Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere -> medio del
navigatore
The navigator's option display ->
character -> medium is
recommended
Epistola nuncupatoria
ILLUSTRI
ET GENEROSO
VIRO D. IOANNI IACOBO FUGGERO,
KICHBERGAE
ET WEISSENHORNI DOMINO,etc.
Domino et Mecenati suo Conradus Gesnerus
Tigurinus
S.
D.
Quicquid Literis Ita Propendum Ac Illustrandum est, ( a margine: Rationis et experientiae ad omnes artes necessitas, earumque inter se comparatio.) vir amplissime, ut nihil praeterea eo in genere desideretur, quantum quidem ab uno homine perfici potest, ad id duo maxime requiruntur, iudicium sine ratio et experientia. Illud a natura, vel Deo potius (a quo omnis natura dependet) confertur, haec in hominis posita arbitrio videtur. Nam ut aliquis ratione et iudicio polleat, vel natura ingeniosus solersque sit, non penes ipsum est: Ut vero multa experiatur, audiat, videat, legat, peregrinetur, observet, et inerti otio ignaviaque superior in usum atque experientiam omnia nocet, hoc quisque vel facere vel non facere potest: nisi valetudo, aut fortun(a?), aut maior aliqua causa impediat. Multi ingenio praestant, experientia destituti, qui rationem potius aliis gnavis et laboriosis, rerum scientiam acquirendi praescribere, quam ipsi aliquid cum laude perficere possunt. Sic dialectici cum rerum cognitionem nullam profiteantur, artibus et scientiis omnibus modum, ac rationem qua constituantur, quaque commode tum disci tum doceri possint ostendunt. Alii cum iudicio et ratione parum, utcunque experientia multum valeant, saepe neque delectum habere, neque modum aut ordinem in rebus servare, non ex parvis magna, non ex manifestis seu rationi seu sensibus, obscura: non omnino alterum ex altero venari et deprehendere, non videre res inter sese cognatas, similes aut dissimiles: non denique alia huiusmodi, quae viri ingenio acres et rationali methodo instructi praestare possunt. Raro autem contingit ut unus homo his ambobus donis pariter excellat: eo quod fere uni temporis tantum detrahitur, quantum impenditur alteri. Quamvis enim ingenium multis natura datum sit, oportet tamen id quoque bonis disciplinis et artibus condiscendi a puero coli ac perfici, periturum alioqui negligentia, qua foecundissimi interdum agri pereunt. Plato philosophus utcunque sapientes viros, in forum et actiones publicas si prodeant, prorsus ineptos ac ridiculos vulgo se praebere ait. An quod ingenio illi careant. Nequaquam, sed quoniam desit eis rerum civilium usus, et litigandi, et variis iudicum auditoriumque affectibus se accommodandi experientia, quam illi veluti se indignam aspernantur. Haec duo (ratio inquam et experientia) reipsa separari non debent, neque alterum sine altero quisquam sibi optare: nisi forte aliquis sive fortunis sive animo dives, idemque otiosus et solitarius, ratione rerum ac contemplatione esse contentus, quam ad actiones et experientias progredi malit: et contra alius propter genus vitae, per quod ei otioso ac solitario esse non licet aut libet, agere potius et experiri multa vel exigua cum ratione, quam summa cum intelligentia otiari, ac sibi et Musis vivere, optarit. Sed sive reipsa separentur, sive cogitatione solum contemplantis, ratio sane multo nobilior, magisque honoranda fuerit, experientia forte utilior. Quamobrem illa apud paucos et sapientes, haec multorum et vulgi iudicio praefertur. Author est Galenus haec duo tanquam crura esse, quibus ars omnis innitatur absolvaturque in alterutro seorsim omnino vacillatura. Sed e duobus cruribus nobilius dextrum est, nam omne dextrum fere sinistro calidius validiusque esse aiunt: inque cruribus et manibus, motus initium a dextris proficisci. Vita corporibus nostris primum a iecore, deinde etiam corde et cerebro influit, a iecore quidem utilior, hoc est, magis necessaria, et tempore prior, a corde vero nobilior, a cerebro nobilissima. Sic solam experientiam, licet illam aliquis magis necessariam, utilioremque et forte etiam tempore priorem esse affirmet, (quod tamen non omnino conceditur,) per se ignobilem esse dixerim, quae si cum ratione suum opus peragat,
