Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

4

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display ->  character ->  medium is recommended

CONRADI GESNERI AD LECTO=
REM PRAEFATIO.

Librorum nostrorum de animalibus prolixitatem, et ex omni genere scriptorum sed non inordinatam congeriem, quanquam copiose excusavi in primi libri ingressu, atque omnem consilii mei institutique rationem explicavi, non desinunt tamen quidam haec nobis ceu vitia obiicere, quibus nunc etiam, si forte illa non legerint, breviter respondebo. Primum quod ad prolixitatem, fui illa mihi sane laboriosa, ac maluissem tantis laboribus abstinere, nisi aliud propositum nostrum fuisset. Sic enim in universum mihi persuadeo, nihil utilius, nihil magis optandum esse studiosis hominibus, quam ut in omnium artibus, scientiis, historiis, et quibuscunque rebus utilibus quae in libros et literas relatae sunt, duos extare libros, Pandectas et Epitomen. Pandectas appello volumen maius, et diexodicam, hoc est plenam et copiosam tractationem, in qua omnia omnium quae bene et utiliter dicta scriptave sunt, bono ordine congerantur. Epitomen vero compendium illius maioris operis, in quo omnia certius breviusque proponantur, et rerum explicationis maior quam verborum habeatur cura. Sed paulo fusius sententiam meam exponam, quoniam ad communem studiorum rationem utilis videtur. Pandectas igitur in quocunque argumento conscribi operae pretium foret, a viro erudito, ingenioso, diligente, laborioso, et variarum linguarum perito, ut transferre ex omnibus aliquid posset: quem vel rex aut princeps, vel dives aliquis et liberalis Mecoenas proposito honestissimi laboris praemio foveret. Antequam vero rem aggrederetur, diu secum meditari et cum viris doctis deliberare oporteret, cum de opere universo, tum eius ordine, methodo, ac locis locorumque partibus et particulis, ita ut tota divisio non temere, sed ex philosophiae et dialecticae praeceptis institueretur. Deinde operis iam inchoati specimen, non multis, sed paucis et in eo genere doctissimis viris ostendendum, illorumque consilio et consensui candide acquiescendum. Sic igitur nobis instructus Pandectarum, si contingat, futurus author, congerat ille primum et materiam operis paret, vel ex omnibus qui id argumentum ex professo, aut etiam obiter aliquam eius partem tractaverint libris: vel illis tantum qui ipsi ac doctis (quorum consilio utitur) probati fuerint. Congesta deinde in locos et ordines quaeque suos referat, quorum tabulam seu brevem rationem ipse sibi conscripserit ab initio operis praeligendam: et ne quid absque causa reperatur et abundet, cum multa a multis eadem dicantur: et e converso ne quid omittatur, caveat. Authorum nomina ubique adscribat: non solum ut suum cuisque reddatur, quod homines gratos decet, cum omnes iuvandi et bene merendi animo scripserint: sed etiam propter rerum certitudinem, plus enim aut minus cuique creditur, prout alius alio doctrina, aut experientia, aut quo vixit saeculo prior aut posterior fuerit. Et quod plurium testimonio confirmatur, id certe fidem magis meretur. Nominentur igitur authores, nec magna interim de stilo cura sit, quamquam is inaequabilis futurus est. Satis enim laboris circa caetera insumitur. Stili vero elegantia et aequalitas ad Epitomen magis pertinet, quae quidem scribetur ut serie continua legatur, cum Pandectae commentariorum potius loco sint. Addat enim vocabula et sententias, si sit opus, Graecae et Hebraicae linguarum, quae ut antiquissimae inter caeteras, ita doctissimae sunt: et sacri profanique libri his linguis citaverit, mox Latine exprimat, propter eos qui harum linguarum imperiti sunt. Ex caeteris autem linguis (sotto cancellatura: nihil adferer, sed ???????) placuerint Latine reddet. Nuda tamen rerum de quibus agitur, praesertim si physicum argumentum fuerit, in diversis linguis poni vocabula, laudarim. Quae ad (sottolineato? cancellato male? : philologiam,) Grammaticam et poeticam spectant, non omittat, sed separet. Quod si res aut sententia eadem ad locos diversos quadrare videatur, far fuerit in uno posuisse, et a caeteris ad illum remittere. Verba et sententias authorum, in quibus aliquid dubium, obscurum, falsum aut corruptum est, quod eius potest, explanare, conciliare, arguere, et emendare conetur, ubi res postulabit. Saepius enim hoc facto opus non erit, cum ipsi authores inter se hoc praestant, quod vel aperte fit, vel ex collatione mutua dilucidantur. quod in Pandectis facillime fit, cum eiusdem argumenti scriptorum sententiae in unum omnes locum conveniant. Ita fiet ut non solum in Epitomen eiusdem operis, sed prorsus in omnes quotquot iisdem de rebus aliquid literis mandarint authores, unum hoc volumen absolutissimi commentarii vice fit. Postremo non aliena tantum reciter, sed summa cura omnique studio de suis etiam observationibus, quicquid desiderari potest, quicquid utile aut iucundum cognitu adinvenerit, scriptis ac inventis veterum addat. Sic absolutae fuerint Pandectae seu Commentarii, quorum usus erit praecipue doctoribus et professoribus uni alicui scientiae peculiariter addictis: ac digni erunt ut tanquam thesauri in Bibliothecis asserventur. Et quanquam non scripti sunt ut continua lectione evolverentur, praesertim ab illis quibus per occupationes, aut genus diversim studiorum, aliamve ob causam, id facere aut non libet aut non licet: erunt tamen illis etiam utiles, si eis tanquam Dictionariis uti voluerint, ita ut una tantum de re qua inquirunt in ipsis legant, quam propter ordinem eundem perpetuo servatum reperient facile. Ex his Commentariis postea fiet Epitome, ita ut certa {tuntum} <tantum> et vera, aut maxime probabilia accurate deligantur, et sicut dixi rerum dumtaxat cura habeatur, non etiam verborum. Quicquid ad philologiam aut Grammaticam facit, poetica,

