Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE CAPO.
A.
In gallinaceo genere villatico capi semimares dicuntur, quod sunt castrati, Varro. En tibi capones, ut evirati neque vocem {a}edunt, neque gallinis molesti sunt, Pamphilus in dialogo Gyberti Longolii de Avibus. ubi mox ipse Longolius, Ego illos non capones, sed cum Varrone et Columella libentius capos vocaverim. Cantherius hoc distat ab equo, quod capus a gallo, Festus. Gallinaceum veteres paponem, (capum potius,) recentiores vero caponem vocaverunt, Albertus. Sed ille gallinaceum pro castrato tantum accipit, non pro mare: vide in Gallo A. et H. a. Capi (ut Grammatici quidam scribunt) galli sunt quibus testes avelluntur, unde merito galli a similitudine sacerdotum Matris deûm dici posse viderentur. itaque a contrario sensu
gallos appellatos quidam existimant. Gallus a castratione vocatus est. nam inter aves caeteras huic soli testiculi adimuntur. veteres autem abscissos vocabant gallos, Isidorus. Ne nimis exhausto macresceret inguine gallus, | Amisit testes: nunc mihi gallus erit, Martialis lib. 13. sub lemmate Capo. Et mox de eodem, Succumbit sterili frustra gallina marito, | Hanc matris Cybeles esse decebat avem. id est, haec potius et proprie debebat vocari gallus. Capus videri posset dictus quasi captus testibus, ut captum oculis et auribus dicimus, pro visu et auditu privatum. ut caper etiam dicitur proprie de hoedo vel hirco castrato. sed syllabae primae quantitas prohibet, quae producitur. Alius coactos non amare capones, Martialis lib. 3. est autem senarius scazon. Ex recentioribus quidam capum gallinaceum dixit per pleonasmum. Capum enim dixisse sat est. Gallus spado pro capone, apud Petronium Arbitrum. ¶ Barbur vocem Hebraicam aliqui capum interpretantur. Vide in: Gallinaceo A. Italice nominatur capon vel capone. Gallice chappon. Germanice Kappun/ Kapaun/ Kaphan. Anglice capon.
B.
De alectoria lapide, leges in Gallinaceo B. circa finem.
C.
Capi etiam epilepsiae obnoxii feruntur, Aloisius Mundella. Plura quae partim huc referri poterant, partim ad D. leges mox in E.
E.
Castrantur gallinacei parte novissima suae alvi, quae cum coeunt, concidit. hanc enim si duobus aut tribus ferramentis adusseris, capos facies, quod si perfectus est qui castratur, crista pallescit, et cucur<r>ire desinit, neque coitum venereum repetit. sed si adhuc pullus est, ne inchoari quidem ex iis quicquam potest, cum accrescit, Aristot. Desinunt canere castrati: Quod duobus fit modis, lumbis adustis candente ferro, aut imis cruribus, mox ulcere oblito figulina creta. Facilius ita pinguescunt, Plin. Gallos castrant ut sint capi, candenti ferro inurentes calcaria ad infima crura, usque dum rumpantur (ignea vi consumantur, Columel.) atque extet ulcus, quod obliniunt figlina creta, (dum consanescant, Colum.) Varro. E gallis apud nos evulsis testiculis per posteriora modico vulnere capones fiunt, Grapaldus. Vulnus quidem tantum fit, quantum digito immittendo et testibus singulis extrahendis sufficit, quo testes lumbis superius adhaerentes inquiruntur sub intestinis galli supini, inventique digiti summitate revelluntur. iis extractis vulnus filo consuitur, et cinis infricatur, tum etiam crista resecatur, ut virilitas omnis absit. Sunt qui in cristae abscissae locum calcar e crure exectum inserant, quod coalito vulnere etiam crescere solet. Galli castrati forma quidem maris sunt, sed animo foemineo praediti. pinguescunt ita citius, etiamsi fartura non obesantur. videasque quosdam in eam plenitudinem corporis perductos, ut de magnitudine cum ansere facile certent, Gyb. Longolius. Cum gallinis pascuntur: sed non defendunt eas, non cantant, nec horam diei vel noctis discernunt, ad nihil praeter cibum utiles, Author libri de nat. rerum. ¶ Capos et gallinas saginare ligur<r>itores ipsi invenere, quo unctius ac lautius devorarent, Platina. Pinguescunt capi milii farina cum melle, praesertim et turundis in cibo datis. nam {Plinius} <Varro> eo nomine vocat bucceas, quibus farcire saginareque gallinas, anseres et capones solemus, Grapaldus. Sunt apud nos qui capos saginant hoc modo. includunt eos loco angusto, et e farina milii turundos faciunt, magnitudine fere et longitudine articuli digiti mediocris: e quibus ab initio circiter denos eis in fauces inserunt: et per aliquot deinceps dies quotidie plures paulatim aucto numero. qui postea minuitur etiam paulatim. dandum est autem eis plus minus pro concoctione, quae tactu explorata ingluvie animadvertitur. Debent autem turundi mox inserendi prius in aquam aut lac immitti ut facilius descendant, et leniter digitis per collum premendo deduci. In defectu milii, furfur cum pauca de frumento farina et milii etiam pauca, in turundos redigitur. Sic fere viginti diebus obesantur, mero quidem milio quatuordecim. Sunt qui gallinas et capones brevi pinguescere scribant, si cerevisia eis bibenda apponatur pro aqua. Capus gliscens, lo capone impastato, nutrito de pasta, Scoppa in Dictionario Latinoitalico. videtur autem pastae nomine turundos intelligere. De gallina farcienda privatim scribemus infra in Gallina E. Videtur autem ratio eadem farciendis utrisque convenire.
