Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

59 - de Gallina

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE GALLINA, ITEM DE OVIS TUM
Gallinaceis, tum in genere in C. E. F. G. et H. C.  et C.
Errore factum est per festinationem, ut superius gallinacei iconis loco gallinae posita sit:
cuius occasione hic contra gallinaceum pro gallina ponimus.

A.

Gallinae proprie dicuntur foeminae in gallinaceo genere villatico, sed interdum pro genere toto nominantur, ut ὄρνιθες etiam vel ὄρνις, id est aves, apud Graecos. Vide in Gallinaceo A. Domesticae vel vernaculae gallinae sunt, quas Varro villaticas nuncupat, Gyb. Longolius. Plinius villares. Cohortalis est avis quae vulgo per omnes fere villas conspicitur, Columella. ¶ Hebraica nomina et תרנגולת, tarnegolet, et סכויא sakuia, pro gallina, ponuntur a Munstero in Dictionario trilingui. Vide supra in Gallinaceo. Gigeg, gallina vel gallus, Sylvaticus. Alibi apud eundem legitur digegi, ut apud Serapionis interpretem digedi. Tefese, gallina

Saracenis, ut alicubi legimus. Gallinae alfethi, secundum expositores Arabes, sunt gallinae quae nondum pepererunt ova, Andreas Bellunen. Galli et gallinae apud vetustissimos Graecos nomen nullum peculiare invenimus, sed communi ὄρνιθος vocabulo significasse hanc speciem videntur. Aristoteles vero et alii ὄρνιθα de avibus in genere proferunt, gallum ἀλεκτρυόνα vel ἀλέκτορα vocant, gallinam ἀλεκτορίδα: rursus recentiores Graeci ὄρνιν vel ὄρνιθα in genere communi, de gallo gallinaque dicunt, ut scripsimus in Gallo H. a. Ὄρνιθα etiam hodie Graecis vulgo gallina est casu recto. Italice gallina. Hispanice similiter. Ἀλεκτορίδες οἰκογενεῖς, id est gallinae domesticae, Aristot. Gallice geline vel poulle. Sabaudis similiter, vel {genillete} <gelinette>. Anglice hen, Germanice Heñ, Hün. ¶ Gallinas graciles et plumis contractioribus, neque ut aliae garrulas, Germani novellas (Merzhennen) vocant, quod anniculae sunt, neque ovum hactenus peperere. Quae vero glocientes strepitu suo molestae sunt, et agmen pullorum ducunt, veteranae sunt (Klückhennen, Gluggeren,) at omnes quod pullis educandis custodiantur, uno nomine matrices (Brüthennen) a Columella dici video, Gyb. Longolius. Gallinas iuvencas et veteres Plinius dixit, et Gaza (ex Aristotele) eum secutus. Gallinas teneras quae primum parie{ri}nt apud Catonem legimus.

B.

Gallinae crista fere carent, Gyb. Longolius. Gallina {plicabilem} <plicatilem> cristam per medium caput habet, gallinaceus erectam, Perottus. Sunt quaedam pedibus per totum hirsutis, gehößlete Hüner. Reliqua leges in Gallo B. supra; et quaedam infra in E. de electione gallinarum.

C.

