Conrad Gessner
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
De Gallina
trascrizione di Fernando Civardi - traduzione di Elio Corti
Si raccomanda l'opzione visualizza -> carattere -> medio del navigatore
¶ Suo laeduntur stercore, quod cum pedibus uncis adhaesit podagram creat, Columella[1]. ¶ Gallinae abortum non facient, si ovi luteum (alias album) assatum cum uvae passae (tostae) pari portione contusum, ante alium cibum porrexeris, Leontinus et Pamphilus[2]. |
¶ Ricevono
dei danni dal loro sterco che fa venire la podagra |
¶ De animalibus gallinaceo generi infestis, leges etiam supra in Gallo D. Ne gallinae a cat<t>is laedantur: Cat<t>us non invadit gallinam, si ruta agrestis sub eius (gallinae) ala appendatur, Africanus. Idem remedium etiam adversus vulpes et alias animantes gallinis noxias valere legimus[3]: et multo efficacius fore (contra feles nimirum et vulpes) si vulpis aut felis fel cibo admistum exhibueris, ut etiam Democritus confirmat. Vulpes gallinis insidiatur, Albertus. et idcirco forte mutui hostes sunt milvus et vulpes, quoniam utrique gallinas rapiunt, Stumpfius. Circa caveas gallinarium incendendum est cornu, ne serpens accedat, cuius odore solent interire. |
¶ Sugli
animali nemici dei polli potrai leggere anche quanto in precedenza
riferito nel capitolo del gallo, paragrafo D. Affinché le galline non
vengano lese dai gatti: Il gatto non assale la gallina se sotto la sua
ala (della gallina) viene appesa della ruta selvatica |
Multas a vulpibus et quibusdam aliis animalibus noxiis patiuntur insidias, ideoque circa loca in quibus versantur extirpanda et removenda sunt omnia in quibus vulpes latere possint. Noctu claudantur in caveis diligenter circumquaque et septis, nec permittantur foris cubare. fertur enim vulpem subdolam intueri eas, quantumcunque in alto remotas loco, ita ut videant oculos eius lucentes tanquam faculas: et cauda quasi baculo quodam minari eis, ut sic prae metu delapsas rapiat. Patiuntur etiam insidias milvorum et aliarum rapacium avium, praecipue aquilarum. contra quas tendantur funes vel vites seu vitalbae (audio vitem sylvestrem causticam in Italia alicubi vitalbam vocari) supra loca in quibus interdiu morantur. Capiantur etiam vulpes taliolis, vel aliis artibus, et milvi retibus, {fisco}[4] <visco> vel laqueis, Crescentiensis. Putorii et martari (viverrae seu mustelae sylvestres) omnes infesti sunt gallinis, quibus captis primus caput et cerebrum auferunt ne clamare possint, Albertus. Mustela etiam gallinis infesta, ova earum exorbet, et ipsas interficit, Albertus. ova tantum rapit, nec aliter nocet, Stumpfius. Ἀλέκτορας {γαλή} <γαλῆ> δειματοῖ, Philes[5]. Vite nigra aiunt si quis villam cinxerit (ut modo de vitalba ex Crescentiensi retuli) fugere accipitres, tutasque fieri villaticas alites, Plin.[6] |
Subiscono
parecchie insidie da parte delle volpi e di alcuni altri animali nocivi,
per cui intorno ai luoghi dove gironzolano bisogna togliere e rimuovere
tutto ciò in cui le volpi potrebbero nascondersi. Di notte debbono
essere richiuse in recinti con recinzioni tutt'intorno e ben fatte, e
non si deve permettere loro di dormire all'esterno. Si dice infatti che
la volpe essendo astuta le scorge anche se si trovano appartate in un
posto per quanto alto esso sia, tant'è che i suoi occhi luminosi come
piccole torce riescono a vedere: e che le minaccia con la coda come se
fosse un bastone, tanto da rapirle dopo che sono cadute per la paura.
