Conrad Gessner
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
De Ovo
transcribed by Fernando Civardi - translated by Elio Corti
The navigator's option display -> character -> medium is recommended
¶ Livia
Augusta prima sua iuventa, Tiberio Caesare ex Nerone gravida, cum parere
virilem sexum admodum cuperet, hoc usa est puellari augurio, ovum in
sinu fovendo, atque cum deponendum [456] haberet, nutrici per sinum
tradendo ne intermitteretur tepor. Nec falso augurata proditur, Plinius[1].
Gallinam cum lauri ramulo cecidisse ferunt in sinum Liviae Drusillae,
etc. Niphus[2].
Ad {Gallinam} <Gallinas> villa Caesarum fuit ad Tyberim via
Flaminia. quae ab eo dicta est, quod Augustae ex alto abiecit in gremium
aquila conspicui candoris gallinam. lauri ramum suis baccis foetum
rostro tenentem, quam servari iusserant aruspices, ramum vero inseri
diligenter: quod ad villam factum est, quae hac de causa Ad {gallinam}
<gallinas> dicta fuit. Vide etiam infra in Proverbio, Albae
gallinae filius. Alia quaedam leges in Gallo h. |
¶
Livia Drusilla |
Orpheus
scripsit Ooscopica, Ὠοσκοπικά,
Suidas[3].
hoc est de divinatione ex ovis. Ovorum quondam purgandis piaculis,
lustrationibusque quotidianus erat usus: et in Bacchi Orgiis aliorumque
deorum sacrificiis, ubi pro homine solvendum aliquid deo esset,
adhibebantur. Omittimus quae in Orphicis et Bacchi Orgiis, in hac ipsa
re observata ab antiquis traduntur. id solum ex eis repetemus, ideo
religioni ova inservi<i>sse, et in tanto honore cunctis gentibus
fuisse, quod capiente omni mundo tot animalium naturas et genera, nullum
fere est in quo non ex ovo species aliqua nascatur. Volucres passim ovum
gignunt. aquatilia in mari pene infinita. in terrestribus lacertae<,>
in ambiguis et quibus in terra aeque quam in aqua victus est, crocodili.
in bipedibus aves. in carentibus pedibus, angues. in multipedibus
attelabi[4]:
et ne longiores simus, in pluribus generibus aliis plura alia. Ob quae
totam referre naturam credita fuerunt: et in religione ad placanda
exorandaque numina gratiorem habere potestatem: Marcellus Vergilius,
nimirum ex Saturnalibus Macrobii 7.
16.[5]
cuius verba
superius retuli. Καὶ εἴπου εὕροι ἐν τῇ τριόδῳ ἑκάτης δεῖπνον κείμενον, ἤ ὠόν ἐκ καθαρσίου,
Lucianus in dialogis mortuorum. id est, Sicubi comperiat in triviis[6]
Hecates coenam iacentem. aut ex catharsio ovum. |
Orpheus |
Catharsium in
Graecorum doctrina videtur purificatio quaedam dici. Morem quippe
Athenis fuisse produnt, conciones expurgandi, atque theatra, et omnino
quemlibet populi conventum. id vero minutis fiebat porcellis, quos
nominabant catharsia. eiusmodi obibant munus, qui dicebantur a
collustratione peristiarchi. Ova expiationibus apta monstrat Iuvenalis
illud[7],
Nisi se centum lustraverit ovis. Sed et in arte[8]
Ovidius, ova haec lustralia indicat illis versibus: Et veniat quae
lustret anus, lectumque locumque | Praeferat, et tremula, sulphur et ova
manu. Eius autem ab recentioribus ratio promitur, quod ex animalium
generibus adeo multiformibus, plurima {a}edantur ovis, quae velut media
sint inter animal et non animal. proinde pergrata diis censuere veteres,
Caelius{,}<.> In purgationibus praeterea notamus ova adhiberi
solita, et sulphura, taedas, lauros et similia, ut ex Plinio, Iuvenale,
Ovidio, Apuleio poetis caeteris colligimus, Gyrald.[9]
Ovi quod in Cereali pompa solitum fuerit esse primum, meminit Varro de
re rust. 1. 2.[10] Gallinae luteo rostro
pedibusque ad rem divinam purae non videntur: ad opertanea sacra, nigrae,
Plin.[11] |
According
to the manner of thinking by Greeks it seems that it is said kathársion
a certain type of purification. For they hand down that in Athens it was
custom to purify the brokers and the theaters and absolutely any people's
meeting. In truth this happened with small pigs they called sacrifices
of purification. They took such a task those people said givers of
lustral sacrifices because of the purification. That verse of Juvenal |
De
Termini sacrificio Prudentius contra Symmachum[12]
ita canit: Et lapis illic | Si stetit[13]
antiquus, quem cingere sueverat error | Fasceolis[14],
vel gallinae pulmone[15]
rogare, | Frangitur, et nullis violatur Terminus extis. Aesculapio
gallinae immolabantur, Festus. vide in Gallo h[16].
