Conrad Gessner
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
De Gallina
transcribed by Fernando Civardi - translated by Elio Corti
The navigator's option display -> character -> medium is recommended
Gallinae quae
paucis incubat, triginta tantum subijciendi sunt pulli, quandoquidem
generi gallinarum res infensissima est frigus, Florentinus[1].
Veruntamen servare oportet modum, neque enim debet maior esse quam
triginta capitum. negant enim hoc ampliorem gregem posse ab una nutriri,
Columella. Pulli autem duarum aut trium avium exclusi, dum adhuc teneri
sunt, ad unam quae sit melior nutrix, transferri debent, sed primo
quoque die, dum mater suos, et alienos propter similitudinem dignoscere
non potest, Idem[2].
Pullos autem non oportet singulos, ut quisque natus sit, tollere, sed
uno die in cubili sinere cum matre, et aqua ciboque abstinere, dum omnes
excludantur. Postero die, cum grex fuerit effoetus, hoc modo deponitur.
Cribro vitiario, vel etiam loliario, qui (quod) iam fuerit in usu, pulli
superponantur: deinde pulegii surculis fumigentur. Ea res videtur
prohibere pituitam, quae celerrime teneros interficit. Post haec cavea
cum matre claudendi sunt, et farre ordaceo cum aqua incocto, vel adoreo
farre vino resperso modice alendi. nam maxime cruditas vitanda est, et
ob hoc tertia die cavea cum matre continendi sunt, priusque, quam
emittantur, ad recentem cibum singuli tentandi, ne quid hesterni habeant
in gutture: nam si vacua non est ingluvies, cruditatem significat,
abstinerique debent, dum concoquant. Longius autem non est permittendum
teneris evagari, sed circa caveam continendi sunt, et farina ordacea
pascendi, dum corroborentur. Cavendumque ne a serpentibus adflentur,
quarum odor tam pestilens est, ut interimat universos. id vitatur
saepius incenso cornu cervino, vel galbano, vel muliebri capillo; quorum
omnium fere nidoribus praedicta pestis submovetur. |
To
a hen covering few of them - chicks, we have to put under her no more
than thirty chicks, since the cold is a very harmful thing for a member
of the genus Gallus, Florentinus |
Sed et
curandum erit, ut tepide habeantur. nam nec calorem, nec frigus
sustinent: Optimumque est {infra} <intra> officinam clausos haberi
cum matre, et post quadragesimum diem potestatem vagandi fieri. Sed
primis quasi infantiae diebus pertractandi sunt, plumulaeque sub cauda
clunibus detrahendae, ne stercore coinquinatae durescant, et naturalia
praecludant. Quod quamvis caveatur, saepe tamen evenit, ut alvus exitum
non habeat: itaque pinna pertunditur, et iter digestis cibis praebetur,
Columella[3].
Obijciendum pullis diebus quindecim primis mane subiecto pulvere (ne
rostris noceat terra dura) polentam mistam cum nasturtii semine, et aqua
aliquanto ante facta<m> intrita<m>, et ne tum deinde in
eorum corpore turgescat, aqua prohibendum, Varro[4]. |
But
also care has to be taken that they stay at lukewarm: in fact they bear
neither hot nor cold. And it is a good thing to keep them closed in the
hen-pen together with their mother and that have the possibility to go
round after forty days - from the birth. But practically since the first
days of their childhood they are to be taken in hand and to remove the
down from buttocks under the tail so that, dirty of dung, the former
doesn't become hard obstructing thus the cloaca. Even if this attention
is paid, nevertheless often it happens that the bowel doesn't have
outlet: and then it is pierced with a feather, allowing so the vent of
digested foods, Columella. In the first fifteen days in the morning give
them barley polenta to eat mixed with nasturtium |
Nutrimentum
quo utuntur primis quindecim diebus, est farina mista cardami semini, ac
vino perfusa cum aquae fervefactae portione[5].
porri[6]
etiam folia tenerrima cum caseo musteo contusa, illis porrigimus.