Sono sottoposte anche alle insidie dei nibbi e degli altri uccelli
rapaci, soprattutto delle aquile |
Cibi. Eo tempore quo parere desinent aves, id est ab idibus Novembris, pretiosiores cibi subtrahendi sunt, et vinacea praebenda, quae satis commode pascunt adiectis interdum tritici excrementis, Columella[7]. Maxime observandum ne vinaceos acinos vorent, ut qui foecunditatem (Andreas a Lacuna vertit firmitudinem. legit enim {μόνιμα} <μόνιμον> non {γόνιμα} <γόνιμον>[8], quod non probo) earum cohibeant, Florentinus. Vinacea quamvis tolerabiliter pascant, dari non debent, nisi quibus temporibus anni avis foetus non edit. nam et partus raro, et ova faciunt exigua. Sed cum plane post autumnum cessant a foetu, possunt hoc cibo sustineri, attamen quaecunque dabitur esca per cohortem vagantibus die incipiente, et iam in vesperum declinante bis dividenda est, ut mane non protinus a cubili latius evagentur, et ante crepusculum propter cibi spem temporius ad officinam redeant, possitque numerus capitum saepius recognosci. nam volatile pecus facile pastoris custodiam decipit, Columella[9]. Gallinas aiunt illas suavioris esse carnis, quae cibo non abunde eis apposito, sed quem ipsae pedibus fodientes eruant non absque labore pastae fuerint, Clemens Stromatéωn secundo. |
I
cibi. Nel periodo in cui le galline smettono di deporre le uova, cioè, a
partire dalle idi di novembre - 13 novembre, si debbono togliere i cibi
più costosi e bisogna dare delle vinacce che nutrono abbastanza bene,
aggiungendo di tanto in tanto degli scarti di frumento, Columella.
Bisogna soprattutto fare attenzione che non mangino gli acini delle
vinacce, in quanto bloccherebbero la loro fecondità (Andrés de Laguna |
Chondro[10], id est alica aut farre pascebantur etiam gallinae. βούλομαί σε δίκην ἀλεκτρυόνος ἐμφορηθέντα τοῦ χόνδρου κορύξασθαι, Aemilianus apud Athenaeum circa finem libri tertii[11]. Cibaria gallinis praebentur optima, pinsitum ordeum, et vicia, nec minus cicercula, tum etiam milium, aut panicum: sed haec ubi utilitas annonae permittit. ubi vero ea est carior, excreta tritici minute commode dantur. nam per se id frumentum, etiam quibus locis utilissimum est, non utiliter praebetur, quia obest avibus. potest etiam lolium decoctum obijci, nec minus furfures modice a farina excreti, qui si nihil habent farris, non sunt idonei, nec tantum aptuntur (appetuntur,) <ieiunis,>[12] Columella. Cibus illis est offerendus, elixum hordeum, aut milium aut frumenti furfur, aut zizania vocata lolium, quae quidem ad nutritionem est commodissima: ac humida folia cytisi. Haec enim eas maxime durabiles et firmas reddunt, (foecundiores potius. γονιμώτερα, non μονιμώτερα,[13]) Florentinus. |
Le galline
venivano nutrite anche con il chóndros, cioè il farro |
Cibis idoneis foecunditas earum elicienda est, quo maturius partum edant. Optime praebetur ad satietatem ordeum semicoctum. nam et maius facit ovorum incrementum, et frequentiores partus. Sed is cibus quasi condiendus est interiectis cytisi foliis ac semine eiusdem, quae utraque maxime putantur augere foecunditatem avium. Modus autem cibariorum sit, ut dixi, vagis binorum cyathorum ordei, aliquid tamen admiscendum erit cytisi, vel si id non fuerit, viciae, aut milii, Columella[14]. Sed quinam cibi simul et nutriant et foecundas reddant, supra etiam hoc in capite dictum est, non procul initio. {Ieiunis cytisi} <Cytisi> folia, seminaque maxime probantur, et sunt huic generi gratissima: neque est ulla regio, in qua non possit huius arbusculae copia esse vel maxima, Columella[15]. Cytisum in agro esse quam plurimum refert, quod gallinis et omni generi pecudum utilissimus est, quod ex eo cito pinguescit, Idem[16]. {Aristomachus} <Amphilochus> viridem cytisum gallinis dari iubet, aut si aruerit madefactum, Plin.[17] Gallis cytisi semen foliaque (arida) perfusa aqua, offerenda sunt, quippe quae non minus quam viridia eos nutriant, Florentinus. Cannabis semen in homine genituram extinguit, gallinis auget. nam quae in hyeme hoc semine pascuntur gallinae ova pariunt, caeterae non item, Amatus Lusitanus. |
La loro
fecondità deve essere stimolata con cibi adatti, in modo tale che
depongano più prontamente. È ottimo dar loro a sazietà dell'orzo
semicotto. Infatti rende le uova più grandi e la deposizione più
frequente. Ma questo mangime va in qualche modo reso piacevole
mescolandovi delle foglie e dei semi di citiso, cose che vengono
entrambi ritenute assai idonee per aumentare la fecondità dei volatili.