Quae de gallinis hoc in loco dici poterant, pleraque omnia iam supra in Galli historia exposita sunt. Infra etiam in E. de cibo et pulveratione earum, deque aliis quibusdam, authorum verba referemus. ¶ Pipare proprie gallinae dicuntur, Nonius, Bos mugit, gallina pipat, Varro Aboriginibus citante Nonio. Varro pullos pipare dixit, Nonius. Pipire proprie dicuntur pulli gallinacei et huiusmodi Columellae. Pipatio Oscorum lingua clamor plorantis appellatur, Festus. Glocientes rustici appellant aves quae volunt incubare, Columella. Gallina cecinit, Terentius Phormione. Cucur<r>ire solet gallus, gallina gracillat, Author Philomelae. Glocire et glocidare gallinar{i}um proprium est cum ovis incubiturae sunt, Festus. ¶ Ex dialogo Gyberti Longolii de avibus. Pamphilus, Qua de causa haec gallina canturit, officinam cortalem petens? Longolius, Non canturit, sed singultit. hoc enim verbo Varro vocem gallinarum fractam, et intra rostrum formatam imitatur. Rusticorum gens Columellae tempore glocire maluit dicere. Pamphilus, Gallus etiam subinde singultit. Longolius. Recte. sed cum cantat cucu<r>rire dicitur Latine, Graece autem κοκκύζειν. ¶ De morbis gallinacei generis supra in Gallo C. dictum est, diceturque etiam infra in E. Gallinarum nonnullae cum adeo valde peperissent, ut etiam bis die parerent, mox a tanto partu interiere. hyperinae enim, id est exhaustae effoetaeque et aves et plantae fiunt, Aristot. Et rursus, Nonnullae e cortalibus bis die pariunt, iam aliquae in tantum copiae provenerunt, ut effoetae brevi morerentur. ¶ Ex gallinis quae Veneris appetentior est, noctu iuxta gallum proximius considit, Albert. Gallinae et perdices complura ova pariunt, non quidem multa simul, sed saepe, Aristot. Ova plurima pariunt gallinae, perdices, Plin. Coitus avibus duobus modis: foemina humi considente, ut in gallinis: aut stante, ut in gruibus, Idem. Gallina cum clamore accedit ad nidum, et cum clamore ab eodem recedit. quod si impediatur, mox tamen sibi relicta cantum absolvit, Albert. Gallinas in Illyria aiunt non ut alibi semel parere, sed bis aut ter die, Aristot. in Mirabilibus. Gallinae pumilae minus foecundae sunt, Columella. Gallinae Hadrianae multa admodum pariunt. fit enim propter corporis exiguitatem, ut alimentum ad partionem sumptitetur. Vulgares etiam gallinae foecundiores sunt generosis. corpora enim alteris humidiora, alteris grandiora et sicciora. Animus generosus in eiusmodi corporibus potius consistit, Aristot. de generatione 3. 1. Gallinae coeunt et pariunt omnibus anni temporibus, exceptis brumalibus diebus, (praeterquam duobus mensibus brumalibus, Plinius, et Aristot. alibi.) magna etiam generosarum nonnullis foecunditas, quando vel sexaginta {a}edunt ante incubitum. quanquam ipsae minus foecundae, quam ignobiles sunt, Aristot. Est autem tanta foecunditas, ut aliquae et sexagena pariant, aliquae quotidie, aliquae bis die, aliquae in tantum ut effoetae moriantur. Hadrianis laus maxima, Plin. Pariunt in loculamentis dispositis, aut ab ipsismet electis loco abditiore, Grapaldus. Gallinae veteres pariunt initio veris, iuvenes aestate. Sed autumno quoque pariunt, Albert. Gallinarum iuvencae pariunt primae, statim vere ineunte; et plura quam veteres, sed minora, Aristot. et Plinius. et in eodem foetu prima et novissima, (scilicet minora pariunt,) Plin. Gallinae iuvenes pariunt aestate, quum superfluus humor exiccatur in eis: et autumno quoque. Veteres autem magis principio veris: quod tum calido humido frigiditas naturae earum temperatur, Albert. Aves (gallinae) nisi pariant, laborant morbo, atque intereunt, Aristoteles. Gallina multa pariens, et non incubans ovis, frequenter aegrotat, et moritur eo quod non abstrahitur a partu. exhauritur enim vis eius omnis. Ea vero quae incubat, aegrotat quidem propter affectum erga pullos, quem vox acutior indicat: sanavit tamen humore vitali in ea reparato interim dum non parit, Albert. Inhorrescunt a coitu, ac se excutiunt, saepe etiam festuca aliqua sese lustrant, quod idem et {a}edito ovo interdum faciunt, Aristot. Facilius pariunt si festucam e terra ore apprehensam dorso imposuerint, Oppianus in Ixeuticis. Gallinae, ut Theophrastus refert, ovo {a}edito, religione quadam