iam praestantior fuerit, praestantissima vero ratio, quae cum nihil ipsa particulare agat, animo interim contempletur universa, (sive simpliciter, ut primus philosophus: sine quae intra certos scientiarum limites concluduntur, ut architectus in sua, alii in aliis artibus,) et caeteris qui factu sit opus imperare, et docendo dictandoque praeesse norit. Ratio universalia praecepta complectitur, quibus tanquam ideis et exemplaribus, icones et particularia omnia insunt potentia, ut loquuntur philosophi, et ex hoc tanquam fonte scaturiunt. Hac instructus haud paulo facilius et breviori tempore, experientiae quantum satis est sibi comparabit, quam fieri contra posset. Nam ab experientia et particularibus ad rationem ac universalia longe difficilior via est: ut ardua in adversum fluminis navigatio ad fontem, deorsum a fonte facilis: et similiter omnis fere descensus proclivior ascensu. Ratio semper a superioribus scientiis inchoans quasi descendit, a particuliaribus vero ad rationem ascensus est. Ut facile per vasta maria navigatio magnetis et nauticae pyxidis opera dirigitur: sine illa, si longius iter sit, erratur. ad proxima vero et quae conspectum non effugiunt, magnete opus non est. Ita ad res nobis proximas, quaeque nostris sensibus usurpantur, ratione non indigemus, ut neque lumine per meridiem accenso. At si quid remotius est, si obscurius, nihil absque ratione perficitur. Haec vero sicut magnes ad Septentrionem seu polum, ad Deum, hoc est vere supremum mundi fastigium, in quo solo immobili vertuntur ac moventur omnia, sine suapte natura, sive divina potius et ineffabili quadam vi influente trahenteque sese convertit. Haec nobis in animo lucet, non quidem per se, sed mutuata hanc lucem a suprema lucidissimaque spirituali mente ac luce, ut suam Luna a Sole, obscura alioqui et opaca. Sed video me ista nimis alte repetere, ac institui oblitum, nescio qua voluptate has contemplationes promovente, longius digressum.
Ad historiam animalium venio. In hac equidem conscribenda eadem haec duo, quae ad artem omnem atque omne opus laudabile constituendum necessaria sunt, quantum eius omni ingenio meo summisque laboribus efficere potui, coniungere sum conatus. Quod si ingenium iudiciumque aliquando mihi defuit, in hac rerum singularium infinita ferme copia ac varietate, t occupationibus meis omnino diversi generis, mirum non est: atque facilius hac parte, ni fallor, veniam merebor apud illos qui ipsi etiam homines neque iudicii undequaque absoluti se esse meminerint. Rationis quidem et iudicii vis in ipso eorum quae conscribuntur ordine, maxime elucescit. Ordo autem primum in toto, deinde per partes singulas consideratur. Ego meos de Quadrupedibus et Avibus libros literarum ordine dividere volui, doctorum tum veterum tum nostrae memoriae quorundam in hoc exempla secutus. Ne vero hic ordo cognatas animantes nimium distraheret, eas plerunque pariter coniunxi, singulis nempe post commune et praecipuum unius generis nomen deinceps commemoratis: ut hic in Avium historia post Accipitrem variis accipitrum falconumque differentiis: post Gallinaceas alites villaticas, plurimis eiusdem generis terrestris aut aquaticis avibus. Omnia equidem per suas classes ordine magis artificioso