La quantità di cibo, come ho già detto, deve essere di due cìati |
¶ Saginatio. Vides et hic prope villae culinam quasdam caveis inclusas. has villica copiosiore cibo pascit, ut quam mox plenas factas, carius mercatori vendat. has farctas et altiles nuncupant, (Germani masthennen,) Gyb. Longolius. Altiles dictae quod sagina altae et enutritae sint, Platina. |
Ingrasso.
E puoi vederne alcune rinchiuse nei recinti, qui, vicino alla cucina
della fattoria. La moglie del fattore le nutre con cibo in quantità
maggiore, affinché, non appena sono diventate grasse, possa venderle al
pollivendolo a un prezzo maggiore. Queste galline le chiamano
rimpinguate e ingrassate (i Tedeschi dicono masthennen), Gisbert
Longolius |
[1] De re rustica VIII,3,7: Tabulatis insistere dormientem avem non expedit, ne suo laedatur stercore, quod cum pedibus uncis adhaesit, podagram creat. Ea pernicies ut evitetur, perticae dolantur in quadrum, ne teres levitas earum supersilientem volucrem non recipiat conquadratae deinde foratis duobus adversis parietibus induuntur, ita ut a tabulato pedalis altitudinis et inter se bipedali latitudinis spatio distent.
[2] Leontinus ha l'albume (λευκὸν), mentre Pamphilus ha il tuorlo (λέκιθον).
[3] È assai verosimile che
Gessner avesse a disposizione un'edizione dei Geoponica diversa da
quella usata da Andrés de Laguna e da Janus Cornarius. Infatti nessuno dei
due traduttori riporta questa notizia, reperibile invece nel libro XIV
capitolo 9 di Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De re rustica
eclogae – recensuit Henricus Beckh (Teubner, 1994). Il testo del
capitolo 9 - Περὶ
νεοττοτροφίας.
Διδύμου.
- è attribuito a
Didimo e
ciò che ci interessa
suona così:
Ἐὰν δὲ
πήγανον ὑπὸ
τὰς πτέρυγας
τῶν ὀρνίθων
προσδεθείη,
οὔτε αἴλουρος,
οὔτε ἀλώπηξ,
οὔτε ἄλλο τι
θηρίον ἅψεται
αὐτῶν· καὶ
πολλῷ μᾶλλον,
ἐὰν εἰς τὴν
τροφὴν χολὴν
ἀλώπεκος ἢ
αἰλούρου
ἀναφυράσας
δῷς, ὡς ὁ
Δημόκριτος
διαβεβαιοῦται.
§ Nel 1805 veniva pubblicato a Londra γεωπονικα
Agricultural Pursuits tradotto da Thomas Owen. Anche la sua
traduzione del capitolo 9 riporta quanto citato da Gessner: If rue is tied
under the {hen's} <hens'> wings, neither a cat, nor a fox, nor any
other noxious animal, will touch them; and especially if you give them food
with which the gall of a fox or of a cat has been mixed, as Democritus
positively affirms. – Bisogna sottolineare che nel capitolo 9 di Owen non
compare alcun intestatario (IX. – Concerning the feeding of chickens.),
probabilmente perché il testo greco era lo stesso di quello usato da
Gessner, che non ne dà la fonte. § Andrés de Laguna non specifica di
quale testo greco si è servito. Invece Janus Cornarius ci informa di
essersi basato su un esemplare greco messogli a disposizione dall'amico
boemo Matteo Aurogallo: examplar Graecum, quod unicum habui a veteri amico
meo doctissimo viro Mattheo Aurogallo Bohemo mihi suppeditatum.
[4] La citazione di fisco da parte di Gessner è corretta, in quanto nel testo latino di Pier de' Crescenzi (De omnibus agriculturae partibus et de plantarum et animalium generibus, 1548) sta proprio scritto fisco. Ma nella traduzione italiana (Ruralia Commoda, 1490) leggiamo: et nibbi chon rete o con veschio o con lacciuoli. Il chon è veritiero. Non ha senso cacciare i nibbi con una cesta (tale è il significato di fiscus). Più confacente alla realtà è invischiarli con del vischio o pania che dir si voglia, viscus oppure viscum in latino. § E il fisco, derivato da fiscus, è una cesta per il denaro che oggi, 2007, appare sempre più priva di fondo.