Libet expectare quis aegram | Et claudentem oculos gallinam impendat
amico | Tam sterili, (pauperi,) Iuvenalis Sat. {2.} <12.>[17]
immolabant enim nimirum diis, praesertim Aesculapio, pro salute et
sanitate donanda gallinas. Magi Zoroastren secuti canes, gallinas (ὄρνιθας)
et terrestres echinos bono deo attribuunt, aquaticos autem malo,
Plutarchus in libro de Iside et Osiride[18]. Ex animatis olim sex
sacrificia in usu erant, de ove, sue, bove, capra, gallina et ansere,
Suidas. vide in Ove h. Orpheus scripsit Oothytica, Ὠοθυτικά,
Suidas[19].
id est de sacrificiis ex ovis. Ovorum hecatombe, Ὠῶν
ἑκατόμβη ab Ephippo nominatur. (per iocum,) Athenaeus[20]. |
Prudentius |
¶ proverbia
a gallina.
Feliciter natum, Albae gallinae filium dicimus. Quia tu gallinae filius
albae, Iuvenalis Sat. 13.[21]
Vel quod laeta atque auspicata Latini alba vocant, vel quod proverbium
alludit ad fatalem illam gallinam, de qua meminit Suetonius Tranquillus
in Galba[22],
his quidem verbis: Liviae olim statim post Augusti nuptias Veientanum
suum revisenti, praetervolans aquila, gallinam albam, ramulum laureum in
rostro tenentem demisit in gremium. Cumque nutriri alitem, ac pangi
ramulum placuisset, tanta pullorum soboles provenit, ut hodie quoque ea
villa Ad gallinas vocetur. Tale vero lauretum, ut triumphaturi Caesares
inde laureas decerperent. Fuitque
mos triumphantibus, alias confestim eodem loco pangere. Et
observatum est, sub cuiusque obitum, arborem ab ipso institutam
elanguisse. Ergo novissimo Neronis anno, et sylva omnis exaruit
radicitus: et quicquid ibi gallinarum erat, interiit. Conveniet igitur
adagium in eos, qui rara et fatali quaedam felicitate successuque rerum
utuntur. Huic diversum est illud apud eundem Iuvenalem[23],
Nati infelicibus ovis. |
¶
Proverbs drawn from the hen.
We call one who is happily born Son of a white hen. Because you are son
of a white hen, Juvenal Satira XIII. Either because Latins call
white the cheerful things and with favorable auspices, or because the
proverb alludes to that hen wanted by the fate mentioned by Suetonius
Tranquillus |
Non
abhorret huic quod scribit M. Tullius libro Epistolarum familiarium
septimo ad {Curionem} <Curium>[24]:
Quum enim salutationi nos dedimus amicorum, quae fit {ex} hoc etiam
frequentius quam solebat, quod quasi avem albam {videtur}
<videntur> bene sentientem civem videre, abdo me in bibliothecam.