¶ Capus ventre et pectore deplumatus et perfricatus urticis, pullos fovere et pascere solet, etc. ut recitavimus in Gallo D. Sunt qui hoc modo affectum, non pullos modo curare, sed ova etiam incubare dicant: praesertim si pane vino madente inebrietur, et mox ebrius in loco obscuro ovis imponatur. sic enim cum ad se redierit, ova propria existimantem, perficere aiunt. ¶ Fabae semina Graeci asserunt capi sanguine macerata adversantibus herbis liberari, Ruellius. Ego in Geoponicis adhuc nihil tale reperi.
F.
In Gallinaceo F. permulta a nobis recitata sunt, quae omni gallinaceo generi tum salubritatis in cibo tum apparatus ratione communia sunt: hic ea quae ad capos privatim pertinent afferemus. Omnium avium laudes, quantum ad obsonia pertinet, una caro gallinacea comprehendit. Quid enim popinis afferunt reliquae altiles, quod non unus capus in se habeat, sive elixum, sive assum velis? Huius avis patina stomachum iuvat, pectus lenit, vocem sonoram facit, corpus obesat, Platina. Capi in cibis gratiores sunt, utpote remoto Veneris usu facti pinguiores, et salubrioris nutrimenti, Grapaldus.
Caporum iuvenum in locis altis degentium caro mediocriter pinguis, caeteris omnibus (gallinacei generis, vel quibusvis avibus potius) praestat, substantiae et qualitatum, et proinde etiam nutrimenti ratione, quod ad homines sanos, Mich. Savonarola ex Isaaco. Ioannes Mesue (inquit idem) huiusmodi capos (caeteris avibus) meliores et leviores esse addit. Capus in quatuor qualitatibus temperatus est, quare multum alit, et venerem auget, Isaac. qui alibi etiam capum avibus omnibus praefert, ut qui melius nutrimentum et perfectum generet sanguinem. Gallinacei (capi) caro bona est, et solidior quam gallinae, Albert. Capo laudatur in cibo circa aetatem sex vel octo vel septem mensium, Arnoldus Villan.
¶ Pullum farsilem ex Apicio descripsimus in Gallo F. ait autem in capo etiam similiter fieri. De porcello lactente condimentis quibusdam farciendo assandoque, Platinae verba recitavi in Sue F. Idem autem (inquit) fieri potest ex ansere, anate, grue, capo, pullastra. ¶ Apicius lib. 4. cap. 3. in minutal Apicianum testiculos caponum adijcit, gallis nimirum dum castrarentur exemptos. ¶ Fieri ius consumptum, aut ex phasiano, aut ex perdice, aut ex capreolo, aut ex pipionibus, aut ex columbis sylvaticis potest. Si ex capo voles, cacabum sumes, qui aquae metretas quatuor contineat. Huic capum fractis ac comminutis ossibus indes cum uncia succidiae macrae, piperis granis triginta, cinnamo pauco nec nimium tunso, tribus vel quatuor caryophyllis, salviae lacerae trifariam foliis quinque, lauri duobus. Sinito haec efferveant horis septem, vel donec ad duas scutulas vel minus redigantur. Cave salem indas aut salita, si aegrotantium causa fiet. parum aromatum nil vetabit quominus aegroto etiam apponatur. Senibus hoc et valetudinariis detur, Platina. ¶ Ius caponis cum caseo. Ius capi affundito segmentis panis albissimi, et caseum optimum tritum in tyrocnestide inspergito cum pauco polline aromatico dulci, hoc ferculum in lance obtectum apponito, Baltasar Stendelius scriptor Magiricae Germanicus. Idem docet quomodo pastillus e capone fiat. de quo leges etiam in Gallo F. Artocreas de carne vituli, hoedi aut capi elixa, ex Platina recitavimus in Vitulo F. ¶ Mirause Catellanicum: Catellani gens quidem lauta, et quae ingenio ac corpore Italicae solertiae haud multum dissimilis habetur, obsonium, quod mirause illi vocant, sic condiunt: Capos aut pullastras, aut pipiones bene exenteratos et lotos, in veru collocant: volvuntque ad focum tantisper, quoad semicocti fuerint. Inde exemptos, ac tessellatim divisos, in ollam indunt. Amygdalas deinde tostas sub cinere calido, abstersasque lineo panno, terunt. His buccellas aliquot panis subtosti addunt, mixtaque cum aceto et iure, per cribrum setaceum transmittunt. Posita in ollam haec omnia, inspersaque