Hordeum autem exactis duobus (sex, in Graeco codice. sed interpres
mendum suspicatur[7])
mensibus offeratur, Didymus[8].
Ut nutriantur pulli, accipiens hordeaceum fermentum, id, atque etiam
furfur, aqua irrorato, Democritus. Recentes pulli ubi primum in corbem
coniecti sunt, statim suspenduntur in tali loco, ubi levem fumum
excipiant. Alimentum autem duobus primis diebus non sumunt. Vas porro in
quo illis apponitur nutrimentum, fimum bubulum in se contineat, (βολβίτῳ
κλεῖε, bubulo stercore claudatur, ut
Cornarius vertit,) Didymus. Asininum sive equinum stercus, in vasa
capacia iniicito, ex quo decem diebus exactis nascentur vermes pullorum
nutricationi percommodi, Democritus. |
The
nourishment they use in the first fifteen days consists in flour mixed
with seeds of garden cress |
Quando de
clunibus coeperint habere pinnas, e capite, et e collo eorum crebro
eligendi pedes. Saepe enim propter eos consenescunt. Circum caveas eorum
incendendum cornu cervinum, ne qua serpens accedat: quarum bestiarum ex
odore solent interire. Prodigendi in solem et sterquilinium, ut se
volutare possint, quod ita alibiliores fiunt. Neque pullos tantum, sed
omne ὀρνιθοβοσκεῖον
cum aestate, tum utique cum tempestas est, molle, atque apricum eligi
debet intento supra rete, quod prohibeat eas extra septa volare, et in
eas involare extrinsecus accipitrem, aut quid aliud. Evitare item
caldorem, et frigus oportet, quod utrunque his adversum. Cum iam pinnas
habebunt, consuefaciendum, ut unam aut duas gallinas sectentur. Caeterae
ut potius ad pariendum sint expeditae quam in nutricatu occupatae, Varro[9].
Ut pulli multum et cito crescant: Testas e quibus emerserunt pulli,
tunica interiore dempta, contritas, cum sale et ovo cocto duro miscebis,
et pullis primi alimenti loco appones, Innominatus. |
When
from buttocks the feathers will start to sprout, frequently the lice |
¶ Servatio
ovorum. Ova in lomento servari utilissimum, Plinius[10].
aut hyeme in paleis, aestate in furfuribus, Idem et Leontinus. Ut primum
emissa sunt ova, statim reponenda sunt in vasis cum furfure, Florentinus.
Qui ova diutius servare volunt, perfricant sale minuto, aut muria: atque
ita sinunt tres aut quatuor horas, eaque abluta condunt in furfures aut
acus, Varro[11].
Aliqui aqua abluentes ova, ea sale minutissimo
inducunt, (καταπλάττουσι, malim καταπάττουσι,
id est conspergunt,) et sic conservant. Nec desunt qui tres horas
aut quatuor, ova ipsa in tepidam salsuginem infundentes, eaque postea
eximentes in furfure aut paleis reponunt, Leontinus. Ovorum quoque
longioris temporis custodia non aliena est huic curae: quae commode
servantur per hyemem, si paleis obruas, aestate si furfuribus. Quidam
prius trito sale sex horis adoperiunt: deinde eluunt, atque ita paleis,
aut furfuribus obruunt: nonnulli solida, multi etiam fresa faba
coaggerant; alii salibus integris adoperiunt. Alii muria tepefacta
durant. Sed omnis sal quemadmodum non patitur putrescere, ita minuit ova,
nec sinit plena permanere, quae res ementem deterret. Itaque ne in
muriam quidem qui dimittunt, integritatem ovorum conservant, Columella[12]
et Leontinus. Sale exinaniri creduntur, Plinius[13].
Ova recentiora quidam servari aiunt frumenti genere quod secale vocant,
nostri roggen: vel cinere, ita
ut acutior pars ovi inferior sit, tum rursus secale aut cinerem
superinfundunt. |
¶
Preservation
of the eggs.