Veteres enim quod inauspicatum haberi volebant, atrum aut nigrum
vocabant: quod felix, album. Unde
apud Senecam[25]
Asinius Pollio, Albutii sententias, quod inaffectatae essent et apertae,
solitus est {albos} <albas> appellare. Quin et Graecis λευκότερον εἰπεῖν
dicitur, qui clarius rem explicat, Erasmus. Idem alibi in Proverbio Alba
avis, λευκός ὄρνις,
eadem quae nunc recitavimus Ciceronis verba repetit. interpretantur
autem pro re nova atque auspicata. Quadrabit etiam (inquit) in rem
admodum raram et inusitatam, quod aves perpaucae sint hoc colore. Ita
Iuvenalis[26],
Corvo quoque rarior albo. |
It
doesn't stray from this what Cicero |
[1] Naturalis historia X,154: Quin et ab homine perficiuntur. Iulia Augusta prima sua iuventa Tib. Caesare ex Nerone gravida, cum parere virilem sexum admodum cuperet, hoc usa est puellari augurio, ovum in sinu fovendo atque, cum deponendum haberet, nutrici per sinum tradendo, ne intermitteretur tepor; nec falso augurata proditur. Nuper inde fortassis inventum, ut ova calido in loco inposita paleis igne modico foverentur homine versante, pariterque et stato die illinc erumperet fetus.
[2] Ammesso - ma non concesso
vista la difficoltà della ricerca - che l'episodio venga tramandato da
Agostino Nifo, le sue fonti furono senz'altro Svetonio e Plinio. §
Svetonio De vita Caesarum - Galba 1: Progenies Caesarum in Nerone defecit; quod futurum, compluribus quidem
signis, sed vel evidentissimis duobus apparuit. Liviae, olim post Augusti
statim nuptias Veientanum suum revisenti, praetervolans aquila gallinam
albam ramulum lauri rostro tenentem, ita ut rapuerat, demisit in gremium;
cumque nutriri alitem, pangi ramulum placuisset, tanta pullorum suboles
provenit, ut hodieque ea villa ad Gallinas vocetur, tale vero lauretum, ut
triumphaturi Caesares inde laureas decerperent; fuitque mox triumphantibus,
illas confestim eodem loco pangere; et observatum est, sub cuiusque obitum
arborem ab ipso institutam elanguisse. Ergo novissimo Neronis anno et silva
omnis exaruit radicitus, et quidquid ibi gallinarum erat interiit; ac
subinde tacta de caelo Caesarum aede, capita omnibus simul statuis
deciderunt, Augusti etiam sceptrum e manibus excussum est. § Plinio Naturalis
historia XV, 136-137: Sunt
et circa Divum Augustum eventa eius digna memoratu. Namque Liviae Drusillae,
quae postea Augusta matrimonii nomen accepit, cum pacta esset illa Caesari,
gallinam conspicui candoris sedenti aquila ex alto abiecit in gremium
inlaesam, intrepideque miranti accessit miraculum. Quoniam teneret in rostro
laureum ramum onustum suis bacis, conservari alitem et subolem iussere
haruspices ramumque eum seri ac rite custodiri: [137]
quod factum est in villa Caesarum fluvio Tiberi inposita iuxta nonum
lapidem Flaminiae viae, quae ob id vocatur Ad Gallinas, mireque silva
provenit. Ex ea triumphans postea Caesar laurum in manu tenuit coronamque
capite gessit, ac deinde imperatores Caesares cuncti. Traditusque mos est ramos quos tenuerunt serendi, et durant silvae nominibus
suis discretae, fortassis ideo mutatis triumphalibus.
[3] Alla voce Orfeo.