cinnamo, gingiberi ac saccaro multo, tandiu effervere simul in carnibus procul a flamma lento igne permittunt, quoad ad iustam cocturam pervenerint, miscendo semper cum cochleari, ne seriae adhaereant. Hoc nihil suavius edisse memini. Multi est alimenti, tarde concoquitur, hepar et renes concalefacit, corpus obesat, ventrem ciet, Platina. Idem lib. 6. Cap. 41. et 42. cibaria alba, sive leucophaga, delicatissima, ex pectore capi parare docet. et rursus lib. 7. cap. {48}<69>. cibarium croceum ex eodem. Eiusdem libri cap. 49. esitium quoddam ex carne describens, Sunt etiam (inquit) qui pectus capi tunsi non incommode addant. Esitium ex pelle caporum ab eodem praescribitur lib. 7. Cap. 55. ¶ Aloisius Mundella Dialogo 3. scribit se aegroto cuidam febri continua maligna laboranti, cum iam signa concoctionis apparerent, modo turdum, modo unum aut alterum ovi vitellum, modo caponis carnem contusam concessisse, potius quam vituli. Idem Dialogo 1. describens historiam iuvenis cuiusdam biliosi febricitantis continue a se curati, Victus ratio (inquit) fuit caro caponis iuvenis, per diem ante mactati, cum seminibus melonum contusa: nec non panis in eiusdem iure optime incoctus, ad virium (quae debiles in eo valde erant) robur conservandum.
G.
Obscuri quidam authores caponi attribuunt vires medicas ex Dioscoride et aliis authoribus, quas illi gallinaceis adscripserant: quoniam per imperitiam linguae Latinae gallinaceum interpretantur caponem. ¶ Leonellus Faventinus electuarium quoddam phthisicis praescribens, quod valde praedicat, immiscet in id pulpam caponis pinguis et bene cocti, incisam contusamque in mortario lapideo, etc. Medici quidam quoties deiectas vires aegrotantium excitare volunt, medicamentum dant quo ex carnibus caponum et perdicum conficitur, quod facile corrumpitur, si aliquo notabili tempore moretur: neque etiam in aegrotos alit, neque ut quae prius diximus, (vinum, ova sorbilia, testes gallinacei,) Aloisius Mundella Dialogo 3. Ius caponis mire restaurans vires, si vel cochlearium parvum inde aegrotus sorbeat. Capum veterem para, exentera, totum cum ossibus comminue. Tum in vase bene obturato vitreo aut stanneo per sex horas bulliat, adiecto etiam auro, ut annulis vel nomismati<bu>s aureis, Obscurus. Capo generosus in aqua pura discoquitur cum foliis bor<r>aginis et buglossi, ana manip. j. conservarum de violis, rosis, bor<r>agine et buglosso, ana unc. ij. adijciatur etiam nonnihil de illis quae cordialia vocant contritum. destillatum inde liquorem in diplomate (balneo Mariae) cum pulvere diasantalon mixto propter odoris gratiam, propinabis creberrime, And. a Lacuna circa finem libri de peste. Sunt qui in quibusvis morbis, capitis praesertim, et frigidis, et cum virium imbecillitate, destillatas huiusmodi caponum aquas laudant, et nos colicis affectibus aliquando prodesse experti sumus, iis maxime qui flatuosi fuerint. aqua enim destillata aphysos redditur, ut non amplius inflet, si recte parata fuerit, adijcientur autem medicamenta alia atque alia a perito medico pro affectuum varietate. Plura leges in Thesauro Euonymi Philiatri. ¶ Vir nobilis quidam
in colico affectu post multa remedia frustra tentata, liberatus est tandem epoto cyatho (duarum aut trium unciarum) pinguedinis capi pinguis decocti in aqua (ut fieri solet ad cibum) absque sale. oportet autem pinguedinem iuri innatantem separatam bibere quam calidissimam, Ex libro manuscripto. Ei qui patitur varices, sevi hircini selibram, et adipis de capone libram simul permisce, et in linteo die Iovis cerati more adpone. potenter subvenies, Marcellus. Ad fistulam cum emortua est, (hoc est, ut mihi videtur, cum nullus in ea doloris sensus superest,) pelliculam interiorem de ventriculo capi quae abiici solet, in Sole arefactam tere et insperge, Obscurus. ¶ Sunt qui ossa crurum capi compositis ad alba mulierum profluvia medicamentis admisceant.