excutiunt se, et circumactae purificant, aut festuca aliqua sese et ova lustrant, pericarphismum Plutarchus vocavit, Caelius. Gallina post coitum se excutit, eo scilicet quod per libidinem incitatur in ea vapor, faciens extensionem, in ea sicut et in homine pandiculatio fit quando languet desiderio coitus, et tum confricando se aliquoties festucam ore apprehendit tamquam nidum componens. In nido etiam sedens saepe rostro convertit paleas, ut et aliae aves, Albert. ¶ Gallinae etiam ex phasianis concipiunt, ut copiose scribetur in B. ¶ Gallinae avesque reliquae, sicut Cicero ait, et quietum requirunt ad pariendum locum, et cubilia sibi nidosque construunt, eosque quam possunt mollissime substernunt. Fabas si comedant gallinae, intercipitur eis generatio ovorum, Avicenna et Crescentiensis. Gallinas aiunt ex assiduo fabarum esu sterilescere, Didymus. Si frequenter edant cortices fabarum, steriles fiunt: quae etiam arboribus novellis ad radices appositae eas exiccant, Clemens 3. Stromat. Quo tempore arbores florent, gallinas potissimum pinguescere audio, floribus vescentes: sed tum ova earum etiam praecipue cito corrumpi et putrescere.

DE OVIS: ET PRIMUM DE IPSORUM FORMATIONE, PARTIBUS, NA=
tura, sexu, deinde de geminis, et subventaneis, aliisque corruptis aut monstrosis.
Item de incubatione eorum, et pulli generatione exclusioneque.

Quae de ovis eorumque natura deinceps afferemus, pleraque omnia non ad gallinas modo sed genus avium universum pertinent, et ad quadrupedes quoque Oviparas aliqua ex parte: sed quoniam ea omnia in gallina magis conspicua sunt, familiari prae caeteris nobis alite, ad eius potissimum historiam referre libuit. Dicentur etiam nonnulla de avium generatione ex ovis, in communi avium historia; sed paucissima aut nihil fortassis, quod hic quoque annotatum a nobis non sit.

Ovi formatio. Ovum est animal potentia, ex ovificantis productum superfluo, Aggregator. Ovum gallinae consistit a coitu, et perficitur decem diebus magna ex parte, Aristot. A coitu decem diebus ova maturescunt in utero, vexatae autem gallinae et columbae penna evulsa, aliave simili iniuria diutius, (tardius,) Plin. Ovum e semine galli conceptum, ut plurimum undecimo die paritur. citius quidem in iuvenca, et regione calida, et nutrimento calido utente, quam in contrariis. Alius autem est conceptus, quando semen galli in matrice invenit materiam ovi venti, aliqua ex parte aut omnino, propter pellem et testam, completam. huic enim coniungitur, et foecundat totum ovum: et prout materia in matrice magis minusve praeparata fuerit, tardius citiusve eandem perficit, Albertus. Incoepta ova si adhuc parvis desierit coitus, non accrescunt. sed si continuetur, celeri incremento augentur, iustamque magnitudinem implent, Aristot. et Albertus. Huius rei causam inquirit Aristot. de generat. anim. lib. 3. cap. 1. Concipit foemina quae coierit ovum superius ad septum transversum: quod ovum primo minutum et candidum cernitur: mox rubrum cruentumque, deinde increscens luteum et flavum efficitur totum. Iam amplius auctum discernitur, ita ut intus pars lutea sit, foris candida ambiat. Ubi perfectum est, absolvitur atque exit putamine, dum paritur, molli, sed protinus durescente, quibuscunque emergit portionibus, nisi vitio vulvae defecerit, Aristot. Avis hypenemia gerens ova, si coeat nondum mutato ovo ex luteo in album, foecunda ex subventitiis redduntur, item si conceperit ex coitu ova, si eis adhuc luteis existentibus cum alio mare coivit, simile eius quo cum postea coivit, provenit omne genus pullorum, Aristot. in libris de hist. et de genere anim. Gallinae parere a bruma incipiunt. optima foetura ante vernum aequinoctium. post solstitium nata non implent magnitudinem iustam, tantoque minus quanto serius provenere, Plin. Confecta bruma parere fere id genus avium consuevit: atque earum quae sunt foecundissimae, locis tepidioribus, circa Calen. Ian. ova edere incipiunt: frigidis autem regionibus eodem mese post Idus, Columella. In ovo pelliculae ex umbilico tentae sunt: et reliqua quae de puero dicta sunt, sic se habere in ovo volucris reperies ab initio ad finem, Hippocrates in libro de natura pueri. {E :}<Et> rursus, Volucris ex ovi luteo nascitur, hoc modo. Incubante matre ovum calescit, et quod in ovo inest a matre movetur: calescens autem id quod in ovo inest, spiritum habet, et alterum frigidum ab aere per ovum attrahit. Ovum enim adeo rarum est, ut spiritum qui attrahitur sufficientem ei quod intus est transmittat: et augescit volucris in ovo, et coarticulatur modo eodem consimili velut puer. Nascitur autem ex luteo ovi volucris: (hoc dicitur contra omnium sententiam, Graece legitur Γίνεται δὲ ἐκ τοῦ χλωροῦ τοῦ ὠοῦ τὸ ὄρνεον. Τροφήν δὲ καὶ αὔξεσιν ἔχει τὸ λευκόν, τὸ ἐν τῷ ὠῷ. Τοῦτο ἤδη πᾶσιν ἐμφανές ἐγένετο, ὁκόσοι προσέσχον τὸν νοῦν. Et paulo ante, τὸ ὄρνεον γίνεται ἐξ τοῦ ὠοῦ τοῦ χλωροῦ.) alimentum vero et augmentum habet ex albo, quod in ovo est. Ubi autem deficit alimentum pullo ex ovo, non habens id sufficiens unde vivat, fortiter movetur in ovo, uberius alimentum quaerens. et pelliculae circum dirumpuntur, et ubi mater sentit pullum vehementer motum, putamen excalpens ipsum excludit, atque haec fieri solent in viginti diebus<, et manifestum est quod ita se habent.>. Ubi enim excusa est volucris, nullus humor in ovi testis inest, qui sane memorabilis existat, expensus est enim in pullum, Haec ille. Aristoteles de generatione anim. lib. 3. cap. 2. pullum ait non ex luteo, sed ex albumine generari: et non albumen, (ut Alcmaeon Crotoniates et alii plerique putarint, colore affinitate decepti,) sed luteum pulli in ovo veluti lac et nutrimentum esse. Candidum membranae subiectum in ovo principium est, ({Ὡῖ} <Ὧ> διαδίδοται ἀρχὴ ὑπὸ τὸν ὑμένα λευκὸν) in hoc enim semen continetur, et non in eo qui neottos, id est pullus vocatur. sic autem vulgo vocant luteum, quod superfluitas est seminis, decepti sunt enim qui huius opinionis authores fuerunt,