[4] Il greco attélabos, con la variante ionica attélebos, indica una locusta senza ali. Si tratta di un termine derivato dal semitico oppure dall'egiziano. In Plinio Naturalis historia XXIX,92 troviamo attelebus: Noctua apibus contraria et vespis crabronibusque et sanguisugis; pici quoque Martii rostrum secum habentes non feriuntur ab iis. Adversantur et locustarum minimae sine pinnis, quas attelebos vocant. § Nessun'altra ricorrenza di attelebus è segnalata nei lessici di latino classico, tantomeno di attelabus. che venne impiegato da Marcello Virgilio Adriani in una rielaborazione dei Saturnalia di Macrobio VII,16 dove costui disquisisce se sia nato prima l'uovo o la gallina. Tale rielaborazione appartiene al commento all'uovo di Dioscoride, libro II capitolo 43 De ovo, ma attelabus è presente anche nel commento al libro II capitolo 45 De locustis (Pedacii Dioscoridae Anazarbei de Medica materia libri sex a Marcello Virgilio Secretario Florentino latinitate donati cum eiusdem commentationibus, 1523)
[5] Saturnalia VII,16: Nec inportune elementis, de quibus sunt omnia, ovum conparaverim: in omni enim genere animantium quae ex coitione nascuntur invenies ovum aliquorum esse principium instar elementi. Aut enim gradiuntur animantia aut serpunt aut nando volandove vivunt. In gradientibus lacertae et similia ex ovis creantur: quae serpunt ovis nascuntur exordio: volantia universa de ovis prodeunt excepto uno quod incertae naturae est: nam vespertilio volat quidem pellitis alis, sed inter volantia non habendus est qui quattuor pedibus graditur formatosque pullos parit et nutrit lacte quos generat: nantia paene omnia de ovis oriuntur generis sui, crocodilus vero etiam de testeis, qualia sunt volantium. Et, ne videar plus nimio extulisse ovum elementi vocabulo, consule initiatos sacris Liberi patris: in quibus hac veneratione ovum colitur, ut ex forma tereti ac paene sphaerali atque undique versum clausa et includente intra se vitam mundi simulacrum vocetur: mundum autem consensu omnium constat universitatits esse principium.
[6] Nell'incrocio di tre strade, luogo di culto di Ecate (spesso luogo di ritrovo di indovini e fannulloni,), da cui l'epiteto latino Trivia riservato alla dea e l'aggettivo italiano triviale del XVII secolo col significato di proprio del trivio, e quindi volgare, scurrile, sguaiato. Nel trivio il trenta del mese veniva messo il pranzo di Ecate per i poveri.
[7] Satira VI, 518.
[8] Ars amatoria II,329-330.
[9] Historiae Deorum Gentilium Syntagma XVII De sacrificiis (Basileae, Oporinus 1548).
[10] L'edizione Aldina del
1533, forse quella usata da Gessner, contiene cereali. Anche una
citazione a piè di pagina in Description
of the circus in Via Appia near Rome (Rev. Richard Burgess, London,
1828) riporta Cereali con c maiuscola come Gessner. § La mia fonte
elettronica - Rerum rusticarum
I,2 www.thelatinlibrary.com
- recita qualcosa che è alquanto discordante da Gessner: Illi
interea ad nos, et Stolo, Num cena comessa, inquit, venimus? Nam non L. videmus Fundilium, qui nos advocavit. Bono
animo este, inquit Agrius. Nam non modo ovom illut sublatum est, quod ludis
circensibus novissimi curriculi finem facit quadrigis, sed ne illud quidem
ovom vidimus, quod in cenali pompa solet esse primum.
[11] Naturalis historia X,156: Gallinarum generositas spectatur crista erecta, interim et gemina, pinnis nigris, ore rubicundo, digitis imparibus, aliquando et super IIII digitos traverso uno. Ad rem divinam luteo rostro pedibusque purae non videntur, ad opertanea sacra nigrae. Est et pumilionum genus non sterile in his, quod non in alio genere alitum, sed quibus centra, fecunditas rara et incubatio ovis noxia.
[12] Contra Symmachum II, 1005-1008 - a pagina 664 di Aurelii Prudentii Clementis opera interpretate e annotate da Stephanus Chamillard SJ, Parisiis, apud Viduam Claudii Thiboust et Petrum Esclassan, 1687.
[13] Stephanus Chamillard, pag. 664 - Lapis illic si stetit: Terminorum Deus, de quo hic loquitur, colebatur sub figura rudis ac informis lapidis, vel stipitis. Ovid, Fast. lib. 2: Termine, sive lapis sive es defossus in agro/stipes, ab antiquis tu quoque numen habes. Et Tibull. lib. 1 eleg. 1: Nam veneror, sed stipes habet desertus in agris, seu vetus in trivio florida serta lapis. In nummis tamen gentis Calpurniae, quae originem a Numa ducebat, modo caput Termini expressum est, modo integrum simulachrum.
