Conrad Gessner
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
De Gallina
transcribed by Fernando Civardi - translated by Elio Corti
The navigator's option display -> character -> medium is recommended
Ova lacti
commista ({oogula} <oogala[1]>
vocant) [445] dysentericis prosunt, Aetius 9.45. Torminibus quoque multi medentur, ova bina cum aliis piscis
(cum allii spicis) quatuor una atterendo, vinique hemina calefaciendo,
atque ita potui dando, Plinius[2].
Fit et dysentericis remedium singulare, ovo effuso in fictili novo,
eiusdemque ovi mensura, ut paria sint omnia, melle, mox aceto, item oleo,
confusis crebroque permixtis. Quo
fuerint ea excellentiora, hoc praesentius remedium erit. Alii eadem
mensura pro oleo et aceto resinam adijciunt rubentem, vinumque: et alio
modo temperant, olei tantum mensura pari, pineique corticis duabus
sexagesimis {denariorum} <denarii>, una eius quod rhus diximus,
mellis obolis quinque simul decoctis, ita ut cibus alius post quatuor
horas sumatur, Idem[3].
Tota ova adiuvant partum cum ruta et anetho et cumino pota ex vino,
Plin.[4]
Ova gallinarum imparia in urina asini elixata et esa, nephriticos et
colicos sanabunt mirifice, Kiranides. |
The
eggs mixed with milk (they call them oogala – egg milk) are
useful for dysenteric people, Aetius of Amida |
¶
Ovi testa aliquando mensurae usum praebet medicamentis quibusdam, quibus
fere etiam ipsum ovum (hoc est interiora, albumen et vitellus) adijcitur.
Marrubij succum Castor in ovum inane conijcit, ipsumque ovum infundit
melle equis portionibus tepefactum, vomicas rumpere, purgare, persanare
promittens, Plin.[5]
Ad vomicam aut similem tumorem, Ovum defundes in fictile, deinde putamen
| Marrubii succo implebis, post melle liquenti | Omnia consociata
tepenti prospera potu | Sumuntur, reserantque malum, purgantque
levantque, Serenus. Sed clarius idem medicamentum a Marcello traditur,
his verbis: Ovum incoctum (crudum) in calicem defunditur, et testa eius
succo marrubii impletur, et in ipsum (eundem scilicet in quem ovum
depletum est) calicem defunditur: et mellis optimi despumati tantundem.
omnia haec in se permiscentur, ac tepefacta hauriuntur, miro modo
vomicas rumpunt, et ad sanitatem laborantem stomachum perducunt. Ovum
recentissimum aperies, et in calicem vacuabis, ac testam eius implebis
melle optimo despumato, nec non oleo viridi bono, et in ipsum (eundem in
quem defusum est ovum,) ac simul omnia permiscebis, et diu agitabis: ac
postea in calida aqua ipsum calicem tepefacies, et sic dabis dysenterico
cui medendum erit, mire proderit, Idem Marcellus. |
¶
Sometimes the eggshell offers a use of sizeable value for some types of
medicines, to which the egg itself is also practically added (that is
the inner parts, egg white and yolk). Antonius Castor |
Pastillus
coeliacis et dysentericis: Ovum crudum recens perforato, et in vasculum
evacuato, et cum testa subscripta mensurato: Olei omphacini testam ovi
unam, piperis albi tenuissime triti tantundem, gallarum omphacitidum[6]
tantundem, farinae tritici tantundem. Omnia (nimirum cum ovo, id est
interioribus ovi evacuatis) subacta et mollita in pastillos redigito, et
in sartagine fricta ante cibum dato, Asclepiades apud Galenum in opere
de Compos. medic. sec. locos. In eodem Galenus ex Archigene describens
fomentum cuius vapor intra os recipiendus est, ad gurguliones
inflammatos et tonsillas, Origanum (inquit) aut hyssopum, cum
sufficienti aceto diligenter in olla fervefacito obturata. operculum
autem circa medium habeat foramen. deinde harundinem ad foramen operculi
ac os aegri adaptato, ac fomentum admittito. Si vero os a fervore
harundinis comburatur, ovum vacuum utrinque perforatum aegri in ore
contineant, et per ipsum harundo inseratur. |
A
pie |
¶
Pars VIII. De remediis ex albumine ovi. Petrus Aponensis problem. 69.
quaerit an albumen ovi sit calidum, et vitellus frigidus: contra
scilicet quam communis et recepta medicorum opinio est, eam quaestionem
nos ceu supervacaneam omittimus. Candidum ovi crudum refrigerat,
spiramenta cutis occludit, Dioscorid. Laevat exasperata, Celsus[7].
Acrimoniae expers est,
collinit, et mitigat acres mordicationes, obstruit, Galenus in diversis
locis. Glutinat vulnera, Celsus. Aiunt et {vulvera}
<vulnera> candido glutinari, Plinius[8].
Albore ovi utimur in purgandis vulneribus, et in constringendis quae
laxa sunt, Platina. Ambusta si statim eo perungantur pustulas non
sentiunt, Dioscor. Ovi crudi albumen lana molli exceptum, vel totum (id
est albumen simul cum vitello) agitatum, Galenus[9]
utiliter imponi scribit ambustis, quod ea moderate refrigeret: et sine
morsu siccet. Avicenna (si bene memini) vitellum pariter et albumen
humectantis naturae facit, nutrimenti nimirum magis quam medicamenti
ratione. At vero ambustum flammis qui candidus ovi | Succus inest, penna
inductus sanare valebit, Serenus. |
¶
Section 8 - The remedies gotten
from egg white. Pietro d'Abano |
Lana albumine
madens utiliter imponitur locis igne aut aqua fervida adustis, Serapio.
