Ulisse Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600
Liber
Decimusquartus
qui
est
de Pulveratricibus Domesticis
Book
14th
concerning
domestic
dust bathing fowls
transcribed by Fernando Civardi - translated by Elio Corti - reviewed by Roberto Ricciardi
The navigator's option display -> character -> medium is recommended
[233]
Pluma omnis in capite, sub alis, atque clunibus {detergatur}
<detergetur[1]>,
illic ne pediculos creet, hic ne stercore naturalia laedantur. Varro[2]
ex alis, et cauda pennas evelli iubet. Florentinus extremas, quare et
hae{c} eximi poterunt. Substernatur mundissima palea, vel molle foenum.
Nam si dure cubent, non facile pinguescunt. |
Every
feather on head, under wings, and on buttocks should be cleaned, to
prevent that they give rise to lice |
At
non obesas tantum, sed in cibo etiam longe suaviores fore promittunt
omnes ferme rei rusticae scriptores, si farina hordeacea recenti aqua
mulsa conspersa exhibeatur. Unde Columella[3],
postquam, ut videtur, ex Varrone, apud quem eadem leges, nisi quod
simplicem eam aquam dulcem vocet, simplici eam aqua conspergit, et ita
offas ex eadem fieri iussit, primisque diebus dari parcius, donec plus
concoquere consuescant: quod cruditas
vitanda sit maxime, tantumque praebendum, quantum digerere possint:
neque ante recens exhibenda, quam tentato gutture apparuerit nihil
veteris escae remansisse. Nam illi,
inquit, qui volunt non solum opimas,
sed etiam teneras aves efficere, mulsa {recente} <recenti> aqua
praedicti generis farinam
conspergunt, {atque infarciunt} <et ita farciunt>. |
But
almost all writers on agriculture assure that they will not only be
obese but much more tasteful if they are fed on barley |
Nonnulli,
teste Varrone[4],
pane triticeo, vino optimo ac odorato madefacto, et aqua praedicta
opimant, ita ut viginti diebus pingues reddant, et teneras. Alii, inquit
Columella, tribus aquae partibus unam boni vini miscent, madefactoque
eodem pane obesant: et hoc modo farctam avem, quae prima Luna (quoniam
id quoque custodiendum est) saginari {caepta} <coepta>, vigesima
pergliscere tradit. Varro[5] turundis hordeaceis
partim {admistis} <admixtis> {ex} farina {hordeacea} <lolleacia>,
aut semine lini ex aqua dulci farciri scribit, idque facere iubet usque
ad dies vigintiquinque tum denique pingues fieri. Laudatur Florentino
etiam milium. Et panicum ad Gallinarum Columbarumque saginam potius
datur, quam ad hominum alimentum. Cardanus author est, Gallinas si
pingui lacertae salnitro cyminoque farinam tritici miscueris et hoc cibo
eas saginaveris, adeo pinguescere hominesque qui eis aluntur, ita
pinguefieri, ut disrumpantur[6]. |
Some,
Varro is witness, fatten them with wheat bread soaked in very good and
fragrant wine as well as in the aforementioned water, so that they can
grow fat and tender in twenty days. Others, Columella says, mix one part
of good wine with three parts of water, and with the same soaked bread
they fatten them: and he says a hen fattened in this way, which begun to
be fattened at the beginning of new moon (since also this must be
observed) finishes its fattening by the twentieth day. Varro writes that
they are stuffed with barley mash partly mixed with darnel |
Io.
Iacobus Weckerus[7]
eiusmodi sese secretum ab Hollando quodam accepisse tradit, ut Gallinae
pinguescant. In culina, inquit, facias tibi capsam, pluribus
interstinctam capsulis, singulis cum suis foraminibus, per quae capita
extrudere foras possint Gallinae, cibumque capere. His itaque capsulis,
Gallinae iuvenes, vel pulli incarcerentur, singulae singulis: cibusque
singulis horis offeratur, parum pro vice potu interdicto. Cibus autem
sit triticum in aqua modice elixum. Oportet autem capsulas inferius esse
pervias, ut excrementa permeare possint singulis diebus diligenter
auferenda. Caeterum ultra duas hebdomadas inclusas Gallinas esse non
oportet: prae nimia enim pinguedine interirent. Haec ille. Audio etiam
apud eosdem populos insigniter pinguescere, et cito, si cervisia eis in
potu apponatur pro aqua, item si reliquiis eiusdem cervisiae pascantur,
sed et ova ita plura, maioraque, parere. |
Johann
Jacob Wecker |
Columella[8],
Plinius, et Florentinus[9],
cum ad partum promovendum, tum ad saginandum, Cytisum miro modo {comedant}
<commendant>, eamque propterea in agro haberi plurimum referre.