proverbia, similia, fabulae, superstitiosa, superflua, dubia, falsa, obscura, pugnantia, et quicquid est huiusmodi omittantur. Authorum nomina non citentur. Stilus esto purus, elegans, et aequabilis: elocutio brevis et arguta. Nihil nisi Latinum afferatur. Graeca, Hebraica, et multo magis caeterarum linguarum vocabula omittantur. Ab hac Epitome Lector ad Pandectas tanquam commentarios se recipiet ubi voluerit. Haec discentibus aptior erit, illae docentibus. Talem quandam rationem fere in Iuris civilis prudentia secutus est Iustinianus: cum primum Pandectas, deinde Institutiones veluti earum Epitomen conscribi imperavit. Et Procopius Gazaeus sophista in plerosque veteris testamenti libros commentariorum ex patribus Pandectas primum, deinde compendium aedidit, quod patrueles mei typographi Latinitate donatum proxime in lucem dabunt. Idem olim Vincentius Belluacensis, vir non male de bonis literis meritus, multis magnisque de omni philosophia, theologia et historiis voluminibus editis, praestare conatus est. Et ego nuper amico meo Hieronymo Massario Italo medico (cancellatura) author fui, ut optimos vetustissimosque rei medicae authores in Pandectas redigeret, quod opus iam propemodum ab eo consectum et brevi Basileae excudendum spero. Sic certe studiorum laboribus consulitur, ne eadem toties apud diversos sint legenda, non acquiescente interim animo, dum aliud apud alios forte melius inventum iri speratur. Magna haec commoditas est, omnia semel tantum legi, et uno in loco, ne tempus inquirendo abeat. Sic etiam sumptibus parcitur, quo minus multi codices sint {emendi} <emendandi?>. Poteram pluribus de huius consilii in omnibus literis utilitate disserere, nisi haec satis factura viris bonis et doctis arbitrarer. Illis si hoc probabitur, et ego eandem in hisce libris rationem secutus sum, quam ad Pandectas quascumque condendas laudavi, eadem opera prolixitatis nostrae et tot scriptorum congestionis excusationem admittent: praesertim cum agnoscam rerum magnitudine copiaque me superatum, meo quoque desiderio non satisfecisse, et in multis tum doceri tum reprehendi me posse fatear, idque ut fiat cupiam. Non enim tam gloriae meae, quam pulcherrimi huius operis illustrandi avidus sum. Caeterum Epitomen omnium cum primum fuerit commoditas, si non ipse conscribam, per eruditum ac diligentem aliquem virum fieri curabo. Interim hisce tanquam Pandectis et Commentariis super animalium natura fruantur studiosi, neque duros se mihi et nimium severos vel operis totius aestimatores, vel in singulis si quae occurrant erratis ad veniam difficiles praebeant. In peregrinis quarundam linguarum vocabulis lapsus sum forte aliquando, sive in ortographia tantum, sive quod falsa pro veris posuerim, ut in Illyricis, Hispanicis, Italicis et aliis fortasse. quod sicubi deprehendetur, culpa in illos reiicienda fuerit a quibus scripta vel dictata accepi. Iam si animalia quaedam omissa sunt, poterunt illa tamen fere omnia ad genera aut species eorum quae posuimus referri. Fateor equidem tum icones tum historias complures accedere potuisse, si nihil in fortuna mea et aliis quibusdam causis impedimenti fuisset. Sed haec ipsa quae praestiti tam multa sunt, ut facile sperem non negandam mihi veniam propter omissa. Quod si quis indices tantum, qui nomina animalium continent ordine literarum, inspicere, et in Latinis ac vernaculae linguae tantum vocanbulis, quantum ex illis numerum ignoret, vel saltem Latine nominare nequeat, experiri voluerit, quanto in labore ac difficultate sim versatus facile intelliget. Figurarum sive iconum inaequalitatem, et quod saepe nulla proportione servata minores factae sunt, quae maiores esse debebant, vel contra, in primi libri praefatione excusavi. Culpa quidem mea non est: neque hoc impediet lectorem aut spectatorem, cum magnitudinis differentia plerunque a nobis adscripta sit. Avium quidem nomina naturasque ante nos et pauci et breviter attigerunt, ex qui nus Gyb. Longolius Germanus, et Guillelmus Turnerus Anglus. (cancellazione). Miratus saepe sum (inquit Longolius) Galeni tempestatem, cum viris etiam magnis avium formae cognitionesque tam fuere ignotae, ut is coactus sit alaudas ita lectoribus suis, citatis huc et fabulis et poetarum testimoniis, describere, quemadmodum in ludo grammatico literatores solent. Idem animadvertit Aristotelem hac in parte minus quam in aliis historiis fuisse diligentem. Sane qualis et immuffuli(?) avium Plinii saeculo nomina solum tenebant. Quidam (inquit) post Mutium augurem visos non esse Romae confirmavere. Ego (quod verisimilius est) in desidia rerum omnium non arbitror agnitos. Quod si olim cum libri multi de animalium natura adhuc extabant, qui iam interierunt, tam obscura eorum natura fuit, venia certe nos sumus digniores qui in tanta obscuritate et tam paucis angustiisque veterum descriptionibus adiuti scribimus, si quando offendimus, si multa ignoramus. Frustra desideramus Trogi de animalibus libros, ex quibus decimum citat Charisius: qui etiam Fabiani seu Faviani philosophi de animalibus et causarum naturalium libros nominat. Ptolemaeum aliquot libros reliquisse commentariorum de regia Alexandriae et animalibus in ea nutritis, Athenaeus refert. Apud eundem liber secundus Alexandri Myndii de animantibus volucribus memoratur. Callimachi de avibus libri crebra est in Scholiis Aristophanis mentio. Ex recentioribs Graecis invenio Georgii Pisidae quaedam de diversis animalibus scripta in quibusdam Italiae bibliothecis latitare: quae quidem non magni momenti esse iudico. Mallem qui Bononiae in coenobio quodam occultatur Nemesiani poetae Latini de aucupio librum nobis tandem publicum fieri. Ego nullum ex scriptoribus nondum publicatis hactenus consequutus sum, praeter Graecam paraphrasin in Oppiani Ixeutica, id est, de aucupio libellos, quos quidem Latinos feci et passim huic de avibus volumini integros inserui; et recentiorum quorundam Demetrii Constantinopolitani et

