Ulisse Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600
Liber
Decimusquartus
qui
est
de Pulveratricibus Domesticis
Book
14th
concerning
domestic
dust bathing fowls
transcribed by Fernando Civardi - translated by Elio Corti - reviewed by Roberto Ricciardi
The navigator's option display -> character -> medium is recommended
{Sint}
<Sunt>, inquit[1],
qui aut aqua replentur, aut cibo,
plumbei canales, quos magis utiles esse, quam ligneos,
[234] aut fictiles compertum est. Hi superpositis operculis clauduntur, et a
lateribus super mediam partem altitudinis per spatia palmaria modicis
forantur cavis, ita ut avium capita {pussint} <possint> admittere.
.Nam nisi operculis muniantur,
quantulumcunque aquae, vel ciborum inest, pedibus {evertitur} <everritur>.
Sunt qui a superiore parte
foramina ipsis operculis imponant, quod fieri non oportet, nam
supersiliens avis proluvie ventris cibos, et aquam conspurcat. |
Columella |
Eiusmodi
vasa in Hollandia, sed fictilia, propter minorem impensam passim, cum
agris ab agricolis, tum in urbibus fiunt, ut audio, sed aquam tantum,
non autem cibum imponunt, vasaque singulis {hebdomatibus}
<hebdomadibus> ad minus semel setaceo quodam instrumento, quod
indige<n>te sermone ab officio de wasser appellant, quasi
lavatorem dicas, abstergunt, ne aqua intus fundo, marginibusque
adhaerens putrescat; verum non in Gallinaceo genere tantum, sed in
Columbaceo etiam, atque ab hoc nomen obtinere, dici autem Duvepotten, id
est, vasa Columbacea. Caeterum cum vino aspergi cibum ante ex veteribus
rusticae artis scriptores dixerint, agricolas in primis monitos velim,
ut a vino, aut eius faecum vapore collecto vi ignis liquore abstineant.
Is enim Gallinis pestifer, let{h}alisque existimatur, uti etiam ius e
carne salsa. |
As
I hear, vessels of this kind are prepared in Holland by farmers in the
countries as well as in the cities, but made of earthenware since less
expensive, but they place in them only water, no food, and once a week,
at least, they clean these vessels with a tool made of bristles which
because of language’s poverty they call de wasser from its
function, as you say washer, so that inside the water adhering to bottom
and sides does not putrefy. To tell the truth they use them not only for
gallinaceous genus but for pigeons too, and hence they take their name,
for they are said duvepotten,
that is, dove vessels. Furthermore, since the ancient writers on
agriculture said the food be sprinkled with wine, first of all I would
like to warn farmers to abstain from wine or from the liquid obtained
with fire’s strength by the condensation of the vapor coming from
wine’s dregs. For this is regarded as dangerous and lethal to hens, as
well as the broth of salted meat. |
NATURA.
MORES. INGENIUM. |
CHARACTER
- BEHAVIOR - INTELLIGENCE |
Gallinae
teste Aristotele[2],
ut reliquae aves non altivolae, pulveratrices sunt. Impendio autem
pulvere gaudent. Unde dicebat Ephesius Heraclitus[3]
coeno sues {laetari} <lavari>[4],
velut cohortales pulvere, aut cinere. Id vero triplicem maxime ob causam
faciunt, ut scilicet ita sese volutando velut quodammodo scabant, plumas,
pinnasque emendent, et pulices excutiant. Quae omnia alio modo se
praestare non posse optime norunt natura docente. Cuius ductu etiam
quietum ad pariendum requirunt locum, et cubilia sibi nidosque
construunt, eosque quam possunt mollissime substernunt, quasi non
ignorent ova alias facile collidenda iri, si ea in duriori loco ponerent.