[5] ἀλέκτορες (δειματοῦσι) ... τῶν λεόντων φύσιν, | τούτους δὲ γαλῆ. – galli (perterrent) leonum naturam, | hos vero mustela. – Philes, De animalium proprietate vv. 702-703, De animalium inter se inimicitia vv.52-53, in Poetae Bucolici et didactici, recensuit A. Koechly, Parisiis 1851.
[6] Naturalis historia
XXIII,27-28: [27] Est ergo et nigra,
quam proprie bryoniam vocant, alii Chironiam, alii gynaecanthen aut aproniam,
similem priori, praeterquam colore; huius enim nigrum esse diximus.
Asparagos eius Diocles praetulit veris asparagis in cibo urinae ciendae
lienique minuendo. [28] In frutectis et harundinetis maxume nascitur. radix
foris nigra, intus buxeo colore. ossa infracta vel efficacius extrahit quam
supra dicta, cetera eadem. Peculiare quod iumentorum cervicibus unice medetur. aiunt,
si quis villam ea cinxerit, fugere accipitres tutasque fieri villares alites.
Eadem in iumento homineque
flemina aut sanguinem, qui se ad talos deiecerit, circumligata sanat. Et
hactenus de vitium generibus.
[7]
De re rustica VIII,5,25: Eodem
quoque tempore cum parere desinent aves, id est ab Idibus Novembribus,
pretiosiores cibi subtrahendi sunt et vinacea praebenda, quae satis commode
pascunt, adiectis interdum tritici excrementis.
[8]
Si emenda in base a Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De re
rustica eclogae – recensuit Henricus Beckh (Teubner, 1994) – 14,7,4:
Ὅταν δὲ
ὠοτοκῶσι,
παρατηρεῖν
μάλιστα χρή,
ὅπως μὴ
γίγαρτα
φάγωσι. τὸ γὰρ
γόνιμον αὐτῶν
ἐπέχει. - Oltretutto Gessner
nel suo Lexicon graecolatinum (1537) dà γόνιμος solo come sostantivo maschile e non come aggettivo,
anche se poi, incomprensibilmente, lo traduce come aggettivo: Γόνιμος. οὐ.
ὁ. fertilis, naturalis, genitalis, prolificus. § Gessner si oppone
alla traduzione presente nella sua fonte, Andrés de Laguna, che recita:
...ne vinaceos acinos vorent, ut qui firmitudinem earum cohibeant. § Invece
Janus Cornarius traduce alla Gessner: ...ne vinacea edant, foecunditatem
enim ipsarum supprimunt. § Ma μόνιμον
è presente nell'edizione dei Geoponica curata da Johannes Alexander
Brassicanus, alias Johann Alexander Köl/Köll = cavolo = Brassica oleracea (Basilea, 1539).
Verosimilmente Laguna si servì di questo testo greco.
[9] De re rustica VIII,4,2-3: [2] Cytisi folia seminaque maxime probantur et sunt huic generi gratissima, neque est ulla regio in qua non possit huius arbusculae copia esse vel maxima. Vinacea quamvis tolerabiliter pascant dari non debent, nisi quibus anni temporibus avis fetum non edit, nam et partus raros et ova faciunt exigua. [3] Sed cum plane post autumnum cessa[n]t a fetu, potest hoc cibo sustineri. Ac tamen quaecumque dabitur esca per cohortem vagantibus, die incipiente et iam in vesperum declinato, bis dividenda est, ut et mane non protinus a cubili latius evagentur, et ante crepusculum propter cibi spem temperius ad officinam redeant, possintque numerus capitum saepius recognosci. Nam volatile pecus facile custodiam pastoris decipit.
[10] Il sostantivo greco maschile χόνδρος significa granello, grano macinato grossolanamente, farina grossa, sèelta, farinata, polenta, cartilagine.
[11]
III,99,127a (Dipnosophistarum
libri XV – vol I - recensuit Georgius Kaibel
- Teubner,
Stuttgard,1985).