It is very useful that the eggs are preserved in flour of broad beans,
Pliny |
[1] Questa citazione è tratta dalla traduzione dei Geoponica di Andrés de Laguna (1541). La traduzione di Janus Cornarius (1543) è molto più decifrabile e suona così: Et tamen ei quae paucos pullos habet, non plures quam triginta summittantur.
[2] De re rustica VIII,5,7: Pulli autem duarum aut trium avium excusi, dum adhuc teneri sunt, ad unam quae est melior nutrix transferri debent, sed primo quoque die, dum mater suos et alienos propter similitudinem dinoscere non potest. Verumtamen servari oportet modum, neque enim debet maior esse quam triginta capitum. Negant enim hoc ampliorem gregem posse ab una nutriri.
[3] De re rustica VIII,5,15-20: Pullos autem non oportet singulos, ut quisque natus sit, tollere, sed uno die in cubili sinere cum matre et aqua ciboque abstinere, dum omnes excudantur. Postero die, cum grex fuerit effectus, hoc modo deponatur: [16] cribro viciario vel etiam loliario, qui iam fuerit in usu, pulli superponantur, deinde pulei surculis fumigentur. Ea res videatur prohibere pituitam, quae celerrime teneros interficit. [17] Post hoc cavea cum matre cludendi sunt, et farre hordeaceo cum aqua incocto vel adoreo farre vino resperso modice alendi. Nam maxime cruditas vitanda est. Et ob hoc iam tertia die cavea cum matre continendi sunt, priusque quam emittantur ad recentem cibum, singuli temptandi ne quid hesterni habeant in gutture. Nam nisi vacua est ingluvies, cruditatem significat, abstinerique debent dum concoquant. [18] Longius autem non est permittendum teneris evagari, sed circa caveam continendi sunt et farina hordeacea pascendi, dum corroborentur; cavendumque ne a serpentibus adflentur, quarum odor tam pestilens est ut interimat universos. Id vitatur saepius incenso cornu cervino vel galbano vel muliebri capillo, quorum omnium fere nidoribus praedicta pestis summovetur. [19] Sed et curandum erit ut tepide habeantur, nam nec calorem nec frigus sustinent. Optimumque est intra officinam clausos haberi cum matre, et post quadragesimum diem potestatem vagandi fieri. Sed primis quasi infantiae diebus pertractandi sunt, plumulaeque sub cauda clunibus detrahendae, ne stercore coinquinatae durescant et naturalia praecludant. [20] Quod quamvis caveatur, saepe tamen evenit ut alvus exitum non habeat. Itaque pinna pertunditur, et iter digestis cibis praebetur.
[4] Rerum rusticarum III,9,13: Obiciendum pullis diebus XV primis mane subiecto pulvere, ne rostris noceat terra dura, polentam mixtam cum nasturtii semine et aqua aliquanto ante factam intritam, ne tum denique in eorum corpore turgescat; aqua prohibendum.
[5] La traduzione di Janus Cornarius di questo passo dei Geoponica (1543) suona in modo alquanto diverso da quella di Andrés de Laguna (1541) circa le modalità di preparazione del cibo. Infatti Cornarius dice: Cibum quidem quindecim diebus capiunt, polentam cum nasturtii semine vino et aqua macerato, aut etiam cocto.
[6] Vedi il lessico alla voce
Aglio e Cipolla. - Dell’impiego del porro di Taranto ne parla Columella
quando detta le regole alimentari dei pulcini di pavone. Il porro di Taranto
è il Porrum sectivum di De re
rustica XI 3.30 (cfr. anche X 371), di cui si mangiavano solo le foglie,
e veniva indicato per le affezioni polmonari, per la gola e per la tosse:
Nerone ne faceva una cura regolare, all’olio, per la sua voce (cfr.
Plinio, XIX 108). Ecco il testo di Columella relativo ai pulcini di pavone, De
re rustica VIII,11,14: Sed cum erunt editi pulli, similiter ut
gallinacei primo die non moveantur, postero deinde cum educatrice
transferantur in caveam. Primisque diebus alantur hordeaceo farre vino
resperso, nec minus ex quolibet frumento cocta pulticula et refrigerata.
