Ulisse Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600
Liber
Decimusquartus
qui
est
de Pulveratricibus Domesticis
Book
14th
concerning
domestic
dust bathing fowls
transcribed by Fernando Civardi - translated by Elio Corti
The navigator's option display -> character -> medium is recommended
Cum
vero ille copiam sui negaret, seque iam altiora cogitare diceret,
caelestibusque tantum una cum patre, et matre incumbere, ac in
sanctissimo itinere esse, in summa nec posse, nec velle illicitae illius
libidini obtemperare, illam, quo [247] maximo flagrabat amore in summum
converso odium, in abeuntis sarcina clam argenteam patinam celavisse, et
cum iam ille aliquot passus[1]
ab urbe discessisset, altum exclamavisse, patinam illam furto ab eo
iuvene ablata fuisse: cauponemque eius patrem convocatis lictoribus
illum persequentem ab incoepto itinere redire coegisse, et reperta in
sarcina patina, manifesti furti illum apud senatum accusavisse, et ad
furibus peculiarem mortem, furcam, nempe condemnatum fuisse. |
Since
he, however, was denying his availability and was saying that by now he
was thinking upon more sublime things, and that along with his father
and mother was devoting himself only to celestial things, and that he
was on an exceedingly holy journey, in short, that he could not and did
not wish to submit himself to her illicit lust, then she, having changed
her ardent love into the greatest hatred, secretly hid a silver plate in
his knapsack when he was going away, and when by then he had gone some
steps away from the town, she declared aloud that that plate had been
carried away with a theft by that young man: and the innkeeper her
father, running after him with lictors |
Parentes
vero quamvis tam inopinatam, tamque infamem carissimi filii sui necem
maximopere flerent, ab incoepto tamen itinere non destitisse, sed
Compostellam appulsos D. Iacobum tam obnixe rogavisse, ut dolorum eorum
misereretur, quod se fecisse sanctus post edito evidentissimo miraculo
declaravit. Nam cum domum revertentes per eandem viam iter haberent,
filium suum vivum laetumque reperisse in eodem loco, ubi mortem tam
turpem subierat. Unde persolutis primum D. Iacobo gratiis miraculum
publicasse, revixisse filium suum laeta voce proclamantes, etsi tamen id
illius loci praefecto persuadere non possent, sed nunciantibus miraculum
nihil respondisse aliud, quam ita vivere filium eorum, atque Gallus ille,
quem iam assum in mensa positum habebat. Quo
tempore coctam alitem non cucu<r>risse duntaxat, sed ex patina
resumptis pennis etiam exili<v>isse. Tum tam insolenti spectaculo
perculsum incredulum illum loci praefectum correctam hospitis filiam, et
infandum scelus suum confitentem, qua prius innocentem iuvenem affecerat,
poena mulctavisse. Gallum autem tanti miraculi testem in eo loco
conservari, et a peregrinantibus, qui illius in memoriam plumulam e
corpore eius evulsam cum magna pietate domum reportant, pie ibi colitur. |
But
his parents, although crying their eyes out because of a so unexpected
and infamous death of their very dear son, did not, however, desist from
their set out journey but, having reached Compostela |
Simile
propemodum de Gallo cocto, et in frust{r}a conciso, mensaeque ad
mandendum imposito miraculum doctissimus mihique amicissimus Carolus
Sigonius[2]
e S. Petro Damiani recenset his verbis: Verum me religio aliqua tenet,
quae aut sancti, aut pii homines posteritati pro re magna consecranda
putarunt, ea dum se occasio praebet, quasi contemnenda silentio
praeterire. Quare cum per hos
annos, authore S. Petro Damiani huius aetatis (circiter annum 1014.)
aequali portentum ingens a S. Petro Apostolo Bononiensi in ecclesia
editum sit, mihi reticendum esse non duxi. Prudentis, inquit, et
honorati cuiusdam apud saeculum diaconi didici narratione, quod refero.
In Bononiae partibus duo quidam viri, qui et amicitiae foedere, et
compaternitatis, si digne recolo, necessitudine tenebantur, in convivio
discumbebant: quibus in mensam allatus est Gallus. Quod videlicet
pulmentum unus illorum arrepto cultello, ut mos est, in frusta dissecuit,
tritum quoque piper cum liquamine superfudit: Quo pacto, alter protinus
ait: Profecto compater, sic explicuisti Gallum, ut ipse S. Petrus,
etiamsi velit, redintegrare non possit. Cui mox intulit ille{;}<:> Plane
non modo D. Petrus, sed etsi ipse Christus imperet, hic perpetuo non
resurget. Ad
hanc vocem repente Gallus vivus, et plumis coopertus exiluit, alas
percussit, et cecinit, totum et liquamen super eos, qui convescebantur,
aspersit. Ilico sacrilegium blasphemae temeritatis digna poena sequitur
ultionis: nam et in aspersione piperis lepra percussi sunt, quam
videlicet plagam non modo ipsi usque ad obitum pertulerunt, sed et
posteris suis in omnes generationes velut quoddam haereditarium
reliquerunt. Unde factum est, ut in famulatum redacti sint sanctae
Bononiensis Ecclesiae, quae videlicet B. Petri Apostoli est insignita
vocabulo. Quorum progenies, ut relator asseruit, hucusque leprosa durae
illationis canone censita est ut ex operibus manuum suarum inferant
Ecclesiae capisteria. Sic nimirum duplici<s> poenae, leprae simul,
et servitutis addicti suppliciis, instruunt alios, ut iam temere de
divina potentia non loquantur. Et Gallus, qui dudum arguerat, Petrum in
terra negantem, tunc probavit Petrum cum eo, quem negaverat, in caelo
regnantem. |
An
almost similar miracle concerning a cooked rooster cut up in pieces and
placed on the table to be eaten is told me by my very learned and most
close friend Carlo Sigonio |
Laurentius
Surius diversam a superioribus historiam de S. Pachomio a cacodaemone in
magnum Gallinaceum immutato, vexato, ac tentato refert his verbis:
Cumque domum apprehendissent (daemones) speciem praebuerunt, quod eam
concuterent adeo ut existimaret Sanctus moveri domum ex fundamentis.
Ipse vero minime conturbatus, rursus chordam pulsavit spiritalem, et cum
voce cecinit, dicens{,}<:> Deus refugium nostrum, et virtus, adiutor valde
in afflictionibus, propterea non timebimus, dum turbabitur terra. Haec
autem cum is dixisset, repente fuit quies maxima. Ipsi vero tanquam
fumus defecerunt, et paulo post tanquam canes, qui a{m}biguntur,
recedunt, et rursus impudenter accedunt. Sic etiam post preces beato
illo ad opus {sedenti}
<sedente>, malignus, suscepta figura maximi Galli,
valde ante ipsum clamabat, continuas, saevasque voces edens, et simul
etiam in eum involans, et acerbe eum feriens unguibus. Is
autem cum rursus in eum sufflasset, et signum crucis in fronte fecisset,
effecit, ut is statim evanesceret etc. |
Lorenz
Sauer |
[1] Un passo equivale a circa 1,5 metri ed è costituito da 5 piedi.
[2] De Episcopis Bononiensibus libri quinque (Bologna, 1586), liber 2, Vita Clementis.