Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

57 - de Gallo gallinaceo

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE GALLO GALLINACEO, ET IIS OMNIBUS
quae ad Gallinaceum genus in genere pertinent, quorum aliqua interdum
sub gallinae nomine apud authores proferuntur.

A.

GALLUM simpliciter et cum adiunctione gallum gallinaceum, et gallinaceum quoque simpliciter pro eadem ave apud veteres et probatos authores legimus, Plautum, Varronem, Ciceronem, Plinium, Lampridium, alios. Plinius etiam gallinaceum genus dixit, pro gallis, gallinis, earumque pullis, cum ait: Seminarium munitum sit ad incursum gallinacei generis. Gallinaceos vocant totum hoc genus avium, quod de gallinario devolat, Gib. Longolius. sed nos gallinarum quam gallinaceorum nomen frequentius ab authoribus pro genere toto usurpari animadvertimus: ut cum dicunt gallinarum multa esse genera, villaticas, Tanagraeas, Rhodias, Africanas, etc. nimirum quod in hoc genere foeminae semper plures propter partum alantur, mares perpauci, quod unus foeminis multis sufficiat. Gallum gallinaceum Albertus et alii linguae Latinae imperitiores, capum hoc est gallum castratum interpretantur: Isidorus etiam gallum simpliciter. nam gallos (inquit) veteres castratos vocabant. Ad quod alludit etiam Martialis, gallum a castratione scribens proprie gallum vocatum iri, sed is iocatur. Constat sane idoneos scriptores omnes, galli et gallinacei nominibus sive iunctim sive seorsim, de gallis marib. id est non castratis usurpasse. Gallinae trium sunt generum, villaticae, et rusticae, et Africanae. e queis tribus generibus proprio nomine vocantur foeminae, quae sunt villaticae, gallinae, mares galli: capi seminares, quod sunt castrati, Varro et Columella. Et alibi Varro, Canterii appellantur in equis, quod semine carent: in suibus maiales, in gallis gallinaceis capi.

¶ Barbur, ברבור, 3. Reg. 4. David Kimhi ex magistrorum sententia ait esse aves quae afferantur ex Barbaria, R. Salomon gallos pingues, Kimhi addit castratos. Iosephus volatilia vertit,

Hieronymus avium altilium, Septuaginta ἐκλεκτῶν, (quasi legerint, barur, id est electus:) Chaldaeus avem saginatam vel altilem. Gaber vel geber, גבר, Esaiae [Isaiae] 22. (Ecce dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus, interprete Hieronymo.) Septuaginta et pl{a}erique Hebraeorum virum interpretati sunt, (quidam תרנגולא, tarnegula, id est gallinaceum, teste David Kimhi in Commentariis,) Chaldaeus gabera, גברא, id est virum. Sarsir, זרזיר, Proverbiorum 30, varie exponunt, Hieronymus gallum, vide in Aquila A. Quis posuit in renibus sapientiam, aut quis dedit cordi (ut Munsterus vertit Iob. 38. Hebraice legitur שכוי, sekui) intelligentiam? Sunt (inquit Munsterus) apud Hebraeos, qui vocem sekui, tarnegul (תרנגול, vocem Chaldaicam esse conijcio, cuius ultima syllaba Germanicae galli nomenclaturae congruit) id est gallum interpretantur. David Kimhi, Abraham Esre, Chaldaicum Thargum utrunque, R. Symeon ben Lakis in Thalmud, et R. Moses in Commentariis in Job gallum reddunt: Hieronymus itidem. Septuaginta ποικιλτικήν. Eruditus quidam apud nos mavult cum R. Levi animae potentiam imaginativam intelligere. Munsterus in Lexico trilingui pro gallo scribit etiam סכוי, sikui: et pro gallina סכויא, sakuia. Et rursus pro gallo nergal, נרגל: et habur, הבור, quarum vocum prior ad tarnegul accedit, posterior ad gaber. Gallum hodie Saracenis dic appellari quidam literis prodidit. Avicennae caput 296. lib. 2. inscribitur Giaziudiuch, interpres Latinus vertit de gallinis et gallo. Gigeg, gallina vel gallus, Sylvaticus. Adicasugeg, (Aduzaruzegi, Vetus Glossographus Avicennae) gallus vel gallina, Idem. Furogi vel furogigi, gallus, Idem.

¶ Gallus apud veteres Graecos ἀλέκτωρ vel ἀλεκτρυών dicebatur: et hodie etiamnum ἀλέκτωρ vel ἀλέκτορας, Italice gallo. Gallice un cocq, gau, geau, gal, cog. Hispanice gallo. Germanice, Hahn/Hausshahn/Gul/Güggel. Nam vocabulum Hün atsi pro gallina fere usurpatur, tamen communius est ad omne gallinaceum genus. Anglice cok. Illyrice kokot.

B.

Et primum De Gallis sive Gallinis quae a regionibus et locis denominantur, nec aliter a villaticis communibus differunt quam magnitudine, aut etiam pugnacitate.

Hadrianae gallinae (Ἀδριανικαί, nimirum a regione, non ut Niphus suspicatur quod forte ab Adriano Imperatore observatae sint, vixit enim Adrianus multo post Aristotelis tempora) parvo quidem sunt corpore, sed quotidie pariunt, ferociunt tamen, et pullos saepe interimunt, color his varius, Aristot. Et alibi, Multa admodum pariunt. fit enim propter corporis exiguitatem, ut alimentum ad partionem sumptitetur. Hadrianis laus maxima (circa foecunditatem,) Plinius. Adrianas sive Adriaticas gallinas (τοὺς Ἀδριατικοὺς ὄρνιθας) Athenienses alere student, quanquam nostris inutiliores, utpote multo minores. Adriatici vero contra nostras accersunt, Chrysippus apud Athenaeum lib.7. Gallinae quaedam Adriani regis vocantur, quae apud nos dicuntur gallinae magnae, et sunt magni oblongi corporis, abundant apud Selandos et Hollandos, et ubique in Germania inferiore. Pariunt quotidie, minime benignae in pullos suos, quos saepe interficiunt. Colores earum sunt diversi, sed apud nos frequentius sunt albae, aliae aliorum colorum. Pulli earum diu iacent sine pennis, Albertus. sed hae forsitan Medicae potius vel Patavinae gallinae fuerint. Gallinae Adrianae non magno et oblongo corpore sunt, ut somniavit Albertus, sed contra ut Aristoteles et Ephesius tradiderunt, Niphus. Gyb. Longolius Germanice interpretatur Leihennen, Variae sunt (inquit) rostro candidiusculo. pulli earum columbarum pipiones colore referunt. Ab Adriaticis mercatoribus primum in Graeciam advectae videntur, et inde nomen tulisse. Quod autem ferocire Aristoteles eas scribit, factum esse puto ob patriae mutationem, cum in calidiores regiones devectae et ferventioris ingenii redditae sunt, Haec ille. Varro Africanas, quas non alias esse constat quam Hadrianas, varias et grandes facit, Turnerus. Ego Africanas ab Adrianis multum differre puto, cum Numidicis vero easdem esse. Hispanus quidam amicus noster gallinam Adrianam, Hispanice gallina enana nominat. nimirum quod corpore nana et pumila sit, quale genus in Helvetia apud nos audio nominari Schotthennen, alibi Erdhennle, alibi Däsehünle. Sed Gyb. Longolius gallinas p{l}umilas Germanice vocat kriel. Vulgares sunt (inquit) et passim extant. per terram reptant claudicando potius quam incedendo. Licebit autem gallinaceos huius generis pumiliones, gallinas pumilas cum Columella nominare. sunt enim in omni animantium genere nani, ut dixit Theophrastus. Pumiliones, alias pumilas, aves, nisi quem humilitas earum delectat, nec propter foecunditatem, nec propter alium reditum nimium probo, Columella. Est et pumilionum genus non sterile in {iis} <his>, quod non in alio genere alitum, sed quibus {certa} <centra> foecunditas rara et incubatio ovis noxia, Plinius.

¶ Apud Tanagraeos duo genera gallorum sunt, hi machimi, (id est pugnaces, vel praeliares, ut Hermolaus) vocantur, alii cossyphi. Cossyphi magnitudine Lydas gallinas aequant, colore similes corvis (coracino, hinc cossyphi nimirum dicti quod merularum instar atri coloris sint:) barbam et cristam habent instar anemones, (calcaria et apex {anemonae} <anemones> floris macula<e> modo rubent, Hermol.) Candida item signa exigua in rostro supremo et caudae extremitate, Pausanias in Boeoticis interprete Loeschero. Ad pugillatum atque praelia, Graeci e Boeotia Tanigricas, item Rhodias, (ut Athenaeus, Columella, Martialis,) nec minus Chalcidicas et Medicas probavere. quidam Alexandrinas in Aegypto, Hermolaus. Tanagrici, Medici et Chalcidici, sine dubio sunt pulchri, et ad praeliandum inter se maxime idonei, sed ad partus sunt steriliores, Varro. Tanagrici plerunque Rhodiis et Medicis amplitudine pares, non multum moribus a

vernaculis distant, sicut et Chalcidici, Columella: cum paulo ante dixisset Rhodii generis aut Medici propter gravitatem neque gallos nimis salaces, nec foecundas esse gallinas. Et rursus, Deliaci (scriptores) quoniam procera corpora et animos ad praelia pertinace{i}s requirebant, praecipue Tanagricum genus et Rhodium probabant, nec minus Chalcidicum et Medicum, quod ab imperito vulgo litera mutata Melicum appellatur. Ex gallinaceis quidam ad bella tantum et praelia assidua nascuntur, quibus etiam patrias nobilitarunt Rhodum {ac} <aut> Tanagram. Secundus est honos habitus Melicis et Chalcidicis, ut plane dignae aliti tantum honoris {praebeat} <perhibeat> Romana purpura, Plinius. Κολοίφρυξ (Varinus habet κολοίβρυξ per β.) gallus Tanagraeus, et mons Boeotiae, Hesych. Κολοκτρύων, ἀπὸ τοῦ κολονοῦ ἀλεκτρυόνος μεγάλου γέγονεν, Iidem. Κολεκτρυὼν, γένος τι Περσικόν {ἀττιλέβοις} <ἀττελέβοις> ὅμοιόν ἐστι, Suidas. Sed videntur in hisce Graecis quaedam corrupta. Ταναγραῖοι ἀλεκτορίσκοι id est Tanagraei gallinacei, pugnaces et animosi (θυμικοί) sunt instar hominum, Suidas: qui et haec Babrii verba citat, Ἀλεκτορίδων ἤν μάχη Ταναγραίων, οἷς φασιν εἶναι θυμὸν ὥσπερ ἀνθρόποις. et hoc proverbium, Ἀλεκτρυόνα καὶ ἀθλητὴν ταναγραῖον. celebrantur autem (inquit) tanquam generosi. Vide infra inter proverbia. Χαλκιδικὸς, genus gallinacei, Hesychius et Varinus. Rhodiae aves foetus suos non commode nutriunt, Columella. ¶ Antiqui ut Thetin Thelin dicebant, sic Medicam Melicam vocabant. Hae primo dicebantur, quia ex Media propter magnitudinem erant allatae, quaeque ex his generatae<,> postea propter similitudinem <amplae omnes>, Varro et Festus. Turnerus Gallum Medicum interpretatur Anglice a bauncok, vel a cok of kynde. Medicae, generi villatico adscribuntur, propter magnitudinem in Italiam translatae. cuiusmodi Patavinae modo sunt, Pulverariae cognominatae a vico, ubi grandissimae ac spectabiles maxime nascuntur: quas Turcarum rex, is qui Constantinopolim aetate nostra coepit vi, muneris magni loco a senatu missas habuit, Hermolaus. Patavinae saginatae libras sedecim pondere exuperant, Grapaldus. Quidam Germanice circumscribentes interpretantur, groß Welsch hennen, id est grandes Italicas gallinas. Nos tales habemus gallinaceos, altis cruribus, absque cauda. Grande genus gallinaceorum, quod pedibus ad pectus usque sublatis incedit, plumis ex auro fulvis, patrum memoria in Germaniam ex proximis provinciis advectum est. Videntur autem Medici. quanquam non Media modo, verum Boeotiae civitas Tanagra et Rhodus Chalcisque insulae insignes corpore suffecerunt. unde istos vel Medicos vel Tanagricos vel Rhodios vel Chalcidicos appellare licebit. Vulgus Longobardicos nuncupat. pauci a villicis educantur quod parum foecundi sint, Gyb. Longolius. Gallinaceos (ἀλεκτρυόνας, pro toto genere) aiunt in Perside primum natos, atque inde alio deportatos esse, Menodotus Samius apud Athenaeum. Aves Persicas vocabant aves Ecbatanis (advectas) propter raritatem, Scholiastes Aristophanis in Aves. dubitat autem an avis ulla proprie Μῆδος dicatur. nam poeta illic avem quandam (cristatam) peregrinam Μῆδον nominârat. Et rursus in eadem fabula, sub Epopis persona, Ὄρνις ἀφ’ἡμῶν τοῦ γένους τοῦ Περσικοῦ, | Ὅσπερ λέγεται δεινότατον εἶναι πανταχοῦ | Ἄρεως νεοττὸς, de gallinaceo ut plerique interpretantur. Varinus etiam avem Persicam gallum exponit: Suidas avem Medicam, pavonem. Quin et gallum aliquando Persis imperasse Comicus fabulatur. Sunt autem Medi Persis finitimi, ut eadem avis ab utrisque denominata sit.

¶ Circa Tarnasari urbem Indiae gallos gallinasque proceriores vidisse memini quam usquam alibi, Ludovicus Patritius. ¶ In Alexandria quae ad Aegyptum spectat, gallinae quaedam habentur monosirae, (ex quibus pugnaces oriuntur galli,) bis ac ter anno incubantes, post absolutionem scilicet pullis ipsis subtractis, seorsumque enutritis, Florentinus. ¶ Arabiae pars austrum versus contra Aethiopiam assurgens, avium omnium copia abundat praeter anseres ac gallinas, Strabo.

¶ Gallinaceo generi soli fidipedum altilium colores diversi, nam et aliae huius generis alites aliis coloribus visuntur, et in singulis vel color unus per omne corpus, vel varii. A gallo candido abstineas. vide inter proverbia in h. ¶ Gallinacei habent ossium consistentiam laxam, cavam et levem, Galenus undecimo de usu partium. ¶ Quaecunque aves pennas duras habent, fortes sunt, ut coturnices, galli, Aristot. in Physiognom.

¶ In rationis expertibus mari praerogativum honorem atque praestantiam quandam natura largita est. serpens cristatus est: gallus item formae excellentia illustratur, Aelian. Gallus est avis faucibus et capite cristata, Obscurus de nat. rerum. Solus inter aves peculiarem sibi cristam sortitus est, sic institutam ut ne caro sit, nec a natura carnis omnino aliena, Aristot. Spectatissimum insigne gallinaceis, corporeum, serratum: nec carnem {id} <ita> esse, nec cartilaginem, nec callum iure dixerimus, verum peculiare, Plinius. Gallinae {plicabilis} <plicatilis> crista per medium caput, gallinaceo erecta, Perottus. Magi in febrium medicina utuntur gallinaceorum cristis, auribus, unguibus, <si luna> et radiis (alias rasis) barbis eorum, ut Plinius prodidit. Gallinaceus cristam habet rubram: carnem quae rostrum cingit undique, mentum quidam vocant, Columella etiam genam. Membranosa cutis quae sub mento et collo dependet utrinque paleae (tanquam palearia, Beroaldus in Columellam) dicuntur. at plumae longiores quae collum et cervicem undique cingunt, quasque pugnaturi et irati etiam explicant, iubas Columellam nuncupasse video. Sub his prominet ceu aqualiculus, omnibus tamen avibus communis: id primum ciborum receptaculum est, quod a Graecis stómachos dicitur, Gybertus Longolius. Pavo Indicus neque genis praeditus est, Idem. Mentum vocant quae gallinarum rostris adiacet carnem, Caelius. Grammatici quidam paleam exponunt cartilaginem defluam a collo galli gallinacei. Paleae ex rutilo albicantes, quae velut incanae barbae dependent, Columella de gallinaceo.

Galea pro palea apud Columellam in Meleagridis mentione legi conijcio. Similiter et in bobus palearia dicimus, quae a collo et pectore dependent. Gaza apud Aristotelem κάλλαιον, τὸ, cristam vertit: melius barbam redditurus vel paleas. Videntur autem callaea dicta ob purpureum colorem et floridum, nam κάλλη Graeci appellant floridos colores, τὰ {αἴθη} <ἄνθη> τῶν βαμμάτων, ut Ammonius de differentiis vocum interpretatur: et ibidem κάλλαια, τοὺς τῶν ἀλεκτρυόνων πώγωνας. Et forsitan Latina vox paleae a Graecis deducta est, κ. in π. mutato, et lambda uno exempto. Plura de hac voce leges infra in H. b. item de partibus gallinacei in E. ubi ex rei rusticae scriptoribus de huius altilis electione agetur. Οἱ τὴν ῥῖνα ἔγκοιλον ἔχοντες τὰ πρὸ τοῦ μετώπου περιφερῆ, τὴν δὲ περιφέρειαν ἄνω ἀνεστηκυῖαν, λάγνοι, ἀναφέρεται ἐπὶ τοὺς ἀλεκτρυόνας, Aristot. in Physiognom. hoc est, ut innominatus quidam transfert: Quicunque nasum concavum habent, et frontem rotundam, et sursum eminens rotundum, luxuriosi, refertur ad gallos. Adamantius nihil tale habet. ¶ Qui oculos splendidos habent, libidinosi sunt, gallinaceorum instar, Ibidem. ¶ Gallinaceorum testes tempore coitus, grandiores fiunt quam aliarum avium, ob salacitatem, Aristot. Coturnix testes sub iecore habet ut gallinacei, Alexander Myndius apud Athenaeum. ¶ Gallinaceo ingluvies praeposita ventriculo est, Aristot. Aves quaedam geminos sinus habent: unum quo merguntur recentia, ut guttur: alterum in quem ex eo dimittunt concoctione maturata, ut gallinae, columbae, etc. Plinius. Cato cap. {29.} <89.> gulam pro ingluvie dixit. Πρόλοβος avium est ingluvies, quae ab aliquibus φύοσα dicitur, et inest omnibus gallinaceis, Suidas. ¶ Iecur gallinae fissum est ab uno extremo in alterum, Albertus. Ad imum intestinum appendices paucas habet, Aristot. ¶ Aves non volaces, ut pavones, gallinae, uropygium (id est caudam pennis conditam) ineptum habent, (non aptum flecti qua parte cum cute coalescit), Aristot. Gallus pennas in cauda instar semicirculi curvat, et similiter in collo et dorso, Albertus. In sublime caudam falcatam erigit, Plinius. ¶ Calcar cum habeant mares, foeminae magna ex parte non habent, Aristot. Et rursus, Gallinae cum mares vicerint, cucur<r>iunt. crista etiam eis caudaque erigitur, ita, ne facile praeterea sit, an foeminae sint cognoscere. nonnunquam etiam calcaria parva iis enascuntur. Galli spiculis adversis in cruribus armantur. habent et quandoque spicula gallinae: sed hoc errore potius quam opere naturae, Obscurus de nat. rerum. Natura calcar addidit in avium genere iis, quae ob corporis molem sint ad volandum minus idoneae, cuiusmodi sunt galli, Aristot.

¶ Alectorias vocant gemmas in ventriculis gallinaceorum inventas crystallina specie, magnitudine fabarum: quibus Milonem Crotoniensem usum in certaminibus invictum fuisse videri volunt, Plinius 37.10. Ferunt in ventre galli alectorium, id est gallinaceum lapidem. Sed is sarda vel achate fingitur, in quo flammea macula appareat, nam de alectoria vero nihil comperti habeo, Cardanus. Plinius alibi inter remedia calculi, lapillorum meminit qui in gallorum vesica (quasi avis vesicam habeat) reperiantur. Recentiores quidam non ex gallo mare, sed castrato (quem gallinacei nomine imperite intelligunt) hunc lapidem haberi putant: et quidam lingua vernacula interpretatur Kapunenstein/ id est caponis lapidem. Gallus aliquando trimus castratur: tum quinto vel septimo a castratione anno, in iecore eius lapis invenitur alectorius nomine, quem ubi conceperit, non amplius bibit. quare homo etiam lapidem hunc gestans non sitire dicitur, Author de nat. r. et Albertus in historia animalium. Radaim lapidem et donatidem eundem aiunt, qui niger sit et luceat. Ferunt autem cum capita gallorum formicis permittuntur, aliquando post multa tempora in capite maris galli hunc lapidem inveniri. Conferre pollicentur ad rem quamvis impetrandam, Albertus de metallicis 2, 17. Lapis alectorius Dioscoride teste (nihil huiusmodi in nostris exemplaribus Dioscoridis reperitur) invenitur in ventribus gallorum gallinaceorum crystallo similis vel aquae limpidae. Albertus scribit lapidem esse nitentem, crystallo obscuro similem. extrahitur autem ex ventriculo galli gallinacei, postquam castratur supra quartum annum. Quidam post nonum extrahi dicunt. melior est de gallo decrepito. maximus in hoc genere fabam aequat. Ore gestantes reges et gladiatores invictos reddit, ac sitim tollit, mulieres viris conciliat, Sylvaticus capite 408. Et rursus capite 470. Alberti haec verba recitat: Vidi sapphirum et lapidem galli oculum intrare sine ulla oculi noxa, politus enim lapis ac tenuis non laedit oculum, nisi pupillam attigerit. Hic oratorem verbis facit esse disertum. | Constantem reddens cunctisque per omnia gratum. | Hic circa veneris facit incentiva vigentes. | Commodus uxori quae vult fore grata marito{,}<.> | Ut bona tot praestet clausus portetur in ore, Author obscurus de lapidibus. Alectoriae, quanquam raro, in gallorum gallinaceorum, et caporum etiam, ventriculo et iecore gignuntur. sed in iecore plerunque maiores. nam nuper in capo inventus est longus unciam, latus digitum, altus sescunciam: inferior pars, quae latior, humiles habet cavernas: superior, quae strictior, ad dextram extuberat: ad laevam humilis est et fusca, cum reliquum eius corpus in fusco candidum sit. At in ventriculo reperti, non raro fere figura sunt lupini, magnitudine eiusdem aut fabae, modo in cinereo candidi: modo fusci coloris, sed diluti: nunc vero crystallina specie, sed coloris obscuri, quae fibras interdum subrubras. Crystalli similis si politus inter oculum et palpebram inferiorem interponitur, et ex una parte ad alteram transfertur, oculum non laedit. quod idem facit sapphirus, vel onyx, vel alia gemma polita interposita, modo parva sit, Ge. Agricola.

C.

Gallina est tardi volatus, Albertus. Non volax est, et uropygium, quo volatus dirigitur, ineptum

habet, ut in B. retuli. ¶ Pulvere impendio delectatur, in quo sese volutando quodammodo scabit, Grapaldus. Gallina pulveratrix est, ut reliquae aves non altivolae, Aristot. Dixit Ephesius Heraclitus sues coeno lavari, velut co<ho>rtales aves pulvere aut cinere, siquidem hisce rebus plumam pinnasque emundari. ¶ Solum hoc volucrum genus coelum crebro aspicit, Plinius.

¶ Gallinaceis maribus tantum cantus datus est, Aristot. Sed et gallinae interdum cum gallos vicere cucur<r>ire solent, Idem. Gallos gallinaceos in eo loco sic assidue canere coepisse, Cicero I de divinat. Canorum animal gallus gallinaceus, Ibid. Cantant ante lucem galli, Ibid. Graeci autem ᾄδειν, id est canere, de gallinaceis dicunt: et quandoque κοκκύζειν (cui simile est apud Latinos verbum cucurrire) de quo plura scripsi in Cuculo a. Vide infra in H.c. Cucurrire solet gallus, gallina gracillat, Author Philomelae. Elisa vox in illum sonum erumpit, cui Graeci κλωσμόν nomen ab immaturo gallorum (forte pullorum gallinaceorum) cantu dederunt, Quintilianus. est et κλωγμός sonus  quidam. Quinetiam gallum nocte explaudentibus alis | Auroram clara consuetum voce vocare, Lucretius. Gallos vigiles nostros excitandis in opera mortalibus, rumpendoque somno natura genuit. Norunt {sydera} <sidera>, et ternas distinguunt horas interdiu cantu. cum Sole eunt cubitum, quartaque castrensi vigilia (id est hora tertia post mediam noctem, Vegetius lib. 3.) ad curas laboremque revocant. nec Solis ortum incautis patiuntur obrepere, diemque venientem nunciant cantu, ipsum vero cantum plausu laterum, Plinius. Gallus diei nuncius, horas noctis discutit, et demum vocem exhortationis emittit, cumque cantus edere parat, prius alas excutit, ac seipsum feriens vigilantiorem reddit, Gregorius in Moralibus. Ex gallis qui animosi sunt, vocem {a}edunt graviorem, Aristot. in Physiogn. Nocte profunda cantat validius, et matutino levius. cantus enim cum vento fertur, et antequam aestimari possit longius auditur, Obscurus de nat. rerum. Amant et hunc cantorem milites, quia in castris illis vice horarii gnomonici est. Nam cum statis noctis horis vigilias commutare coguntur, hoc indice noctis intervalla discriminant. Crepusculo cubitum eunt, tribus ante noctis statum (id est ante mediam noctem) horis cantant. medio eiusdem spatio vocem iterant. tribus itidem ab intempesta nocte horis, iterum cantil{l}ant: quod tempus ob id gallicinium appellatur. Itaque bellicis curribus aliquando singulis singulos gallos alligant, Gyb. Longolius. Sigismundus Liber Baro in descriptione itineris sui per Moscoviam, Gallum (inquit) Moscoviticum more Germanorum super currum sedentem, frigoreque iam iam morientem, famulus crista, quae gelu concreta erat, subito abscissa, non solum hoc modo servavit, verum etiam ut erecto statim collo cantaret, nobis admirantibus effecit. Scribit in Divinationibus M. Cicero, Democritum hisce ferme causam adortum explicare, cur ante lucem concinant galli. Depulso (inquit) <de pectore> et in omne corpus diviso ac {modificato} <mitificato> cibo, cantus {a}edunt quiete satiati. Qui quidem, ut ait Ennius, silentio noctis favent {faucibus, rursum} <faucibus russis> cantu plausuque premunt alas. Sunt vero qui (huius sententiae est Ambrosius Leo Nolanus, cuius verba copiosius recitat Erasmus in proverbio, Priusquam gallus iterum cecinerit) salacissimae avitii eius naturae acceptum referri astruant oportere eventum eiusmodi. Nam cantu significari Veneris appetentiam, inde est argumentum evidens, quod antequam usui Venereo sufficiant, conticescunt. Esse porro in more avibus nonnullis, ut proclivitatem et lubentiam ad initium quolibet praeeant cantu, quum alibi comprobat Plinius, tum ait, Perdices foeminas concipere supervolantium afflatu, saepe voce tantum audita masculi. Contingere autem gallinaceis, quod fere caeteris usu venire compertum est, ut peracto cibo, refecto per quietem corpore, ac inde maxime vegeto, libidinis titillentur pruritu. Intervulsus autem somnus, ac identidem repetitus, cantus frequentiae causam facile suggesserit, Caelius. Gallus si rarum esset animal, non solum forma sed cantu admiratione dignissimum esset. Exultat voce, proculque ea exauditur: et nocte etiam ad mille atque amplius passus. Cum expergiscitur a cibo canit, plerunque tamen Sole meridiante mediaque nocte, ac cum radii  primum auroram effingere incipiunt. Robur igitur Solis sequitur, et in octo partes totum dividit diem naturalem, non tamen oriente Sole, sed cum accedit ad aurorae terminos, sic et ante meridiem, Cardanus lib. 10. de Subtilitate. Galli antelucano tempore canunt, sive ut fertur, naturali quodam sensu Solis ad nos se convertentis ceu deum salutantes impulsi, sive caliditate suae naturae et motus sibique sumendi desiderio, Heliodorus lib. 1. Aethiopicorum. Gallum album mensi sacrum, utpote horarum nuncium, credidit Pythagoras. In locis ubi coeli status uvidus est, gallos non cantare Theophrastus inquit, Aelianus. Gallinaceis vox est cum vicere, Aristot. Aliis in pugna vox, ut coturnicibus: aliis ante pugnam, ut perdicibus: aliis cum vicere, ut gallinaceis. iisdem sua maribus, Plin.