[14]
Stephanus Chamillard, pag. 664 - Cingere fasciolis: Terminales
lapides floribus, fasciisque donavit antiquitas, tanquam judices et arbitros
finium, ac proinde pacis et amicitiae custodes. Siculus Flaccus de
conditionib. agror.: Cum Terminos disponerent, ipsos quidem lapides in
solidam terram collocabant, proxime ea loca, quibus fossis factis defixuri
eaos erant, et unguento, velaminibusqe, et coronis eos ornabant.
[15] Stephanus Chamillard,
pag. 664 - Gallinae pulmone: Neminem repperi, qui Prudentio
astipularetur. Nam Ovidius lib. 2 Fast. ubi loquitur de Terminalibus,
quae fiebant 23 Februarii, quo nempe ita annum quoque terminare viderentur,
immolari agnum Termino, seu suillam asserit: Spargitur et caeso communis Terminus agno,/nec queritur lactans cum sibi
porca datur. Quod
si Plutarcho credimus: Termino apud Romanos frugibus ignem jactis, et favis,
et vino litabatur.
[16] Parlando del gallo, e
specificamente nel paragrafo h a pagina 408, Gessner non riporta questa
citazione di Festo, riferita invece da Giraldi in Historiae Deorum Gentilium (1548) Syntagma XVII: Aesculapio
de capra res divina in primis fiebat, quoniam capra nunquam sine febre esse
dicitur: salutis vero deus Aesculapius. Sed et gallus illi
immolabatur, ut est alibi a me dictum. Sunt qui gallinas scribant, et has
quidem rostro nigro, nigrisque pedibus, et digitis imparibus. Si
enim luteo essent rostro, vel pedibus, impurae putabantur ab aruspicibus.
§ Festo parla di galline immolate a Esculapio alla voce In Insula
del suo De verborum significatione: In
Insula – Aesculapio facta aedes fuit, quod aegroti a medicis aqua
maxime sustententur. Eiusdem esse tutelae draconem, quod vigilantissimum sit
animal: quae res ad tuendam valetudinem aegroti maxime apta est. Canes
adhibentur eius templo, quod is uberibus canis sit nutritus. Bacillum habet
nodosum, quod difficultatem significat artis. Laurea coronatur, quod ea
arbor plurimorum remediorum. Huic gallinae immolabantur.
[17] Satira XII, 95-97: Libet expectare quis aegram | et claudentem oculos gallinam inpendat amico | tam sterili;.
[18] Il
testo greco di Plutarco (Iside e Osiride 46,267-268), cui
fa riferimento la citazione di Gessner, si presenta in due versioni diverse.
In una versione troviamo quanto proposto da Gessner, nell'altra quanto
proposto dalla traduzione inglese del testo di Plutarco pubblicata dalla Loeb
Classical Library. Si tratta di accettare τοὺς
ἐνύδρους (quelli d'acqua)
oppure μῦς
ἐνύδρους (topi d'acqua). È
un problema che Gessner già si era posto in Historia animalium I
(1551) pagina 830 disquisendo De mure
aquatico e che troveremo
dopo le citazioni inerenti il brano in discussione. Vedremo che quasi per
ironia della sorte Gessner salva dalle grinfie degli Zoroastriani il ratto
delle chiaviche (che forse collaborò nel farlo morire di peste il 13
dicembre 1565) per sostituirlo, da un esatto punto di vista linguistico,
con la tartaruga d'acqua. L'analisi di questi dati è presente nel lessico
alla voce ratto. § Andiamo con ordine e vediamo i vari testi in sequenza,
nei quali compariranno ricci di mare oppure topi d'acqua. Non stiamo a
discutere se ὄρνιθας
va tradotto con polli/galline oppure più genericamente con uccelli. § Fredericus Dübner:
Καὶ
γὰρ τῶν φυτῶν
νομίζουσι τὰ
μὲν τοῦ
ἀγαθοῦ θεοῦ,
τὰ δὲ τοῦ
κακοῦ
δαίμονος
εἶναι· καὶ
τῶν ζῴων,
ὥσπερ κύνας
καὶ ὄρνιθας
καὶ χερσαίους
ἐχίνους, τοῦ
ἀγαθοῦ· τοῦ
δὲ φαύλου,
τοὺς ἐνύδρους
εἶναι· διὸ
καὶ τὸν
κτείναντα
πλείστους
εὐδαιμονίζουσιν.