alterius innominati de accipitribus eorumque cura libros similiter Graece scriptos: item Aeliani animalium historiam Graecam, quae tamen interprete Petro Gillio fandudum Latine legitur. Edcardus Vuottonus Anglus nuper de animalium differentiis libros decem aedidit,, in quibus etiamsi suarum observationum quod ad historiam nihil adferat, neque novi aliquid doceat, laude tamen et lectione dignus est, quod pleraque veterum de animalibus scripta ita digesserit, ac inter se conciliarit, ut ab uno fere authore profecta videantur omnia, stylo satis aequabili et puro, scholiis etiam ac emendationibus utilissimis adiectis: et quod priusquam ad explicandas singulorum naturas accedere, quae communia et in genere dici poterant doctissime exposuerit. Petri Bellonii Cenomani de avibus librum Lutetiae hoc ipso tempore excudi audio, qui forte iam absolutus est, ad nos quidem nondum pervenit. In illo non dubito raras aliquot avium et icones et descriptiones haberi. Nam ille partim in Gallia, partim in remotissimis orbis regionibus, quas peregrinationibus suis ei invisere datum est, non pauca quibus nos caremus sibi comparare potuit. Idem in libro Gallico, quem Singulares observationes inscripsit, passim aliquot avium meminit, unde nos et alia quaedam et meropis effigiem mutuati sumus.

 

4