[12] Probabilmente la fonte di Gessner per il testo di Columella presentava qualche errore oltre ad aptuntur. Infatti ieiunis dovrebbe trovarsi appena dopo appetuntur, per cui questo ieiunis va tolto dalla successiva citazione di Columella. § De re rustica VIII,4,1-2: Cibaria gallinis praebentur optima pinsitum hordeum et vicia, nec minus cicercula, tum etiam milium aut panicum. Sed haec ubi vilitas annonae permittit; ubi vero ea est carior, excreta tritici minuta commode dantur. Nam per se id frumentum, etiam quibus locis vilissimum est, non utiliter praebetur, quia obest avibus. Potest etiam lolium decoctum obici, nec minus furfures modice a farina excreti, qui si nihil habent farris, non sunt idonei, nec tamen appetuntur ieiunis. [2] Cytisi folia seminaque maxime probantur et sunt huic generi gratissima, neque est ulla regio in qua non possit huius arbusculae copia esse vel maxima. Vinacea quamvis tolerabiliter pascant dari non debent, nisi quibus anni temporibus avis fetum non edit, nam et partus raros et ova faciunt exigua.
[13] Anche questa volta Gessner riceve il conforto di Henricus Beckh (Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De re rustica eclogae – recensuit Henricus Beckh, Teubner, 1994). Infatti in questa edizione dei Geoponica le parole di Florentino suonano così: καὶ κυτίσσου φύλλα ὑγρά· ταῦτα γὰρ καὶ γονιμωτάτας ποιεῖ. § Sia Cornarius che Laguna disponevano verosimilmente di un μονιμωτάτας. Cornarius: ...et cytisi folia humecta, haec enim et durabiles ipsas faciunt. Laguna: ...ac humida folia cytisi. Haec enim, eas maxime durabiles et firmas reddunt. § Nel 1805 veniva pubblicato a Londra γεωπονικα Agricultural Pursuits tradotto da Thomas Owen. Anche la sua versione concorda con quella di Gessner: ...and the green leaves of cytisus, for these make them very prolific. § Ma μονιμωτάτας è invece presente nell'edizione dei Geoponica curata da Johannes Alexander Brassicanus, alias Johann Alexander Köl/Köll = cavolo = Brassica oleracea (Basilea, 1539).
[14] De re rustica VIII,5,2: Sed cibis idoneis fecunditas earum elicienda est, quo maturius partum edant. Optime praebetur ad satietatem hordeum semicoctum, nam et maius facit ovorum incrementum et frequentiores partus, et is cibus quasi condiendus est interiectis cytisi foliis ac semine eiusdem, quae maxime putantur augere fecunditatem avium. Modus cibariorum sit, ut dixi, vagis binorum cyathorum hordei. Aliquid tamen admiscendum erit cytisi, vel si id non fuerit, viciae aut milii.
[15] De re rustica VIII,4,2:
Cytisi folia seminaque maxime probantur et sunt huic generi gratissima,
neque est ulla regio in qua non possit huius arbusculae copia esse vel
maxima. Vinacea quamvis
tolerabiliter pascant dari non debent, nisi quibus anni temporibus avis
fetum non edit, nam et partus raros et ova faciunt exigua.
[16] De re rustica V,12,1: Cytisum in agro esse quam plurimum maxime refert, quod gallinis, apibus, ovibus, capris, bubus quoque et omni generi pecudum utilissimus est; quod ex eo cito pinguescit, et lactis plurimum praebet ovibus, tum etiam quod octo mensibus viridi eo pabulo uti et postea arido possis. Praeterea in quolibet agro quamvis macerrimo celeriter comprehendit; omnem iniuriam sine noxa patitur.
[17] Si tratta di una prescrizione di Anfiloco. § Plinio Naturalis historia XIII,130-131: Frutex est et cytisus, ab Amphilocho Atheniense miris laudibus praedicatus pabulo omnium, aridus vero etiam suum, spondetque iugero eius annua HS MM vel mediocri solo reditus. utilitas quae ervo, sed ocior satias, perquam modico pinguescente quadripede, ita ut iumenta hordeum spernant. non ex alio pabulo lactis maior copia aut melio, super omnia pecudum medicina validas a morbis omnibus praestante. [131] quin et nutricibus in defectu lactis aridum atque in aqua decoctum potui cum vino dari iubet — firmiores excelsioresque infantes fore —, viridem etiam gallinis aut, si inaruerit, madefactum. apes quoque numquam defore cytisi pabulo contingente promittunt Democritus atque Aristomachus.