- Nam et de stirpibus ita judicant, quasdam boni dei esse, mali
quasdam genii: et animalium alia, ut canes, aves, et echinos terrestres,
bono, aquaticos malo adjudicant; itaque et beatum eum praedicant, qui
plurimos interfecerit. (Plutarchi Scripta moralia Graece et Latine
– Fredericus Dübner – Parisiis - Firmin Didot – 1868) § W. Sieveking: Καὶ
γὰρ τῶν φυτῶν
νομίζουσι τὰ
μὲν τοῦ
ἀγαθοῦ θεοῦ,
τὰ δὲ τοῦ
κακοῦ
δαίμονος
εἶναι, καὶ τῶν
[369.F] ζῴων
ὥσπερ κύνας
καὶ ὄρνιθας
καὶ χερσαίους
ἐχίνους τοῦ
ἀγαθοῦ, τοῦ [δὲ]
φαύλου μῦς
ἐνύδρους
εἶναι· διὸ
καὶ τὸν
κτείναντα
πλείστους
εὐδαιμονίζουσιν.
(ed. W. Sieveking, Plutarchi
moralia, vol. 2.3, Leipzig 1935) § Loeb Classical Library:
In fact, they believe that some of the plants belong to the good god and
others to the evil daemon; so also of the animals they think that dogs,
fowls, and hedgehogs, for example, belong to the good god, but that
water-rats belong to the evil one. (published in the Loeb Classical Library,
1936) § Conrad Gessner Historia animalium I (1551) pagina 830 De
mure aquatico. Magos qui Zoroastren sectantur, imprimis colere aiunt
herinaceum terrestrem, maxime vero odisse mures aquaticos (μῦς
ἐνύδρους,)
& quo quisque plures occiderit, eo chariorem deo felicioremque
existimare, Plutarchus Symposiacorum quarto quaestione ultima. Et
mox, Quare Judaei etiamsi execrarentur suem, occidere deberent, ut magi
mures. Caeterum in Commentario de Iside, magos scribit animalia quaedam boni
daemonis esse putare, ut canes & gallinas, & terrestres echinos:
mali autem aquaticos esse, τοὺς ἐνύδρους
εἶναι:
lego τοὺς ἐνύδρους
μῦς,
ex superioribus locis. An vero aquaticos mures intelligat illos de quibus
hic scribimus, incertum est; ego testudines aquaticas potius, (nam has
quoque mures appellant,) intellexerim. § Plutarco Convivialium
disputationum Liber IV Quaestio V Utrum
suem venerantes Iudaei, an potius aversantes, carne eius abstineant.
Magos autem, qui a Zoroastre descendunt, terrestrem echinum quam maxime
venerari, mures aquatiles [τοὺς
ἐνύδρους
μῦς]
odisse, diisque carum et beatum judicare eum qui plurimos interfecerit.
Existimo autem Judaeos, si abominarentur porcum, interfecturos eum fuisse,
sicut mures [τοὺς
μῦς]
necant magi: nunc tam interficere, quam edere suem iis est religio.
(Plutarchi Scripta moralia Graece et Latine – Fredericus Dübner
– Parisiis - Firmin Didot – 1868)
[19] Alla voce Orfeo.
[20]
Deipnosophistaí
II,50,58a. § And Ephippus says: Cakes made of sesame and honey, sweetmeats,
| Cheese-cakes, and creamcakes, and a hecatomb | Of new-laid eggs, were all
devoured by us. (translated by C. D. Yonge in Deipnosophists or Banquet
of the learned, London, Henry G. Bohn, 1854 – traduzione basata
sull'edizione del testo greco di Schweighäuser, Strasburg, 1801-1807)
[21]
Satira XIII,141.
