Ulisse Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600
Liber
Decimusquartus
qui
est
de Pulveratricibus Domesticis
Book
14th
concerning
domestic
dust bathing fowls
transcribed by Fernando Civardi - translated by Elio Corti
The navigator's option display -> character -> medium is recommended
Veteres
videntur eas agnovisse, et Varro[1]
earum meminit his verbis. Gallina
[338] Africana, vel Numidica
varia est, quemadmodum quas Romani Gibberas appellant, quas
interpretati sumus Gallos Indicos[2]:
Columella[3],
et Plinius[4]
Numidicam dicunt. Omnium domesticarum, seu cicuratarum volucrum
formosissimae sunt, quamvis alias nulla in pennis alia, quam nigri, et
albi coloris sit diversitas: sed hi ita mixti sunt, ut albae maculae
per nigra spatia sparsae elegantissime, ac ineffabiliter suos ordines
servent. |
The
ancients seem to have known them, and Varro |
Aves
sunt quo ad mores cum villaticis Gallinis nostris similes: terram
eodem modo pedibus vertunt. Tibiae pedes, atque ungues item similes,
sed tibias habent longiores. Haec vero inter eas, et nostrates
differentia est, quod cum tam Gallis nostris, quam Gallinis cauda sit
surrecta, hae semper demissam habeant, ut Perdices, ac Coturnices:
quare etiam quibusdam Perdices terrae novae vocitantur. Loco
eodem manere nesciunt: in quaerendo sibi victu admodum solicitae ac
industriae, qua in re nostrat<i>um etiam naturam sapiunt, unde
huc illuc perpetuo {divagantur}
<devagantur>. |
As
far as the behavior is concerned, they are birds similar to our
courtyard hens: they turn up the earth with their feet in the same
way. Likewise their legs, feet and toenails are similar, but they have
longer legs. Between them and our hens there is the following
difference, that is, while in our roosters and hens the tail is turned
aloft, they have it always lowered like partridges |
Nulla
evidens nota est, qua marem a faemina distinguas. Utrique
enim eadem maculae sunt, et albedo eadem circa oculos ac denique eadem
supra eosdem rubedo. Crista carent, sed eius vice callositatem in
vertice quandam habent coloris c{a}erei, qua parte camelopardalim
referre ex primo intuitu
videntur, qui scilicet dum currit, caput tenet erectum, et eundem fere
cum iis colorum varietatem habet. Habent vero insuper
peculiarem sibi, ac propriam quandam notam. Nam quemadmodum Galli
Indici pilorum quendam acervum ante ventriculum, ita illae supra caput
similem obtinent, sed qui in anteriori parte reflectuntur a prima
vertebra, aut osse colli procedendo per posteriorem capitis partem. |
There
is no characteristic according to which you can distinguish male from
female. For both have the same spots and the same whiteness around the
eyes and finally the same redness above them. They lack a comb but in
its place on the top of the head have like a wax-colored callosity and
at first sight in this zone they seem to remember a giraffe, which,
that is, when running, holds its head erect and has the same
variegation of colors as these hens. In truth they have in addition a
peculiar and specific characteristic. In fact, like the Galli
Indici - turkeys - have a tuft of hair - the beard - in front of
the crop, so they have a similar one on the head, but these hair are
bent in front starting from the first vertebra, or bone of the neck,
proceeding through the posterior part of the head. |
Cum
Pavonibus etiam hoc illis commune est, ut colli principium sit
gracile. Plumae colli, maxime inferiores relucent, ut Palumbi torquis.
Vox similis est gallinis communibus: nam clamant acriter voce alta,
quemadmodum pulli recens exclusi. Perticis insident, ut
nostrates: caro delicata est, ova esui apta. |
They
have in common with peacocks |
Iam
videmus, huius alitis cognitionem vulgo Guineam Gallinam vocanti
acceptam ferre deberi. Nam si consideremus Africam, videbimus
appellationem quadrare. Numidia enim, et Guinea Africae regiones sunt:
{prior} <altera> in littoribus Oceani, {altera} <prior>
maris mediterranei. Antiquissimi Romani Mare mediterraneum potius
praeternavigabant, quam Gaditano egrederentur, nonnunquam tamen, sed
rarius transfretabant. Contra Lusitani, et Normandi, aut alii maris
mediterranei incolae Africae oras, quae Guineae sunt magis frequentant,
quam fretum Gaditanum. Quapropter mirandum non est si eiusmodi
Gallinae in Gallia, quam in Italia frequentiores reperiantur. Ad nos
enim frequentius, quam in Italia naves ex his regionibus appellunt.