Suidas in Νεοττόν. Et genus omne avium mediis e partibus ovi, | Ni sciret fieri, quis nasci posse putaret? Ovidius 15. Metam. Ova inter animal et non animal veluti ambigere videntur, Caelius. Ova e quibus mares nascentur, gallina gerit in parte ventris dextra: e quibus foeminae, in sinistra, Physiologus. Quonam modo ova in utero increscant, et quomodo adhaereant, explicat Aristoteles lib. 3. cap. 2. de gener. anim. Gallinis porro tertia die ac nocte postquam coepere incubare, indicium praestare incipiunt, (Vide etiam infra ubi de incubatione seorsim agetur.) At maiorum avium generi plus praetereat temporis, necesse est. minori autem minus sufficit. Effertur per id tempus luteus humor ad cacumen, qua principium ovi est: atque ovum detegitur ea parte, et cor quasi punctum sanguineum in candido liquore consistit: quod punctum salit iam, et movetur, ut animal. Tendunt ex eo meatus venales sanguigeri duo tortuosi ad tunicam ambientem utranque, dum augetur. Membrana etiam fibris distincta sanguineis, iam {album liquorem} <luteum> per id tempus circundat [circumdat], a meatibus illis venarum oriens. Paulo autem post, et corpus iam pulli discernitur, exiguum admodum primum et candidum, conspicuum capite et maxime oculis inflatis, quibus ita permanet diu. sero enim decrescunt oculi, et se ad ratam contrahunt proportionem. Pars autem inferior corporis, nullo membro a superiore distingui, inter initia cernitur. Meatuum, quos ex corde tendere diximus, alter ad ambiendum album liquorem fertur, alter ad luteum velut umbilicus. Origo itaque pulli in albumine est, cibus per umbilicum ex luteo petitur. Die iam decimo pullus totus perspicuus est, et membra omnia patent. Caput grandius toto corpore est. oculi capite grandiores haerent. quippe qui fabis maiores per id tempus emineant nigri, nondum cum pupilla. quibus si cutem detrahas, nihil solidi videris, sed humorem candidum rigidumque admodum refulgentem ad lucem, nec quicquam aliud. ita oculi et caput. Iam vero et viscera eo tempore patent: et alvi intestinorumque natura perspicua est. Venae etiam illae a corde proficiscentes, iam sese iuxta umbilicum constituunt. Ab ipso autem umbilico vena oritur duplex. Altera tendens ad membranam ambientem vitellum, qui eo tempore humet, et largior, quam secundum naturam est: altera permeans ad membranam ambientem eam, qua pullus operitur, et eam quae vitellum, humoremque interiectum continet. dum enim pullus paulatim increscit, vitellus seorsum in duas partes secatur. quarum altera locum tenet superiorem, altera inferiorem, et medius humor candidus continetur. nec partem inferiorem a vitello liquor deserit albus, qualis ante habebatur. Decimo die albumen exiguum iam, et lentum: crassum, pallidulum novissime inest. Sunt enim quaeque locata hoc ordine. prima, postremaque ad testam ovi membrana posita est, non testae ipsius nativa, sed altera illi subiecta. liquor in ea candidus est. deinde pullus continetur obvolutus membrana, ne in humore maneat. mox pullo vitellus subiacet, in quem alteram ex venis prorepere dictum est, cum altera albumen ambiens petat. Cuncta autem ambit membrana cum humore, specie saniei. Tum vero membrana alia circa ipsum foetum, ut dictum est, ducitur, arcens humorem. sub qua vitellus alia obvolutus membrana. in quem umbilicus a corde, ac vena maiore oriens pertinet: atque ita efficitur, ne foetus alterutro humore attingatur. Vicesimo die iam pullus si quis putamine secto solicitet, movet intus sese, pipitque aliquantulum: et iam ab eodem die plumescit, quoties ultra vicesimum exclusio protelatur. ita positus est, ut caput super crus dextrum admotum ilibus, alam super caput positam habeat, quinetiam membrana, quae pro secundis habetur, post ultimam testae membranam, ad quam alter umbilicus pertendit, evidens per id tempus est, pullusque in eadem iam totus locatur. et altera quoque membrana, quae et ipsa vicem secundarum praestat, vitellumque ambit, ad quem alter umbilicus procedit, latius patet. Oritur umbilicus uterque a corde, et vena maiore, ut dictum est. Fit autem per id tempus, ut umbilicus alter, qui in secundas exteriores fertur, compresso iam animante absolvatur: alter, qui adit vitellum, ad pulli tenue intestinum annectatur. Iam et pullum ipsum multum humoris lutei subit: atque in eius alvo fecis aliquid subsidit luteum. excrementum etiam album eodem tempore pullus emittit, et in alvo quiddam album consistit. Demum vitellus paulatim absumitur totus membrorum haustu, ita ut si pullo decimo die post excluso rescindas alvum, nonnihil adhuc vitelli comperias. Umbilico vero absolvitur pullus, nec quicquam praeterea haurit. totus enim humor, qui in medio continebatur, absumptus iam est. Tempore autem supradicto pullus dormit quidem, sed non perpetuo, quippe qui excitetur interdum, et movens sese respiciat, atque pipiat. Cor enim eius cum umbilico, ut spirantis reflat et palpitat. Sed avium ortus ad hunc modum ex ovo agitur, Haec omnia Aristot, de hist. anim. 6. 3. Quae etiam Albertus in suis de animalibus libris paraphrasi [paraphrase] reddidit, quam in praesentia relinquo. Omnibus ovis medio vitelli parva inest velut sanguinea gutta, quod esse cor avium existimant, primum in omni corpore id gigni opinantes: in ovo certe gutta salit, palpitatque. Ipsum animal ex albo liquore ovi corporatur. Cibus eius in luteo est. Omnibus intus caput maius toto corpore: oculi compressi capite maiores. In crescente pullo, candor in medium vertitur, luteum circumfunditur. Vicesimo die, si moveatur ovum, iam viventis intra putamen vox auditur. Ab eodem tempore plumescit, ita positus: ut caput supra dextrum pedem habeat, dexteram vero alam supra caput. Vitellus paulatim deficit. Aves omnes in pedes nascuntur, contra quam reliqua animalia, Plin. Principio (inquit Aristot. de generat. anim. 3. 2.) corde constituto, et vena maiore ab eo distincta, umbilici duo de vena eadem pertendunt, alter ad membranam, quae luteum continet: alter ad membranam cui secundarum species est, qua animal obvolutum continetur: quae circa testae membranam est. Altero igitur umbilico cibum ex