digerere potuissem, id quod feci in libris qui solas effigies Quadrupedum et Avium cum nomenclaturis Latinis, Italicis, Gallicis et Germanicis continent, sed alphabetica series cum aliis, tum praecipue minus exercitato lectori, quique genera et species non satis distinguit, ad inquirendum commodior mihi visa est. Caeterum in partibus singularum historiarum, quas primis octo alphabeti Latini literis plerunque notavi atque distinxi, observati ordinis rationem reddidi cum in primum de animalibus librum praefarer. Sunt sane omnia in eis eo ordine partim naturali partim artificioso disposita, ut nihil usquam extra suum et constitutum semel ab initio ordinem reperiatur, et tanquam in acie suum singula locum tueantur, ita ut si vel prius vel posterius legerentur, institutum turbaretur nostrum. Hoc etiam rationis opus fuit, ad quod genus animal quodque pertineret videre: item quo nomine apud veteres Graecos, Latinos, Hebraeos (neque enim in aliis linguis monumenta habemus vetusta) appellatum fuisset: et in multis magnisque scriptorum dissensionibus verum aut vero proximum deprehendere: et ubi vetera nomina non inveniebantur, solerter imponere nova. In his et aliis quae ratione duce perficiuntur, nunquid effecerim, aliorum esto
iudicium, bonorum scilicet ac eruditorum hominum. Rogo autem illos etiam ne praecipitem forte aut temerariam de scriptis nostris sententiam ferant, antequam ea quae in primum librum ad lectorem praefati sumus legerint atque perpenderint. His enim intellectis velim eos in ipsis libris sparsim quae voluerint degustare, et inde non tam an optimus qui in hoc genere scribi posset hic sit liber, neque an talis qualem ipsi maxime probarent, cum sua sit cuique sententia: quam an proposito ac promissionibus meis magna ex parte satisfaciat experiri. Sed ut iudicio parum praestiterim, diligentiae certe, curae et laboris non multum spero in me desideratum iri. Nam et annis hactenus multis hoc institutum exercui, ita ut si minus etiam temporis in cuiuscunque professionis aut scientiae studium collocassem, in ea iam forte non essem postremus. Libros veterum ac recentiorum in diversis linguis (quarum qualemcunque notitiam Dei gratia sum consecutus) innumeros legi: et scripta authorum supra centum quinquaginta, quos post praefationem in primum librum enumero, in unum volumen conclusi: ita ut quorundam fere integros libros, omnium nempe qui ex professo de animalibus quicquam condiderunt, sed ordine mutato, assumpserim: ex aliis passim quae huius argumenti erant excerpserim. Literas ad homines doctos in diversas Europae regiones frequentissimas misi, quibus animalium effigies eorumque naturae descriptiones peni, et saepius frustra, ut semper maior est illiberalium numerus. Quid dicam de laboribus illis quos domi ac foris videndo subinde sciscitandoque quam plurima pertuli? Sumptibus etiam pro mea tenuitate non peperci, quos peperci, quos si facere maiores potuissem, vel ullus Mecoenas meis studiis contigisset propitius, multo absolutius hoc opus evasurum fuisset. quod fortassis in posterum aliquando fiet, si Deo opt. max. videbitur. Ego quidem quandiu vixero paulatim praecipuam hanc de animalibus Naturae in hoc mundi theatro partem, et alteram quae de stirpibus agit, ornare atque excolere pergam, et contra nostri saeculi en haec studia ingratitudinem et contemptum forti animo eluctabor. Sat mihi solarii fuerit, utcunque paucis sed doctrina et virtute praestantibus viris, ac tibi inter illos in primis nobilissime Io. Iacobe Fuggere, non displicuisse. (a margine = De ????are huius operis.) Dedi equidem operam ut et iucunda et utilis tota haec tractatio esset, nec ad ullius privata studia eam