Paucae enim regiones sunt, e quibus non possit eiusmodi arbuscula haberi.
Columella eius folia {ieiunis}[10],
seminaque maxime probari ait: et alibi[11]
etiam non Gallinis tantum, sed omni pecudum generi utilissimum praedicat,
quod ex eo cito pinguescat. Plinius {Aristomachum[12]}
<Amphilochum> viridem cytisum Gallinis dari iubere scribit, aut si
aruerit, madefactum. Denique Florentinus[13]
eius semina, et folia arida aqua perfusa offerri praecipit quippe quae
non minus quam viridia eas nutriant. Eiusmodi Gallinas, quae hoc modo
saginabantur, altiles, et farctas vocant, earumque nutritionem
saginationem. Iam vero non omnes aptas censebant teste Plinio[14],
sed eas tantum, quae pinguem in cervice cutem haberent. Sed quia nostra
aetas Capos potius, quam Gallinas saginet, itaque eiusmodi victus Capis
etiam praescribi poterit, de quibus suo loco[15]
post fusius dicemus. |
Columella,
Pliny, and Florentinus especially recommend the cytisus |
Quod
si cibum respuant, fastidiantve, totidem diebus, inquit Varro[16],
minuere oportebit quot iam farturae processerint: ita tamen ne tempus
omne opimandi quintam, et vigesimam lunam superveniat. Idem Columella,
Cato[17],
et reliqui Geoponici bis die cibum offerunt. Parum tamen refert, si
pluries dederis: modo id observes, ut cruditatem vites, quod praestabis,
si cum iterum cibum oblaturus, guttur examines: si enim prior descendit,
iterum dandus alius, si non, nequaquam. Qui itaque saepe offerre volunt,
ut Hollandus ille, de quo diximus, faciebat, parum exhibeant, idque
facilis digestionis. |
But
if they reject food or show aversion for it, Varro says that it will be
suitable to reduce it for as many days as they began to be fattened: in
such a manner however that all the time devoted to fattening does not
exceed twenty five lunar days. Columella, Cato |
Quod
vero ad potum attinet: si farciantur, Cato meridie tantum dari praecipit,
aquamque non plus, quam unam horam ante sinendam. Quae pariunt, et in
corte divagantur, potum tota die postulant, isque nequaquam negandus,
maxime, si aestus fuerit: sitis enim non aliter ac nobis hisce avibus
nocet. Aqua autem mundissima sit[18].
Nam stercorosa pituitam concitat: quare cohors per quam vagantur, non
tam stercore, quam uligine careat: quae res cum diligentissimum etiam
custodem nimia assiduitate stercus colligendi torqueret, aquam tamen
interim mundissimam esse oporteat, vasa in hunc usum fabricata clausa
habere debebit. Ea autem talia sint, qualia his verbis Columella
describit. |
As
far as drinking is concerned: if they are fattened, Cato advises
drinking be given only at midday, and that water does not remain in
front of them more than one hour. Those who are laying and wandering in
the barnyard seek drinking all day long, and it should not be denied
them nowise, especially in hot weather: for thirst harms these birds
just as ourselves. But the water must be very clean. For if it is filthy
with excrements causes the pip |
[1] Conrad Gessner, Historia Animalium III (1555), pag. 432: Pluma omnis e capite, et sub alis atque clunibus detergetur. Illic ne pediculum creet, hic ne stercore loca naturalia exulceret.
[2] Rerum rusticarum III,9,20: Ex iis evulsis ex alis pinnis et e cauda farciunt turundis hordeaceis partim admixtis farina lolleacia aut semine lini ex aqua dulci.
[3] De re rustica VIII,7,3-4:
[3] Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est aqua consparsa et
subacta, formantur offae, quibus avis salivatur. Hae
tamen primis diebus dari parcius debent, dum plus concoquere consuescant.
Nam cruditas maxime vitanda est, tantumque praebendum quantum digerere
possint. Neque ante recens admovenda est quam temptato gutture apparuerit
nihil veteris escae remansisse. [4] Cum deinde satiata est avis, paululum
deposita cavea dimittitur, et ita ne evagetur, sed potius, si quid est quod
eam stimulet aut mordeat, rostro persequatur. Haec fere communis est cura
farcientium. Nam illi qui volunt non solum opimas sed etiam teneras avis
efficere, mulsea recenti aqua praedicti generis farinam conspargunt, et ita
farciunt. nonnulli tribus aquae partibus, unam boni vini miscent,
madefactoque triticeo pane obesant avem, quae prima luna (quoniam id quoque
custodiendum est) saginari coepta vicensima pergliscit.