¶ Gallina unguibus scalpendo victum quaerit, ad quem inventum pullos vocat, Albert. Chondros, (id est alica vel far) dabatur in cibo gallinaceis, Athenaeus circa finem lib. 3. Piscibus etiam in cibo gaudent. Canes et gallinae humano stercore vescuntur, Brasavolus. Plura de cibis quibus ali ac saginari genus gallinaceum solet, leges in Gallina E. item in Capo. Veterum sententia frequens fuisse videtur, gallo vim omnia quae deglutierit conficiendi adesse. Propterea in Vespis Aristophanes, Ἀλεκτρυόνος μ’ἔφασκε κοιλίαν ἔχειν. id est, Galli me ventrem habere dictitabat. Id vero enarrantes Grammatici, Galli (inquiunt) calore ventris ferventissimo cuncta percoquunt, Caelius. Gallinae calida natura praeditae sunt. nam et venena conficiunt, et aridissima quaeque semina consumunt. et nonnunquam arenas lapillosque ingluvie sua devoratos dissolvunt, Dioscor.  ¶ Galli quidam pugnaces sunt nimium et rixosae libidinis: qui et caeteros infestant, nec patiuntur inire foeminas,

cum ipsi pluribus sufficere non queant. horum procacitas quomodo cohiberi debeat, ex Columella scribemus infra in E. Plura etiam de pugna gallinaceorum qui ad certamina ab hominibus committuntur ibidem leges. In gallorum pugna qui superat, coit cum gallinis, et erigit caput ac caudam, victus tabescit ob servitutem, Albertus. Vide plura mox in D. Galli prae omnibus avibus pugnaces et libidinosi sunt, Oppianus, in Ixeuticis. Gallinaceorum genus copia libidinis gaudet, Aristot. Clearchus scribit perdices, passeres, coturnices, et gallos gallinaceos non modo cum vident foeminas, semen emittere, sed etiam cum earum vocem audiunt: causam esse in animo impressionem, quod ipsum coitus tempore cognosces, si contra eos speculum posueris: Nam ad imaginem suam, quae inaniter in speculo repraesentatur accurrentes, semen emittunt: exceptis gallinaceis, quos imago conspecta ad pugnam tantum provocat, Athenaeus. Gallinaceus alteri mari cum gallina coitum absque pugna non permittit, Athenaeus. Idem ex Theophrasto refert gallos agrestes domesticis libidinosiores esse: et mares statim a cubili velle coire, foeminas autem magis procedente die: quod et Aelianus repetiit. Gallus avis salax ad unum ovum foecundandum multotiens cum eadem coit gallina, quod si multi sint galli, enecant gallinas nimio coitu, Albertus. Unicus gallus sufficit multis gallinis, Io. Textor. Gallinaceus unus pro sex gallinis destinari solet, Florentinus. Canes Indici ex bellua quadam simili et Cane generantur: nec non in avibus salacioribus idem fieri visum est, ut perdicibus et gallinis, Aristot. Quae non unigena coeunt, primos partus similes sibi edunt, communi generis utriusque specie. quales ex vulpe et cane generantur, aut ex perdice et gallinaceo: sed tempore procedente ex diversis prognata parentibus soboles, forma foeminae instituta evadit, Alex Benedictus. Si foeminarum facultas non sit, omnes subigunt in cohortem suam recentem venientem, Aelianus. Perdices maritos suos fallunt, (occultantes se dum incubant.) tunc inter se dimicant mares desiderio foeminarum. victum aiunt Venerem pati. id quidem et coturnices Trogus et gallinaceos aliquando, Plinius. Gallinacei etiam idem interdum quod perdices faciunt, in templis enim ubi sine foeminis munerarii dicatique versantur, non temere eum qui nuper dicatus accesserit, omnes subigunt, Aristot. Novissime sacratum priores accedentes subigunt donec alius quispiam offeratur: quod si nullus oblatus fuerit, pugnant inter se victumque semper subigit victor, Athenaeus ex Aristo. In regione quae vocatur Leylychynie omnes galli iuniores, nec dum provecti aetate, inter se pugnant: et victor cum victo coit, quum gallinae defuerint, Albertus. ¶ Gallus exertam semper habet cristam atque rubentem, nisi male valeat. Gallinacei herba quae vocatur helxine (alsine potius, de qua dicam in H.a.) annuum fastidium purgant, Plinius. Galli cum sanguinis immoderati copia gravantur, per cristam sese purgare solent, unguibus scilicet scalpentes, ut cruorem proliciant. Carnem quae rostrum cingit undique mentum quidam vocant, Columella etiam genam. hac vulnerata cum pituita laborant, quicquid abscessit, exprimitur, atque ita animal liberatur, Gyb. Longolius. Gallinacei generis pituitas fumo sabinae sanari tradunt, Plinius. Ligustri acini gallinaceorum pituitas sanant, Idem. Allia et caepe gallinaceos pituita tentatos sanant, Galenus 2. Methodi. Allium contra pituitam et gallinis et gallinaceis prodest mixtum farre in cibo, Plinius Plura vide infra in Gallina E. Gallinacei casus ex tumore scirrhoso in tunica cordis describitur a Galeno lib. 5. de locis affectis. De gallo qui per Moscoviam super curru vectus prae nimio frigore iam morti vicinus erat, crista quae iam gelu concreta erat subito abscissa restitutus est, superius hoc in capite mentionem fecimus. ¶ Taxi fructus edentes in Italia {gallinae} <aviculae> nigrescunt, Dioscorides. Sparti etiam semine depasto moriuntur. Audio et aquam vitae (ut vocant) eis letalem esse. Stercus hominis qui bibit elleborum album, necat gallinas, Avicenna. Auro superlato vis venefica est gallinarum quoque et pecorum foeturis. Remedium est abluere illatum, et spargere eos quibus mederi velis, Plinius. forte et gallinae vicissim auro venenum sunt: id enim dum simul coquuntur in se attrahunt, ut alibi docet Plinius nescio quam vere. Salamandra si in acervo tritici reperiatur, totum infici audio, adeo ut et gallinae inde vescentes pereant. Cimicis natura contra serpentium morsus et praecipue aspidum valere dicitur: item contra venena omnia, argumentum, quod dicunt gallinas quo die id ederint, non interfici ab aspide, Plinius.

D.

Gallus gallinis aliquando mortuis tabescit, Albertus. Contra serpentes et milvos pro gallinis dimicat, Textor. Gallinas diligenter custodiunt, et alienos a grege abigunt, pro illis dimicantes, Humelbergius. Mares visi nonnulli sunt, qui cum forte foemina interisset, ipsi officio matris fungerentur, in pullos ductando, fovendo, educando, ita, ne de caetero vel cucur<r>ire, vel coire appeterent, Aristot. Narrantur et mortua gallina mariti earum visi succedentes in vicem, et reliqua foetae more facientes, abstinentesque se a cantu, Plinius. Quin et iam inde a primo ortu naturae, ita nonnulli mares effoeminati proveniunt, ut neque cucur<r>iant, neque per coitum agere velint, et venerem eorum qui tentent supervenire patiantur, Aristot. Matrice gallina extincta, is ipse incubat, et pullos ex ovis excludit, ac tum silentio utitur, quod sane sibi conscius sit se muliebre munus obire, et parum viriliter facere, Aelianus. Galli partus gallinarum levare, et doloris participatione solari videntur, dum placida et exili voce eis accinunt, Oppianus in Ixeut. Maritus etiam inter bruta partus dolores intelligit, et plurimi ex eis parientibus foeminis condolent, συνωδίνει, ut gallinacei: quidam etiam excludendo iuvant, ut columbi, Porphyrius 3. de abstin. ab animatis. Recentiores

quidam de gallo castrato scribunt, si pectore et ventre deplumatus urticis perfricetur, pullos fovendos admittere, quod eo fotu pruritum quem urticae excitarunt mitigari sentiat. atque ita delectatum, in posterum etiam pullos amare, ducere, pascere: quod se observasse et miratum esse Albertus tradit.

¶ E gallinaceis animosi (οἱ εὔψυχοι) vocem {a}edunt graviorem, Aristot. in Physiognom. Proxime (post pavones) gloriam sentiunt etiam galli gallinacei, Plin. Imperitant suo generi, et regnum in quacunque sunt domo exercent. Dimicatione paritur hoc quoque inter ipsos, velut ideo tela agnata cruribus suis intelligentes: nec finis saepe commorientibus. Quod si palma contingit, statim in victoria canunt seque ipsi principes testantur. Victus occultatur silens, aegreque servitium patitur. Et plebs tamen aeque superba graditur ardua cervice, cristis celsa: coelumque sola volucrum aspicit crebro, in sublime caudam quoque falcatam erigens, Plinius. Gallus victus victorem sequitur, Aristophanis interpres. Gallinacei volunt vincere, ut aliae animantes innumerae pro sola victoria contendentes, Galenus 5. de decretis Hippocr. De certamine eorum cum ab hominibus committuntur, scribemus sequenti capite. Sunt sane natura pugnaces cum alias, tum propter foeminas coitus gratia, ut in C. dictum est. Illud item in eo mirificum, cum limen intrat, tametsi superum altissimum existit, is tamen sese inclinat, (ἐπικλίνει τὸν λόφον, id est cristam inclinat, Athenaeus et Eustathius:) quod quidem ipsum superbia inductus facere videtur, ne videlicet crista uspiam offendatur, Aelianus.

¶ Gallinaceum exoriente luna quasi divino quodam spiritu afflatum bacchari atque exultare ferunt. Oriens quidem Sol ipsum nunquam fallit, tum vehementissime vocem contendens, semet magis magisque cantando vincere conatur, Aelianus. ¶ Philon dicit eum qui Nicomedi Bithyniae regi pocula administraret, a gallinaceo adamatum fuisse, Aelianus et Eustathius. Auctor Nicander est, Secundum, qui pincerna regius fuit in Bithynia, a gallo amatum eximie cui nomen foret Centaurus, Caelius. ¶ Porphyrionem avem et gallum in eodem versantes domicilio mirifice inter se coniunctos et invicem amantes animadverti. tandem gallo propter epulas occiso, porphyrio convictore privatus, tantum doloris accepit, sibi ut inedia mortem conscisceret, Aelian. ¶ Gallinacei terrori sunt etiam leonibus generosissimis ferarum, Plin. Vide plura in Leone D. Stat cervix ardua, qualem | Praefert Marmaricis metuenda leonibus ales, | Ales quae vigili lucem vocat ore morantem, Politianus in Rustico. Leo et basiliscus gallinacei tum aspectum tum vocem extimescunt, Aelianus. Iure gallinacei perunctos pantherae leonesque non attingunt, praecipue si et allium fuerit incoctum, Plinius. Gallinaceorum cantus leones timent, Solinus. Leonem dicunt gallum album fugere, Rasis 8.8. Sed haec ipsa ales quae leones exterret, metu basiliscos exanimat, milvos extimescit, Aelianus. Basiliscus et ad visum galli contremiscit, et ad vocem convulsus moritur. quare qui per Libyam iter faciunt, adversus hoc malum comitem itineris gallum sibi assumunt, Idem. Aves cicures et domesticae audacter contemnunt equos, asinos, boves<, camelos>: ac si cum mansuefactis elephantis aluntur, non modo eos non timent, verum per eos etiam ipsos gradiuntur. Et gallinacei ut in eorundem dorsis considere audent: sic magnum eis metum mustela vel praeteriens inijcit. et qui vocem vel mugientium vel rudentium praeclare contemnunt, illius clamorem vehementer horrent, Idem. Gallus et attagen inimici sunt, Aelianus. Columbas etiam gallinaceo generi invisas esse aiunt. Vesparum examen metuit Phrynichus velut gallinaceus: Vide in Proverbiis infra. De animalibus quae gallinaceum genus infestant, leges plura in Gallina E.

¶ Gallinaceis circulo e {sarmento} <ramentis> addito collo non canunt, Plinius.

E.

Gallus facile sentit aurae mutationes ex mo{n}tibus Solis contingentes. et ideo cantu horas distinguit: et nocte canens se erigit, et alis percutit, excutitque ut vigilantius cantet, Albertus. Hic praeter familiarem usum, quem in villam fert, dum gallinas plenas facit; et culinam dapibus opulentat, magno adiumento patrifamilias esse consuevit cantu suo, quo ad opera familiam revocat monetque, ut absterso ab oculis somno, expergiscantur, et vivere discant. ob id a Graecis ἀλέκτωρ, veluti ἀπολέκτωρ, hoc est, a lectis mortales revocans, Gyb. Longolius. Lege etiam supra in C. quomodo cantu suo ad opera mortales excitet, et diei noctisque tempora distinguat. ¶ Si galli noctu canant citius quam solent, mutatio aeris aut ventus ostenditur, Gratarolus. Gallinacei, caeteraeque domesticae aves, alarum percussione concrepantes, gestientes, exultantes, strepentes, tempestatem nunciant, Aelianus. Nostri gallum tempestatis (ein Wetterhan) appellant, qui peculiari quadam facultate ad indicandum aeris suo cantu mutationes praeditus videatur. Gallum tempore pluvio canentem, serenitatem instantem polliceri plerique credunt. Gallinae domesticae pediculos inquirentes, et maiori voce crocitantes, eo sono qui guttas aquarum crebras imitetur, pluviae signum faciunt, Aratus. Graeca eius verba sunt, καὶ τιτθαὶ (αἱ ἥμεροι καὶ πραεῖαι) ὄρνιθες, ταὶ ἀλέκτορος ἐξεγένοντο, | Εὖ ἐφθειρίσαντο, καὶ ἔκρωξαν μάλα φωνῇ, | Οἷόν τε σταλαίον ψοφέει ἐπὶ ὕδατι ὕδωρ. ¶ De saginando gallinaceo genere dicetur in Capo et in Gallina E. Cum gallina altilis antiquis coenarum interdictis excepta esset, inventum diverticulum est gallinaceos pascendi lacte madidis cibis, multo ita gratiores approbantur, Plinius. ¶ Gallinaceos non attingi a vulpibus qui iecur animalis eius aridum ederint: vel si pellicula ex eo collo inducta, galli inierint, {similia} <similiter> in felle mustelae legimus, Plinius.

Electio. Ex gallis eligendi sunt pugnacissimi. Tales autem discernes quum usu atque experimento, tum signis etiam quibusdam, Florentinus. Gallinaceos mares nisi salacissimos habere non

expedit, atque in his quoque sicut in foeminis, idem color, idemque numerus unguium: status altior quaeritur, Columel. Galli probantur lacertosi, Varro. συνεστραμμένοι τοὺς ὄγκους, id est mole corporis contorta, Florentinus. Cristae sunto sublimes, sanguineae (rubentes, Varro. φοινικόλοφοι, Florent.) nec obliquae. Oculi ravidi vel nigrantes, Columella. ravi vel nigri, Varro. Galli sint εὐχάροποι τὰς ὄψεις καὶ [malim ] μελανόφθαλμοι, Florent. Cornarius vertit, aspectum pulchrum habeant, pro εὐχάρ. τὰς ὄψ. Andreas a Lacuna, aspectu venusto splendicent. Ego vocem εὐχάροπον Graecam esse non puto, sed χαροπόν tantum quae ravum significat: de qua multis egimus in leone. Rostrum breve, acutum, Varro. breve et aduncum, Columella. Palea rubra subalbicans, Varro. paleae ex rutilo albicantes, quae velut incanae barbae dependent, Columel. barba rosea, γένειον ῥοδίζον, Florentinus. Aures maximae candidissimaeque Columella. Collum varium aut aureolum, Varro. bene compactum et coloribus varium, (Τραχήλους ἔχοντες εὐπαγεῖς, καὶ ποικίλοι [lego ποικίλους] τοῖς χρώμασι,) Florent. Iubae variae vel ex auro flavae, per colla cervicesque in humeros diffusae, tum lata et muscolosa pectora, lacertos aeque (forte lacertosaque <lacertosaeque>) similes brachii, (locus videtur corruptus. Suspicor post lacertosaque comma aut punctum notandum. tum haec verba, Similes brachii alae, iungenda.) Alae alae, tum procerissimae . Caudae caudae duplici ordine, singulis utrinque prominentibus pinnis inflexae, Columella. caudae magnae, frequentibus pinnis, Varro. magnae et densae, Florent. Femina vasta, et frequenter horrentibus plumis hirta, (pilosa, Var.) Crura robusta, nec longa, (brevia, Var.) sed infestis velut sudibus (spiculis solidis et bene mucronatis, Florent.) nocenter armata, Columella, crura squamosa, crassa magis quam longa Florent. Ungues longi, Varro. Praeterea laudantur qui elati sunt, ac vociferantur saepe, in certamine pertinaces, Varro. qui pugnam ipsi non auspicentur, sed aggredientibus aliis fortiter repugnent, et acriter de illis se ulciscantur, Florent. Et animalia quae nocent gallinis non modo non pertimescant, sed etiam pro gallinis propugnent, Varro. {Mores} <Mares> autem quamvis non ad pugnam, neque ad victoriae laudem praeparentur, maxime tamen generosi probantur, ut sint elati, alacres, vigilaces, et ad saepius canendum prompti, nec qui facile terreantur. Nam interdum resistere debent, et protegere coniugalem gregem: quin attollentem minas serpentem vel aliud noxium animal interficere, Columella. Et rursus, Non probo pugnacem, nec rixosae libidinis marem. Nam plerumque caeteros infestat, et non patitur inire foeminas, cum ipse pluribus sufficere non queat. impedienda est itaque procacitas eius ampullaceo corio, quod cum in orbiculum formatum est, media pars eius rescinditur, et per excisam partem galli pes inseritur: eaque quasi compede cohibentur feri mores. Talibus autem maribus (gallinaceis vulgaribus) quinae singulis foeminae comparantur. Nam Rhodii generis, aut Medici propter gravitatem, neque patres nimis salaces, nec foecundae matres, quae tamen ternae singulis maritantur: et cum pauca ova posuerunt, inertes ad incubandum, multoque magis ad excudendum raro foetus suos educant. Itaque quibus cordi est ea genera propter corporum speciem possidere, cum exceperunt ova generosarum, vulgaribus gallinis subijciunt, et ab his exclusi pulli nutriuntur. Tanagrici plerunque Rhodiis, et Medicis amplitudine pares, non multum moribus a vernaculis distant, sicut et Chalcidici. Omnium tamen horum generum nothi sunt optimi pulli, quos conceptos ex peregrinis maribus, nostrates ediderunt. Nam et paternam speciem gerunt, et salacitatem foecunditatemque vernaculam retinent, Idem Columella. Huius igitur villatici generis non spernendus est reditus, si adhibeatur educandi scientia, quam plerique Graecorum, et praecipue celebravere Deliaci. sed et ii, quoniam procera corpora, et animos ad praelia pertinace{i}s requirebant, praecipue Tanagricum genus, et Rhodium probabant, nec minus Chalcidicum, et Medicum, quod ab imperito vulgo litera mutata Melicum appellatur. Nobis nostrum vernaculum maxime placet, omisso tamen illo studio Graecorum, qui ferocissimum quenque alitem certaminibus et pugnae praeparabant. nos enim censemus instituere vectigal industrii patrisfamilias, non rixosarum avium lanistae, cuius plerunque totum patrimonium pignus aleae victor gallinaceus pyctes abstulit, Idem. Nec tamen sequendum in seminio legendo Tanagricos ac Medicos et Chalcidicos: qui sine dubio sunt pulchri, et ad praeliandum inter se maxime idonei, sed ad partus sunt steriliores, Varro.

¶ De certaminibus gallorum. Galli alii, nempe ferociores, quorum usus ad certamina futurus sit eliguntur: alii, nempe salaciores, ad implendas gallinas, ut paulo superius dictum est ex Columella, qui avium lanistas aliquando totum patrimonium hoc certamine perdere ait. Maxime pugnaces esse Tanagricos, Rhodios, Chalcidicos et Medicos, dictum est et paulo ante, et supra in B. Victi galli silere solent, canere victores, Cicero. Si gallus cum altero pugnans vincatur, idcirco non canit, quod ex illa mala pugna spiritus fracti illi vocem supprimant. Cuius offensionis verecundia confusus, in primam quanque latebram sese occultat. Is autem qui ex certamine victoriam reportârit, tum oculorum eminentia, tum cervice erecta simul e cantus contentione insolenter effertur, et triumphanti similis est, Aelianus. Lego apud Alexandriam aves haberi {monosiros} <monosiras>, unde pugnaces subnascantur gallinacei, si bis aut ter ovis incubârint, Caelius. Perdices et gallinaceos (Gallos et coturnices, Diosco.) pugnaciores fieri putant, in cibum eorum additis adianti ramulis, Plinius. Gallinaceis mox compugnaturis allium in cibis obijcere solebant, quo acrius decertarent. Ex quo facetissime in veteri comoedia, ἐσκοροδισμένος, id est allio pastus, pro vehementi ac nimis in pugnam proclivi dicitur quandoque, Caelius. Pergami omnibus annis spectaculum gallorum publice {a}editur ceu gladiatorum, Plinius. De hoc et coturnicum certamine Pergami Athenisque celebrari solitis, plura

retuli supra in Coturnice E. Athenienses post victoriam eius belli, quod cum Persis gesserunt, legem constituerunt, quotannis ut certo die galli in theatro publice certarent: unde vero initium lex duxerit, dicam. Contra Barbaros cum Themistocles exercitum duceret, et gallos non ignaviter pugnantes animadvertisset, exercitum confirmavit, his verbis ad milites usus: At hi neque pro patria, neque pro penatibus, neque pro sepulchris maiorum, atque libertate, neque pro pueris mala sustinent: sed ut ne vincantur, neuter cedit alteri. Quae cum dixisset, Atheniensibus animum auxit. Itaque id factum, quod eis fuisset significatio (incitamentum) ad virtutem, ad similium factorum monumentum servari voluerunt, Gillius ex Aeliani lib. 2. Variorum. Gallinacei volunt vincere, ut aliae animantes innumerae pro sola victoria contendentes, Galenus lib. 5. de decretis Hippocratis. Vide etiam supra in D. Avium lanistae a Columella dicuntur, qui gallinas (gallos) parant, instruuntque ad certamen. qui mos hodieque durat apud Boëmos: ubi primores praeparant gallos gallinaceos pugnae quasi gladiatoriae, fiuntque sponsiones pretii non parvi, dum unusquisque pecuniam largam deponit, quam aufert dominus victoris gallinacei, Beroaldus. Circa Tarnasari urbem Indiae gallinaceos procerissimos videre memini: ex quorum sane acerrimis conflictibus summam voluptatem cepi. nam quotidie huic ludo per medios vicos Mahumetanorum animi causa opera dabatur, mirumque est Mahumetanorum pro hac re certamen. habent privi privos gallos gallinaceos, eosque committunt aliis, expositis quandoque pro alitum futura victoria utrinque aureis centenis singulo congressu. Conspicati sumus senis horis concertantes alites, nec prius illae modum proelio faciebant, quam occubuissent, Ludovicus Romanus <Patritius>.

¶ M. Varro principatum dat ad agros laetificandos turdorum fimo ex aviariis. proximum Columella columbariis, mox gallinariis facit, Plinius. Gallinaceum fimum mulieres nostrae laudant pro betonica altili, quae in vasis colitur: non item ad alia, quod multae inutiles herbae ex eo nascantur. ¶ Qui piscandi scientiam in Macedonia tenent, ut pisces quosdam fluviatiles variis distinctos coloribus, (poecilias puto Graece legi, sic dictos pisces) qui muscis in fluvio volitantibus vescuntur, capiant: purpurascente lana hamum circumvestiunt, et ad eandem lanam gallinacei pennas duas cerei coloris speciem gerentes accomodant et conglutinant, etc. Aelianus. Lac coagulatur etiam a domesticae gallinae pellicula, quae intra ventriculum stercori destinata est, echinus ab aspritudine Graecis appellata, ceu cortex quidam, Berytius apud Constantinum. ¶ Esca ad capiendos pisces magnos, omniaque marina, velut glaucos, orphos, et quaecunque sunt huiusmodi: Galli testiculi cum nucibus pineis torrefactis, ac tritis committuntur, ita ut sint testiculorum drachmae octo, nucum pinearum drachmae sedecim, teruntur autem in farinae speciem, fiuntque collyria, quorum esca pisces illectantur, Tarentinus in Geoponicis Graecis. ¶ Cur gallus, simia, serpens, canis, culeo parricidae inserantur, ex Hier. Cardano scriptum est in Simia E. ad finem. ¶ Seminarium munitum sit ad incursum gallinacei generis, Plin. ¶ Uvae florem in cibis si edere gallinacei, uvas non attingunt, Plin. Vide in Gallina E.

F.

De gallinacei generis totius in cibis usu, apparatu, et
salubritate, gallorum, gallinarum, et pullorum. De ovis tantum separatim dicetur
in Gallina F. item de Capo privatim quaedam.

In Alexandri Severi conviviis esse solebant gallinae, ova, etc. adhibeatur et anser diebus festis, maioribus autem festis diebus fasianus: ita ut aliquando et duo ponerentur, additis gallinaceis duobus, Lampridius. Pertinax imperator nimium illiberalis, amicis si quando de prandio suo mittere voluit, misit offulas binas, aut omasi partem, aliquando lumbos gallinaceos, Iulius Capitolinus. Hoc primum antiquis coenarum interdictis exceptum invenio iam lege C. Fannii consulis undecim annis ante tertium Punicum bellum, ne quid volucrum poneretur praeter unam gallinam, quae non esset altilis: Quod deinde caput translatum, per omnes leges ambulavit. Inventumque diverticulum est in fraude earum, gallinaceos quoque pascendi lacte madidis cibis. multo ita gratiores approbantur, Plin. Et mox cum de saginatione gallinarum dixisset, Nec tamen (inquit) in hoc mangonio quicquam totum placet, {hic} clune, alibi pectore tantum laudatis. Constat Messalinum Cottam Messalae oratoris filium palmas pedum ex anseribus torrere, atque patinis cum gallinaceorum cristis condire reperisse, Plinius. Heliogabalus saepe edit ad imitationem Apicii calcanea camelorum, et cristas vivis gallinaceis demptas, linguas pavonum et lusciniarum, quod qui ederet ab epilepsia tutus diceretur, Lampridius.