luteo assumit: quod quidem calescens humidius redditur, cibum enim humidum esse oportet, qualis plantae suppeditatur. Vivunt autem principio et quae in ovis, et quae in animalibus gignuntur vita plantae, adhaerendo enim capiunt primum et alimentum et incrementum. Alter umbilicus ad secundas tendit, (ut alimentum ex eo hauriat.) ita enim pullum avis uti luteo existimandum, ut foetus vivipari sua parente utitur, etc. Membrana vero exteriore novissima sanguinolenta hic perinde, ut ille utero, utitur, etc. Crescentibus umbilicus primum considet, qui secundis adiungitur. hac enim pullum excludi convenit. reliquum lutei, et umbilicus ad luteum pertinens, post collabitur. cibum enim habeat statim oportet, quod exclusum est, nec enim a parente nutritur, et seipsum statim capere cibum non potest, quapropter luteum subit cum umbilico, et caro adnascitur. ¶ Ova quaedam si aperias diffluunt, vitello praesertim, quod signum est vetustatis, quod si vitellus ovo aperto integer manserit, ac medio eius gutta rubicunda et veluti sanguinea apparuerit (ex qua corda pullorum initio constitui solent) signum est ova esse ad cibum adhuc laudabilia, Tragus. Ego aliquoties in ovis evacuatis semen (das hünle) observavi, et in semine venulam crispam albissimam, quam umbilici loco esse puto, vitello insertam.