Tales Gallinae apprime f{a}ecundae sunt, et in nutriendis pullis
admodum sedulae, unde etiam facile multiplicantur, sed frequentiores
evaderent, nisi frigus, utpote ex calidissima regione venientes,
perhorrescerent. |
We
can undoubtedly realize that the knowledge of this bird is due to the
people calling it Guinea hen. In fact if we consider Africa we will
see that the name is exactly corresponding. For Numidia and Guinea |
Haec
itaque omnia Bellonius: at non video quo argumento Gallinam Africanam
aut Numidicam faciat. Varronis enim verba, quae adducit, ipse invertit.
Varro enim Gibberas a Meleagride, aut Africana minime distinguit, sed
ita habet[5].
Gallinae Africanae sunt grandes,
variae, gibberae, quas {Meleagrides} <Meleagridas> appellant
Graeci, etc. Plinius ita[6]:
simili modo pugnant Meleagrides,
Africae, hoc est Gallinarum genus, Gibberum, variis sparsum plumis. Varro
in primis Gallinas Africanas grandes vocat. Guineae, vel ipso etiam
Bellonio teste, villaticas magnitudine non vincerent, nisi tibias
haberent longiores: quare meo iudicio grandes, Africanas Varro dixit,
ut a Villaticis distingueret. Magnitudo itaque Gallo, Gallinisque
Indicis, quos idem etiam Bellonius Meleagrides esse contendit, rectius
conveniet. Sed super hac re alias fusius disputavimus. |
Pierre
Belon |
[1] Rerum rusticarum III,9,18: Gallinae Africanae sunt grandes, variae, gibberae, quas meleagridas appellant Graeci. Haec novissimae in triclinium cenantium introierunt e culina propter fastidium hominum.
[2] I Galli Indici
corrispondono al tacchino.
[3] De re rustica VIII,2,2:
Africana est quam plerique Numidicam dicunt, meleagridi similis, nisi quod
rutilam galeam et cristam capite gerit, quae utraque sunt in Meleagride
caerulae. – VIII,12,1: De Numidicis et rusticis gallinis -
Numidicarum eadem est fere quae pavonum educatio. Ceterum silvestres
gallinae, quae rusticae appellantur, in servitute non fetant, et ideo
nihil de his praecepimus, nisi ut cibus ad satietatem praebeatur, quo sint
conviviorum epulis aptiores. § Giustamente Gessner fa notare che deve
essersi verificato un qui pro quo, nel senso che in De re rustica
VIII,2,2 fu trascritto galeam invece di paleam. Conrad
Gessner Historia Animalium III (1555), pag. 382:
Galea pro palea apud Columellam in Meleagridis mentione legi conijcio.
[4] Naturalis historia, X,132: In Hercynio Germaniae saltu invisitata genera alitum accepimus, quarum plumae ignium modo conluceant noctibus. in ceteris nihil praeter nobilitatem longinquitate factam memorandum occurrit: phalerides in Seleucia Parthorum et in Asia, aquaticarum laudatissimae, rursus phasianae in Colchis — geminas ex pluma aures submittunt subriguntque —, Numidicae in parte Africae Numidia; omnesque iam in Italia.).
[5] Rerum rusticarum III,9,18: Gallinae Africanae sunt grandes, variae, gibberae, quas meleagridas appellant Graeci. Haec novissimae in triclinium cenantium introierunt e culina propter fastidium hominum.
[6] Naturalis historia X,74: Simili modo pugnant Meleagrides in Boeotia. Africae hoc est gallinarum genus, gibberum, variis sparsum plumis. Quae novissimae sunt peregrinarum avium in mensas receptae propter ingratum virus; verum Meleagri tumulus nobiles eas fecit.