¶ Apparatus varii. Apicius lib. 5. Artis coquinariae, cum Conchiclas quasdam (sic dicta edulia a faba conch{id}e, ut puto) cum faba et cum pisa descripsisset: Aliter (inquit) conchiclam sic facies: Pullum lavas, exossas, concidis minutatim cepam, coriandrum, cerebella enervata: mittis in eundem pullum: liquamine, oleo et vino ferveat, cum coctus fuerit, concidis minutatim cepam et coriandrum, colas ibi pisam coctam non conditam, accipies conchiclam pro modo, componis varie: deinde teres piper, cuminum: suffundis ius de suo sibi. item in mortario ova duo dissolves, temperas, ius de suo sibi suffundis pisae integrae elixae, vel nucleis adornabis, et lento igni fervere facies, et inferes. Aliter conchicla farsilis, sive conchiclatus pullus vel porcellus: Exossas pullum a pectore, femora eius iungis in porrectum, surculo alligas, et impensam paras, et facies alternis pisam lotam,

cerebella, lucanicas, et caetera, teres piper, ligusticum, origanum et zingiber. liquamen suffundis, passo et vino temperabis. facies ut ferveat. et cum ferbuerit, mittis modice et {pisam} <impensam> cum condieris, alternis in pullo componis, omento tegis, et in operculo deponis, et in furnum mittis ut coquantur paulatim, et inferes.

EX EIUSDEM AUTHORIS LIBRO VI. CAP. IX.

¶ In pullo elixo ius crudum. Adijcies in mortarium anethi semen, mentam siccam, laseris radicem: suffundis acetum: adijcies caryotam: refundis liquamen, sinapis modicum et oleum: defruto temperas, et sic mittis {in pullum anethatum. Aliter pullus}. <Pullum anethatum:> Mellis modice, liquamine temperabis. {Lavas} <Levas>pullum coctum, et sabano mundo siccas, charaxas, et ius scissuris infundis, ut combibat: et cum conbiberit, assabis, et suo sibi iure {pertangis} <pinnis tangis>, piper asperges et inferes. Pullus Parthicus. Pullum aperies a navi (pectore forte. nam infra pullum farsilem a pectore aperiri iubet. Sed Humelbergius partem posteriorem ventris accipit) et in quadrato ornas: teres piper, ligusticum, carei modicum: suffundes liquamen: vino temperas: componis in cumana pullum, et condituram super pullum facies, laser et vinum {inter illas} <in tepida> dissolvis, et in pullum mittis simul et coques, piper asperges et inferes. Pullus oxyzomus. Olei acetabulum maiorem satis modice, liquaminis acetabulum minorem, aceti acetabulum perquam minorem, piperis scrupulos sex, petroselinum, porri fasciculum. Pullus Numidicus, (qualis apud Numidas condiri solebat, aut potius ex pullis gallinae Numidicae.) Pullum curas, elixas, lavas, lasere et pipere aspersum assas: teres piper, cuminum, coriandri semen, laseris radicem, rutam, caryotam, nucleos: suffundis acetum, mel, liquamen: et oleo temperabis. Cum ferbuerit, amylo obligas: pullum perfundis: piper asperges et inferes. Pullus laseratus. Aperies a navi: lavabis, ornabis et in cumana ponis: teres piper, ligusticum, {laser, vinum} <laser vivum>: suffundis liquamen: vino et liquamine temperabis, et mittis pullum: coctus si fuerit, pipere aspersum inferes. Pullus paroptus. Laseris modicum, piperis scrupulos sex, olei acetabulum, liquaminis acetabulum, petroselini modicum. Pullus elixus ex iure suo. Teres piper, cuminum, thymi modicum, f{o}eniculi semen, mentham, rutam, laseris radicem: suffundis acetum: adijcies caryotam et teres: melle, aceto, liquamine et oleo temperabis: pullum refrigeratum et siccatum mittis, quem perfusum inferes. Pullus elixus cum cucurbitis elixis. Iure suprascripto addito sinape perfundis et inferes. Pullus elixus cum colocasiis elixis. Supradicto iure perfundis et inferes. {Facit} <Facis> et in elixum cum olivis colymbadibus non valde (impletum,) ita ut laxamentum habeat, ne dissiliat dum coquitur in olla: submissum in sportellam cum bullierit, frequenter lavas et ponis ne dissiliat. Pullus Varianus, (a Vario Heliogabalo fortassis, alias Vardanus.) Pullum coques iure hoc: liquamine, oleo, vino: fasciculum porri, coriandri, satureiae: cum coctus fuerit, teres piper, nucleos cyathos duos, et ius de suo sibi suffundis, et fasciculos proijcies, lacte temperas, et reexinanies in mortarium supra pullum ut ferveat: obligas cum albamentis ovorum tritis: ponis in lance, et iure suprascripto perfundis. Hoc ius candidum appellatur. Pullus Frontonianus. Pullum praedura, condies liquamine, oleo mixto, cui mittis fasciculum anethi, porri, satureiae, et coriandri viridis et coques: ubi coctus fuerit, levabis eum, in lance defruto perfundes, piper asperges et inferes. Pullus tractogalatus, (a tracta et lacte quibus condiebatur, Humelbergius.) Pullum coques liquamine, oleo, vino: cui mittis fasciculum coriandri, cepam: deinde cum coctus fuerit, levabis eum de iure suo, et mittis in cacabum novum lac et salem modicum: mel et aquae minimum, id est tertiam partem, ponis ad ignem lentum ut tepescat: tractum confringis et mittis paulatim, assidue agitas ne uratur, pullum illic mittis integrum vel carptum, versabis in lance, quem perfundes iure tali. Piper, ligusticum, origanum: suffundis mel, et defrutum modicum: et ius de suo sibi temperas in cacabulo: facies ut bulliat: cum bullierit, amylo obligas et inferes. Pullus farsilis. Pullum sic ne aliquid in eo remaneat, a cervice expedies: teres piper, ligusticum, zingiber, pulpam caesam, alicam elixam, teres cerebellum ex iure coctum: ova confringis et commisces ut unum corpus efficias: liquamine temperas, et oleum modice mittis, piper integrum, nucleos abundantes, fac inpensam, et imples pullum, vel porcellum ita ut laxamentum habeat. Similiter et in capo facies. Accipies pullum et ornas ut supra: aperies illum a pectore, et omnibus eiectis coques. Pullus leucozomus. Accipias aquam et oleum Hispanum abundans, agitatur ut ex se ambulet et humorem consumat: postea cum coctus fuerit, quodcunque olei remanserit, inde levas: piper asperges, et inferes.

¶ In isicia de pullo. Olei floris lib. 1. liquaminis quartarium, piperis semuncia. Aliter de pullo. Piperis grana XXXI. conteres, mittis liquaminis optimi calicem, caraeni [caroeni] tantundem, aquae XI. mittes: et ad vaporem ignis pones. Isicia de pavo primum locum habent, ita si fricta fuerint ut callum vincant. secundum isicia de phasianis, tertium de cuniculis, quartum de pullis. Aliter, (Isicium amylatum.) Ossicula de pullis expromas, deinde mittis in cacabum porros, anethum, salem: cum cocta fuerint, addes piper, apii semen: deinde orindam (forte oryzam, cuius et paulo ante meminerat in simili isicio amylato. sed Humelbergius ex Hesychio orindam interpretatur semen simile sesamae, etc.) infusam teres: addes liquamen et passum vel defrutum, omnia misces et cum isiciis inferes, Apicius 2.2.

¶ Gallus cum oxyliparo apponitur Dipnosophistis apud Athenaeum lib. 8. Γαλεούς καὶ βατίδας ὅσα τε τῶν γενῶν ἐν ὀξυλιπάρῳ τρίμματι σκευάζεται, Timocles Comicus. Est autem forte oxyliparum trimma

seu condimentum, idem aut simile quale supra in pullo oxyzomo Apicius descripsit, quod conficitur aceto, liquamine et oleo quae lipara, id est pinguia sunt, etc. Invenio oxyliparon genus esse iuris in quo raiae ac caeteri eius naturae pisces mandi soleant, Hermolaus. ¶ Qui morbo regio aestivo laborat, obsonium edat pullum gallinaceum percoctum, probe conditum cum cepa, coriandro, caseo, sale, sesamo, et uva passa alba, Hippocrates in libro de internis affectionibus. Egregia quaedam condimenta pro pullis coctis describit Ant. G<u>ainerius in capite de restaurando appetitu. ¶ Pullus in agresta. Pullum cum salita carne decoquito: ubi semicoctus fuerit, grana uvae sublatis e medio vinaceis, in cacabum ferventem indito: petroselinum et mentham minutatim concidito, piper et crocum in pulverem conterito. Haec omnia in cacabum, ubi pullastra cocta fuerit, conijcito, ac patinam statim facito. Hoc obsonio nil salubrius, admodum enim alit, facile concoquitur. stomacho, cordi, hepati, renibus convenit, ac bilem reprimit, Platina lib. 6. cap. 16. Et mox cap. 17. Pullus assus. Pullum bene depilatum, exinanitum et lotum assabis. asso, atque in patinam imposito, antequam refrige<r>at, aut succum mali medici, aut agrestam cum aqua rosacea, saccaro ac cinnamo bene trito infundes, convivisque appones. Hoc Bucino non displicet, qui acria (acida) simul ac dulcia appetit, ut bilem reprimat et corpus obeset. Idem 6.9. praescribit quomodo paretur pastillus ex quavis carne animantis cicuris, ut vituli, capi, gallinae et similium. Eiusdem e lib. 6. cap. 15. de porcello lactente condimentis quibusdam farciendo assandoque verba recitavi in Sue G. Idem autem (inquit) fieri potest ex <ansere>, anate, <gru{a}e>, capo, pullastra. ¶ Qui icteri prima specie laborat, obsonium edat pullum gallinaceum percoctum probe conditum cum cepa, coriandro, caseo, sale, sesamo et uva passa alba, Hippocrates in libro de internis affectionibus. ¶ Ex capis aut pullastris Mirause Catellonicum, Platinae verbis describemus in Capo F. ¶ E pullastris pastilli, ex libro Germanico Baltasaris Stendelii. Pastillo confecto pullastras rite paratas membris confractis impone: et pro magnitudine pastilli tria aut quatuor ova addito, salem, et zinziber satis abunde. per aestatem convenit etiam uvas passas Corinthiacas addi, ut caponibus quoque et aliquid butyri recentis. operculum etiam facies quale pro pastillo e capone praescribitur, et ovis illines. Horis duabus coques. Quod si frigidum habere malis, ius per foramen superius effundito, et pingui separato flatu, idem rursus affundito. Cum pulli in olla operta coquuntur, vel assantur potius in butyro, affuso etiam vino modico cum semiassi sunt, nostri hoc genus cocturae vocant verdempffen. Latine forsan suffocare dixeris, quemadmodum ova pnicta, id est suffocata Graeci efferunt. Sunt qui uvarum acinos cum pullo in olla operta coquant. deinde conterunt, exprimunt, et rursus ad pullum affundunt cum butyro, Baltasar Stendelius. Et rursus ad idem, Pullos rite paratos in ollam inde, vinum et ius carnium affunde, cum modico salis et aromatici pollinis crocei. quod si iusculum crassius desideras, segmenta duo panis albi tosta bullienti iuri inijcito, cum ferbuerint, extractis una cum iecore tritis exprimito succum colando per aromaticum pollinem, et rursus affundito, et perfecte coqui sinito. Sunt qui limonum (quae poma sunt de genere citreorum) segmenta cum pullis elixant, quae deinde iis cum inferuntur imponunt, etc. ¶ Pullos elixos vel suffocatos, ut diximus, nostri aliquando cum pisis recentibus seorsim coctis inferre solent. ¶ Gelu cum expresso succo carnis gallinacei pulli, in Gallia usitatum pro febrientibus et aliis ad vires restaurandas. Carnem pulli et pedes vituli aut vervecis discoques donec caro incipiat dissolvi, tum percolabis et exprimes succum, cui adijcies bonam partem sacchari ac pollinis cinnamomi: purificabis cum albuminibus et testis ovorum, colabis denuo, addesque crocum, aut aliud quippiam pro colore quem {desyderas} <desideras>, viride, rubrum, etc. si acidum placuerit, aceti aliquid, vel rob, id est defrutum aliquod eius saporis, ut de ribes aut berberis addi potest. ¶ Cibarium contusum: Gallinam vel caponem percoquito donec carnes bene mollescant, et in pila pulpam una cum ossibus contunde. quod si parum carnis fuerit, licebit etiam segmenta albissimi panis simul conterere. tum una cum iure omnia per aeneum vas colatorium exprimes, modicum generosi vini, et croci aromatumque quantum satis videbitur adijcies, et coques aliquandiu, cum inferre volueris, panem tostum subijcies, interdum ova extra testam in aqua cocta impones. Reliquias etiam gallinarum et caponum a mensa, carnes scilicet cum ossibus aliqui tundunt, et ferculum parant: cui nonnulli elixum hepar agninum contusum adijciunt. Hic cibus puerperis, et iis qui venam secuerint convenit, Baltasar Stendelius.

¶ Si vespertinus subito te oppresserit hospes, | Ne gallina malum responset dura palato, | Doctus eris vivam misto mersare {falerno} <Falerno>: | Hoc teneram faciet, Horatius 2. Serm. Nux pullo inclusa illum longe celerius coqui facit, Cor. Agrippa. ¶ In pastillum gallinaceum. Cristas pullorum trifariam, iecuscula quadrifariam dividito: testiculos integros relinquito, laridum tessellatim concidito, nec tundito. duas aut tres uncias vitulinae adipis minutatim concidito, aut loco adipis medullam bubulam aut vitulinam addito. Gingiberis, cinnami, saccari, quantum satis erit sumito. Haecque omnia cum cerasis acribus (acidis) ac siccis ad quadraginta misceto, inditoque in pastillum ad id apte ex farina subacta factum. In furno aut sub textu in foco decoqui potest. Semicoctum ubi fuerit, duo vitella ovorum disfracta, modicum croci et agrestae superinfundes, Platina 6. 38. ¶ Edulium in asthmate et aliis affectionibus pectoris, cum aegri infirmi sunt admodum. Pullum vel gallinam iuvenem pinguem cum ordeo puro discoquito donec liquefiat, tum tere pullum pulpa et ossibus, et parum ptisanae infunde, exprime, cola. praestabit quidem pullo dum teritur aquam rosaceam affundere,

et diligenter miscere, Arnoldus in libro de aquis. Idem in libro de conservanda sanitate: Album ferculum (inquit) de pullis gallinarum frequenter sumi poterit, modo ne fiat de pulpis effilatis, (sic loquitur) sed ex transverso subtiliter incisis: et postea contritis ac ligatis cum lacte amygdalarum, paucove amylo aut polline oryzae. ¶ Ius gallinaceum cum amygdalis: Cape tibi selibram amygdalarum, tres ovorum vitellos exiguos, iecuscula gallinarum, panis e simila modum duorum ovorum, cremae lactis quantum semiobolo emitur, ius gallinae veteris perfecte coctum. Tum amygdalas contusas cum iure percolando exprime, et da. Vel pone prius in hoc iure sic parato pullum prius coctum, et modice simul effervere sinito, ut densiusculum fiat: et modicum cinnamomi, caryophyllorum salisque addito, Baltasar Stendelius. Ex eodem ius viride pro gallina (aut pullo): Pyret<h>ro, sampsucho, petroselino minutatim dissectis vinum affunde, simul agita, saccharum et aromatis aliquid adde, et affunde iuri in quo gallina cocta est: nec amplius coquito ne color viridis evanescat. Conditura pro gallinis elixis: Gallinam elixam integram, vel in partes divisam, bene purgatam in ollam inde, permodicum aquae affunde cum pauco vino dulci, et butyri modicum adde, et pollinis aromatici nonnihil de macere, cinnamomo, caryophyllis. Cura diligenter ne diutius ad ignem maneat hoc ferculum. fit enim prorsus inutile. Tolles cum ad russum colorem gallina vergit, et ius mediocre habet. Si dulce placuerit, saccarum per se vel cum aromatibus adijcies. Aliud edulium de pullis vel capis cum pane tosto, etc. ex eodem. ipse Germanice vocat plutzte huener. Pullos aut capos assos frustatim dissectos saccharo cum aromatibus condies, ac vino dulci perfundes, imponesque segmentis e pane albo tostis eodem vino dulci madentibus. frigidum impones. Condimentum quo gallina vel pullus farcitur. iecur et ventriculum e gallina manu diligenter eximes, ita ne quid frangas. haec minutatim concisa cum ovo permisce, et croceum colorem adde si placet. addes et olus viride concisum, vel uvas passas minores: his immissis pollinem aromaticum affundes et ventrem gallinae religabis, eamque in olla coques eo genere quod suffucationem vocant, (verdempffen). Caeterum pro gallina assanda, condimentum hoc in patella mixtum cum ovo subiges, et in ventrem immittes, Idem. Praescribit et alios quosdam modos, (ein angelegre henn/knödle von hennen<)> quos brevitatis gratia relinquo.¶ Aliqui gallinam pullam in optimo vino albo discoquunt, et dissolutam coctione diutina exprimunt, colantque ius, et cum ovi vitello ad ignem miscent. hac sorbitione prostratas aegrorum vires mirifice restaurari aiunt. ¶ Liquamen quomodo fiat ex adipe gallinaceo et anserino, vide in Sue F. ex Platina ¶ Porcelli dimidia parte assi et dimidia elixi, fartique turdis ac ventriculis gallinaceis, Athenaeus meminit libro 9. ¶ Mutagenat, est cibus qui fit in aliquo vase cum lacte seminum communium (cucurbitarum generis,) iure gallinae et vitellis ovorum. conditur autem saccharo et polline qui constat cinnamomo, spica, cubebis, calamo aromatico et cari semine. coquitur ad ignem, et apposita super vas testa calida, Sylvaticus.

¶ Ex volucrium genere gallinae (gallinaceum genus) omnibus praestant. sint autem altiles, Aëtius in cura colici affectus. Avium caro minus nutrit quam quadrupedum, sed facilius concoquitur, praecipue perdicis, attagenis, columbae, gallinae et galli, Galenus 3. de alimentis. Idem in libro de cibis boni et mali succi enumerans cibaria laudata, et neque tenuem neque crassum succum (aut sanguinem) gignentia, adnumerat ex avibus gallos et gallinas, etc. quod et in aliis libris ab eo repetitur, et secutis eum authoribus aliis. Temperatum bonumque sanguinem ornithopula (id est pulli gallinacei) gignunt nec tenuem nec crassum plus iusto, Simeon Sethi. Gallinae (et pullorum gallinaceorum, Sethi) caro facile concoquitur, Galenus in libro de diff. continui. Minus suavis est quam phasiani, sed similis ei in coctione et nutrimento, Ibidem. Gallinae caro accomoda est siccis, Galen. 6. de sanit. tuenda. Gallinacei utiles sunt calidis et siccis, Idem 8. Methodi. Gallinae co<ho>rtales non edendae sunt homini qui {ociose} <otiose> vivat, sed montanae potius, Idem in libro de atten. victu. Gallinacei pulli prosunt iis qui minus se exercent et otiosis, (hoc Galenus non concedit, cuius haec sunt verba: Gallinaceae carnis usum, iis quibus ratione victus tenui opus est, exercitatis quidem non prohibeo, praesertim earum quae in montibus fuerint educatae, at qui se non exercent, iis gallinacea carne minus utendum est. alis tamen gallinarum vel in tenui victus ratione vesci licebit: quanquam neque viscera, neque gallinaceorum testes huic diaetae sunt idonea.) et simul quibus facile obstruuntur meatus. his insuper qui stomachum calidum habent, unaque alvum promovent, Symeon Sethi. Gallinarum (vel gallinaceorum pullorum) caro secundo loco est quo ad bonum succum generandum post attagenas, praesertim si pinguis fuerit. talis etiam corpus humectat et otiosos iuvat, coloremque bonum comparat, et genitali semini adijcit, et cerebri substantiam auget. et in primis earum (vel pullorum) medulla. haec enim cerebrum abunde nutrit. et idcirco aiunt, quod his qui leviori ingenio ac mente sunt, prodest, Idem. Caro pullorum gallinaceorum (gallinarum alfethi) intellectum auget. vocem clariorem reddit, et genituram in iuvenibus auget, Avicenna. Gallorum veterum caro astringit, ius solvit. (vide infra in G.) gallinarum vero ius astringit, Galenus in opere de simplicibus, et ad Pisonem. Galli excipiuntur a cibis ictericorum, nisi moderate carnosi fuerint, in libello de cura icteri qui Galeno adscribitur. Pullus cohortalis quo tenerior est, eo minus alimenti praestat, Celsus. Inter aves melior est caro alduragi, (id est francolini, Bellunensis) et gallinarum est subtilior ea. et non sunt cum nutrimento carnium alchabugi, et altaiaigi et altedarigi, Avicenna. Gallinae succum gignunt temperatum, nam neque calidae sunt, ut facile in bilem abeant:

nec frigidae, ut pituitam augeant. Itaque nescimus qua ratione vulgus et medici quidam podagricis eas interdicant ceu podagram generantes, quod si fieret, nullam certam ob causam, sed occulta quodam proprietate contingeret. ab authoribus quidem nihil huius modi proditum est. (Putavit Aristoteles eum qui aliquandiu gallinas pingues esitaverit, inducere h{a}ereditatem haemorroidum et podagrae, Rasis.) Coloris bonitatem faciunt: et cerebella earum substantiam cerebri augent, ac sensus acuunt. Ipsae in cibo conveniunt convalescentibus et otiosis, praecipue pulli et antequam coierint, Elluchasem. Idem in tabulis laudat eas quae pascantur viridi et libero campo: genituram augere scribit et cerebrum, exercitio utentibus convenire, praesertim cum bono vino odorato: temperatis, pueris, vere. calidas esse temperate, vel in secundo abscessu. gallos vero calidos et siccos in secundo. praeferri ex eis qui vocis temperatae sunt, stomachum roborare. convenire frigidis, decrepitis, hyeme: nutrimentum ex eis non laudari. ¶ Gallina est temperatae carnis et levis, Albert. ¶ Galli caro durior quam gallinae est, Idem. Decrepiti galli carnes teneriores sunt quam iunioris, et si quid inest viscosum decoctione consumitur, Idem.

¶ Caro gallinarum iuvenum est calida et humida, licet parum: unde Galenus temperatam esse scripsit. pulchrum colorem efficit, quamobrem a mulieribus appetitur. Sed nimis annosarum caro frigida est et sicca, difficilis concoctu, sicut et gallorum et caponum decrepitorum. Avicenna tertia primi: Praestant (inquit) gallinae quae in ventre agni aut hoedi assantur. earum enim humiditates conservantur. Pullorum marium caro est temperata, ad humiditatem declinans quod ad nos. facile concoquitur, sanguinem laudabilem gignit, appetitum roborat, omnibus fere temperamentis conveniens. ius eorum humores aequat et ventrem solvit Avicennae. ius vero gallinarum magis nutrit. Pullastrarum vero caro humidior et minus calida est, non aeque sanis conveniens, sed magis intemperatis quibusdam. ex his earum quae nondum peperere caro, mediocriter pinguis, proba et temperata est Avicennae. Gallina siccior est quam pulli, et ventrem nonnihil astringit, quem pulli humectant, quare elixae magis quam assae gallinae sunt comedendae, Isaac.

¶ Electio. Galli gallinaeque veteres improbantur. eliguntur pulli mediocriter pingues, Savonarola. Mares antequam cantent aut coëant: foeminae antequam pariant, (cum parere incipiunt, Arnoldus Villanov.) Idem, Sym. Sethi, Avicenna, Rasis, Elluchasem. Capos praepingues assos medios inter maciem et pinguedinem comedes. idem fiet de gallina et pullastra, Platina. His tamquam saluberrimis vesci< >debent quotidie vel maiori ex parte, quicunque sanitatis rationem habent, Elluchasem. Gallinae meliores sunt hyeme. quia tum minus foetu exhauriuntur. Pulli vero aestate dum tritura fit, dumque adhuc de vite omphacium pendet, esui meliores habentur: masculi tamen magis quam foemellae, Platina. Galli ante interfectionem fatigari debent, Elluchasem. Gallinae (parum iuvenes scilicet, quo minus durae sint) statim occisae eviscerari debent, et suspendi a matutino tempore usque ad vespertinum, vel contra, Arnoldus de Villanov. Vulgo experimento cognitum est pullos albos in ventriculo non facile coqui, ut Gilb. Anglicus scribit. Marsilius tamen praefert albos pro hecticis, tanquam minus calidos, {Gaynerius} <Guainerius>. Gallinas albas nigris aliqui suaviores esse tradunt, Chrysippus apud Athenaeum. Gallorum et gallinarum caro alimenti est inter aves optimi. quia facile in sanguinem vertitur, et parum excrementosa est. Caro autem gallinarum est melior quam gallorum, nisi sint castrati. nigrarum quoque et quae nondum peperunt caro est melior et levior. Veterum autem, praecipue gallorum, caro nitrosa est et salsa, cibo inepta, Sylvius. Gallinas autem carnem tunc habere suavissimam, cum non alimento abunde eis exhibito, ipsae suis pedibus scalpentes non sine labore cibum inveniunt, Clemens 2. Stromat.

¶ Hippocrates in libro de internis affectionibus, A pituita (inquit) maxime in aquam intercutem transitus fit, etc. in hac qui curabilis est, obsonium edat carnem galli assatam et calidam, etc. Et rursus, Qui pituita alba laborat, etc. in coena utatur galli carnibus et suis tritis. In morbo crasso etiam a pituita putrefacta obsonium e gallinaceo pullo cocto commendat. Et alibi in eodem libro, Ab {hepate} <hepati> laborans aqua intercute, etc. galli carnem assatam calidam habeat. ¶ Aretaeus in curatione cephalaeae carnes nuper interfecti galli laudat. Morsus a cane rabido pullorum ius sorbeat, Arnoldus de Villan.  ¶ Qui gallinaceam carnem esitaverint, non statim lac acidum (oxygala) sumant: quoniam observatum est colicos morbos inde fieri, Sym. Sethi.

¶ Gallinarum ius astringit, gallorum vero veterum ventrem solvit, ut scribit Galenus lib. 11. de simplicib. et in libro de attenu. victu. Vide mox in G.

¶ Gallinarum sanguis non est inferior sanguine suum, sed multo peior leporino. sunt qui eo vescantur, Galenus lib. 3. de alimentis. Et rursus lib. 10. de simplicib. cap. 4. Non pauci (inquit) pro alimento habent sanguinem leporis et gallinarum, et ex iis etiam qui urbes incolunt complures.

¶ Patina ex capitibus et interaneis caponum et gallinarum: Gallinarum atque avium iecuscula, pulmones, pedes, capita et colla, bene lavabis. Lota et elixa in patinam sine iure transferes. Indes acetum, mentham, petroselinum, inspergesque piper aut cinnamum, ac statim convivis appones, Platina.

¶ Gallinaceorum cristae et paleae nec probandae nec improbandae sunt, Galenus libro tertio de alimentis.