¶ Partes ovi. Ovum ipsum in se suum habet discrimen, quippe quod parte sui acutum, parte latius sit, parte latiore exit cum gignitur, Aristot. Quod ovi pars acutior principium sit, ut quae utero adhaeserit: quodque durior sit parte obtusa, et posterior exeat: et quod ova quasi in pedes conversa, animalia vero in caput prodeant, Aristoteles docet libro tertio de generatione anim. cap. 2. Umbilicus ovis a cacumine inest, ceu gutta eminens in putamine, Plin. Ovum aeque omnium volucrum duro putamine constat: si modo non depravetur, sed lege consummetur naturae. Gallinae enim nonnulla pariunt mollia vitio. Et bicolor quoque ovum avium intus est, luteum interius, album exterius. Semen genitale volucrum omnium album, ut caeterorum animalium est, Aristot. Semen maris perficit ovum usque ad exitum, quod inde patet: Si frangatur ovum perfectum, invenitur semen galli in ovo, triplici differentia distinctum, colore enim albius est, utpote purioris substantiae, et substantia densius{:} quam reliquum albumen, quo firmius retineat calorem formantem ne facile exhalet. quod ad situm, pertingit per albumen totum usque ad vitellum, cui versus partem acutiorem ovi infigitur, nam pulli substantia ex albumine est, nutritur autem e vitello, Albertus. Albedo ovi apud Arabes intelligitur pars albuminis ovi viscosa crassa. Pars vero eiusdem albuminis quae est subtilis, apud eos appellatur alzenbach ovi seu alrachich ovi, And Bellunensis. Nostri genituram quae in albumine crassiuscula apparet, nec facile dissolvi potest, avem appellant, den vogel: quod pullus ex ea nascatur. Ova albificat semen, Galenus in Anatome vivorum. In animalibus calidioribus candidum et luteum in ovo distincta sunt: et semper eis (avibus calidioribus et siccioribus) plus candidi syncerique [sincerique] est, quam lutei et terreni. Minus vero calidis et humidioribus contra, plus lutei, idque humidius est, ut in palustribus avibus, Aristot. de gener. anim. 3. 1. Albertus in palustrium ovis duplo plus lutei quam candidi haberi scribit. Grandines dictae, quae initio vitelli adhaerent, nil ad generationem conferunt. quanquam aliqui ita non existimant. has duas esse certum est, alteram parti superiori iunctam, alteram inferiori. Χάλαζαν in ovo Aristot. dixit, pro ea quam mulieres vocant gallaturam, id est, genituram. hae duae sunt: altera maior, quae parti inferiori iungitur, et ad Solem obtegente manu apparet intra putamen. quae vero parti superiori haeret non cernitur, nisi fracto putamine, et inspecta parte lutei infera. est pars superior cacumen. inferior vero pars rotunda huic opposita est, Niphus. Kiranides ovi pelliculam hymena nominat. Ovi tunicae tres sunt. una vitellum continet: secunda albumen, quae est tanquam pia mater: tertia testae adhaeret tanquam dura meninx, Albertus. Et rursus, Prima tunica intra testam ovi substantiam a testa defendit. sub hac alia mollior continet albumen, quae in pulli generatione secundarum loco est, et pullum complectitur. inter has tunicas est humor crudus qui excernitur dum formatur pullus. Vitellus sub albumine tunica propria ambitur, versus partes naturales pulli situs, a spiritualibus eius remotus.