Sed in eo non tam ingenii sui acumen produnt, quam cum iam pullos
excluserunt, quos ita tueri norunt, ut et pennis foveant, ne ab ambiente
frigore, vel calore laedantur. |
According
to Aristotle |
Hos tanto
prosequuntur amore, ut si noxium quodpiam animal, utpote vel Milvum, vel
mustelam, vel maius etiam aliud eis insidiari viderint, vel aliquatenus
cognoverint, receptis eis primum sub alarum umbra, seu tegumento sese
acerrimas tutrices opponant cum maximo clamore hostibus pavorem
incutientes, rostroque alis sese defendentes, adeo ut propriam mortem
potius obire in pullorum tutelam, quam illis hostibus relictis fuga
salutem quaerere malint. Qua in re egregium nobis specimen exemplarque
filios amandi praebent, tum etiam quando dum illos pascunt, et cibos
subinde collectos ore porrigunt se suamque famem negligant. Quem amorem
Homerus[5]
sub Achillis persona olim descripsit. Hic enim suos, quos pro Graecis
subierat labores, et pericula prae nimia in eos benevolentia conferens
matricis avis (Gallinae nimirum per excellentiam) in pullos affectui,
ita apud illum loquitur. Ὡς δ’ὄρνις
ἀπτῇσι {νεοοσοῖσι} <νεοσσοῖσι>[6]
προφέρῃσι Sicut
autem avis implumibus pullis affert |
They
follow their chicks with such a great love that, if they saw any harmful
animal, such as a kite Ηøs
d’órnis aptêisi neossoîsi prophérëisi For
like the hen offers to featherless chicks |
Citat
haec verba alibi Plutarchus[7],
ubi haec eius verba leguntur {Ὅτι} <Ὥσπερ>
ἡ Ὁμηρικὴ ὄρνις τῷ
ἑαυτῆς τρέφει λιμῷ τὰ ἔγγονα καὶ τὴν τροφὴν τῆς
γαστρὸς ἁπτομένην, ἀποκρατεῖ καὶ πιέζει τῷ
στόματι, μὴ λάθῃ καταπιοῦσα.
Gybertus Longolius sic vertit. Homerica avis sua fame parvulos natos
pascit, et nutrimentum quod ventri suo destinaverat, ore retinet, ne eo
in ventrem delapso in oblivionem ipsa adducatur. Sed lector, inquit
Ornithologus, considerabit, an sic potius reddi debeant verba posteriora.
Ventris sui alimentum ore tenens, abstinet tamen, et ne forte nolens
etiam diglutiat mordicus premit. Ut ut est, verba illa flagrantissimum
Gallinae erga pignora amorem testantur: de quo alibi idem Plutarchus[8]:
Quid vero Gallinae,
inquit, quas observari nostris oculis quotidie domi conspicamur, quanta cura,
et sedulitate pullos custodiunt, et gubernant? Aliis alas, quas subeant, remittunt; aliis dorsum, ut scandant,
reclinant: neque ulla pars corporis est, qua non fovere illos, si
possent, cupiant: neque id
sine gaudio, et alacritate, quod et vocis sono testari videntur. |
Plutarch |
[1]
Columella De re rustica VIII,3,8-9: [8] Haec erit cohortalis
officinae dispositio. Ceterum cohors ipsa, per
quam vagantur, non tam stercore quam uligine
careat. Nam plurimum refert aquam non esse in ea nisi in uno loco
quam bibant, eaque mundissima; stercorosa pituitam concitat. Puram tamen
servare non possis nisi clausam vasis in hunc usum fabricatis. Sunt autem
qui aut aqua replentur aut cibo plumbei canales, quos magis utiles esse
ligneis aut fictilibus conpertum est. [9] Hi superpositis operculis
clauduntur, et a lateribus super mediam partem altitudinis per spatia
palmaria modicis forantur cavis, ita ut avium capita possint admittere. Nam
nisi operculis muniantur, quantulumcumque aquae vel ciborum inest pedibus
everritur. Sunt qui a superiore parte foramina ipsis operculis inponant,
quod fieri non oportet. Nam
supersiliens avis proluvie
ventris cibos et aquam conspurcat.
[2] Historia animalium IX,634 b4: ἀλεκτορίς ... καὶ κονίονται καὶ λοῦνται.
[3] Eraclito di Efeso, Sulla natura, fr. 37 Diels-Kranz. – Citato da Columella De re rustica VIII,4,4: Siccus etiam pulvis et cinis, ubicumque cohortem porticus vel tectum protegit, iuxta parietem reponendus est, ut sit quo aves se perfundant. Nam his rebus plumam pinnasque emundant, si modo credimus Ephesio Heraclito, qui ait sues caeno, cohortales aves pulvere lavari.