¶ Ventres et hepat<i>a anserum pinguium, deinde gallinarum pinguium omnibus praeferuntur, Elluchasem. Ventriculus volatilium si concoquatur, uberrime nutrit. Gallinae quidem et anseris

praestantissimus est, Galenus in libro de cibis boni et mali succi. Ventriculi in cibo laudantur prae intestinis, praesertim altilium gallinarum, magisque etiam anserum. Sunt enim perquam suaves: caeterum crassi durique, eoque ad concoquendum difficiles: sed quibus semel coctis multum alimenti insit, Galenus si bene memini. Ventriculi animalium non laudantur in cibo, praeter ventriculum gallinarum, aut anserum, aut gruis, Arnoldus Villanov.

¶ Gallinarum alae bene coquuntur, et bene nutriunt. conveniunt e balneis redeunti. item in victu attenuante, Galenus in diversis locis. Alae avium in cibum sumptae saluberrimi sunt alimenti, praecipue autem gallinarum, sunt qui et anserinas his addant, frequenti enim motu si quid mali succi inest, purgatur. Similiter quoque anserina et gallinacea colla (quam) caeterarum volatilium meliora putantur, si sanguine intercutaneo caruerint, Platina. Gallinaceorum lacte nutritorum alae et testes in siccitatibus conveniunt, Galenus 7. Methodi. ¶ Inter hepat<i>a primatus anserino: quod ut humidius et tenerius est, ita sapore suavius: secunda laus hepati gallinaceo, Rasis ex Galeno. ¶ Gigeria, intestina gallinarum cum his et ita (forte, cum gallinis ita) cocta, Lucilius lib. 8. Gigeria sunt sive adeo hepetia, (hepatia,) Nonius. Quidam sic citant, Gigeria sine oleo, his vescamur alacriter. Intestina gallinarum cum rebus aliis incocta, veteres gigleria vocabant, Hermolaus. ¶ Gallinacei testes et viscera non conveniunt in victu attenuante, Galenus. ¶ Gallinaceorum renes, testes et iecur, praesertim altilium, boni succi sunt, Galenus. Testes eorum suavissimi sunt, et probum alimentum corpori conferunt, Idem. 3. de alimentis. Et rursus, Per omnia optimi sunt. In siccitatibus (affectibus et constitutionib. siccis) conveniunt, Idem 7. Methodi. Gallorum lacte altorum testes utiles sunt in syncope ex succis tenuibus, Idem. 12. Methodi. Cur gallinaceorum testes, quos lacte saginant, amplissimi et concoctu faciles fiant, causam adfert Alexander Aphrodisiensis in Problematibus 2. 73. interprete Gaza. Testes galli (alias galli castrati. qui scilicet a castrando eximuntur) laudabiles sunt et faciles concoctu, Avicenna. Languentibus dari consueverunt, Galenus in Commentario in librum de victus rat. in morb. ac. dandi in tertiana, Idem ad Glauconem. Iis qui ex syncope marasmo contabescunt, testiculos gallorum, quos Graeci orchis et parastatas appellant, dare oportet. perpetuo enim omnibus hectica laborantibus commodi existunt, cum abunde nutrire et vires augere possint, ubi probe concocti fuerint, quapropter id alimenti semper exhibendum est, ubi vires nondum ad extremum collapsae fuerint. quod enim praesidium deinceps esse potest, si natura alimentum concoquere non possit? Alex. Trallianus. Gallinaceos praeparamus (in usum praecipue hecticorum et phthisicorum) pane in lac acidum et serosum merso si ante nutrimus quam iugulemus, ut testes habeant gratissimos et praestantissimos: idque ante coitum, ne virus ex semine oleant. sic enim boni sunt succi, valide nutriunt, facile coquentur, Sylvius citans Galeni librum 3. de aliment. ¶ Gallinaceorum testes subinde si a conceptu edat mulier, mares in utero fieri dicuntur, Plinius.

G.

DE REMEDIIS EX OMNI GALLINACEO GENERE, GALLIS, GALLINIS,
pullis, eorumque partibus et excrementis. De ovis tantum seorsim
agetur in Gallina G.

Morbo regio resistit gallina, si sit luteis pedibus prius aqua purificatis, dein collutis vino quod bibatur, Plinius. Gallinaceum pinguem verno tempore dempta cute et interaneis, sale fartum in umbra suspendito, donec arefiat: mox illum exossato, atque una cum sale conterito, in vitrea hamula ad usus servato, obolis duobus si bibitur, mire Venerem concitare dicitur, Alexand. Benedictus. ¶ Mirabile remedium in arthritide a muliere quadam, et adhibetur in quovis loco ubi iuncturae exeunt (forte, existunt.) Gallina bene habita quadrima, absinthio referta, coquatur in tribus situlis aquae ad duarum partium consumptionem. hinc aeger foveatur (vaporetur, fiat stuffa,) bis quotidie donec liberetur, fricando semper ad inferiora, Additiones ad practicam Varignanae. ¶ Pullas et capos iure et carne viperarum cum pane subactis nutrivit Matthaeus Gradi ad usque deplumationem, curaturus horum esu elephanticos, Sylvius. Serpentem varium, qui inter alios minimum habet veneni, et Germanice vocatur ein huf (vocem a librariis corruptam conijcio) cum tritico coque, deinde sic cocto tritico gallinam pasce, et idem ius pro potu praebe. Huius gallinae carnibus accipiter pastus pennas mutabit, et morbum, si quem habet, expellet, Albertus. ¶ Ex gallo vulturino vivo remedium ad elephantiasin Aetius praescribit, ut recitabimus in Vulture G. qualis autem hic gallus sit non docet. idem quidem remedium ex vulture etiam fieri ait.

¶ Ius. Ad uteros: Gallinam iugulato et festucam lineo panniculo involutam intra avem conde, eamque consuito, elixato, et ius potui dato, Author Euporistorum quae Galeno tribuuntur 3. 237. Gallinarum ius simplex alvum retinere, veterum autem gallorum eandem subducere experti sumus, Galenus lib. 11. de simplicibus et in libro de theriaca ad Pisonem. Gallinarum iuniorum ius simplex ad temperanda humorum vitia datur, et in ardoribus stomachi utile est, Dioscorides. Graece legitur, δίδεται ἐπικράσεως χάριν τῶν φαυλοτήτων. cum Galenus de eodem scribat, ὅτι ἐπικρατήτικῆς ἐστι δυνάμεως, hoc est facultatem cohibendi et astringendi habere, videtur autem utrunque vere dici, ut et ἐπικρατητικόν hoc ius sit, id est fluxiones reprimat: et ἐπικεραστικόν, hoc est humorum acrimoniam temperet. Marcellus Vergilius Dioscoridis interpres, haec verba δίδεται ἐπικράσεως χάριν φαυλοτήτων,

sic reddidit in annotationibus: Datur ad emendanda in homine temperamenti sui vitia, quod minime probo, quum et verba Graeca repugnent, et temperamenti vitia etiam contraria esse possint. Idem ostendit se hunc locum de galli iunioris iure, in Graecis codicibus Dioscoridis pl{a}erisque omnibus uno excepto non reperisse, in vetere tamen Latina translatione, et apud Serapionem quoque extare. Ad sensum quidem necessarius est perficiendum, et sententiam veram continet. Ius gallinarum, si aestate in eo grana uvae immaturae decoquantur, bilem extinguit, Nic. Massa. Alvum cit et gallinaceorum decoct<or>um ius, et acria mollit, Plinius. Sed acria mollire, id est mordaces humores temperare, gallinarum iuri magis convenire iudico, earumque iuniorum: gallinaceorum minus, et minime quidem veterum, cui ipsi tamen alvum ciendi facultas maior. Ius gallinae iuvenis et pinguis temperat complexionem, et est optima medicina leprosis, Averrois. Ius e gallinaceo dysentericis medetur, sed veteris gallinacei vehementius{.} salsum ius alvum cit, Plinius. hic quoque ut galli iunioris ius in dysenteria prodesse facile concesserim, ita an veteris quoque gallinacei ius ei conveniat, addubito: et verbum vehementius ita interpretari malim, quasi hoc ius vehementius magisque medicamentosum sit, quam ut dysentericos iuvet: non autem quasi vehementius aut efficacius illis medeatur. Itaque galli iunioris ius dysenterijs utile dixerim, veteris inutile, salsum insuper noxium. Si torminosi vel coeliaci propter frequentes desurrectiones viribus deficientur, dandum erit eis ius gallinae pinguis excoctae cum butyro, Marcellus. In iliaco affectu (inquit Aretaeus, Iunio Paulo Crasso Patav. Interprete) alimenta alvum ducentia exhibeantur, ut iuscula gallinarum. Ad inflammationes tonsillarum et anginas gallinae hoedive iusculo utere, Galenus Euporiston 2.15. Cava iecoris purgat galli veteris ius, Trallianus. Ius e vetere gallinaceo alvum deiicit. abiectis itaque interaneis salem conijci oportet. et consuto ventre decoqui in viginti sextariis aquae, donec ad tre{i}s heminas (Marcellus Vergilius suspicatur sextariorum et heminarum numeros, pro rei necessitate maiores, vitiumque in eorum notis forte esse. Plinius quidem in tribus congiis, id est octodecim heminis coqui iubet) redigantur: totum id refrigeratum sub divo, datur. Aliqui incoquunt brassicam marinam, mercurialem, cnicum, aut filiculam. Crudos humores crassosque, atram bilem, et strigmenta elicit. prodest longis febribus, suspiriis, articulariis morbis, et inflationibus stomachi, Dioscor. Ius e gallinaceo alvum solvit. Validius e vetere gallinaceo. Prodest et contra longinquas febres, et torpentibus membris tremulisque, et articulariis morbis, et capitis doloribus, epiphoris, inflationibus, fastidiis, incipienti tenesmo, iocineri, renibus, vesicae: contra cruditates, suspiria. Itaque etiam faciendi eius extant praecepta. Efficacius enim cocti cum olere marino, aut cybio (cnico forte, ut Dioscorides) aut cappari, aut apio, aut herba mercuriali, aut polypodio, aut anetho: utilissime autem in congiis tribus aquae ad tres heminas (id est libras fere) cum supradictis herbis, et refrigeratum sub divo dari tempestivi<u>s antecedente vomitione, Plinius. Ius e gallo vetere (inquit Avicenna 2. 296.) ex Galeni praescripto sic fit. Gallus nutritus cursu fatigetur donec cadat, tum decolletur et exenteratus impleatur sale, consuaturque filo, et coquatur in viginti sextariis aquae usque ad tres cotylas, et id omne semel bibatur. quod si polypodium et anethum adiiciantur, utile erit adversus articulorum dolorem ac tremorem, etc. ut Dioscorides. Et rursus, Ius galli veteris cum polypodio et anetho in colico affectu saluberrimum est. Febribus aut longis galli nova iura vetusti | Subveniunt, etiam tremulis medicantia membris, Serenus. Decrepitorum gallorum caro (inquit Io. Mesue lib. 2. de purgantibus cap. 23. Iacobo Sylvio paraphraste) nitrosa et salsa, cibo inepta, medicamentosa est, iure suo maxime. potissimum vero gallorum ruforum, qui ad motum sint alacres, ad coitum ardentes, ad dimicandum fortes, obesorum et macrorum medii: quoque vetustiores, eo magis sunt medicamentosi Galeno. Id ius ob nitrosam et salsam substantiam calidum est, lavat, terget, tenuat, flatus dissipat, cum semine anethi vel dauci et polypodio et sale gemmae coctum: et dolorem ventriculi, coli, ilium, renum, a flatibus ortum sedat, obstructa aperit. Purgat pituitam quidem cum turbit et cnico, ob id confert arthriticis doloribus ex hac natis, melancholiam vero cum epithymo et polypodio: et cum iisdem, atque thymo, hyssopo, anetho et sale gemmae, arthriticis confert. Gallus autem furfure a Galeno nutritus, aliis etiam melle et pauco sale, plurimum fatigetur vel a nobis venantibus, vel potius dimicando, decapitatus, et exenteratus cum sale, aut sale gemmae, igne lento, aqua sufficiente coquatur ad duarum aquae partium consumptionem: aliis atque aliis simul incoctis pro variis medicorum scopis. Potatur eius decoctum ad libras duas, Haec ille. Hierocles in Hippiatricis curationem equi anhelosi praescribens, inter caetera oleum laurinum, rosaceum, crocum, vinum vetus, etc. simul decoqui iubet una cum gallinaceo, et hoc decoctum una cum hydromelite et ovo per dies sex in equi nares infundi. Veteris galli iure usi sunt frequenter prisci pro medicamento alvum molliente, et ad ichores educendos. alvum mire proritat, si satis copiose sumatur, hoc est ad tres vel quatuor communes pateras. (nam una patera nihil efficit. alibi a libra una ad duas bibi iubet.) in qua copia potum etiam capi ius ventrem emollit. gallinacei vero pulli ius etiamsi multo copiosius hauriatur, nihil omnino educet. Sed plura de his iuribus scripsi in Commentariis nostris in librum de ratione victus in morb. acut. Antonius Musa Bras{s}av. Et rursus, Ius e vetere gallo atram bilem educere, ut Serapio scribit, cum experirer verum esse non reperi. Lenit enim et ea solum educit quae in ventriculo et intestinis continentur. Senam quandoque miscui, et atram bilem eduxit: alias turbit, pro pituita detrahenda: alias myrobalanos citrinos [myrobalana citrina] pro bile flava. Iura decrepitorum gallorum prosunt

asthmati et defectum cordis patientibus, Albertus. Amatus Lusitanus pro muliere quadragenaria, quae maximo dolore ab ore ventriculi ad imum pectinem cruciabatur, febricitabat, vomebat, nec quicquam alvo reddebat, post caetera remedia, ius galli praescripsit huiusmodi. Gallum veterem quatuor ad minimum annorum, defatigatum interfice, et exenterato immitte, salis gemmae drachmas tres, seminis cnici, polypodii de quercu recentis et contusi, ana unciam unam, seminis dauci, anethi, am<m>eos, ana semunciam. turbith drachmas tres. misce et in libris duodecim aquae fiat decoctio ad medias, Huius decoctionis (inquit) uncias sex ieiuna bibebat: et ex eadem interdum clyster parabatur, quibus alvus secessit, ac dolor ex toto levatus est. Alypon ad purgationem datur e gallinaceo iure, Plinius. Lathyridis grana stomachum laedunt, itaque inventum est, ut cum pisce aut iure gallinacei sumerentur, Idem. Alvo solvendae Mercurialis decoquitur quantum manus capiat, in duobus sextariis aquae ad dimidias, bibitur sale et melle admixto, nec non cum ungula suis aut gallinaceo decoctum salubrius, Plinius. Heliotropii tricocci illitum semen, et potum in iure gallinacei decoctum, aut cum beta et lente, spinae ac lumborum sanguinem corruptum trahit, Idem. Clyster ad omnem colicam ex descriptione Io. Goevroti medici regis Galliarum. Gallus quem vetustissimum inveneris, virgis verberatus decolletur, et in situlam aquae inijciatur. deplumati exenteratique ventri immittantur haec medicamenta: Anisi, {foeniculi} <faeniculi>, cumini, polypodii, seminis {cneci} <cnici>, singulorum semuncia. turpet<h>i, senae, agarici in subtili linteo ligati, de singulis drachmae binae. florum {chamaemali} <chamaemeli> manipulus. decoquantur usque ad ossium separationem. Huius decocti libra cum oleis de anetho et de {chamaemalo} <chamaemelo> (duabus vel tribus unciis utriusque) et duobus ovi vitellis misceatur, fiatque clyster, qui tepidus ventriculo vacuo exhibeatur. ¶ Chiron Centaurus pro remedio malidis sive pestilentiae iumentorum, praecipit catulum lactentem vivum in aqua ferventi missum ac depilatum ita decoqui, ut ossa separentur a carne: quibus diligenter ablatis, eius caro cum aqua in qua decocta fuerit, liquamine optimo, vino veteri et oleo et pipere cum melle condita, usque ad sextarium debere servari, ac singulis animalibus binas cotylas tepefactas donec ad sanitatem perveniant, diebus singulis dari per fauces. De gallo quoque gallinaceo albo eadem quae de catulo observanda demonstrat, Vegetius 1. 17. Idem remedium Absyrtus in Hippiatricis describit capite 128. enchymatismum catharticum, id est infusionem purgatoriam appellans, nec aliud admiscens, sed solum catulum aut gallum in aqua discoquens. Contra malidem humidam equo infunditur per os ptisana ex avena percolata, cui incoctus sit canis κουτάβιος (malim γαλαθηνὸς, id est lactens, ut supra) bene purgatus et depilatus: sin minus, gallina, Hierocles. Gallina alba cocta cum decem cepis albis, et cum manipulo de aluiule, donec bene cocta sit et comedatur, et bibatur aqua, addit in appetitu coitus, Rasis ni fallor. ¶ Ius ex gallinaceis potum praeclare medetur contra morsus serpentium, Plinius. Ius gallinaceorum coquitur aliquando cum remediis astringentibus ad dysenteriam, et cum lacte ad ulcera vesicae, Avicenna. Plinius etiam simpliciter ius e gallinaceo (iuniore nimirum, ut supra monuimus,) dysentericis mederi scribit. In febri {h}epiala, in qua exteriora calent et frigent interiora, iis cibis utere qui {haemitritaeo} <hemitritaeae> phlegmaticae conveniunt. Gallus antiquus post longam cum altero dimicationem occidatur: coquaturque cum hordeo, passulis enucleatis, pulegio, hyssopo, thymo et violis: tempereturque cum oxymelite acri. propinato quantum uno haustu sorbere possit aeger, Brudus Lusitanus. Et rursus pro eadem febri cum a simplici pituita dependet, praesertim in homine frigidae naturae: Senescentem gallum (inquit) praedicto modo defatigatum, parato ad hunc modum: Chamaemeli manipulum sesqui: ficuum aridarum, passularum enucleatarum, singulorum manipulum: hordei ab uno cortice exuti manipulos tres, coquito sufficienter et colato. Cum libra huius iuris misceto adipis anatis recentis uncias tres, aceti albi e pulegio unciam, salis parum. bulliant iterum donec permisceantur. Dato calidum, quantum uno haustu sorbere possit, efficacissimum est ad crassos humores et lentos febrem generantes. Idem Brudus passim in opere suo de victu febricitantium, diversa remedia cum gallinis aut pullis coquenda praecipit, febribus diversis salubria, ut cucurbitam, pruna, uvam acerbam etc. quae propter prolixitatem omittimus. ¶ Gallinacea iura salubriter bibuntur, ubi sumpti veneni suspicio est, nam alvum subducunt, et stomachum resolventia proniorem ipsum ad vomitionem reddunt: et venenorum acrimonias hebetant: atque meatus obstruentia, celerem virium (veneni) penetrationem inhibent, Dioscorides: cum ad hunc usum non tantum haec iura nominasset, sed etiam pisces praepingues, vetustas carnes pinguesque, et quae adipe aut recenti butyro parantur. ¶ His qui toxicum biberint, iusculum pulli gallinacei pinguis absorbendum dato postquam vomuerint, Aetius. ¶ Veneficiis ex mustela sylvestri factis, contrarium est ius gallinacei veteris large haustum: peculiariter contra aconitum, addi parum salis oportet, Plinius. Pinguis gallinae ius contra aconitum bibitur, Galenus libro 2. de antidotis et Nicander. Dioscorides adversus idem malum {lixiviam} <lixivium> laudat cum vino et gallina {decoctam} <decoctum>. Ius salsum ex gallina vel ansere auxiliatur illis qui coriandrum sumpserint post vomitionem irino oleo concitatam, Dioscor. Gallinae pinguis de pectore caro cocta, vel iusculum inde potum remedio est contra dorycnium, Nicander et Dioscorides.

¶ Caro gallinarum claritatem vocis efficit, Avicenna. Adversus exitum ani (resolutionem vel tenesmum) pullam gallinaceam assam edito, Obscurus. Cimicum natura contra serpentium morsus

et praecipue aspidum valere dicitur: item contra venena omnia {argumentum, quod dicunt} <, argumento, quod dicant> gallinas quo die cimices ederint, non interfici ab aspide: carnes quoque earum percussis plurimum prodesse, Plinius.

¶ Dissectae gallinae (gallinarum pulli, Aegineta) et adhuc calentes appositae, serpentium morsibus auxiliantur. sed identidem alias sufficere oportet (deinde folia olivae viridia trita cum oleo et sale supponere vulneri, Kiranides) Dioscor. Et alibi, Dissecti gallinarum pulli, cum maxime tepent, percusso loco applicentur. Nec desunt qui hisce tanquam discordia quadam naturali pugnantibus utantur. verum huius rationem inire facillimum fuerit. Gallinae enim calida natura praeditae sunt: argumento, quod devoratum insigne virus conficiunt, et aridissima quaeque semina consumunt. item nonnunquam arenas lapillosque ingluvie sua devoratos, dissolvunt. Itaque animantis admoti calore adiutus spiritus, ab icta parte impetum capessens exiliensque secum venenum exigit. Carnes gallinae noviter occisae, si morsibus imponantur, obsistunt omnibus venenosis et curant, praeter aspidis morsum, Galenus Euporiston 2. 143. Vivum gallinaceum pullum per medium dividere, et protinus calidum super vulnus (a serpente inflictum) imponere oportet, sic ut pars interior corpori iungatur, Celsus. facit id etiam hoedus agnusve discissus, etc. Idem. Ad morsus venenatos: Optime auxiliantur si statim post cucurbitas plagae imponantur animalia parva discerpta, etc. vide in Hoedo G. Carnibus gallinaceorum, ita ut tepeant, appositis, venena serpentium domantur, Plinius. Ad viperae morsum: Primum scarificato: aut gallinam dissecato, et interne adhuc calentem morsui imponito, atque hoc frequenter repetito, Aetius. Obscurus quidam adversus virulentos morsus in viro gallum discerptum calentemque adhuc imponi iubet, in muliere gallinam: et statim cor (cerebrum potius) e vino bibi. Epilepsia quandoque contingit ex morsu animalis venenosi. in quo casu quamvis avem, ut gallinam, pullum, aut pipionem columbamve, per dorsum scindes, et loco morsus calidam impones. nam sua caliditate venenum ad se trahit. Vel sic, Gallus gallinave deplumetur circa anum, et ponatur anus supra locum morsionis, et attrahet ad se, Leonellus Faventinus. ¶ Si bubo ortus sit in peste, gallus depiletur circa anum, et apponatur loco per horam, et in alia hora apponatur alter, et sic fiat per totum diem. Sic venenum attrahitur a corde galli, et gallus subito moritur, Petrus de Tusignano, sed locum prius scarificari iubet. ¶ Amatus Lusitanus catulum vel columbum vivum dissectum per spinam supra caput mulieris melancholicae vel desipientis imponi consulit. Similiter ego quosdam gallinam nigram dissectam in eodem casu admovere audio. ¶ Attactio dicitur, cum nervus pedis anterioris in iumento, a posteriore crure (ut fit aliquando prae festinatione) laeditur. Hoc malum si recens sit, prima vel secunda die iunctura et locus scarificetur, ut per scarificationem sanguis exeat: postea gallus per medium scissus superponatur calidus cum omnibus intestinis, Rusius.

¶ Sunt qui scribant sanguinem galli et gallinae ad meningum, id est membranarum cerebri sanguinis profluvium prodesse. quem ego cum nihil egregium praestiturum sperarem, experimentum de eo sumere nolui, ne vel curiosus vel stolidus esse indicarer, si multis probatisque remediis ad hunc usum neglectis, maiorem e sanguine istarum alitum non compertam hactenus utilitatem expectare, praesertim cum sanguinis ab hac parte profluvium valde periculosum sit. Est enim omnino experientia huiusmodi periculosa, et a solis regibus circa facinorosos homines usurpanda, Galenus lib. 10. de simplicibus. Atqui Dioscorides et alii hoc remedium e gallinae cerebro, ut infra dicetur, non e sanguine prodiderunt. Sanguis galli leucomata oculorum et cicatrices cum aqua inunctus sanat, Constantinus. Paucus gallinae sanguis cum oleo ex ovis permixtus, scabiem cholericam curat, Arnoldus Villanov. Sanguis gallinarum nigrarum aufert maculas foetidas, et lentigines a facie et huiusmodi, maxime si misceatur ei lapis vaccinus tritus cum baurach rubeo. et reddit faciem formosam, abstergit, et bonum colorem facit, Rasis. Galli sanguis erysipelata et chimet<h>la sanat, et iis qui marinum leporem comederint auxiliatur. Si quis allium contriverit, et biberit calidum sanguinem cum vino, nullum reptile timebit. pultibus vero aspersus, et sumptus ad magnitudinem nucis circiter dies decem in cibo ab his qui sursum (per arteriam forte) educunt sanguinem, prodest, Kiranides. Pullinum (sed hoc remedium forte potius ex sanguine pulli equini accipiendum est, etsi nihil tale inter remedia ex equo proditum inveniam) sanguinem tepidum in eam aurem quae obtusior erit vel dolebit, infundes, Marcellus.

¶ Gallinaceum adipem intra corpus empyicis tantum dari legimus, apud Marcellum Empiricum, cuius haec sunt verba: Anethi sicci veteris pulverem, et resinae pityinae pulverem, cum adipe vetere anserino aut gallinaceo, edendum mane ieiuno empyico coclearia tria, et vespere tantundem dabis, mire subvenies. Adeps galli cum adipe turturis si detur in cibo alicui pondere quadrantis drachmae, infestabitur a tinea, (achoribus, puto,) Rasis.

¶ De facultatibus eiusdem extra corpus. Gallinaceus adeps ad quae prosit, et quomodo curetur, leges in Anserino ex Dioscoride: et ibidem quomodo odoribus imbui soleant, et qua ratione etiam incurati a putredine praeserventur. In Anate quoque ex Nicolao Myrepso, quomodo reponendi sint adipes anatinus, anserinus et gallinaceus recitavimus. ¶ Gallinaceus adeps medius est inter anserinum et suillum. anserinus ex his valentior est. Substituuntur aliquando gallinaceus, anserinus, suillus, caprinus adipes, quivis in alterius absentis vicem. Gallinaceus tamen calidior et

siccior est quam suum, et tenuior, ac minimum terrestris, idque magis etiam si e gallinis sylvestribus fuerit. et tenuitatis ratione profundius penetrat, Galenus 11. de simplicibus, et de compositione med. sec. genera, et Methodi lib. 14. Indurata iuvat, Idem. Anserinus adeps maxime tenuium partium est, ob id in volucrum genere praestat ad scirrhi curationem, gallinacei illi proximus, Iac. Sylvius. Galenus lib. 3. de compos. sec. loc. cum Apollonii ad aurium dolores verba haec recitasset, Anserinum aut gallinaceum adipem liquefactum sensim instilla, subdit: Adeps harum alitum maxime mitigat omnes affectiones dolores inducentes, simulque ipsarum aliquibus magnifice auxiliatur, etc. ut in Anserino scripsi, cum quo hic pleraque communia habet. Adeps pullorum calidior est quam adultarum gallinarum: et galli quam gallinae, Obscurus. ¶ Myricae semen cum altilium (gallinarum, ut conijcio) pingui furunculis imponitur, Plin. Ad ambusta: Lardum et adipem gallinaceum adhibito candelae lumine super aquam liqua, et collectum ex aquae superficie pingue inungito, Innominatus. Varos (Varices, Marcellus) adeps gallinaceus cum caepa tritus et subactus (impositus vel perductus adsidue, Marcel.) sanat, Plinius. Idem remedium maculas rubeas delere Rasis annotavit. ¶ Cutem in facie adeps anseris vel gallinae custodit, Plinius. Adeps anseris et gallinaceus utilis est ad nitorem vultus, εἰς προσώπων ἐπιμέλειαν, Dioscorides, ut Marcellus vertit: ad mangonizandam faciem, ut Ruellius. ego cum Plinio potius verterim ad faciei custodiam, adversus ventos scilicet, frigora et Solem. Fissuras in facie sanat, et faciem reddit lucidam, Rasis. ¶ Adiuvat adeps gallinae mirifice ruptas oculorum tuniculas admixtis schisto et haematite lapidibus, Plinius. Eundem praecipue laudant contra pustulas oculorum in pupillis. Has (gallinas) <nec> scilicet eius rei gratia saginant, Idem. Gallinarum adeps pustulas oculorum reprimit, Aesculapius et Constantinus. Si oculus iumenti dissectus sit, adeps anseris vel gallinae prodest, ut scripsi in Ansere.