Miscetur utiliter medicamentis profluvium sanguinis ex cerebri
involucris supprimentibus, quae citra morsum obstruere et astringere
possunt, Galenus, Avicenna, et Serapio. Ad sanguinem fluentem e naribus,
aliqui thuris farinam cum calicis ovi cinere, et vermiculato gummi ex
ovi candido linamento in nares conijciunt. Plinius si bene memini[10].
In Andromachi quadam potione pro haemoptoicis apud Aetium lib. 8.
aliis quibusdam astringentibus candidum ovorum duorum adijcitur.
Utendum est hoc liquore non solum in oculis, sed etiam caeteris omnibus
partibus quaecunque remediis minime mordacibus indigent, ut ulcera
maligna (rebellia) omnia circa sedem et pudenda, quae scilicet exiccare
ea absque morsu possunt, quale pharmacum est pompholyx[11]
lotus, et metallica quaedam abluta, Galenus et Serapio. Faciem a Solis adustione tuetur, Dioscor. et Plin. Epithema ex albumine
prohibet corruptionem coloris a Sole et removet eam, Avicenna. Utiliter
contra {haemorrhoidis} <haemorrhoidos> serpentis morsus crudum
sorbetur, Dioscorid. quam vim Plinius[12]
luteo adscribit. Sunt qui aegrotos plerosque iam desperatos intra duos
ignes ovorum albuminibus conquassatis perfricatos, diebus aliquot, semel
quotidie, restitutum iri polliceantur. |
The
wool soaked with egg white is usefully applied on areas burnt by fire or
hot water, Serapion |
¶ Ova
conferunt coryzae, Avicenna: qui forte hoc intelligit de albumine
praesertim, quod fronti (ut mox dicetur) applicatum, fluxiones a capite
descendere prohibet. Lac muliebre mixto ovorum [446] candido liquore,
madidaque lana frontibus impositum, fluxiones oculorum suspendit,
Plinius[13]. |
¶
The eggs are beneficial in case of cold, Avicenna: who perhaps means
this above all apropos of egg white, which (as I will say anon) applied
to forehead, prevents the flows to go down from the head. The milk of
woman mixed with egg white and applied on forehead with soaked wool,
stops the ocular secretions, Pliny. |
[1] Il
sostantivo neutro ᾠογάλα
è composto da ᾠόν =
uovo e γάλα
=
latte. È un termine che compare per esempio in Ezio di Amida IX,45 e in
Paolo di Egina III,42 e VI,8.
[2] Naturalis historia XXIX,50: Torminibus quoque multi medentur ova bina cum alii spicis IIII una terendo vinique hemina calefaciendo atque ita potui dando.
[3] Naturalis historia XXIX,50: Fit et dysintericis remedium singulare ovo effuso in fictile novum eiusdemque ovi mensura, ut paria sint omnia, melle, mox aceto, item oleo confusis crebroque permixtis; quo fuerint ea excellentiora, hoc praesentius remedium erit. alii eadem mensura pro oleo et aceto resinam adiciunt rubentem vinumque; et alio modo temperant, olei tantum mensura pari pineique corticis II sexagensimis denarii, una eius quod rhum diximus, mellis obolis V simul decoctis, ita ut cibus alius post IIII horas sumatur.
[4] Naturalis historia XXIX,47: Tota ova adiuvant partum cum ruta et anetho et cumino pota e vino.
[5] Naturalis historia XX,244: Castor marrubii duo genera tradit, nigrum et, quod magis probat, candidum. In ovum inane sucum addit is ipsumque ovum infundit cum melle aequis portionibus, tepefactum vomicas rumpere, purgare, persanare promittens. Inlinit etiam vulneribus a cane factis tusum cum axungia vetere.
[6] Omphacitidum è una ripetizione di gallarum e una latinizzazione del sostantivo femminile greco omphakîtis che in Dioscoride significa noce di galla.
[7] De medicina V,13: Levat id, quod exasperatum est, spodium, hebenus, cummi, ovi album, lac, tragacanthum.
[8] Naturalis historia XXIX,41: Aiunt et vulnera candido glutinari calculosque pelli.
[9] Prescrizione ricorrente, già citata a pagina 436, 438 e 443, tratta dall’XI libro del De simplicium medicamentorum temperamentis et facultatibus.
[10] È assai verosimile che si tratti proprio di un lapsus mnemonico di Gessner Infatti la ricerca in Plinio di questa ricetta è negativa. § A pagina 450 Gessner dà la conferma che Plinio non ne parla, specificando che la citazione proviene da fonte incerta: Ad sanguinem fluentem e naribus, aliqui thuris farinam cum calicis ovi cinere et vermiculato gummi, ex ovi candido, linamento in nares conijciunt, Incertus.
[11] Il sostantivo greco pomphólyx è femminile, è femminile anche in Plinio, ma è maschile in Galeno.
[12] Naturalis historia XXIX,42: Prodest et tussientibus per se luteum devoratum liquidum ita, ut dentibus non attingatur, thoracis destillationibus, faucium scabritiae. Privatim contra haemorrhoidos morsui inlinitur sorbeturque crudum.
[13]
Naturalia historia
XXVIII,73: Mixto praeterea ovorum candido liquore madidaque lana frontibus
inpositum fluctiones oculorum suspendit.