[4] A pagina 230 Aldrovandi non dice che i maiali e i polli gioiscono - laetari - ma che si lavano, cioè lavari: Nam his rebus, inquit plumas, pennasque emundant, si modo credimus Ephesio {Heracleto} <Heraclito>, qui ait, sues coeno, aves cohortales pulvere vel cinere lavari. - Si può presumere che l’esatta versione dell’affermazione di Eraclito di Efeso sia il fatto che tanto i maiali quanto i polli si lavano, come riferisce anche Conrad Gessner in Historia Animalium III (1555), pag. 383: Dixit Ephesius Heraclitus sues coeno lavari, velut cortales aves pulvere aut cinere, siquidem hisce rebus plumam pinnasque emundari.
Aldrovandi vende come sue queste
considerazioni, che invece sono dovute a Cicerone
e che verosimilmente sono state dedotte dal testo di Gessner che
correttamente cita come fonte Pierres Gilles
.
Ecco la sequenza delle fonti taciute da Aldrovandi. – Cicerone De
natura deorum II 129-130: Iam gallinae avesque reliquae et quietum
requirunt ad pariendum locum et cubilia sibi nidosque construunt eosque quam
possunt mollissume substernunt, ut quam facillume ova serventur; e quibus
pullos cum excuderunt, ita tuentur, ut et pinnis foveant, ne frigore
laedantur, et, si est calor a sole, se opponant; cum autem pulli pinnulis
uti possunt, tum volatus eorum matres prosequuntur, reliqua cura liberantur.
[130] Accedit etiam ad nonnullorum animantium et earum rerum, quas terra
gignit, conservationem et salutem hominum etiam sollertia et diligentia. Nam
multae et pecudes et stirpes sunt, quae sine procuratione hominum salvae
esse non possunt. – Conrad Gessner Historia animalium III (1555)
pag. 423: Gallinae avesque reliquae, sicut Cicero ait, et quietum requirunt
ad pariendum locum, et cubilia sibi nidosque construunt, eosque quam possunt
mollissime substernunt, ut quam facillime ova ferventur. ex ovis pullos cum
excluserunt, ita tuentur, ut et pennis foveant, ne frigore laedantur: et si
est calor a Sole, se opponant. Cum autem pulli pennulis uti possunt, tum
volatus eorum matres prosequuntur, Gillius.
[5] Iliade IX,323-24: Come ai pulcini il cibo portare un aligero suole, | quand’ei l’abbia trovato, che nulla per lui ne rimane. (traduzione di Ettore Romagnoli)
[6] Questa inesattezza tipografica è stata tramandata da Aldrovandi che l’ha desunta sic et simpliciter da Conrad Gessner Historia Animalium III (1555), pag. 423: Ὡς δ’ὄρνις ἀπτῇσι {νεοοσοῖσι} <νεοσσοῖσι> προφέρῃσι | Μάστακ’, ἐπεί< >κε λάβῃσι. κακῶς δ’ἄρα οἱ πέλει αὐτῇ, Achilles Iliad. ι. suos quos pro Graecis subierat labores et pericula prae nimia in eos benevolentia, conferens matricis avis (gallinae nimirum per excellentiam) in pullos affectui, quos illa dum pascit, et cibos subinde collectos ore porrigit, se suamque famem negligit. – Inoltre Aldrovandi ha scambiato la lettera iota che identifica il canto IX con il canto I dell'Iliade. Infatti nella nota a bordo pagina leggiamo: Iliad. I. Achilles Gallinis comparatus.
[7] In Italia, di Plutarco, è
edito da D’Auria L’amore fraterno e l’amore per i figli (a cura
di A. Postiglione). Aldrovandi dà come fonte il De amore parent. erga
liberos che corrisponde a Moralia 494D = cap. 2 p. 494D. Plutarco
non ha ὅτι
ma
ὥσπερ.
[8] Eodem libro paulo post.
(Aldrovandi) – Moralia cap. 2, 494E-F-495A. Il testo greco è più
semplice; si tratta piuttosto di una parafrasi. (Roberto Ricciardi)