¶ Gallinae adeps liquefacta et tepide instillata, quodlibet vitium aurium sanat, Marcellus. Adipem anserinum et alios auricularibus medicamentis Nicol. Myrepsus admiscet. Gliris pingue et gallinae adeps, et medulla bubula liquefacta tepensque infusa auribus plurimum prodest, Marcellus. Apollonius (ut et Rasis) anserinum aut gallinaceum adipem liquefactum dolentibus auribus sensim instillari iubet, ut superius retuli. Adeps gall. cum nardo liquefacta ad dolorem aurium utilis est, et contra nervorum passiones, Kiranides. Eundem instillatum tepidum etiam adversus difficultatem auditus proficere obscurus quidam scripsit. Gallinarum adeps auribus purulentis calida infunditur, Plin. Ad aurium nocumenta ex aqua confert adeps tum anserinus tum vulpinus, tum gallinaceus, Galenus Euporiston 1. 16.  ¶ Adeps ans. aut gall. rimas labiorum egregie curat impositus, Plinius et Marcellus.  ¶ Adeps gallinae asperitati linguae confert, Obscurus. ¶ Dentientium puerorum gingivas gallinaceorum pingui molliendas Aegineta consulit. ¶ Laudant et gallinarum adipem contra pustulas in papillis: has scilicet eius rei gratia saginant, Vvotton. ¶ Adeps anser. aut gall. recens et sine sale conditus, ad vulvae vitia proficit, (vel, ut alibi, mulieribus malis convenit:) sale inveteratus, et qui temporis spatio acrimoniam concepit, vulvae inimicus est, Dioscor. Anserini vel gall. adipis usum ad foetum pellendum in Ansere diximus. Recens laudatur ad dolorem matricis: et in eiusdem apostemate instar emplastri imponitur, Rasis. Cum nardo liquefacta ad muliebria pessaria facit, Kiranides.

¶ Galli cristam contritam morsibus canis rabidi efficaciter imponi aiunt, Plinius et Kiranides. Gallinae cristam aridam da in cibo ei qui mingit in lecto nescienti: curabitur, Rasis. alii hoc remedium ex gula et larynge promittunt. Capitis doloribus remedio remedio est gallinaceus, si inclusus abstineatur die ac nocte, pari inedia eius qui doleat, evulsis collo plumis circumligatisque, vel cristis, Plinius, et Marcellus sed paulo aliter. ¶ Ossiculis gallinarum in pariete servatis, fistula salva, adacto dente, vel gingiva scarificata, proiectoque ossiculo, statim dolorem abire tradunt, Plinius. Inguinibus mirabile exhibet remedium, ex gallinacea ala ossiculum extremum, cochleario terebratum, nodisque septem licio ligatum, atque ita brachio vel cruri eius partis quae inguina habet suspensum, Marcellus. ¶ Gallinae tibiae cum pedibus coctae, et cum sale, oleo acetoque comestae, coli (alias colli) sedant dolorem, Constantinus et Aesculapius. Ego coli legendum puto ex Marcello Empirico, cuius haec sunt verba: Gallinam per totum diem a cibo abstineto. dein postero die cum eam occideris, crura eius cum sale et oleo inassato, et ieiuno colico qui se pridie cibo abstinuerit manducanda dato, mirifice profueris.

¶ Gallinacei cerebellum recentibus plagis prodest, Plin. Dioscorides animalia theriaca, id est quae vim morsibus venenatis contrariam habeant enumerans, gallinaceorum etiam cerebella in cibo commendat. Gallinarum cerebellum in vino bibendum datur contra serpentium morsus, Idem. Aesculapius et Constantinus. contra scorpionum ictus, Kiranides. Idem galli cerebrum cum aceto (alias condito) adversus serpentium morsus bibendum consulit. Venena serpentium domantur gallinaceorum cerebro in vino poto: Parthi gallinae malunt cerebrum plagis (morsibus serpentium) imponere, Plinius. Gallinacea cerebella cum vino pota medentur viperarum morsibus, Dioscorid. ex Erasistrato et Aegineta. Ἠὲ σὺ γ’ἐγκεφάλοιο πέριξ μήνιγγας ἀραιὰς | Ὄρνιθος λάζοιο κατοικίδος, Nicander. Petrichus etiam, ut Nicandri Scholiastes refert, contra serpentium morsus gallinae cerebrum commendat. Ad viperae morsum: Galli cerebrum cum posca adiecto pipere, his qui a vipera percussi sunt vel morsi, potui dabis. auxilium maximum experieris, Sextus. Contra omnium phalangiorum

(aranearum, Rasis) morsus remedium est gallinaceum cerebrum cum piperis exiguo potum in posca, Plinius. Ad cunctos autem morsus ictusque minorum, | Exiguo piperis cerebrum conspergito galli, | Quo lita (alii authores bibi, non lini volunt) sanescunt depulso membra dolore, Serenus. Gallinarum cerebellum sanguinem a cerebri membrana profluentem (per nares a cerebri velaminibus, Avicenna) sistit, Dioscorides et Plinius. naribus sanguine fluentibus prodest, Marcellus. contra fluxum sanguinis a cerebro, Rasis. Ad sanguinem e naribus sistendum: Aut galli cerebro, vel sanguine tinge columbae, |Quod nisi supprimitur sanguis, potandus et ipse est, Serenus. Atqui Galenus in libro de simplicibus hoc remedium non tanquam e cerebello, sed e sanguine gallinae a quibusdam memoratum reprobat, ut superius recitavi. Cerebrum gallinarum in cibo sumptum acuit intellectum. quare caput asseritur cassare (sic habet codex impressus) caecitatem, Arnoldus in Breviario. Cerebrum gallinarum contra tremorem cerebri commendatur a Rasi. Gingivis puerorum infricatur ut dentes absque dolore nascantur, Kiranides.

¶ Quae interiore ventriculi galli sinu residet membrana, secti in laminas cornus specie similis, quae inter coquendum abijci solet, siccatur, (et reponitur ad remedia,) Dioscor. Pellicula ceu cortex quidam intra ventriculum gallinae stercori destinata, echinus ab aspritudine Graecis appellatur, et lactis coagulandi vim habet, Berytius apud Constantinum. haec vis alioqui propria tribuitur ruminantium adhuc lactentium ventriculis, quos et coagula nominant. Vide plura in Echino terrestri G. ab initio de nomine huius particulae. Magna fraude medicamentarii institores nobis imponunt, qui ex ventriculo, quo nihil in alitibus istis carniosus est, panniculos detractos et siccatos pro ingluvie vendunt. et haec est causa cur nemo hodie mihi cognoscatur, qui se feliciter in ventriculo roborando, pelliculis istis usum profiteatur: Gyb. Longolius, non ex ventriculo, sed ex primo cibi in gallinis receptaculo, quod stomachum et ingluviem vocat, hanc membranam decerpendam sentiens. Atqui ego veteres hanc vim non ingluviei aut stomacho, id est ori ventriculi galli gallinaeve, sed ipsius ventriculi, quem κοιλίαν proprie vocant, interiori membranae, tribuisse asseruerim. Nam et Dioscorides κοιλίαν nominat de hac membrana agens lib. 2. cap. 43. tum ab initio, tum in fine eius capitis. quanquam adiecta in fine a quibusdam adulterina existimantur. Et Galenus libro 11. de simplicibus post coelian, id est ventriculum mergi statim huius membranae meminit, intus adverbium ponens pro eo quod est in ventriculo. Uno tantum in loco (libro tertio Parabilium, qui Galeno falso adscribitur) galli gulam una cum larynge (scribitur autem Graece etiam γούλαν) iis auxiliari qui strata permingunt, legimus. Tunica interior gallinarum lixivio calido hora una maceratur, ter lavatur, deinde vino ter maceratur, et ter lavatur: iterum lixivio, post vino, et siccatur clibano ex quo panis extractus est, Sylvius ex Bartolemaeo [Bartholomeo] Montagnana. Ventris gallinaceorum membrana quae abijci solet, inveterata et in vino trita auribus purulentis calida infunditur, Plin. Galli gallinacei ex ventriculo interiore membrana, quae proijci solet, arefacta tritaque ex vino, adiecto paulo opii, medicamen auribus utilissimum facit, quod calefactum infusum suppurationem eius (earum) expurgat et sanat, Marcellus. Pellis interior de ventriculo galli trita cum vino auribus prodest, et sputum (pus forte) movet, Constantinus. ¶ Gallinaceorum ventris membrana inveterata et inspersa potioni, destillationes pectoris et humidam tussim vel recens tosta lenit, Plinius. Ventriculi gallinacei membranam, qua sordes aqualiculi continentur, arefactam terito diligenter, et cum vino potui dato, humidam tussim sedabis, Marcellus. ¶ Trita in vino convenienter stomachicis datur in potu, Dioscorides. Ant. G<u>ainerius has membranas praeparatas miscet medicamento cuidam ad confortandum ventriculum: item Leonellus medicamento ad stomachi dolorem. Tunicam interiorem ventriculi secundi gallinarum miro quodam modo, lotam et siccatam, et potam, stomachicis augere coquendi facultatem, falsum esse expertus est Galenus (de medic. simplicib. lib. 11.) Unde subit admirari in ea {haeresi} <haerese> falsa medicos omnes etiam hodie permanere. Putant, opinor, eam vim illi esse, quod ea similis sit tunicae internae ventriculi nostri, sed vi tanta coquendi praedita, ut lapillos conficiat. sed aequius fuerit, eam tunicam ex struthiocamelo sumere, quippe cui mira sit natura coquendi, quae sine delectu devorarit, (ut refert Plinius 10.1.) ut ferrum et ossa vervecum integra. Unde et pelles eorum cum plumis mollioribus concinnatas stomachicis applicant, Sylvius. An non vident harum pellicularum temperamentum vitiari siccatione: et vim illam coquendi vivis inesse, non superesse mortuis: nec fortasse pellibus illis insitam, sed potius a carne multa crassa densaque pelliculam hanc undique ambiente: Iac. Sylvius. Si hordeo malo aut nimio iumentum laeditur, remedium est pelliculam de ventre pulli siccatam fumo deterere, additisque octo scrupulis piperis, et quatuor cochlearibus mellis, et uncia pollinis ex thure, cum sextario vini veteris tepefacto per os dare, Vegetius.  ¶ De usu eiusdem pelliculae ad ileon, vide infra in remedio ex iecore. ¶ Hanc pelliculam de gallina nigra quidam e vulgo adversus regium morbum edendam suadent, bis aut ter. ¶ Pellis interior de ventriculo galli trita et cum vino pota ventrem astringit, Constantinus. Gallorum ventriculus (Marcellus Vergilius interpres addit, in senectute, quoniam proxime de veterum gallinaceorum iure dixerat author) inveteratus (κοιλία ταριχευθεῖσα) et in umbra siccatus pondere trium unciarum (ὅσον γ’, sic habet codex noster impressus, corrupta ut apparet ponderis nota, drachmae fortassis, quae designatur alibi in Dioscoride instar maiusculi lambda iacentis, hoc modo <,) sumptus, praesenti remedio est contra nimias purgationes, quae a deijcientibus alvum

medicamentis fiunt. quamprimum enim purgationes eas sistit. in quem usum terendus est et cum aqua bibendus. (δ’εἰ δὲ τρίμμα ποιεῖν καὶ νοῦν μετὰ ὕδατος καὶ διδόναι. malim ita reddere, in quem usum contritus et cum aqua permixtus, [instar trimmatis aut moreti,] exhibendus est,) Dioscorides: cuius interpres Marcellus Vergilius, Hunc locum (inquit) Serapio non habet, neque antiqua interpretatio, neque probatissimus mihi codex Latinae translationis. unde fit ut suspicemur accrevisse eum Dioscoridi, praesertim quum alienus etiam Dioscoridis sermonis in ea re ductus nobis videatur. Membrana gallinarum tosta et data in oleo ac sale, coeliacorum dolores mulcet. abstinere autem frugibus ante et gallinam et hominem oportet, Plinius. Membrana quae est in ventriculo gallinae siccata et trita, et cum vino austero potui ieiuno coeliaco data, medetur: ita ut ipsa gallina prius vel biduo abstineatur a cibo, et qui potionem accepturus est, ante diem frugi sit, et non coenet, Marcellus. Nicolaus Myrepsus dysentericam quandam potionem laudatam describit, in qua membrana haec cum caeteris miscetur. Membranam e ventriculo gallinacei aridam: vel, si recens sit, tostam, utiliter contra calculos bibi traditur, Plinius. Cum vino pota calculos frangit et per urinam eijcit, Constantinus. Celebrant quidam inter calculi remedia gallinacei ventris interiorem membranam, Alex. Benedictus. Fieri quidem potest ut aliqui huic membranae vim calculos dissolvendi inesse sibi persuaserint, ex eo quod gallinae etiam lapillos concoquere vulgo credantur, ut Dioscorides etiam credidit. Ego quoniam experientiam huius effectus hactenus nullam audivi, nec rationem aliquam qua id effici possit video, assensionem meam adhuc cohibeo. De ventriculo galli interior pellicula in vino missa et siccata ac trita cum sale, posita (pota) cum vino vel condito, nephriticos perfecte sanat, Kiranides. ¶ Ad sistendam exuberantiam mi<n>ctionis: Accipe pelliculas quae sunt in ventre gallinarum: de quibus in Sole siccatis drachmam miscebis cum thure masculo, glande sicca, balaustiis, galla, ana 3. iii. Trita omnia melle rosato excipies, et ex frigida propinabis ieiuno, Galenus Euporiston 2. 133. Ad involontarium mictum in stratis: Galli guttur ustum ligulae mensura ieiuno ex aqua propinato, Galenus Euporiston 2. 76. Et rursus, Gallinae gulam (γούλαν) pariter cum gutture, ure, et tere diligentissime, ac ex vino vetere propina, Euporiston 3. 238. Idem remedium Rasis e crista galli promittit. In Germanico quodam codice manuscripto invenio hasce membranas tritas utiliter bibi contra stranguriam. ¶ Adversus abortum: Suffiatur primo mulier cum filato primo cocto: deinde accipiat grassilum gallinae, et pelliculam ventriculi qua cibus continetur discutiat lavetque et modice coctam in prunis comedat, vel pollinem tritarum bibat, idque faciat per plures dies: experimento constat, Author additionum Breviarii Arnoldi Villanov. apparet autem verba quaedam inter haec aut corrupta aut barbara esse. ¶ In libro quodam manuscripto invenio hanc pelliculam de ventriculo capi utiliter tritam fistulis prius mortificatis inspergi.

¶ Ileo resistit gallinaceorum iecur assum cum ventriculi membrana, quae abiici solet, inveterata, admixto papaveris succo. alii recentem torrent ex vino bibendam. Hepar gallinae tritum, et cum hordei farina et aqua emplastri modo impositum, podagricis prodest, Kiranides.

¶ Gallinarum et perdicum fella ad medicinae usum caeteris praestant, Galenus. Fel efficacissimum creditur scorpii et callionymi piscium, marinaeque testudinis et hyaenae: perdicis item et aquilae, gallinaeque albae, Dioscorides. ¶ Fel gallinae maculas in corpore illitum aufert, Rasis. Apud Galenum de composit. sec. locos, miscetur medicamentis liquidis ocularibus Asclepiadae, ad ficosas eminentias, ac omnem exuberantiam carnis seu callum. Fel quorundam animalium laudatur a medicis ad visum acuendum, et principium suffusionis discutiendum, ut callionymi et scorpii piscium, gallinae, etc. Idem de simplic. 10. Galli gallinacei, maxime albi, fel ex aqua dilutum, et inunctione adhibitum, leucomata oculorum et hypochyses sanat, et aciem luminum confirmat, Marcellus. Galenus libro 4. de compos. sec. loc. medicamento liquido cuidam ad oculos suffusos, alios galli fel, alios aliud adiecisse scribit. Ad suffusionem admirabile quod ilico visum restituit: Muris sanguinem, et galli fel, et muliebre lac aequis ponderibus misce, et bene subactis utere. probatum est enim, et magnifice profuit, Idem Euporiston 3. 16. Ulcera oculorum et albugines felle galli inungito, Idem Euporiston 2. 99. Fel quoque de gallo mollitum simplice lympha | Exacuit puros dempta caligine visus, Serenus. Fel galli cum succo chelidoniae herbae et melle illitum, visum acuit perfecte, Kiranides. Gallinaceo felli vis alligato (malim, illito: vel, ad caligationes, ut et aquilino sicut proxime dixerat) ad argema, et ad albugines ex aqua diluto, (aut supra forsan recte, hic vero pro diluto legendum aut saltem subintelligendum illito.) item ad suffusiones oculorum, maxime candidi gallinacei, Plinius. Et rursus cum fimum ruf{f}um gallin. lusciosis illini dixisset, subdit: Laudant et gallinae fel, sed praecipue adipem contra pustulas in pupillis. Fellis gallinacei, vel vulturini, quod longe magis prodest, scrupulum, et mellis optimi unciam, bene trita coniunges, atque in pyxide cuprea habebis, et opportune ad inungendum uteris, hoc nihil potentius caliginem relevat, Marcellus.

¶ Aetius illos qui re Venerea uti non possunt inter caetera gallorum testiculos esitare consulit. Galli testes cum vino poti Venerem ir<r>itant, et bonam habitudinem praestant, Kiranides. Gallinaceorum testes subinde si a conceptu edat mulier, mares in utero fieri dicuntur, Plinius. Ad involuntarium urinae exitum in stratis: Galli testem ustum edendum apponito, Galenus Euporiston 3. 257.

¶ Ad caducos: Galli testiculos contritos cum aqua ieiuno dabis bibere. abstineant autem a vino diebus decem, caducis remedium est. Debebunt autem testiculi sicci servari, ut cum fuerint necessarii, continuo sumantur, Sextus et Constantinus. Ad comitiales: Gallinacei testes ex aqua et lacte quidam bibendos censent, antecedente quinque dierum abstinentia vini, ob id inveteratos, Plinius. Galli gallinacei testiculos in pulverem tritos ex aqua et lacte ieiuno propinato, idque diebus quinque facito, vino autem abstinendum est, Trallianus hoc se ex Gallia accepisse scribens. Serapion pro epilepticis probat medicamen confectum e testibus galli gallinacei: Caelius Aurelianus, improbans ipse ut videtur.

¶ Gallinaceum fimum omnia quae columbinum, sed inefficacius, praestat, Dioscor. minus calidum est columbino, Galenus. Et rursus, Caeterum ut in aliis omnibus animalium partibus aut excrementis plurimum refert, montanisne locis, an in pratis, paludibus, lacubus et aedibus versentur. Semper enim quae exercentur, iis quae non exercentur sunt sicciora: et quae cibis utuntur calidioribus siccioribusque iis quae humidis frigidisque. Itaque ut columbarum stercus semper imbecillius expertus sum quae in domibus degunt quam nomadum et montanarum: sic gallinarum quoque inveni multo infirmius earum quae conclusae servantur et furfuribus aluntur, non paulo autem valentius earum quae in agris, atriis aut foris pascuntur. Stercoris gallinacei pulli drachmae duae dissolutae in multa aqua calida, et potae, vomitum movent, Arnoldus de Villan. Stercus galli cum succo prasii datum, mox vomitum proritat, Idem. Certo educit per vomitum. quare contra venena propinatur, Ferdinand. Ponzettus. Idem {Gaynerius} <Guainerius> scribit, sed misceri iubet, cum lini urticaeve semine in aqua decocto, aut aqua et butyro, etc. Ad felis morsum galli stercus liquidum cum adipe gallinaceo subigito et imponito, Aetius. Idem ex aceto impositum morsibus canis rabidi, salutare traditur, Kiranides. Gallinaceum fimum privatim contra venena fungorum bibitur ex aceto aut vino, (vel oxymelite, Rasis,) Dioscor. Nicander contra idem venenum commendat πάτον στρουθοῖο κατοικάδος (ὀπτόν.) Galenus etiam adversus strangulationem a devoratis fungis gallinarum domesticarum fimum cum oxymelite bibi consulit, in Euporistis 1. 131. nimirum  ut vomitus subsequatur. Cum medicum quendam in Mysia gallinaceo utentem stercore conspexissem, in eis qui ab esu fungorum suffocabantur: et ipse quoque sum usus in quibusdam urbem inhabitantibus, qui et ipsi fungos esitarant, ipsum videlicet ad l{a}evorem contritum tribus quatuorve oxycrati aut oxymelitis inspergens cyathis. et palam adiuti sunt, idque celeriter. nam qui praefocabantur, paulo post vomebant pituitosum humorem omnino crassissimum, et exinde plane liberati sunt symptomate, Galenus lib. 10. de simplicibus. Vide etiam inferius inter remedia ex candida parte huius fimi. ¶ Gallinarum fimum recens illitum alopecias celerrime explet, Plinius. Gallinaceorum stercus cum oleo utroque (non explicat quibusnam) permixtum, alopeciis utile est, Marcellus. Cum aceto alopeciis impositum prodest, Rasis et Kiranides. Si prius fricetur locus cum panno et cepe donec rubeat, Rasis. Aridum quoque tritum cum nitro et arido (vox corrupta) unguento alopeciam inspissat, Kiranid. Recens adpositum podagris, plurimum iuvat, Marcellus et Plinius. Perniones quae nascuntur in manibus impositum sanat, et omnes morsus, Constantinus. Est qui gallinae perducat stercore corpus, Serenus inter carbonis (carbunculi) remedia. De usu huius stercoris ad fistulam curandam, scripsimus in Rubeta G. {Phlegmonas} <Phlegmones> quae nascuntur in naribus impositum sanat, Aesculapius. Furunculo medicando: Praetereaque fimum, ex gallo quod legeris albo | Imbribus ex acidis fidens appone dolenti, Serenus. Vide etiam infra inter remedia ex rufa parte huius fimi. Fimum gallinaceum cum oleo et nitro clavos pedum sanat, Plinius. Marcellus pulli gallinacei fimum rubrum clavellis frequenter illinendum consulit. Fimum gallinaceum recens inunctum, contusiones ex calciamentis sanat. aufert etiam myrmecia{s}, Kiranides. Si fiat ex eo cataplasma cum melle, id illitum crustam ignis Persici rumpit, Rasis. ¶ Mactatae recens gallinae ventrem una cum stercore involvito melle, et iumento adhuc calentem in fauces immittito, Pelagonius adversus tussim iumenti e faucibus vel gutture provenientem. ¶ Gallinaceum fimum contra coli cruciatus ex aceto aut vino bibitur, Dioscor. cum aqua calida et melle, Rasis. Medicus quidam Mysus hoc fimum bibendum dabat iis qui diutino coli dolore fuissent vexati ex oenomelite: vel si id non aderat, ex aceto, aut vino aqua diluto, Galenus lib. 10. de simplic. Et rursus in opere de compos. sec. loc. ex Asclepiade: Gallinarum interanea omnia exempta, et in vas fictile coniecta assato, ac trita reponito. usus vero tempore cochlearium unum et dimidium, et seminis dauci Cretici tusi et cribrati tantundem, ex aquae mulsae calidae cyathis tribus exhibeto. In libro quodam Germanico manuscripto albam tantum huius fimi partem adverus colicum affectum e vini cochleario, salubriter bibi legimus. ¶ Stercus gallinae suffitum secundas educit, Arnoldus Villanov. ¶ Ad iumentorum remedia: Si equus pennam vorarit, primo uratur in umbilico, deinde in os eius stercus bovis tepidum inseratur: tum fiat phlebotomia. demum omnia interiora gallinae sanae in os eius immittes. Et si ne ita quidem liberatur, minue diligenter ipsum, Rusius. Equo ex pituita per nares laboranti, fimum gallinaceum in nares inflabis, Obscurus. Si equa marem non patitur, gallinaceo fimo cum resina terebinthina trito, naturalia eius linuntur. ea res accendit libidinem, Anatolius. Sunt qui ad ulcera iumentorum utantur fimo gallinac. arido trito cribratoque, inspergentes mane, et vesperi succum sambuci immittentes per dies aliquot: ubi ulcera primum abluerint vino in quo sambuci folia decocta sint cum modico sale.

Ad inflationem ilium et ventris equi: Fimum columbinum aut gallinaceum, quantum manus capit, in vino dissolvimus cum nitro, et inde clysterem inijcimus etc. Absyrtus et Hierocles. ¶ Rabies canum sirio ardente homini pestifera, quapropter obviam itur per triginta eos dies, gallinaceo maxime fimo mixto <canum> cibis: aut si praevenerit morbus, veratro, Plin.

¶ Gallinacei fimi candidi vires. Ad vitiligines quidam illini iubent gallinarum fimum candidum servatum in oleo vetere cornea pyxide, Plin. Idem cum oleo vetere tenuissime tritum et adpositum leucomata et hypochyses sanat, et aciem luminum confirmat, Marcellus. Adversus fungos noxios: Philagrius, gallinaceum stercus album (inquit) tritum exhibemus ex posca aut aceto mulso. Huius enim manifestum habemus experimentum, quod ad fungorum strangulationes auxilietur, Aetius. Plinius in hyssopo decoctum aut mulso, venena fungorum boletorumque astringere dicit. Item {inflammationes} <inflationes> ac strangulationes. quod miremur (inquit) cum si aliud animal gustaverit id fimum, torminibus et inflationibus afficiatur. Vide supra in viribus gallinacei fimi simpliciter. Illitio ad occultas anginas: Galli stercus album, et cerussam colore referens, exiccatum habeto, et usu postulante subige cum aqua aut melicrato, propinato cochlearium. Desperatos enim sanat. Quod si bibere nequeant, cum melle subactum intimis partibus illinito, Nic. Myrepsus. Fimum gallinarum duntaxat candidum, oleo in vetere corneisque pyxidibus adservant, ad pupillarum albugines, Plin. Sunt qui huius fimi parte alba duntaxat intra corpus sumpta, sanguinem concretum discuti referunt. Fimum gallinac. album et frictum (φρύξας) tere ac potui confidenter exhibeto adversus colicam, Aetius 9. 31. Vide supra inter remedia ex hoc fimo simpliciter.

¶ Galli stercus ruf{f}um, vel ut Plinius habet, ex gallinac. fimo quod est russum. Impositum furunculos rumpit, et dolorem tollit, Sextus. vide supra inter remedia ex hoc fimo simpliciter. Cum aceto recens illitum furunculos et canis rabidi morsus curat, Plin. et Constantinus. Ex fimo pulli gallinacei quod rubrum fuerit colliges, et impones clavellis, atque inde eos saepius lines, vehementer medebitur, Marcellus. Stercus gall. citrinum cataplasmatis instar impositum, cum ovi vitello et exiguo croco, quemvis abscessum purulentum aperit, Rasis. Fimum gallinaceorum duntaxat rubrum lusciosis illinendum monstrant, Plinius.