[22]
Svetonio De vita Caesarum - Galba 1: Progenies Caesarum in
Nerone defecit; quod futurum, compluribus quidem signis, sed vel
evidentissimis duobus apparuit. Liviae, olim post Augusti statim nuptias
Veientanum suum revisenti, praetervolans aquila gallinam albam ramulum lauri
rostro tenentem, ita ut rapuerat, demisit in gremium; cumque nutriri alitem,
pangi ramulum placuisset, tanta pullorum suboles provenit, ut hodieque ea
villa ad Gallinas vocetur, tale vero lauretum, ut triumphaturi Caesares inde
laureas decerperent; fuitque mox triumphantibus, illas confestim eodem loco
pangere; et observatum est, sub cuiusque obitum arborem ab ipso institutam
elanguisse. Ergo novissimo Neronis anno et silva omnis exaruit radicitus, et
quidquid ibi gallinarum erat interiit; ac subinde tacta de caelo Caesarum
aede, capita omnibus simul statuis deciderunt, Augusti etiam sceptrum e
manibus excussum est.
[23]
Satira XIII,141-142: quia tu gallinae filius albae, | nos viles pulli nati infelicibus ovis?
[24] Si emendano sia il
destinatario che il testo della missiva in base a quanto reperibile in
www.thelatinlibrary.com e nell'edizione di Lione del 1561. § Ad
familiares VII, XXVIII. Scr. Romae (post vii.
K. Sextil.) a.u.c. 708. [m.] cicero s.
d. curio. Memini, cum mihi desipere videbare, quod cum istis potius
viveres quam nobiscum; erat enim multo domicilium huius urbis, cum quidem
haec urbs fuit, aptius humanitati et suavitati tuae quam tota Peloponnesus,
nedum Patrae: nunc contra et vidisse mihi multum videris, cum prope
desperatis his rebus te in Graeciam contulisti, et hoc tempore non solum
sapiens, qui hinc absis, sed etiam beatus; quamquam quis, qui aliquid
sapiat, nunc esse beatus potest? Sed, quod tu, cui licebat, pedibus es
consecutus, ut ibi esses, "ubi nec Pelopidarum" - nostri cetera -,
nos idem propemodum consequimur alia ratione; cum enim salutationi nos
dedimus amicorum, quae fit hoc etiam frequentius, quam solebat, quod quasi
avem albam videntur bene sentientem civem videre, abdo me in bibliothecam.
§ Tralasciando la numerazione dell'epistolario che non corrisponde a quella
odierna, ecco le preziose notizie relative a Curio, intimo amico di Cicerone
al quale è indirizzata questa lettera: manius
curius, one of the most
intimate friends of Cicero, who had known him from his childhood, and
describes him as one of the kindest of men, always ready to serve his
friends, and as a very pattern of politeness (urbanitas). He
lived for several years as a negotiator at Patrae in Peloponnesus. At the
time when Tiro, Cicero's freedman, was ill at Patrae, b. c. 50 and
subsequently, Curius took great care of him. In b. c. 46, Cicero recommended
Curius to Serv. Sulpicius, who was then governor of Achaia, and also to
Auctus, his successor. The intimacy between Curius and Atticus was still
greater than that between Cicero and Curius; and the latter is said to have
made a will in which Atticus and Cicero were to be the heirs of his
property, Cicero receiving one-fourth, and Atticus the rest. Among Cicero's
letters to his friends there are three addressed to Curius (vii. 23-26), and
one (vii. 29) is addressed by Curius to Cicero. (www.ancientlibrary.com -
William Smith, Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology, 1867)
[25] Controversiae
VII,1: Instatis mihi cotidie de Albucio. [...] [2] [...] Splendor orationis
quantus nescio an in ullo alio fuerit. Non hexis magna sed phrasis. Dicebat enim citato et effuso cursu sed
praeparatus; extemporalis illi facultas, ut adfirmabant qui propius norant,
non derat, sed putabat ipse sibi deesse. Sententiae, quas optime Pollio
Asinius albas vocabat, simplices, apertae, nihil occultum, nihil insperatum
adferentes sed vocales et splendidae. [3] Adfectus efficaciter movit,
figurabat egregie, praeparabat suspiciose. Nihil est autem tam inimicum quam
manifesta praeparatio; apparet enim subesse nescioquid mali. Itaque
moderatio est adhibenda, ut sit illa praeparatio, non confessio.
(www.thelatinlibrary.com)
[26] Satira VII,201-202: Servis regna dabunt, captivis fata triumphum. | Felix ille tamen corvo quoque rarior albo.