem commentario longiori catalogo recensuimus.