¶ Cinis fimi gallinarum. Prodest ad ictus scorpionum, Plin. Gallinarum vel columbini fimi cinis ex oleo impositus ulcera pedum curat, Marcellus. Fimi gallinacei cinis pedum exulcerationes sanat. columbini fimi cinis ex oleo, Plin.

¶ Lapillos qui in gallinaceorum vesica inveniantur, conteri et potioni inspergi adversus calculos iubent, Plin. Alexander Benedictus lapides in gallinaceo ventre repertos, contra calculum a quibusdam commendari scribit, ex hoc Plinii loco fortassis, memoria lapsus. Nos de lapillis qui in ventribus gallinaceorum reperiantur, plura scripsimus supra in B.

¶ Veneficia quaedam fiunt ab his quae eduntur excrementis corruptis, ut sanguine vel urina leprosorum, cum in his frumentum maduerit, gallinaeque frumento depastae fuerint, Hier. Cardan.

¶ A praesepibus equorum removebuntur aves domesticae atque altiles, quae ea propter reliquias pabuli sectari solent: et in his non solum pinnulas excutiunt, sed etiam stercora deijciunt: atque illae cum gutturis, haec cum alvi periculo ab equis deglutiuntur, Ioach. Camerarius. De fimo gallinaceo a bobus aut equis devorato, et remediis contra eum, plura in Quadruped<i>um istarum historiis scripsimus. Hierocles equo adversus hunc fimum devoratum auxiliari docet ipsum fimum gallinae album et solidum: quem conteri iubet cum drachma sevi, (στέατος,) et cum duobus polentae choenicibus vinoque nigro austero in mazas redigi, et equo edendas dari. Gallinarum fimum, duntaxat candidum, in hyssopo decoctum aut mulso, venena fungorum boletorumque astringit: item {inflammationes} <inflationes> ac strangulationes: quod miremur, cum si aliud animal gustaverit id fimum, torminibus et inflationibus afficiatur, Plin.

¶ Quidam a gallo gallinaceo pugnante leviter laesus in rabiem venisse dicitur, Caelius Aurelianus de morb. acut. 3. 9.

H.

a. Ut ornis apud Graecos, sic apud Latinos avis etiam aliquando pro gallo gallinave absolute ponitur. Rhodias aves pro gallinis Rhodiis Columella dixit. et Graece {Ταναγραίους} <Ταναγραῖους> ὄρνιθας genere masc. legimus , id est alites Tanagraeos pro gallinaceis Tanagraeis. Gallinaceos mares pro gallis gallinaceis Columella dixit. Gallos a contrario sensu appellatos quidam existimant. nam Galli sacerdotes matris deum castrati erant. hinc Martialis, Ne nimis exhausto macresceret inguine gallus, | Amisit teste{i}s, nunc mihi gallus erit. Et rursus, Succumbit sterili frustra gallina marito, | Hanc matris Cybeles esse decebat avem. Cristatus ales, pro gallo, Ovidius 1. Fastorum.

Ἀλέκτωρ Graece dicitur a privativa particula et lecto: ἐκ τοῦ ἀ καὶ τοῦ λέγω, διὰ τὸ ἐκ λέκτρου ἡμᾶς ἐγείρειν, Eustathius et Athenaeus. A tertia persona praeteriti passivi verbi λέγω, quod est dormio, fit λέκτρον, ἀλέκτωρ: et forte Ἠλέκτρα et ἀλεκτρυών, (oxytonum,) Idem. Ἀλεκτρυών nomen viri Iliados ρ. servat ο. magnum (non servat: Vide mox inter Propria) in genitivo, pro ave vero Homeri s<a>eculum hanc vocem non agnovit, Varinus. Utebantur nimirum antiquitus tantum voce ὄρνις de gallo in genere masc. de gallina in foeminino. Gallos gallinaceos alectryónas et aléctoras Graeci vocant, quia nos a lecto ex<s>uscitent: gallinas vero alectorídas et ornithas. Aristophanes alectoras qui mares sint, alectryaenas 

quae foeminae, alectryónas utrunque continere, ludens in comoedia monstravit. Invenias et pro maribus alectoridas acceptos, ut inquit Athenaeus, Hermolaus. Socrates sane in Nebulis Aristophanis Strepsiadem docens, reprehendere videtur quod ἀλεκτρυόνα in utroque sexu proferat, itaque iubet eum foeminam ἀλεκτρύαιναν vocare, ficto vocabulo et poëtico, ut a λέων scilicet fit λέαινα: marem vero ἀλέκτορα. Apparet autem (inquit Scholiastes) vulgarem hanc consuetudinem tum fuisse, foeminam quoque ἀλεκτρυόνα nominandi, ut patet ex hisce (Aristophanis) in Amphiarao verbis: Γύναι τί τὸ ψόφημα ἐστί; Ἡ ἀλεκτρυών | Τὴν κύλικα καταβέβληκεν. Οἰμωξουσάγε. Et in Platonis (Aristophanis, Athenaeus. positum est καὶ πλάτων, pro καὶ πάλιν a librarijs) Daedalo, Ἐνίοτε πολλαί τῶν ἀλεκτρυόνων ὑπηνέμια βίᾳ τίκτουσι ὠά πολλάκις. Ὁ δὲ παῖς ἔνδον τὰς ἀλεκτρυόνας σοβεῖ. Attici quidem etiam gallinas sic vocabant. Et Theopompus, Vocant vero gallinam etiam ἀλεκτρύαιναν: Haec Scholiastes. sed locus, quod ad authorum citationes, non recte distinctus emendari potest ex Athenaeo, cuius verba subieci. Cratinus (inquit) ἀλεκτρυόνα in foem. genere dixit. item Strattis, Αἱ δ’ἀλεκτρυόνες ἅπασαι καὶ τὰ χοιρίδια τέθνηκεν. Et Anaxandrides Rhodius Comicus, Ὀχευομένας τὰς ἀλεκτρυόνας θεοροῦσιν ἄσμενοι. Et Theopompus in Pace, Ἄχθομαι δ’ἀπολωλεκώς ἀλεκτρυόνα τίκτουσαν ᾿ῳά πάγκαλα. Et Aristophanes in Daedalo, Ὠόν μέγιστον τέτοκεν, ὡς ἀλεκτρυών. Dicitur et ἀλέκτωρ. σπερ ὁ περσικὸς ὥραν πᾶσαν καναχών ὀλόφωνος ἀλέκτωρ, Cratinus. Veteres ἀλεκτρυόνας vocabant etiam gallinas, Hesychius. Ab ἀλέκτωρ masculino, foemininum ἀλεκτορίς derivatur. Ἀλεκτορίς  poeticum est, ὡς τὸ ἀλέκτωρ ἑλληνικόν (lego ἀδόκιμον) ὅλως, Varinus. Thomas Magister quoque annotat, vocem ἀλεκτρυών significare marem et foeminam: ἀλεκτορίς  autem esse vocem plane poeticam, ἀλέκτωρ vero vocabulum esse ἀδόκιμον. Atqui ἀλεκτορίδα Aristoteles etiam dixit lib. 6. de historia animalium: et Galenus in opere de Simplicibus medic. ἀλεκτρυόνος καὶ ἀλεκτορίδος αἷμα. itaque ego vocem ἀλεκτρύαινα prorsus ἀδόκιμον dixerim, ἀλέκτωρ vero poeticam tantum contra Varinum et Thomam Magistrum: qui cum ἀλεκτορίς poeticum faciant, poetae nullius testimonium proferunt, et ego quoque nullum ex poetis hac voce usum memini. ἀλέκτορα vero in prosa nemo dixit, sed poetae aliquot, Aristophanes, Theocritus, Cratinus. item Septuaginta Prov. 30. et Kirañ. Usus nostro tempore obtinuit ut gallinae ὄρνιθες et ὀρνίθια dicantur, galli vero ἀλεκτρυόνες et ἀλεκτορίδες, Athenaeus. Ὄρνις genere communi privatim de (avibus) domesticis (id est gallinis) dicitur, Eustathius. Ὄρνιθες ἐνοικίδιοι et κατοικίδιοι, pro gallinaceo genere, in scriptis Porphyrii. Ὄρνιθας τροφίμους Suidas in Melito dixit, sive pro gallinacei generis, sive pro aliis etiam altilibus avibus. Ἀλεκτορίδης, pullus gallinaceus, forma patronymica, Suidas, et Varinus in Λαγωός. Ἀλεκτρυόνιον et περδίκιον ab Antiphane nominantur forma diminutiva: qua etiam ἀλεκτορίσκοι dicuntur. sed Suidas alectoriscos Tanagraeos nominat, qui grandes sunt gallinacei.

¶ His subiungam rariora quaedam gallinacei generis nomina, quae poetica sunt, partim glossis et dialectis differunt, partim fortassis etiam barbara. et quoniam ea non pauca sunt, ordinem alphabeticum iis recensendis adhibebo. Βρητὸς, gallus anniculus, Hesych. et Varinus. Ἠϊκανὸς, gallinaceus, Iidem. ¶ Κέρκνος, accipiter vel gallinaceus, Hesychius et Varinus. Σέρκος, gallus, et gallinae σέλκες, Iidem. Κῆρυξ, accipitris genus: et gallinaceus, Suidas et Varin. Κίκιῤῥος, gallinaceus, Hesych. et Varinus. Κικκὸς oxytonum, gallinaceus: paroxytonum vero, parva cicada, ὁ νέος τέττιξ, et κίκκα (paroxytonum) gallina, Iidem. vox per onomatopoeiam facta videtur, ut Germanica güggel. Κοκκοβόας ὄρνις, de gallinaceo accipiendum videtur apud Sophoclem, Eustathius. a voce nimirum, de qua verbum κοκκύζειν usurpant Graeci. Κορυθών ἀλεκτρυών, αἱ νεανίδες, Hesychius et Varinus, forte autem sic nominatus fuerit gallus quod corytha, id est cristam gerat. et eadem ratione fortassis etiam κορυνθεύς apud eosdem, quae vox eis etiam cophinum et calathum significat. Κόσκικοι, οἱ κατοικίδιοι ὄρνιθες, Hesychius et Varin. Κοττο, gallinacei a crista capitis sic dicti, Iidem in Προκόττα quod est κεφαλῆς τρίχωμα. Κόττος, ὄρνις: sed equum quoque aliqui sic vocabant, Iidem. Et rursus, Κοττοβολεῖν τὸ παρατηρεῖν τινὰ ὄρνιν. Κοττυλοιοί (κοττυλιοί, per iota. in penultima, Varinus) κατοικίδιοι ὄρνεις, Hesychius. Κοτίκας, gallus, Hesych. et Varinus. ¶ Μηδικοί, aves Medicae, gallinacei, Iidem.  Aristophanes in Avibus Medum (μῆδον) avem facere videtur. Scholiastes gallinaceum accipiendum suspicatur. alibi quidem dubitat an ulla avis recte μῆδος appelletur. Sed cum gallinaceus ab eodem Comico etiam Persica avis dicatur, medum quoque vel medicam avem pro gallinaceo accipi ab eo probabile est. De Medicis gallinaceis magnis et pugnacibus, scriptum est supra in B. σπερ ὁ περσικὸς ὥραν πᾶσαν καναχὼν ὀλόφωνος ἀλέκτωρ, Cratinus apud Athenaeum. Ὀλόφωνος, gallinaceus, sic dictus, vel a lopho, id est crista, vel ab eo quod inter canendum in sublime se erigat, ἀπὸ τοῦ ἐν τῷ δειν ὄλον αἴρεσθαι καὶ μετεωρίζεσθαι, Hesych. Alexarchus Cassandri Macedonum regis frater, gallum gallinaceum orthoboam (ὀρθοβόαν, nimirum quod inter canendum se erigat, unde et ὀλόφωνον dictum quidam conijciunt, ut iam diximus: nisi quasi ρθροβόαν potius, a matutino cantu, sic appellatum placeat,) vocabat, Hermolaus ex Athenaeo. Ὀρτάλιχοι gallinacei, Eustathius. item pulli gallinacei, Vide infra in Pullo. Ὀρτάλιχοι pulli sunt qui nondum volare possunt, volare tamen gestiunt et conantur, παρὰ τὸ γλίχεσθαι τοῦ ὀρούειν καὶ πέτεσθαι, Etymologus et Varin. Boeotice etiam ipsi gallinacei sic vocantur, ut apud Aristophanem in Acharnensibus, Scholiastes et Varinus. Thebani rerum nomina innovare gaudent. itaque sepiam vocant ὀπισθοτίλαν, ἀλεκτρυόνα ὀρτάλιχον, etc. Athenaeus lib. 13. et Varinus in Λεξάσθων. Ὀρταλίς αἰχμητῆσιν ὑπευνηθεῖσα νεοσσοῖς, Nicander de gallina. Ὀρταλίχοισι χελιδόσιν Oppianus dixit. ¶ Gallinaceus Persica avis (περσικός ὄρνις) dicitur propter cristam. Multos pueros deceperunt amatores, alius

coturnice, alius Persica ave aliave donata, Aristophanes in Avibus. ubi Scholiastes, Pretiosa (inquit) omnia, quibus solus rex (Persarum) utebatur, Persica vocabantur. et hoc in loco avis Persica, non certam aliquam avem designat. sunt tamen qui gallinaceum, et qui pavonem interpretentur. Vide superius paulo in Medo. ¶ Σέρκος, gallinaceus, (scribitur etiam κέρκνος, ut supra:) et gallinae σέλκες, Hesychius et Varinus. Κλυτός ὄρνις, gallinaceus, Iidem: forte quod procul exaudiatur. κλύειν enim audire est.

Κρόκος, τὸ κροτόν, (mendum est forte:) et gallinacei qui collum habent eiusmodi, (croceis vel aureis iubis scilicet ornatum,) κρόκη, Hesych. et Varinus. Gallus κροκίας Hermanubidi immolabatur, Plutarchus. Κώκαλον, genus quoddan gallinacei, Iidem. Χειλῶνες gallinacei quidam, Iidem. Ψήληκες, τῶν ἀλεκτρυόνων οἱ νοθαγένναι, Suidas et Hesychius. ᾿ῼδός ὄρνις, pro gallinaceo apud Pollucem.

¶ Epitheta. Nocte deae {noctis} <Nocti> cristatus caeditur ales, Ovidius 1. Fast. Cristataeque sonant undique lucis aves, Martialis. Excubitorque diem cantu {patefecerat} <praedixerat> ales, Vergilius. Apud Textorem galli epitheta sunt haec, Gallinaceus, Metuendus leonibus, Nuncius lucis, Salax, Volucris Titania. ¶ Ὀρταλίς αἰχμητῆσιν ὑπευνηθεῖσα νεοσσοῖς, Nicander. dixit autem neossos, id est pullos, pro gallinaceis adultis. Κοκκοβόας ὄρνις de gallo dici videtur apud Sophoclem, Eustathius. Ὀλόφωνος ἀλέκτωρ, Cratinus, vide paulo superius plura de hac voce. Ὀξύφωνος, apud Lucianum. Ὀρθριοκόκκυξ ἀλεκτρυών, Diphilus apud Eustathium. Varinus non recte habet ὀρθιοκόκκυξ. Ὄρθριος ἀλέκτωρ, Theocritus Idyllio 7. Ὀρθροβόας, vide superius inter nomenclaturas varias huius alitis. Ὄρνιχες φοινικόλοφοι, Theocritus Idyl. 27.

¶ Derivata. A gallo fit gallina. a gallina gallinaceus, quae vox et pro gallo simpliciter ponitur, et tanquam epitheton ei adiungitur, differentiae forsan gratia. nam et Galli populi sunt, et sacerdotes Cybeles sic vocabantur. Dicitur etiam adiective gallinaceum quod ex gallis vel gallinis est, ut pullus gallinaceus et ova gallinacea Varroni, et fel gallinaceum Ciceroni 2. De divinat. ¶ Gallinarium, locus in quo gallinae nutriuntur, Columellae. Idem pro gallinario officinam dixit. Gallinarium est quod et cohors dicitur, unde aves cohortales. Aedicula vero altera, cuius parietibus corbes affiguntur, in iisque gallinae incubant, officina cohortalis (alias cortalis,das nisthuß) ob id appellatur, quod non aliter ac in officinis nostris cuncta parantur, quae in usum humanum veniunt, ita istic ova et pulli, quae in cibum, Gyb. Longolius. ¶ Gallinarius Plinio et Ciceroni 4. Academ. custos est gallinarum qui Varroni et Columellae gallinarius curator dicitur. ¶ Gallicinium pars noctis appellata est, in qua galli cantant. Primum tempus diei dicitur mediae noctis inclinatio: deinde gallicinium: inde conticinium, cum galli conticescunt, et homines etiam tum quiescunt, Macrobius Saturn. 1. 3. Noctis gallicinio venit quidam iuvenis e proxima civitate, Apuleius lib. {2}<8>. de Asino. Tempus quo galli cantant, tribus ab intempesta nocte horis, gallicinium appellatur, Gyb. Longolius. ¶ Gallulo, pubem emitto. unde gallulasco, pubesco, quod pubescentes vocem grandiorem ad galli gallinacei similitudinem faciant. Cuius vox gallulascit, {Naevius} <Novius>. Aristoteles hoc τραγᾷν dixit. Vide in Hirco H. a. ¶ Gallus fortunam corporis significat, ut inquit Quintilianus: id est castratum. nam tales erant Galli sacerdotes Cybeles: de quibus extat proverbium, Γάλλους τί τέμνεις; Gallos quid execas? Id est, cur affligis afflictum? Quid actum agis? Gallum matris deûm sacerdotem Iul. Firmicus archigallum vocat, Brodaeus. Matris deûm Cybeles sacerdotum antistites archigalli nominabantur, ut in antiquis elogiis advertimus. {Epitaphium} <Epitaphius> est Romae in S. Martino in montibus, huiusmodi. D. M. C. Camerius Crescens Archigallus Matris Deûm Magnae Idaeae et Attis Po. Ro. etc. ut recitat Gyraldus: qui Tertulliani etiam verba de archigallo quodam repetit, Syntagmate quarto de diis. Archigallum etiam puto eunuchorum genus esse. Quo sydere [sidere] prodeant hermaphroditi, eunuchi, viragines, archigalli, ubertim scribit Matheseos {tertio} <septimo> Firmicus, Caelius. {Parasius} <Parrhasius> pinxit Archigallum, quam picturam amavit Tiberius princeps, Plinius. ¶ Gallipedem quidam in Suetonii Tiberio inepte pro Callip<p>ide legunt. ¶ Cares a Persis vocantur galli, eo quod cristam in galeis habeant, Plutarchus in Artaxerxe.

Ἀλέκτωρ poetis uxorem significat, ἡ ὁμόλεκτρος, Eustathius: ut et ἄλοχος. item virginem lectum sive coniugium non expertam. sic Minervam ἀλέκτορα legimus, Idem. Pompeianus sophista cum Panathenaea festa celebrarentur Athenis, in quibus iudicia cessant, dixit: Γενέθλιός ἐστι τῆς ἀλέκτορος {θηνᾶς} <Ἀθηνᾶς>, καὶ ἄδικος ἡ τῆτες ἡμέρα, Athenaeus libro 3. Ion Tragicus tibiam quoque ἀλέκτορα dixit, quod propter soni eius suavitatem auditores λέγεσθαι, id est dormire nolint, Eustathius. Eadem ratione Sol etiam ἠλέκτωρ cognominatur, quod homines in lectis cubare non sinat, vel (potius) quod ipse nunquam cubet aut quiescat, Eustathius. ¶ Diitrephes prius pauper, nunc ditatus, ξουθός ἐστιν ἱππαλεκτρυὼν, Aristophanes in Avibus. ubi Scholiastes, Nunc (inquit) facta est ales magna et non vulgaris. Gallus enim plerisque avibus praestat. Plura de hac voce leges in Equo a. ubi animalia ab equo denominata memorantur. Iubas etiam capillum Graeci alectoridas appellant, Hermolaus. ¶ Ἀλεκτρυοφόρον Aeschines dixit in Axiocho: unde nos etiam forte ὀρτυγοφόρον dicere poterimus. nam ὀρτυγοκόπος non est in usu, Pollux. videtur autem significare eos qui has aves venales gestant: vel ad ludos potius. nam ὀρτυγοκόπος dicitur, qui in ludo coturnicem digito ferit, etc. Phrynichus ἀλεκτρυοπωλητήριον dixit: ὥστε καὶ ἀλεκτρυονοπώλην ἂν εἴποις, Pollux. ¶ Pilulae alectoriae quaedam alvum purgantes a Nicolao Myrepso describuntur: quas sic dictas apparet, eo quod vi sua purgandi eos qui sumpserint, a lecto excitent. ¶ Ἀλεκτρυοφωνία, gallicinium, ut quidam in Lexicon vulgare Graecolatinum

retulit. sed apud Marcum Evangelistam cap. 13. ἀλεκτοροφωνία scribitur. ¶ Gallinarium Graece ὀρνιθῶνα vocârim, ad verbum aviarium dixeris. sed illi cum omnem avem, tum gallum gallinamque per excellentiam ornin nominant. Itali hodie vulgo pullarium appellant, Calepinus. In villa est pastionis genus, quod appellant Graeci Ὀρνιθῶνας, καὶ περιστερεῶνας, Varro. Ὀρνιθονομεῖον, τὸ τὰς ὄρνιθας ἔχον οἴκημα, Suidas. Latine etiam aviaria appellantur, ubi cicures atque omnia genera avium segregata farcirentur. Hoc et ὀρνιθοβοσκεῖον Varroni dicitur. Μέταυλος, ἡ ῥυπαρὰ λεγομένη αὐλή, οὗ ὄρνιθες ἦσαν, apud Aristophanem, Varinus. Πέταυρον Grapaldus ex Polluce interpretatur caveam, in quam se cortis alites cubitum iturae recipiunt. Πέταυρον Aristophanes nominat οὗ τοὺς ἐνοικίδιους ὄρνιθας ἐγκαθεύδειν συμβέβηκε, Pollux lib. 10. Verum, ut ego conijcio, non gallinarium totum petaurum nominari debet, sed tabula vel asser (σανίς, Varinus,) quasi πέτευδον, παρὰ τὸ εὔδειν ἐν αὐτῷ τὰ πετεινά. dicuntur etiam πέταυρα, asserculi (σανίδια, nimirum quas Latine scandulas dicimus) quibus aedium tecta teguntur, ἐν οἷς στεγάζομεν τὰ ὀσπήτια. quibus hospitia, voce a Latinis sumpta, teguntur,) quod propter levitatem facile ad auras et flatus volitent. Scribitur et πέτευρον Varino, et exponitur tabella tenuis et oblonga, qualis aedium tectis pro lateribus adhibetur. Αἰθαλόεν πέταυρον aliqui trabem interpretantur, etc. Οὐδ’ὁπότ’ὀρτάλιχοι μινυροί ποτί κοῖτον ὁρῶεν | Σεισαμένας πτερὰ ματρὸς ἐπ’αἰθαλόεντι πετεύρῳ, Theocritus Idyl. 13. Ταῥῤὸς, μετέωρόν τι ἰκρίον, ἐφ’ᾧ ἀλεκτορίδες κοιμῶνται, Varinus. Κοττάναθρον, ἔνθα οἱ ὄρνιθες κοιμῶνται, Hesych. Κοττὸν supra gallinaceum interpretati sumus.  ¶ Ratio cohortalis, quam Graeci vocant ὀρνιθοτροφίαν, Columella.

Ὠὰ ἀλεκτόρεια, id est gallinacea ova, Synesius in epistolis. Ὀρνίθεια κρέα, id est gallinaceae carnes, Xenophon lib. 4. Anabas.

¶ Stirpes. Cunila gallinacea, non alia herba est quam quae origanum Heracleoticum Graecis vocatur, Plinio teste. Ruellius sic dictam putat quod a gallinis pascatur. In Ponto (inquit Plautus) absinthium fit et cunila gallinacea. ¶ Alectorolophos, quae apud nos crista dicitur, folia habet similia gallinacei cristae, Plin. Sylvaticus gallitricum vel centrum galli vulgo dictum interpretatur, cuius semen (inquit, oculis immissum) caliginem ad se trahit. Eandem alibi scarleam vocat, (ut nostri scharlach) quod visus claritatem renovet. Et alibi, Eraclea (Heraclea) est (inquit) quae Latine ferraria nigra vocatur: quam recentiores centrum galli, et gallitricum sylvestre vocant. Videtur autem de sideritide Heraclea sentire, quam hodie eruditi quidam herbam Iudaicam vel tetrahit Arabice et vulgo herbariorum dictam esse putant: quibus ego quoque potius assenserim. Etsi illa etiam quam polemonium Ruellius facit, pulchre cum Dioscoridis descriptione facere videtur. Vulgare quidem gallitrici nomen, a galli crista corruptum videtur. Inter verbenacae etiam nomenclaturas apud Dioscoridem crista gallinacea legitur. Τζεντογάλη nominatur apud Nic. Myrepsum unguento 62. ¶ Gallitricus (lego Galli crus) id est sanguinaria, eo quod naribus imposita, sanguinem suaviter fluere facit. Nascitur circa vias et saxosis locis. Habet in summitate velut pedes galli, Sylvaticus. Plura leges de hac herba in Bove H. C. et in Cornice a. Capnos sive capnion, hoc est fumus, duplex. alia Dioscoridi descripta, nascens in hortis et segetibus hordeaceis: alia et nomine et effectu similis, quam pedes gallinaceos vocant (teste Plinio) in parietibus et sepibus genitam, ramis tenuissimis sparsisque, flore purpureo, ut inquit Plinius: quam nonnulli modo cymbalarem vulgo dictam, nescio quam recte interpretantur, folio hederae, praetenui, ut in cotyledone commonuimus, Hermolaus Corollario 724. ubi etiam mox crassissimum illorum errorem reprehendit, qui ex eo quod capnon Plinius Latine pedes gallinaceos vocari scribit, capnon etiam a Dioscoride monstratum, non aliud genus esse putant, quam quae vulgo sanguinaria et galli crus dicitur. quae gramini (inquit) tam similis est, ut ab eo forte non admodum seiungi possit: nisi quod folio minore cernitur, et fibris potius quam radice nititur. Id autem quod in utroque summo frutice trifarin ({trifarium} <trifariam>) gallinacei pedis imitationem habet, candidius in hac quam in gramine conspicitur. Et alibi, Cotyledon non est, ut quidam rentur, quae vulgo cymbalaris appellatur, etiamsi cymbalion a Dioscoride vocetur. est autem cymbalaris herba folio tenus anguloso, hederaceo, flore parvo, purpureo, in muris terrae nascens, quam quidem nonnulli genus alterum capni dictae faciunt, Haec ille. Vulgaris quidem apud nos haec herba est, et lactis etiam nonnihil habet, flosculo calathiformi ex purpureo ad coeruleum inclinante, radice alba dulci, ut rapulo sylvestri congener videatur. oculis a quibusdam utilis creditur, nimirum ut capnos quoque, ut ab eodem effectu nomen idem contigerit. foliorum species per aetatem mutatur ex rotundiori in longam. quae vero eius pars pedes gallinaceos referat, non facile dixerim, nisi forte mucrones illi in quos dividitur calyx qui florem sustinet, eos repraesentare dicantur, praesertim cum flos deciderit aut aruerit. tunc enim in diversa tensi rigentesque magis apparent. ¶ Apud Dioscoridem inter thlaspeos etiam nomenclaturas pes gallinaceus legitur. Item caucalis (apud eundem) tum eodem nomine, tum pes pulli vocatur: nimirum quod extremum folium in gallinae pedem conformetur, ut Ruellius scribit. Portulaca Macro etiam pes pulli dicitur, Sylvaticus. Adamus Lonicerus tertiam aizoi speciem Germanice interpretatur, Hünerbeer, Hünertruben. ¶ Herba quam pro aristolochia rotunda pharmacopolae Germani hactenus falso acceperunt, a quibusdam Germanice Hanensporn, id est calcar gallinacei, a floris figura, nominatur. ¶ Alsine herba Graecis dicta, vulgo morsus gallinae et passerina a quibusdam nominatur, Germanis Hünerdarm, Hünerherrb, Vogelkraut. ea cum caeteris avibus tum gallinis grata et salubris, et fastidii remedium

existimatur: ut helxine etiam, qua Plinius gallinaceos scribit annuum fastidium purgare, si modo non errore aliquo factum est ut helxine pro alsine scriberetur.