[4] Rerum rusticarum III,9,21: Quidam et triticeo pane intrito in aquam, mixto vino bono et odorato, farciunt, ita ut diebus XX pingues reddant ac teneras. Si in farciendo nimio cibo fastidiunt, remittendum in datione pro portione, ac decem primis processit, in posterioribus ut deminuat eadem ratione, ut vicesimus dies et primus sint pares. Eodem modo palumbos farciunt ac reddunt pingues.
[5] Rerum rusticarum III,9,20: Ex iis evulsis ex alis pinnis et e cauda farciunt turundis hordeaceis partim admixtis farina lolleacia aut semine lini ex aqua dulci. Bis die cibum dant, observantes ex quibusdam signis ut prior sit concoctus, antequam secundum dent. Dato cibo, quom perpurgarunt caput, nequos habeat pedes, rursus eas concludunt. Hoc faciunt usque ad dies XXV; tunc denique pingues fiunt.
[6] Conrad Gessner, Historia Animalium III (1555), pag. 455: Si pingui lacertae, halinitro cyminoque farinam tritici miscueris, gallinae hoc cibo saginatae adeo pinguefaciunt homines, ut disrumpantur, Cardanus.
[7]
De secretis liber VIII.
[8] De re rustica VIII,5,1-2: Confecta bruma parere fere id genus avium consuevit. Atque earum quae sunt fecundissimae locis tepidioribus circa Kalendas Ianuarias ova edere incipiunt, frigidis autem regionibus eodem mense post Idus. [2] Sed cibis idoneis fecunditas earum elicienda est, quo maturius partum edant. Optime praebetur ad satietatem hordeum semicoctum, nam et maius facit ovorum incrementum et frequentiores partus, et is cibus quasi condiendus est interiectis cytisi foliis ac semine eiusdem, quae maxime putantur augere fecunditatem avium. Modus cibariorum sit, ut dixi, vagis binorum cyathorum hordei. Aliquid tamen admiscendum erit cytisi, vel si id non fuerit, viciae aut milii.
[9] Aldrovandi – estremamente prolisso a proposito di certi argomenti, come quelli religiosi – stavolta è assai sintetico e non riporta il brano di Florentino citato da Conrad Gessner, Historia Animalium III (1555), pag. 432: Cibus illis est offerendus, elixum hordeum, aut milium aut frumenti furfur, aut zizania vocata lolium, quae quidem ad nutritionem est commodissima: ac humida folia cytisi. Haec enim eas maxime durabiles et firmas reddunt, (foecundiores potius. gonimøtera, non monimøtera,) Florentinus.
[10] Si tratta di un errore desunto da Gessner. Infatti Columella dice che se alla crusca non è rimasta attaccata affatto della farina, la crusca non è adatta e neppure gustata dalle galline, anche se digiune. Quindi ieiunis non ha nessuna attinenza con le foglie di citiso. Ecco il brano di Columella in cui compare ieiunis. De re rustica VIII,4,1-2: Cibaria gallinis praebentur optima pinsitum hordeum et vicia, nec minus cicercula, tum etiam milium aut panicum. Sed haec ubi vilitas annonae permittit; ubi vero ea est carior, excreta tritici minuta commode dantur. Nam per se id frumentum, etiam quibus locis vilissimum est, non utiliter praebetur, quia obest avibus. Potest etiam lolium decoctum obici, nec minus furfures modice a farina excreti, qui si nihil habent farris, non sunt idonei, nec tamen appetuntur ieiunis. [2] Cytisi folia seminaque maxime probantur et sunt huic generi gratissima, neque est ulla regio in qua non possit huius arbusculae copia esse vel maxima. Vinacea quamvis tolerabiliter pascant dari non debent, nisi quibus anni temporibus avis fetum non edit, nam et partus raros et ova faciunt exigua. – Ed ecco il brano di Gessner che ha coinvolto Aldrovandi nella citazione errata. Conrad Gessner, Historia Animalium III (1555), pag. 432: Ieiunis cytisi folia, seminaque maxime probantur, et sunt huic generi gratissima: neque est ulla regio, in qua non possit huius arbusculae copia esse vel maxima, Columella.
[11] De re rustica V,12,1: Cytisum in agro esse quam plurimum maxime refert, quod gallinis, apibus, ovibus, capris, bubus quoque et omni generi pecudum utilissimus est; quod ex eo cito pinguescit, et lactis plurimum praebet ovibus, tum etiam quod octo mensibus viridi eo pabulo uti et postea arido possis. Praeterea in quolibet agro quamvis macerrimo celeriter comprehendit; omnem iniuriam sine noxa patitur.