Post paucos deinde dies huic cibo adiciendum erit concisum porrum Tarentinum
et caseus mollis vehementer expressus. nam serum nocere pullis manifestum
est.
[7] Il codice greco di Didimo potrebbe essere stato esatto, cioè indicare 6 mesi e non 2. Infatti Columella a proposito dei pulcini di pavone, che vanno nutriti come quelli di gallina, dice che l’orzo lo si dà loro al sesto mese quando si smette di nutrirli con cavallette (De re rustica VIII,11,15): Lucustae quoque pedibus ademptis utiles cibandis pullis habentur. Atque his pasci debent usque ad sextum mensem, postmodum satis est hordeum de manu praebere.
[8] Didimo di Alessandria,
vissuto presumibilmente nel sec. VI dC, la cui opera - Περὶ γεωργίας ἐκλογαί - servì
come fonte alla Geoponica che ci è stata tramandata, per esempio,
dal codice marciano 524 (della Biblioteca Marciana o biblioteca nazionale di
Venezia), sotto il nome di Cassiano Basso (in realtà una compilazione
bizantina del sec. X, realizzata per iniziativa dell’imperatore Costantino
VII Porfirogenito). La prima edizione moderna, con traduzione latina e
commento, si deve a I.N.Niclas, 1781. § L'aggettivo greco dídymos
significa duplice, doppio, nonché gemello. Il plurale sostantivato indica
non solo due fratelli gemelli, ma anche i testicoli. Infatti l'epididimo è
quella formazione allungata situata sulla parte postero-superiore del
testicolo che costituisce la porzione iniziale delle vie spermatiche, per
poi continuarsi nel condotto deferente.
[9] Rerum rusticarum III,9,14-15: Qua de clunibus coeperint habere pinnas, e capite, e collo eorum crebro eligendi pedes; saepe enim propter eos consenescunt. Circum caveas eorum incendendum cornum cervinum, ne quae serpens accedat, quarum bestiarum ex odore solent interire. Prodigendae in solem et in stercilinum, ut volutare possint, quod ita alibiliores fiunt; [15] neque pullos, sed omne ornithoboscion cum aestate, tum utique cum tempestas sit mollis atque apricum; intento supra rete, quod prohibeat eas extra saepta evolare et in eas involare extrinsecus accipitrem aut quid aliud; evitantem caldorem et frigus, quod utrumque iis adversum. Cum iam pinnas habebunt, consuefaciundum ut unam aut duas sectentur gallinas, ceterae ut potius ad pariendum sint expeditae, quam in nutricatu occupatae.
[10] Naturalis historia X,167: Ova aceto macerata in tantum emolliuntur, ut per anulos transeant. Servari ea in lomento aut hieme in paleis, aestate in furfuribus utilissimum. Sale exinaniri creduntur.
[11] Rerum rusticarum III,9,12: Qui haec volunt diutius servare, perfricant sale minuto aut muria tres aut quattuor horas eaque abluta condunt in furfures aut acus.
[12] De re rustica VIII,6,1-2: Ovorum quoque longioris temporis custodia non aliena est huic curae; quae commode servantur per hiemem, si paleis obruas, aestate, si furfuribus. Quidam prius trito sale sex horis adoperiunt, deinde eluunt, atque ita paleis ac furfuribus obruunt. Nonnulli solida, multi etiam fresa faba coaggerant, alii salibus integris adoperiunt, alii muria tepefacta durant. [2] Sed omnis sal, quemadmodum non patitur putrescere, ita minuit ova, nec sinit plena permanere, quae res ementem deterret. Itaque ne in muriam quidem qui demittunt, integritatem ovorum conservant.
[13] Naturalis historia X,167: Ova aceto macerata in tantum emolliuntur, ut per anulos transeant. Servari ea in lomento aut hieme in paleis, aestate in furfuribus utilissimum. Sale exinaniri creduntur.