¶ Animalia. Κώκαλον, vetustum et species gallinacei, Hesychius et Varin. Κώκαλος etiam nomen proprium est, Varin. Persae etiam corvos alectoridas vocant, Hermolaus nescio quo authore. Pausanias quidem in Boeotia gallinaceos quosdam coraxos, id est atro corvorum colore esse scribit. Upupam etiam ἀλεκτρυόνα et γέλασον vocant, Hesych. et Varinus. Cancer Heracleoticus vulgo apud Italos gallus marinus, gallo de mare, nominatur, quod eius chelae cristam galli referant, Pet. Bellonius. Piscis quidam ad Oceanum Germanicum, gobiis congener, ex pictura conijcio, vulgo Seehan, id est gallus marinus vocitatur. ¶ Gallus matricis, id est mola matricis, Sylvaticus. Amatus Lusitanus lib. I. Curationum Medicinalium meminit mulieris quae geminos utero gestans quinto mense abortivit, et tertio a primo abortu die, frustum quoddam carnis emisit, galli cristae cum rostro gallinaceo simile.

¶ Icones. Asis (regio puto sic dicta) puerum delphino insidentem numis insculpebat, Dardanis gallorum pugnam, Pollux lib. 9. et Caelius. Persarum rex Artaxerxes Cyri iunioris percussori ex Caria, virtutis praemium contribuit, uti in prima acie gallum aureum in hastae gestaret apice. Nam Câras omnes Persae ἀλεκτρυόνας dicunt, id est gallos, propter cristas quas in galeis surrectas habent, Caelius. ¶ In Apollinis Delphici templo chirotechnae (id est opifices manuarii) frigida quaedam et curiosa fecerunt, ut qui manui Apollinis gallinaceum imposuit, ut horam matutinam et tempus instantis ortus designaret, Plutarchus in libro Cur Pythia non amplius carmine respondeat. ¶ Lapis Eislebanus aliquando galli effigiem refert, Georg. Agricola. In arce Eleorum Minervae simulacrum est, cuius galeae gallinaceus insidet, Pausanias. vide infra in h. ¶ Athenienses Anterotis aram constituerunt, in qua pueri nudi et formosi signum inerat, in ulnis geminos sustinentis generosos gallos, et se in caput impellentis, quibus Timagoram et Meletum [Meletem], seu Melitum (utrunque enim legimus) qui amore perierunt, significabant. Historia notissima apud Pausaniam et Suidam: quanquam nonnihil inter se {e}varient, ille in Attica, hic in dictione Melitus, Gyraldus. Gestat autem puer gallinaceos: quod una cum duobus gallis, quos a Melito sibi dono datos ulnis gestabat, ex arce Athenis se praecipitasset. Pausanias aliter hanc historiam referens, gallinaceorum quoque non meminit. ¶ In excelsarum turrium apicibus gallinacei icon ex orichalco conflata, et inaurata plerunque, imponi solet, lamina ad ventum versatili. Vide Emblema Alciati quod in fine historiae galli recitabitur.

¶ Propria .Auctor {Nicander} <Aelianus> est, Secundum, qui pincerna regius fuit in Bithynia, a gallo amatum eximie cui nomen foret Centaurus, Caelius.  ¶ Alectryon nomen proprium viri Iliados ρ. non servat ο. magnum in obliquis, {ἠλεκτρύων} <Ἠλεκτρύων> vero paroxytonum servat, Eustathius. Υἱὸν Ἀλεκτρυόνος μεγαθύμου, Homerus. ¶ Electryon memoratur Amphitryonis {pater et filius} <patruus et frater> Alcei, ut testis est Hesiodus in Aspide.  ¶ Alector filius fuit Argeae filii Pelopis et Hegesandrae filiae Amiclae (τῆς Ἀμύκλα,) cuius filia Iphiloche vel Echemelus (Ἐχέμηλος) Megapenthi filio Menelai nupta fuit, Eustathius. Fuit et alius Alector filius Epei regis Elidis, etc. Eustathius in secundum Iliados.  ¶ Adaeus quidam Philippi militum peregrinorum dux, {ἀλεκτρυὼν} <Ἀλεκτρυὼν> cognominabatur. Meminit eius Heraclides Comicus his versibus: Ἀλεκτρυόνα τὸν τοῦ Φιλίππου παραλαβὼν | Ἀωρὶ κοκκύζοντα, καὶ πλανώμενον | Κατέκοψεν· οὐ γὰρ εἶχεν οὐδέπω λόφον. | Ἕνα κατακόψας μάλα συχνοὺς ἐδείπνισε | Χάρης Ἀθηναίους. ut Athenaeus citat libro 12. nam hic Chares (inquit Eustathius) Athenienses in foro epulis excepit, cum sacrificaret epinicia propter pugnam prospere contra Philippi peregrinos milites gestam. dicit autem illum intempestive cecinisse (ἀωρὶ κοκκύσαι) eo quod pugnam intempestive aggressus sit: et nondum cristam habuisse, hoc est inermem adhuc periculo se exposuisse. Vide infra in proverbio Philippi gallus. ¶ Alectryon quidam adolescens Marti acceptus fuit, quem Mars aliquando cum Venere concubiturus in domo Vulcani pro vigile secum ducebat, ut si quis appareret, Sol oriens praesertim, indicaret. ille vero somno victus cum Solis ortum non indicasset, Mars a Vulcano deprehensus et irretitus est. qui postea dimissus, Alectryoni iratus in avem eum mutavit una cum armis quae prius gerebat, ita ut pro galea cristam haberet. Itaque memor deinceps huius rei alectryon, etiam nunc ales, id tempus quo Sol prope ortum est, quo scilicet Vulcanus domum reverti solebat, cantu designat. Fabulam memorant Lucianus, et ex eo interpretatus Caelius Rhodiginus, et Aristophanis Scholiastes, et Eustathius in octavum Odysseae, et Varinus. Alectryonem aliquando Martis ministrum et militem fuisse etiamnum testantur, crista, animositas, calcaria, ut rhetor quidam scripsit. ἀλλὰ τοῦτο τῆς ὕστερον μυθοποιητικῆς οὐ σεμνόν ἐστι λάλημα, Eustathius. Alectryon olim tyrannidem gessit, et Persis primus imperavit, etiam ante Darium et {Megabyzum} <Megabazum>: unde etiamnum ab illo imperio Persica avis appellatur, Pisthetaerus apud Aristoph. in Avibus. Ubi Scholiastes, Forte etiam in praecedentibus (inquit) alectryóna vocat Medium avem. nam Persas quoque Medos vocabant. Mox autem subdit {Epops} <Euelpis>, Hinc est nimirum quod adhuc instar magni regis, cyrbasiam (tiaram) in capite solus avium rectam gerens. Quanquam enim (inquit Scholiastes) Persae omnes tiaram ferrent, solis tamen regibus erectam ferre fas erat: caeteris complicata erat vel in frontem prona vergebat, ut Clitarchus tradit. Adeo vero praepotens (inquit Caelius) et formidolosum fuisse illud imperium aiunt, ut nunc quoque avibus id genus diluculo praecinentibus, prosiliant ad opera omnes ceu mulctam veriti. ¶ Cornelius Gallus, poetae veteris nomen. ¶ Gallus, gentile a Gallia. ¶ Est et Gallus fluvius Phrygiae, cuius aqua furorem

inducit. Amnis it insana nomine Gallus aqua, Ovidius. Ab hoc, auctore Festo, Galli dicebantur sacerdotes Cybeles, qui postquam ex eo bibissent se castrabant, et inter sacrificandum furiose se gerebant. Crinemque rotantes | Sanguinei populis ulularunt tristia Galli, Lucanus lib. I. Quidam Gallum puerum putavere, qui contracta offensa deae se execuerit, et simul fluvio nomen dederit Gyraldus. ¶ Gallinaria insula est a gallinis feris sic dicta: vide infra in Capite de gallinis feris. ¶ Et Pontina palus et Gallinaria pinus, Iuvenalis Sat. 3.

b. <Comes it merito plebs caetera Regi> | Formoso regi, cui vertice purpurat alto | Fastigiatus apex, dulcique errore coruscae | Splendescunt cervice iubae, perque aurea colla, | Perque humeros it pulcher honos, palea ampla decenter | Albicat ex rutilo, atque torosa in pectore pendet | Barbarum in morem. stat adunca cuspide rostrum, | Exiguum spatii rostrum. flagrantque tremendum | Ravi oculi, niveasque caput late explicat aur{e}is. | Crura pilis hirsuta rigent, iuncturaque nodo | Vix distante sedet, durus vestigia mucro | Armat: in immensum pinnaeque, hirtique lacerti | Protenti excurrunt, duplicique horrentia vallo | Falcatae ad coelum tolluntur acumina caudae, Politianus in Rustico. ¶ Crista in gallinaceo, vocatur etiam apex a Politiano. Cristas tollere vel detrahere proverbium referetur infra. Gallorum cristas aliqui barbare ruffas nominant. Ascili, id est crista galli, Sylvaticus. Graeci λόφον appellant, ut Eustathius. Aristophanes in Avibus κυρβασίαν: quanquam Varinus Cyrbasiam et Cybarsiam quoque caput gallinacei interpretatur, κεφαλὴν ἀλέκτορος: Hesychius κορυφὴν ἀλέκτορος, id est verticem vel cristam galli. Hippocrates cyrbasi{c}am pileum acutum ut videtur, qui et tiara. alii cyrbasiam, alii tiaram erectam, qua soli Persarum reges utebantur. Ὅ Περσικὸς ὄρνις ὁ ἀλέκτωρ λέγεται διὰ τὴν λοφίαν, Suidas. ¶ Rostrum, vulgus Italicum becco vocat, vocabulo Tolosano antiquo: quanquam id illis gallinacei rostrum significaret, author Tranquillus in Vitellio. Κόραξ, corvus, et summa gallinaceorum rostra, a colore nigro quem Graeci κορὸν dicunt, Hesychius et Varinus. Κάλεα (lego κάλλαια) barbae gallinaceorum, et pennae in cauda earum secundum Aelium Dionysium, Varinus in voce Θρόνα. Κάλλαιοι (lego κάλλαια) gallinaceorum barbae, et omnis color purpureus, vel secundum alios varius. πᾶν πορφυροειδές χρῶμα. ἔνιοι δὲ τὰ ποικίλα. καὶ παρ’Αἰγυπτίοις χρῶμα καλαϊνόν. Ponitur etiam pro unguento. Εt καλλα (malim κάλλη, ut Ammonius de differentiis vocum habet,) τὰ βαπτὰ ἔρια, Hesychius. Καλλαιάνθη πορφυρᾶ, Hesychius et Varinus. legendum forte, Κάλλη, ἄνθη πορφυρᾶ. nam κάλλη vocant floridos colores, τὰ ἄνθη τῶν βαμμάτων, {Hesych.} <Ammonius>. Καὶ ἀπὸ τῶν ὤτων ἑκατέρωθεν εἶχε κρεμάμενα, ὥσπερ οἱ ἀλεκτρυόνες τὰ κάλλαια, Athenaeus de tetrace magna. Hermolaus cristas utrinque ex auribus pendentes reddidit, quod non probo. Sed plura de hac voce scripsi supra in B. Αἰκάλλειν verbum dicitur de cane blandiente auribus et cauda: et per translationem a gallinaceis. κάλλεα eorum barbae (τὰ γένεια) vocantur, Varinus. Quemadmodum barbae appendiculas quasdam gallinacei possident, sic aries bellua marina foemina, cirros ex imo collo pendentes habet, Aelianus. ¶ In pullo partem quandam navim vocat Apicius lib. 6. capite ultimo, pullum a navi aperiri iubens: pectus forte intelligens, nam mox pullum farsilem a pectore aperiri iubet. sed Humelbergius partem posteriorem ventris interpretatur: qui ut navis cavus, et figurae eius non dissimilis sit. ¶ Intestina gallinarum cum rebus aliis incocta veteres gigleria vocabant, Hermolaus. alii gigeria legunt. Gigeria pullorum coques, Apicius 4.1. ¶ Actraltigi, fasianum (im<m>o attagenem) significat, non ut quidam putant testiculos gallorum, Sylvaticus. Ὄτρα, gallinacei cauda, Hesych. et Varinus. Κάλεα (malim κάλλαια) barbae gallinaceorum, et pennae in caudis eorum secundum Aelium Dionysium, Varinus in Θρόνα. ¶ Πλῆκτρα Atticis sunt calcaria gallorum quibus pugnant, quae communiter κέντρα vocantur, <Hesych. et> Varinus. Πλᾶκτρον Doricum est, ut et πλακτὴρ apud eosdem. Κόπιες, κέντρα ὀρνίθεια, Iidem. Calcar tollere proverbium referetur in h. ¶ Boccatius gallinaceos pedes Sirenibus attribuit ex Albrico ignobili authore, Gyraldus. ¶ Plumas sub cauda quae gallinis aut capis saginandis evelli solent, aliqui privatim nominant mastfaederen.

c. De voce et cantu gallinacei. Miratur vocem angustam, qua deterius nec | Ille sonat, quo mordetur gallina marito<?>, Iuvenalis Sat. 3. de adulatore. Πρὶν ἤ τὸ δεύτερον ἀλεκτρυὼν (ἀλέκτωρ legi potest, ut versiculus constet) ἐφθέγγετο. Prius atque gallus cantet iterum cristiger. Proverbium est a prisca consuetudine sumptum, qua noctis deliquium et accessum diei galli cantu metiebantur, gnomonibus horariis nondum repertis. Gallus autem tribus intervallis canit, preanuncians diem. Veteres initium diei a prima mediae noctis inclinatione ordiebantur, proximum tempus gallicinium vocabant: quod id temporis lucem multo ante praesentientes incipiunt canere. Tertium conticinium, cum et galli conticescunt, et homines etiam tum quiescunt. Quartum diluculum, cum incipit dignosci dies. Quintum mane, cum clarus iam dies exorto Sole. Itaque secundus gallorum cantus, multo Solis exortum antevenit. Hinc Iuvenalis, Quod tamen ad galli cantum facit ille secundi, | Proximus ante diem caupo sciet. Consimiliter Aristophanes in Concionatricibus, Οὐδ’εἰ μὰ Δία τοτ’ἦλθες, ὅτε τὸ δεύτερον | Ἀλεκτρυών ἐφθέγγετο, Erasmus. Gallus antequam in hac nocte cantet (bis cantet, Marcus) ter me negabis, Matthaeus Evangelista. Gallus statim cantavit ut Petrus negavit, Lucas et Ioannes. ¶ Excubitorque diem cantu {patefecerat} <praedixerat> ales, Vergilius. Cristatus ales, Qui tepidum vigili provocat ore diem, Ovidius in Fastis. Surgite iam vendit pueris ientacula pistor, | Cristataeque sonant undique lucis aves, Martialis. Sub galli cantum consultor ubi {h}ostia pulsat, Horatius in Sermonibus 1.1. Auroram gallus vocat applaudentibus alis, Politianus. ¶ Ipse semet canit, Αὐτὸς

αὐτὸν αὐλεῖ, ipse suimet tibicen est: proverbium conveniens cum alias tum in illos qui semetipsos laudant, qui mos est gallis gallinaceis, etiam quum e pugna se proripuerint. Plato in Theaeteto, Φαινόμενά μοι ἀλεκτρυόνος ἀγεννοῦς δίκην, πρὶν νενικηκέναι, ἀποπεδήσαντες ἀπὸ τοῦ λόγου ᾄδειν, id est, Videmur mihi ignavi galli in morem, quum ante victoriam a sermone resilierimus canere, Erasmus.

¶ Ex sambuco magis canoram buccinam tubamque credit pastor ibi caesa, ubi gallorum cantum frutex ille non exaudiat, Plinius. Hoc cur fiat, si modo verum est, (inquit Caelius Calcagninus in epistolicis quaestionib. lib. 2.) nemo facile dixerit. Sunt qui hoc non simpliciter, sed συμβολικῶς traditum putent, more Pythagorico, ut multum diversum quam dicitur, intelligatur. Sicut proditum est, non ex omni ligno Mercurium debere fieri: Deum non populari ritu, sed electo ac religioso colendum esse: sic non vulgari, sed remotiori Musicae incumbendum esse admonentes, non ex obvia quaque sambuco tibiam sambucenque coagmentari oportere dixerunt, et expedire ut remotiora petantur, atque inde decerpatur ubi cantus galli non obstrepat. Nam sic hodie quoque locum longe sepositum ad quem nemo adeat significantes, dicunt in eo ne gallum quidem unquam exauditum. Aut certe stridula illa atque admodum obstrepera vox galli hebetare, et stridore suo quodammodo diffindere et convellere potest penetrabilem ac fungosam sambuci materiem: utpote qua leo etiam tantae animal constantiae consternetur. Alii sunt qui eo dicto nil praeterea ostendi putent, quam sylvestrem sambucum sativae multo esse praeferendam: quod ea procul locisque abditis, haec prope inter nostra septa adolescat, Haec ille. Materies quidem sambuci mire firma traditur. constat enim ex cute et ossibus. quare venabula ex ea facta praeferunt omnibus. Quoniam vero loca sylvestria (qualia sunt in quibus gallorum cantus non auditur) sicciora sunt, ligna etiam illic sicciora solidioraque fiunt, et ex tali materia tibiam magis canoram tornari credibile est, cum unumquodque corpus eo magis sonorum sit quo siccius simul solidiusque. ¶ Ἀλεκτοροφωνία, id est gallicinium, apud Marcum Evangelistam. Περὶ ἀλεκτρυόνων ᾠδὰς, ἀλεκτρυόνων ᾀδόντων, ὑπὸ τὸν ᾠδόν ὄρνιθα, Pollux. Κῆρυξ ὁ ἀλεκτρυών. τρίτον δὲ ᾄδει, Suidas, Τῆς νυκτός ἤδη περὶ δευτέραν οὔσης ὀρνίθων ᾠδήν, Synesius in epistola. Ὄρνιθες τρίτον ἄρτι τὸν ἔσχατον ὄρθρον ἄειδον, Theocritus Idyll. 31. Καθ’ὃν καιρὸν ἀλεκτρυόνες ᾄδουσι, τοὺς συνοικοῦντας ἰδίῳ κηρύγματι ἐπὶ ἔργον ἐγείροντες, Heliodorus in Aethiopicis. Διάτορόν τι καὶ γεγωνὸς ἀναβοήσας, Lucianus de gallinaceo quem et ὀξύφωνον cognominat. Ἕως ἐβόησεν ἀλέκτωρ, Homerus in Batrachomyomachia. {Ἄδειν} <ᾌδειν> verbum de gallinaceorum voce privatim usurpatur, Pollux et Eustathius. ut κοκκύζειν de cuculis, Pollux et Aristophanis Scholiastes. sed Hyperides et Demosthenes de gallinaceis etiam κοκκύζειν dixerunt, Pollux. Gaza Aristotelis interpres pro hoc verbo cucurrire reddidit.. Vide plura in Cuculo a. Κοκκύζειν τὸν ἀλεκτρυόνα (ἤγουν ᾄδειν ὡς αὐτῷ ἔθος) οὐκ ἀνέχονται, Cratinus apud Eustathium. qui et hoc Platonis Comici citat, Σὲ δὲ κοκκύζων ἀλέκτωρ προκαλεῖται. Cum Nibas coccyssaverit, Ὅταν {νίβας} <Νίβας> κοκκύσῃ: proverbium simillimum illi ad Graecas calendas. Tradunt in Thessalonica Macedoniae civitate vicum esse, cui nomen Nibas, ubi galli nunquam vocem {a}edant, (ut Nibas per synecdochen dicatur pro gallinaceis qui in eo vico sunt.) Hesychius addit (ait) nibades dici capras cristatas, ut ab iis expectetur τὸ κοκκύζειν, quod est gallinaceorum, Erasmus. Νιβάδες αἱ τοὺς λόφους ἔχουσαι αἶγες, Hesych. et Varinus. ego capras feras quae montium iuga nivosa incolunt, interpretarer, non ut Erasmus cristatas, nam et νίβα nivem exponunt: et νιφόβολον, ὑψηλόν. Amator quidam apud Theocritum Idyllio 7. ne expectemus (inquit) amplius, ὁ δ’ὄρθριος ἄλλον ἀλέκτωρ | Κοκκύσδων νάρκαισιν (ἀπραξίαις) ἀνιηρῇσι διδοίη. Gallinacei nomina vel epitheta a cantu eius sumpta, ὀρθροβόας, κοκκοβόας, ὀρθριοκόκκυξ  et ὀλόφωνος, supra in H. a. memorata sunt. {Ὅσπερ} <σπερ> ὁ περσικὸς ὥραν πᾶσαν καναχών ὀλόφωνος ἀλέκτωρ. Apodus, vox galli immatura et intempestiva, Scoppa grammaticus. est autem Graeca vox ἀπῳδὸς, id est absonus. Ἀλεκτρυόνα τὸν τοῦ Φιλίππου παραλαβὼν | Ἀωρὶ κοκκύζοντα, καὶ πλανώμενον, Heraclides apud Athenaeum.

Ἐνδομάχας ἀλέκτωρ, Pindarus in Olympijs Carmine 12. id est, gallinaceus intestina et domestica praelia pugnans. Φιλονεικότεροι ἀλεκτρυόνων, id est gallinaceis pugnaciores, Erasmus ex Luciano.

Adde gregem cortis, cristatarumque volucrum
Induperatores, laterum qui sidera pulsu
Explaudunt, vigilique citant Titana canore,
Et regnum sibi Marte parant: quippe obvia rostris
Rostra ferunt, crebrisque acuunt assultibus iras.
Ignescunt animis, et calcem calce repulsant
Infesto: adversumque affligunt pectore pectus.
Victor ovans cantu palmam testatur, et hosti
Insultans victo, pavidum pede calcat iniquo.
Ille silet, latebrasque petit, dominumque superbum
Ferre gemit, comes it merito plebs caetera regi,
Politianus in Rustico.

Gallus gallinaceus Ubi erat haec (olla) defossa, occepit ibi scalpur<r>ire ungulis | Circum circa, Plautus. Ipse salax totam f{o}ecundo semine gentem | Implet, et oblongo nunc terram scalpur<r>it ungui | Rimaturque cibos, nunc {a}edita nubila visu | Explorat cauto, Politianus in Rustico.

¶ Verbena quoquo modo applicata prohibet τὴν τοῦ αἰδοίου ἔντασιν, ita ut si gallus eam gustaverit, gallinas supervenire nequeat, Kiranidae interpres ut gallus gallinam non calcet, (saliat nimirum,) edendam ei verbenam dari iubet cum furfure et polenta. Idem si cinaedius lapis gallo detur cum polenta, cinaedum futurum scribit. Dicunt quidam decrepitum gallum, ovum ex se generare, idque in fimo ponere absque testa, sed pelle tam dura ut ictibus validissimis resistat: atque hoc ovum fimi calore foecundari ita ut basiliscus ex eo gignatur: qui serpens sit per omnia gallo similis, sed cauda longa serpentina. ego hoc verum esse non puto, quanquam ab Hermete proditum, scriptore apud multos fide digno, Albertus. Et rursus, Basiliscos aliquando dicunt gigni de ovo galli, quod plane falsum est et impossibile. nam quod Hermes

docet basiliscum generare in utero (generari in fimo) non intelligit de vero basilisco, sed de elixir (elydrio) alchymico, quo metalla convertuntur.

d. Quis dedit gallo (sekui, Hebraice, alii transferunt cordi, vel facultati imaginativae) intelligentiam? Iob. 38. Non illum squamea tuto | {Aggreditur} <Aggredit> serpens, non raptor ab aethere milvus, Politianus de gallo. ¶ Si vis ut non cantet gallus, unge frontem eius oleo, Rasis.

e. Tu istum gallum si sapis | Glabriorem reddes mihi quam volsus ludius est, Plautus Aul. ¶ Proditur memoriae Socratem Iphicrati duci animos adiecisse, quum ei praemonstrasset gallinaceos coram Callia pennis ac rostro dimicantes. Chrysippus etiam in libro de iustitia (ut refert Stobaeus) gallorum aemulatione inijci nobis ad fortitudinem stimulos et subijci calcaria prodidit, Caelius. Gallinaceorum calcaribus in pugna plectra quaedam sive embola aerea apponebant, Scholiastes Aristophanis et Varinus. Cleomenes Cleombroti cum quidam ei gallinaceos pugnaces offerret, quos pugnando pro victoria etiam emori dicebat: Quin de illis potius (dixit) mihi dato a quibus occiduntur. illi enim praestabunt, Plutarchus in Laconicis. Malim ego mihi amicum bonum obtingere, quam optimum (pugnacissimum, ἄριστον) gallinaceum aut coturnicem, Plato in Lyside.