accommodavi, sed in universum {perodesse} <prodesse> omnibus volui. Est quod hic legant philosophi, praesertim naturae studiosi, sed etiam morum atque virtutum disciplinae, est unde medici, poetae, grammatici, philologi et utriusque linguae candidati, proficiant ac oblectentur. Ea sane quae circa victum et cibum ex singulis animantibus docentur, communi omnium utilitate legentur. Primarius quidem haec ut conderem scopus mihi fuit, ipsa rerum notitia, et honestissima contemplatio naturae, quae animis ad architecti per omnia summi et nostri naturaeque domini ac patris cognitionem ac venerationem conscendentibus, sese submittens scalarum instar praebet, et veluti per gradus in sublime provehit. Secundus, ut hoc veluti communi commentario multa et varia quae de animalibus extant, pulcherrima praesertim veterum scripta, interpretarer, quae vel ex professo vel obiter de illis reliquerunt. Et quoniam in sacris quoque literis crebra diversorum animalium mentio fit, et magna hactenus circa quam plurima eorum nomina, aliis aliter interpretantibus, dissensio ac ignorantia apud ipsos etiam Iudaeos et eorum Rabinos fuit: in Hebraicis etiam nominibus enucleandis non mediocrem diligentiam adhibui. Reliquas utilitates taceo: hoc tantum addam, multa sane praeclara et cognitu digna in his libris extare de affectibus, moribus, variisque virtutibus, vitiis et ingeniis animalium, quae non tantum legentem oblectare, sed hominem etiam docere et sui officii admonere possunt. De venatione et aucupio multa: item quomodo ali servarique debeant animantes singulae. Volui autem celsitudini (a margine = Dedicatio) tuae, clarissime heros et Mecenas optime, pulcherrimam huius operis partem, hoc de Avium natura volumen dicare et consecrare, ut et foelicius in tui nominis auspicio publice appareret, et meam erga te observantiam testaretur. Te certe unum omnium hoc munere dignissimum iudicavi: et multis hactenus annis, quibus in eo perficiendo elaboravi, animo meo id tibi nec temere nec immerito destinavi. Nam ut caeteras in te virtutes, quibus te Dominus Deus plenissime ornavit, tuaque in quam plurimos mortalium beneficia
et liberalitatem, et quaecunque in te laudanda sunt, iis reliquam celebranda, qui id facere gravius locupletiusque possunt, et te tuaque propius ac familiarius norunt: quis nobilium et principum virorum, tantum in bonis literis et hominibus earum studiosis fovendis ac promovendis operae sumptusque collocare dignatur? Neque tu vero in hoc solum plerosque omnes longe post te relinquis, sed doctrina etiam et penitiore literarum cognitione, in principibus viris rara, luculenter excellis. Testantur hoc multae cancellatura lucubrationes (cancellatura Hieronymi Vuolfii Bibliothecae tuae praefecti) quas illi clarissimo nomini tuo, non tam ut splendoris aliquid illi adferrent, quam ut authoritatem suis operibus inde mutuati compararent, inscripsere. Testatur amplissima illa quam paras omne genus librorum Bibliotheca, tanto quidem studio, ut plerosque etiam reges in eo iam aut aeques aut superes. Ac sane regium istud opus te liberalissimum et regio vere animo praeditum heroem vehementer decet, maiorem tuae famae in omnem posteritatem gloriam propagaturum, apud omnes bonos et sapientes perennaturam, quam si eundem aut multo maiorem sumptum in magnifica aedificia, vel alias res, quae vulgo hominum admirationem pariunt, conferre voluisse. Quamobrem Deum bonorum omnium benignissimum authorem etiam atque etiam orabimus, ut et amplitudinem tuam, fortunasque omnes, et hunc in te nunquam satis laudatum animum quam diutissime incolumen conservet. Vale. Tiguri Helvetiorum, idibus Martii, anno Salutis
{ D. M. LV.} <M. D. LV>