[12] La notizia è senz’altro tratta da Gessner il quale commette un errore in cui cade ovviamente anche Aldrovandi. L’errore di Gessner sta nell’attribuire l’impiego del citiso come se fosse una prescrizione di Aristomaco. Invece si tratta di una prescrizione di Anfiloco. Vediamo prima Gessner e poi Plinio. Conrad Gessner, Historia Animalium III (1555), pag. 432: Aristomachus viridem cytisum gallinis dari iubet, aut si aruerit madefactum, Plin. – Plinio Naturalis historia XIII,130-131: Frutex est et cytisus, ab Amphilocho Atheniense miris laudibus praedicatus pabulo omnium, aridus vero etiam suum, spondetque iugero eius annua HS MM vel mediocri solo reditus. utilitas quae ervo, sed ocior satias, perquam modico pinguescente quadripede, ita ut iumenta hordeum spernant. non ex alio pabulo lactis maior copia aut melio, super omnia pecudum medicina validas a morbis omnibus praestante. [131] quin et nutricibus in defectu lactis aridum atque in aqua decoctum potui cum vino dari iubet — firmiores excelsioresque infantes fore —, viridem etiam gallinis aut, si inaruerit, madefactum. apes quoque numquam defore cytisi pabulo contingente promittunt Democritus atque Aristomachus.
[13] A mio avviso in questo
momento Aldrovandi sta dando forma a un pastone, miscelando idee di
Florentino e prescrizioni personali di Gessner. Infatti costui, appena dopo
aver citato Florentino, aggiunge considerazioni personali: Conrad Gessner, Historia
Animalium III (1555), pag. 432: … non monimøtera,) Florentinus.
Cibis idoneis foecunditas earum elicienda est, quo maturius partum edant. Optime
praebetur ad satietatem ordeum semicoctum. nam et maius facit ovorum
incrementum, et frequentiores partus. Sed is cibus quasi condiendus est
interiectis cytisi foliis ac semine eiusdem, quae utraque maxime putantur
augere foecunditatem avium. Modus autem cibariorum sit, ut dixi, vagis
binorum cyathorum ordei, aliquid tamen admiscendum erit cytisi, vel si supra
etiam hoc in capite dictum est, non procul initio.
[14] Naturalis historia X,140: Feminae quidem ad saginam non omnes eliguntur nec nisi in cervice pingui cute.
[15] A pagina 348.
[16] Rerum rusticarum III,9,21: Si in farciendo nimio cibo fastidiunt, remittendum in datione pro portione, ac decem primis processit, in posterioribus ut deminuat eadem ratione, ut vicesimus dies et primus sint pares. - Se nel periodo dell’ingrasso perdono l’appetito a causa dell’eccessivo cibo, bisogna ridurne la razione proporzionatamente in maniera che negli ultimi 10 giorni esso diminuisca con la stessa gradualità con cui ne è cresciuta la dose nei primi 10, e quella dell’ultimo giorno sia identica a quella del primo.
[17]
De agricultura, 89: Gallinas
et anseres sic farcito. Gallinas teneras, quae primum parient, concludat.
Polline vel farina hordeacia consparsa turundas faciat, eas in aquam
intingat, in os indat, paulatim cotidie addat; ex gula consideret, quod
satis sit. Bis in die farciat et meridie bibere dato; ne plus aqua sita siet
horam unam. Eodem modo anserem alito, nisi prius dato bibere et bis in die,
bis escam.
[18]
Columella De re rustica VIII,3,8-9: [8] Haec erit cohortalis
officinae dispositio. Ceterum cohors ipsa, per quam vagantur, non tam
stercore quam uligine careat. Nam plurimum refert aquam non esse in
ea nisi in uno loco quam bibant, eaque mundissima; stercorosa pituitam
concitat. Puram tamen servare non possis nisi clausam vasis in hunc usum
fabricatis. Sunt autem qui aut aqua replentur aut cibo plumbei canales, quos
magis utiles esse ligneis aut fictilibus conpertum est. [9] Hi superpositis
operculis clauduntur, et a lateribus super mediam partem altitudinis per
spatia palmaria modicis forantur cavis, ita ut avium capita possint
admittere. Nam nisi operculis muniantur, quantulumcumque aquae vel ciborum
inest pedibus everritur. Sunt qui a superiore parte foramina ipsis operculis
inponant, quod fieri non oportet. Nam
supersiliens avis proluvie ventris cibos et aquam conspurcat.