¶ <f.> Si contra adversarium tuum causam obtinere volueris, calcar galli de crure dextro tecum feras, et vinces, Rasis. Fel gallinae si quis illinat virgae et mox cum uxore sua rem habeat, non diliget alium, Idem. ¶ Crista capitis galli cum grano thuris et pauco cornu cervi gestata, omnem timorem nocturnum et omnem occursum malum aufert, et intrepidum reddit gestantem, Kiranid. ¶ Testiculi gallinacei aridi miscentur escae cuidam ad pisces omnes magnos in mari capiendos, in Geoponicis Graecis a Tarentino. ¶ Gallus contra orobanchen herbam in arvis nascentem (quae et leo dicitur) circunfertur, vel semina terrae mandanda gallinaceo sanguine rigantur, ut recitavi in Leone H. a. tanquam et herba leo non minus quam animal, a gallo abhorreat. Sybaritae adeo molles erant, ut neque gallinaceos neque artifices qui strepitum ullum moverent, in urbe ali paterentur, ne somni tranquillitas interciperetur, Athenaeus. Gallinaceus in Somnio apud Lucianum, praedicat se hoc muneris a Mercurio obtinuisse, ut cuicunque dedisset caudae suae dexteram pennam longissimam, quae prae mollitie incurvatur, is fores omnes aperire posset et inspicere omnia, invisibilis ipse interim. ¶ Illud incredibile, quod calcaneus (calcar potius) pedis dextri galli victores faciat, Cardanus. ¶ Ἀλέκτωρ πίνει καὶ οὐκ οὐρεῖ, {μυξός} <μύξος> (forte μυοξὸς) οὐ πίνει καὶ οὐρεῖ, incantatio in dysuriam asini apud Suidam.

g. Antidoti Adriani (inquit Nicolaus Myrepsus) vim experientia plurimi invenerunt. narrant enim si gallo a serpente iaculante venenum demorso aliquid huius antidoti cum aqua tepida in os immiseris, confestim hunc restitui ac liberari. ¶ Cor gallinae ea adhuc palpitante, coxae alligatum, partum accelerat optime, Kiranides. Vide in h. in Gallo Latonae sacro. ¶ Gallinacei dexter testis arietina pelle adalligatus, Venerem concitat, Plin. Et alibi, Magi tradunt inhiberi Venerem pugnatoris galli testiculis anserino adipe illitis adalligatisque pelle arietina. item cuiuscunque galli gallinacei, si cum sanguine gallinacei lecto subijciantur. Sed aliter Sextus, Galli testiculi (inquit) cum adipe ans. in arietis pelle brachio suspensi, concubitum excitant, suppositi lecto cum ipsius sanguine, efficiunt ne concumbant qui iacent. ¶ Cristis et auribus et unguibus gallinaceorum crematis tritisque cum oleo perungi iubent febrientes, cum geminos transit Sol. Si luna, rasis barbis eorum, Plinius.

¶ h. Gallinas (id est genus gallinaceum) primi feruntur habuisse Persae, Hermolaus. ¶ Gallus succinctus lumbos suos, et aries, nec est qui ei resistat, Proverb. 30. ¶ Fescenninus Niger ob unius gallinacei direptionem decem commanipulares, qui raptum ab uno comederant, securi percuti iussit, Ambrosius Calepinus ex authore innominato. Platonem legimus hominem definivisse animal bipes, sine plumis: et cum Diogenes Cynicus irridendi gratia in academiam eius gallinaceum deplumatum immisisset, hunc hominem Platonis esse clamitans, illum postea πλατυόνυχον, id est latis unguibus praeditum, differentiae causa addidisse. Epitaphium Anytes in gallinaceum, Epigrammatum Graecorum lib. 3. sect. 24. Οὐκ ἔτι μ’ὡς τὸ πάρος πυκιναῖς πτερύγεοσιν ἐρέοσων | Ὄρσεις δ’Εὐνῆς, ὄρθριος ἐγρόμενος.

¶ Gallus in Somnio Luciani fingit se olim Euphorbum, deinde Pythagoram fuisse. ¶ De Alectryone iuvene Marti deo familiari in avem eiusdem nominis mutato, scriptum est supra inter Propria nomina.

¶ Gallinaceum in Syria cultum pro deo, Lucianus refert in libello de dea Syria. Ἀλλ'ἔστιν ἀλεκτρυὼν ἱερὸς, οἰκέει δ'ἐπὶ λίμνῃ. ¶ Veteribus monumentis traditur, gallinaceorum fibras maxime diis gratas videri, Alexander ab Alexandro. Fuit quidem priscis opinio, ut ex hoedis potius et agnis hostiae fierent, quia hae mites et cicures essent. nam gallinacei, sues et tauri animo magis abundare videntur, Gyr. Anubis apud Aegyptios vocatur (vocabulo Graecae originis) ὁ ἀναφαίνων τὰ οὐράνια καὶ τῶν ἄνω <φερομένων> λόγος: hoc est ratio superiorum et coelestia declarans. Et idem interdum Hermanubis, quod nomen rebus inferioribus convenit, ut illud superioribus. Sacrificant autem utrique gallum, illi album, quod coelestia syncera [sincera] et lucida existiment: huic κροκίαν, (hoc est pennis et iubis croceis praeditum, Gyraldus etiam croceum transtulit,) inferiora omnia mixta et varia esse rati, Plutarchus in lib. de Iside et Osiride. Pyrrhus rex cum splene laborantibus mederetur, albo gallo sacrum peragebat, Lilius Gr.

Gyraldus. In opertaneis sacris gallinae nigrae non videbantur purae, Idem. Gallum nutrito quidem, ne tamen sacrificato: est enim Soli et Lunae dicatus. Hoc (inquit Lilius Gr. Gyraldus) ab aliquibus inter symbola repositum est. Sunt qui dimidiatum tantum efferant, Gallos enutrias. Nonnulli praeceptum hoc non symbolum faciunt, nec aliud quam gallum ipsum intelligunt. Sed licet etiam symbolice interpretari: vel ut Picus, ut divinam animae nostrae partem, divinarum rerum cognitione, quasi solido cibo et coelesti ambrosia pascamus: Vel simplicius, gallos, id est milites ac bellatores homines in civitate habendos esse, et in contubernio retinendos, non tamen rei sacrae causa. seu urbis vigiles et custodes intelligas, quando ii per gallos significari videntur: et Soli ac Lunae dicati, quoniam tempori hoc hominum genus inserviunt, quod per Solem et Lunam intelligitur: vel quod nos gallus suo cantu admoneat. Alius aliam comminisci poterit expositionem, ut gloriosos et stolidos homines, nimiumque sibi arrogantes, habendos illos quidem, et non penitus eijciendos: non tamen ad sacra, id est arcana admittendos, minusque in seriis et gravioribus sermonibus habendos. Scribit Pausanias in Lacon. (lege, Corinthiacis) Methanam urbem ad Isthmum, in qua cives contra Africum vineis florescentibus ac germinantibus infestum, galli pennis albis ac niveis (alas omnino candidas habentis, Loescherus Pausaniae interpres,) remedio usos fuisse: quem gallum homines in diversa trahentes, discerpebant, per vineas discurrentes: demum in eundem locum redeuntes, ubi discerpserant, gallum sepeliebant. Adeo hi diversi fuere a Pythagorae institutis, quem tradunt gallum album adeo amasse, ut si quando videret, fratris germani loco salutaret, et apud se haberet, (vide inter proverbia, Gallo albo abstineas) suis vero sectatoribus, qui civiles id est politici dicti sunt, permisisse ait Iamblichus, ut gallum, agnum et alia quaedam paulo ante nata, praeter vitulum, rite sacrificarent. Idem scribit Suidas. Sed et Laertius, Sacrificiis (inquit) utebatur Pythagoras inanimis. Sunt qui dicant, gallis gallinaceis, et hoedis etiam lacteolis quos teneros dicunt, agnis autem minime. Caeterum Aristoxenus apud Gellium, cuncta illum animata in cibum permisisse ait, bove aratore et ariete exceptis. Idem scribit Suidas: qui et illud ait, a Theoclea sorore, vel potius (ut est apud Laertium) Themistoclea, haec placita illum sumpsisse. At vero Christiani theologi nonnulli, per gallos concionatores [contionatores] et divinos homines intelligunt, qui nobis verba salutis enunciant: quique iacentibus in tenebris et umbra mortis, lucem, qui Deus est, praenunciant, et a nobis mentis nostrae veternum ac torporem suo cantu excutiunt, Haec omnia Gyraldus. Socrates in Phaedone ad mortem se praeparans, Aesculapio (inquit) o Crito gallum debemus, quem reddite neque negligatis. Hoc votum tanquam hominis minime sapientis Lactantius lib. 3. Divin. instit. et in Apologetico Tertullianus reprehendunt: defendit Caelius Rhodiginus in Antiquis lectionibus 16. 12. his fere verbis. Oblitus est (inquit) Lactantius sententiae illius, Nunquam futurum Platonicum, qui allegorice Platonem non putet intelligendum. Quid vero illis involucris sibi Plato voluerit, iam nunc ex Platonicorum sententia promere adoriar. Prisci Aesculapio medico, Phoebi filio gallum sacrificabant, diei Solisque nuncium, id est divinae beneficentiae morborum omnium curatrici, quae divinae providentiae filia nominatur, cui diem, id est vitae lumen se debere fatebantur. Eiusmodi medicum in superioribus Socrates perquiri iusserat, morborum animi curatorem. praeterea priscorum oracula tradunt, animas remeantes in coelum paeana, id est triumphalem cantilenam Phoebo canere. Reddit ergo Deo votum, ut alacer paeana canens coelestem repetat patriam, Haec Rhodiginus. Socrates gallum Aesculapio sacrificandum testamento cavit, cuius rei ex Platone etiam Eusebius, Tertullianus et Lactantius meminere. Artemidorus quoque in libro Onirocriticon quinto, somnium cuiusdam narrat, qui gallum Aesculapio vovit, si sanus foret, Gyraldus. Et rursus in libro de Symbolis Pythagorae. Aesculapio gallus immolabatur. sunt qui gallinas scribant, et has quidem rostro nigro, nigrisque pedibus, et digitis imparibus. Si enim luteo essent rostro, vel pedibus, impurae putabantur ab aruspicibus. Ἀφίησι τῷ Ἀσκληπιῷ ἀνάθημά τε καὶ ἄθυρμα <εἶναι>, οἱονεὶ θεράποντα καὶ οἰκέτην περιπολοῦντα τῷ νεῷ [νεῴ] τὸν ὄρνιν, ὁ Ἀσπένδιος ἐκεῖνος, Suidas ex innominato, in Ἀλεκτρυόνα. ¶ Maiae, quam et Proserpinam et Cererem vocant, gallinaceum consecrarunt. quamobrem initiati huic deae avibus cortalibus abstinent, nam et Eleusine abstinentia ab his alitibus, et piscibus fabisque praecipitur, Porphyrius lib. 4. de abstinendo ab animatis. ¶ Gallus etiam Cybeli dicatus fuit, Gyraldus. ¶ Sunt qui tradant Pythagoram praeter sua instituta, bovem quandoque Musis, et Iovi gallum album immolasse: quoque vix crediderim, propter ea quae de eo in Symbolis retuli, Idem. ¶ Pecudem spondere sacello | Balantem, et laribus cristam promittere galli | Non audent, Iuvenalis Sat. 8. ¶ Gallum Latonae in amore esse aiunt, et quod ei affuerit parienti, et quod etiam nunc parientibus adsit, et faciles partus efficiat, Aelian. Kiranides quidem gallinae cor ea adhuc palpitante exemptum, et coxae adalligatum, partum egregie accelerare scribit. ¶ Gallus sacer erat Marti, et in templis dedicabatur, Eustathius. Hinc forte Aristophanes in Avibus gallum Ἄρεως νεοττόν, hoc est Martis pullum cognominat. Scholiastes quidem sic vocari ait, tanquam fortem et pugnacem. Romani Marti interdum gallum appingebant, ob militum videlicet vigilantiam: vel propter Alectryonis fabulam, Martis satellitis, in eam avem conversi, ut in eius nominis Festivo libello Lucianus scribit, et Ausonius poeta uno pene versu attigit: Ter clara instantis Eoi, | Signa canit serus deprenso Marte satelles, Lilius Gr. Gyraldus. Lacedaemonii cum aliquo strategemate victoria potiti essent, Marti bovem immolabant: si vero aperto Marte vicissent, gallum. id quod ab eis non sine ratione fiebat, quod

pluris aestimabant incruentam victoriam, quam cruentam, Lilius Gr. Gyraldus: ut duces suos exercerent, non bellicosos tantum esse, sed etiam στρατηγικούς (lego στρατηγηματικούς,) Plutarchus in Laconicis. ¶ Mercurio gallum attribuit Fulgentius, ob mercatorum videlicet vigilantiam, Gyraldus. Gallinaceus Ἑρμοῦ παρέδρος memoratur in Somnio Luciani. In arce Eleorum Pallados galeae insidet gallus, ex pugnacis naturae argumento. Sed, inquit Pausanias (in Eliacis,) Minervae sacram arbitrari, (existimari posse,) quam ἐργάνην vocant, possumus avem hanc, Caelius. forte quod ad erga, id est opera, gallus excitet. ¶ Nocti deae (inquit Gyraldus) gallus sacrificabatur, et nocturno tempore. Nocte deae {noctis} <Nocti> cristatus caeditur ales, | Quod tepidum vigili {provocat) <provocet> ore diem, Ovidius in Fastis. ¶ Sacri sunt Soli, cui venienti assurgunt, quo cum eunt dormitum, Textor. Soli et Lunae sacrum esse gallum, supra etiam scripsimus in Symbolo Gallum nutrias, etc. Scribunt Laertius et Suidas gallum album non attingendum, inter symbola esse: hoc est ἀλεκτρυόνος μὴ ἅπτεσθαι λευκοῦ: quod Iovi, inquit, sacer est et Lunae, atque horarum nuncius et diei. Meminit et Plutarchus quarto Symposiacon, sed causam non adfert, Gyraldus. Gallum album mensi sacrum, utpote horarum nuncium credidit Pythagoras, (quare et abstinere eo iussit, Laertius,) Gyraldus. ¶ Volucris Titania, pro gallinaceo, apud Textorem. ¶ Ludovicus Romanus <Patritius> author est cacodaemonis sacerdotes sanguine gallinacei, cultello argenteo iugulati, carbonibus ignitis aspersi, ei sacrum peragere.

¶ Auguria. Inter divinationum genera aliqui etiam alectryomantiam numerant, Gyraldus. Praeposteros aut vespertinos gallorum cantus optimi eventus multi notavere. Themistocli pridie quam Xerxem duceret, auditus gallorum cantus, victoriae mox futurae praenuncium fecit: idque ideo, quod victus nequaquam canit: victor vero obstrepit et murmurat. contra vero gallinarum. nam diri aliquid imminere, aut futurum incommodum illarum cantus designavit, Alexander ab Alex. Cecinere galli nocte tota qua magnus Matthaeus vicecomes primum suscepit filium: unde Galleacio nomen inditum, portento quodam magnae successionis, Volaterranus. Gallinaceorum sunt tripudia solistima. hi magistratus nostros quotidie regunt, domosque ipsis suas claudunt aut reserant. Hi fasces Romanos impellunt aut retinent: iubent acies aut prohibent, victoriarum omnium toto orbe partarum auspices. Hi maxime terrarum imperio imperant, extis etiam fibrisque haud aliter quam op{t}imae victimae diis {gratae} <grati>. Habent ostenta et praeposteri eorum vespertini<que> cantus. Nanque totis noctibus canendo Boeotiis nobilem illam adversus Lacedaemonios praesagivere victoriam, ita coniecta interpretatione, quoniam victa ales illa non caneret, Plinius. Puls potissimum dabatur pullis in auspiciis, quia ex ea necesse erat aliquid decidere, quod tripudium faceret: id est terripuvium. puvire enim ferire est.. Bonum enim augurium esse putabant, si pulli per quos auspicabantur, comedissent: praesertim si eis edentibus aliquid ab ore decidisset. Sin autem omnino non edissent, arbitrabantur periculum imminere, Festus. Moris fuit Romanis ducibus pugnam inituris advocare pullarium, ut offas gallis obijceret ad augurium captandum. si vescerentur, ratum erat auspicium, cum aliquid ore excidisset, terripudium dicebatur solistimum, mox tripudium dictum, quoniam scilicet esca in solo cadebat, Grapaldus. Cum terripudio Flaminius auspicaretur, pullarius diem praelii committendi differebat, M. Tullius lib. 1. de Divinat. Non solum augures Romani ad auspicia primum pararunt pullos, sed etiam patres familiae rure, Varro. Pullarius dicitur qui pullorum curam habet, et qui e pastu pullorum captat auspicia, Ciceroni ad Plancum lib. 10. et Livio 8. ab Urbe. Attulit in cavea pullos, is qui ex eo <ipso> nominatur pullarius, Cicero 2. de Divinat. P. Claudius bello Punico primo cum praelium navale committere vellet, auspiciaque more maiorum petiisset, et pullarius non exire pullos cavea nunciasset, abiici eos in mare iussit, dicens: Quia esse nolunt, bibant, Val. Maxim. ¶ Invenitur in annalibus, in Ariminensi agro M. Lepido, Q. Catulo coss. in villa Galerii locutum gallinaceum, semel quod equidem sciam, Plinius. ¶ Galenus alicubi in Commentario in primum Epidemiorum, insomnii de cristis gallinaceorum meminit.

¶ Proverbia. Gallo albo abstineas, ἀλεκτρυόνος μὴ ἅπτεσθαι λευκοῦ: id est Candido gallo ne manum admoliaris, quod mensi sacer sit, utpote horarum nuncius, Erasmus in Chiliadibus inter Symbola Pythagorica. Gallo albo abstinendum, id est saluti cuiusque purissime favendum, (mihi haec interpretatio non satisfacit,) Plutarchus in Symbolis Pythag. interprete Gyraldo. Pythagoram ferunt gallum album adeo amasse, ut si quando videret, fratris germani loco salutaret, et apud se haberet, Gyraldus. ¶ Tolle calcar, Αἶρε πλῆκτρον ἀμυντήριον. id est Tolle calcar ultorium. extat adagium in Aristophanis Avibus, Αἶρε πλῆκτρον εἰ μάχῃ, Tolle calcar si pugnas. In eum dici solitum, qui iam ultionem parat. Mutuo sumpta metaphora a gallis pugnam inituris, quibus ferrei stimuli quidam alligari solent, quo se tueantur inter certandum, Erasmus ex Suida et Scholiaste Aristophanis. Proverbia, Galli cantus ante victoriam, et, Priusquam gallus iterum cecinerit, memorata sunt supra in H. c. Tollere cristas, (ut, Tollere cornua,) pro eo quod est animo efferri. Iuvenalis, Quid apertius? Et tamen illi | Surgebant cristae. id est, Sibi placebat. Translatum ab avibus cristatis, in quibus cristae erectiores alacritatis atque animorum indicia sunt: nisi ad militum cristas referre malumus, quo sane hominum genere nihil nec insolentius, nec stolidius. In hanc sententiam Aristophanes in Pace dixit, detrahere cristas, ἥπερ ἡμῶν τοὺς λόφους ἀφεῖλε. Id est, quae nobis cristas detraxit: videlicet reddita pace. Contra submittere fasces dicuntur, qui de iure suo concedunt, ac legitimam potestatem ultro ad privatam mediocritatem demittunt, etc. Erasmus.

¶ Gallus insilit, Ἀλεκτρυών ἐπιπηδᾷ. ubi quis semel victus redintegrat certamen. a gallorum certaminibus sumptum. Nam is huic animanti mos est ut ad pugnam assiliat, quo magis laedat calcaribus suis in hunc usum a natura affixis, Erasmus. ¶ Philippi gallus, Φιλίππου ἀλεκτρυών. hoc dictari consuevit, ubi quis delevi quopiam facinore, perinde ut maximo sese iactaret. Nam Alectryon dux quidam erat Philippi regis, quem Chares Atheniensis confecit. Apparet autem Charetem hunc huius facti, nimium crebro, nimisque insolenter apud populum Atheniensem verba facere solitum, ut hinc vulgo sit usurpatum. Recensetur apud Zenodotum, Erasmus. Vide etiam supra inter Propria. Φιλίππου ἀλεκτρυών, ἐπὶ τῶν ἐν μικροῖς κατορθώμασιν ἀλαζονευομένων{,}<.> Domi pugnans more galli, Ἐνδομάχας ἅτ’ἀλέκτωρ. In eum qui semper domi desidens, non audet vel in bellum, vel in certamina proficisci foras. Nam hoc animal pugnacissimum quidem est, sed domi. Ita quidem interpretes Pindari: sed addubito tamen an scriptum sit ἐνδομύχας, id est domi abditus. (ego ἐνδομάχας ab intestinis pugnis recte scribi non dubito.) ἐνδομάχης dictio nove composita ab ἐντός et μάχομαι. Haerebit in istos qui domi perpetuo rixantur, quum foris sint placidissimis moribus. Convenit cum eo quod alibi diximus, Domi leones, Erasmus. Vide supra inter Propria. ¶ Socratis gallus, aut callus, Nonius Marcellus e Varrone citat Socratis gallum in significationem {calvitiae} <calvitiei>: invenisse se, quum dormire coepisset tam glaber quam Socratis gallus, esse factum ericium cum pilis et proboscide. Sentit quisquis illic loquitur, se quum iret cubitum fuisse laevi corpore, nec ullos habuisse pilos toto corpore. in somno transformatum in ericium, qui totus hirsutus est, et su<i>um more proboscidem habet. Scio locum esse mendosum. Aldina aeditio pro gallo legit calvum. ego calvum malim, etc. Adagium conveniet in nudos et inopes, Erasmus. Nostra aeditio Varronis verba sic citat, Invenisse se cum dormire coepisset tam glaber quam Socrates, calvum esse factum ericium e pilis albis etc. Quod scriptum est in ludicro Senecae, Gallus in suo sterquilinio plurimum potest, proverbii speciem habet. Intellexit, inquit, neminem parem sibi Romae fuisse, illicque non habere se idem gratia<e>: Gallum in suo sterquilinio plurimum posse. Allusit ad Claudium imperatorem Lugduni natum, hodieque de cane vulgo dicunt, eum in suo sterquilinio plurimum audere. In alieno timidiores sumus omnes, in suo quisque regno ferocior est et animosior, Eras. Tappius idem adagium Germanice usitatum recitat, Ein hane ist off seinem mist seer küne. Superatus es a gallo quopiam, Ἡττήθης τινὸς ἀλεκτρυόνος, iocus proverbialis in servos qui dominos a tergo sequuntur, supplices videlicet et abiecti, cuiusmodi solent esse galli superati in pugna. nam  haec avis in pugna superata silet, et ultro sequitur victorem. Sumptum est ex Aristophane nisi me fallit memoria. Refertur ab Eudemo, Erasmus. ¶ Ἀλεκτρυόνα ἀθλητὴν Ταναγραῖον. Celebrantur enim isti a generositate, Suidas. Sed magis probo copulativam coniunctionem interseri, ut alibi apud eundem habetur, Ἀλεκτρυόνα καὶ ἀθλητὴν Ταναγραῖον, ubi etiam proverbialiter usurpari scribit. Ut sive gallinaceum Tanagraeum, sive athletam Tanagraeum dicas, animosum et strenuum intelligas. Elegantius autem fuerit, si hominem et athletam pugnacem ac fortem, gallinaceum Tanagraeum cognomines: quam si athletam Tanagraeum simpliciter. Non enim athletas a Tanagra laudatos legere memini, sed gallos tantum. ¶ Gallinacei in morem trepidat, Πτήοσει ὡς τις ἀλέκτωρ. in male affectum et commotum, aut etiam pavitantem opportune dicetur. {πτήοσειν} <πτηόσειν> enim Graecis fugitare significat, atque expavescere. peculiariter autem de avibus dicitur. Πτήοσει Φρύνιχος ὥσπερ ἀλέκτωρ. fuit hic Phrynichus poeta Tragicus, quem Athenienses mille drachmis mulctarunt, quod Milesiorum excidium tragoedia complexus esset. Quod quidem ego non adscripturus eram inter adagia, nisi commentarius Aristophanis hoc nominatim proverbii loco retulisset. Meminit huius et Plutarchus in Alcibiade, qui cum antea fuisset ferox et insolens, ex Socratis familiaritate coepit esse mansuetus ac modestus. Citat autem hunc senarium e poeta quopiam, Ἔπτηξ’ἀλέκτωρ ὡς κλίνας πτερόν. Pavidus refugit more gallinacei, | Quum victus alas ille summittit suas. Meminit huius et in vita Pelopidae. Caeterum quanquam gallus natura pugnax est, ubi tamen se imparem in conflictu sentit, mire deiectus ac supplex profugit, risum praebens spectatoribus, Erasmus. Vide paulo inferius, Vesparum examen metuit Phrynicus. ¶ Gallorum incusare ventres, Ἀλεκτρυόνων μέμφεσθαι κοιλίαν: de edacibus, ac luxu multum absumentibus facultatum. Huic enim animanti venter mirifice calidus, ita ut omnia statim concoquat. Ἀλεκτρυόνος μ’ἔφασκε κοιλίαν ἔχειν, | Ταχύ γοῦν καθέψειν τἀργύριον, Aristophanes in Vespis, hoc est, Mihi dixerat ventrem esse gallinacei, | {Velociterque} <Velociter enim> concocturum argentulum. Hoc genus homines Graeci dicunt καταπιεῖν τὴν οὐσίαν, id est devorare substantiam. id enim est atrocius quam καταφαγεῖν, Erasmus. Quod si quis gulosus naturam accusaret, quod calidiorem ventriculum gallis tribuisset et omnia concoquentem, in hunc apto sensu adagium conveniret, Gallorum ventres ab eo incusari. nostri ventriculum huiusmodi, mergi ventriculum appellant, ein scharben magen/ qualem homini voraci inesse aiunt. Vesparum examen metuit Phrynichus velut gallinaceus: proverbium convenit in eos, qui damnum patiuntur. cum enim Phrynichus tragicus Mileti captivitatem ageret, Athenienses metuentem perhorrescentemque lachrymantes eiecerunt, Aelianus in Variis 13. 17. sed alii aliter. Vide paulo superius in Proverbio, Gallinacei in morem trepidat, Πτήοσει Φρύνιχος ὥς τις ἀλέκτωρ. Plura etiam ad Aeliani verba clare intelligenda leges in Gyraldi historia poetarum, et apud Suidam: quae quia nihil ad gallum, omitto. ¶ Gallinaceos amantibus ficum ne serito, Hermolaus Corollario 194. veluti proverbiale recenset. ego Graecum carmen, Σῦκα φιλ'ὀρνίθε{ο}<σ>σι, φυτεύειν δ’οὐκ ἐθέλουσιν: hoc est, Aves amant ficus, sed plantare recusant, perperam aut lectum ab eo, aut male intellectum suspicor.

¶ Sunt et peculiaria quaedam Germanorum proverbia a gallo sumpta, ut, Wenn die hüner fürsich krazend, Cum gallinae antrorsum scalpent, de eo quod ad calendas Graecas vel nunquam futurum sit. Es witt kein han darnach kräyen, Nullus gallinaceus super hac re cucurriet, id est, Nemo curabit. Et quae Eberhardo Tappio memorantur in Collatione Latinorum adagiorum cum Germanicis, Er duncket jm der beste hane im korbe sein, Praecipuus gallus in corbe (vel aviario) sibi videtur, hoc est stulte sibi placet, Accissat. Es stebet wol da ein hane im hauß ist, Res bene habet in domo in qua gallus est, eodem sensu quo apud Latinos, Oculus domini: et , Frons occipitio prior. Er laufft darüber als ein hane über die heissen kolen, Percurrit tanquam gallus carbones ignitos, id est summa celeritate transit, ne minimum quidem immoratur, Ut canis e Nilo. Zwen hanen auff einem mist vertrageb sich nit. Zwen narren tügen nit in einem hauß. Duobus gallis in uno sterquilinio, duobus stultis in una domo non convenit. Unicum arbustum haud alit duos erithacos. Unstäter dann ein wätterhane, Inconstantior gallo qui cantum pro tempestate variat, Cothurno versatilior.

¶ Emblema Alciati sub titulo, Vigilantia et custodia.
Instantis quod signa canens det gallus eoi,
Et revocet famulas ad nova pensa manus,
Turribus in sacris effingitur, aerea mentem
Ad superos pelvis quod revocet vigilem.
Est leo sed custos, oculis quia dormit apertis,
Templorum idcirco ponitur ante fores.

 

57 - de Gallo gallinaceo