¶ Ovi et partium eius natura. Ova integra in aqua dulci merguntur, corrupta innatant, ut dicetur pluribus infra in tractatione de ovis corruptis. Tostum ovum dissilit facile, non dissilit aqua concoctum: ignea siquidem vi, quodam ferrumine copulatur quod inest, humectum ampliusque calefactum exustumque, plures parit spiritus: qui loca nacti perangusta, exitum molientes testam praerumpunt, demumque evaporant. Praeterea flammae vis tunicam circumsiliens putaminosam, amburendo diffringit: quod et fictilibus evenire dum torrentur, evidens est. Quamobrem perfundi prius frigida solent ova. calida siquidem aqua mollicie [mollitie] statim humorem effundit, et raritatem relaxat, Caelius. Vide Aphrodisiensem problem. 1.102. ¶ Ova aceto macerata in tantum emolliuntur, ut per annulos transeant, Plinius. Acetum mollit ovi corticem, ut in angustum urceum (phialam vitream angusti colli), immitti possit, me hoc experto. sed nigrior paulo evadit, aqua vero durescit, Cardanus. Dissolvuntur aceto forti praesertim destillato, vel succo limonum, margaritae, testae ovorum, Sylvius. ¶ Firmitas ovorum putaminibus tanta est, ut recta nec vi, nec pondere ullo frangantur, nec nisi paululum inflexa rotunditate, Plinius. hoc vero ita se habere quotidianis et vulgaribus experimentis constat. Cur ovum pressum utroque extremo ambabus manibus frangi nequeat: pressum latere facile frangitur? Quoniam per angulos tantummodo suos manibus renititur opprimentibus. est enim angulus quod quaque in structura validius constet. adde quod pressum per extrema, parte minima

sentit. pressum per latera parte ampla conflictatur ut facile possit destrui, Aphrodisiensis problematum. 2. 45. Cur vertigo surgenti potius accidat quam sedenti? An quoniam quiescenti humor universus unum in membrum se colligit: ex quo cruda etiam ova nequeunt . circunverti, sed protinus decidunt. Moventi autem humor se aeque expandit, etc. Aristot. in problemat. 6. 4. Si ovum filo circumligatum super igne aut candela accensa teneas, filum non comburetur, nisi forte post multum temporis, exudat enim humor, qui lineum filum humectat. idem linteo aridis vini fecibus circumvoluto accidit. Naturam vitellus ovi, et albumen habent contrariam, non tantum colore, verumetiam virtute. Vitellus enim spissatur frigore, (idem Niphus asserit:) albumen non, sed amplius humet. contra albumen spissatur igne, vitellus non, sed mollis persistit, nisi peruratur. magisque in aqua fervente, quam ad ignem cogitur, atque induratur. Membrana haec inter se discernuntur, Aristot. Sic et Albertus, Vitellus ovi cum assatur, nisi comburatur, non durescit, sed mollitur potius sicut cera. Et quoniam mollescit dum calescit, corrumpitur facile collecto superfluo humore temporis vel loci, si aliquandiu immoretur. Albumen vero non facile congelatur frigore: sed humidius efficitur potius, et cum assatur durius: et in generatione pulli densatur in substantiam membrorum. Et rursus eadem Aristoteles de generatione anim. 3. 2. his verbis: Naturam candidum et luteum contrariam habent. luteum nanque gelu duratur et coit, calore contra humescit. quapropter cum vel in terra, vel per incubitum concoquitur, humescit, atque ita pro cibo animalibus nascentibus est. Nec vero cum ignitur assaturque quoniam naturae terrenae est, ut cera. ideoque cum plus iusto calescunt, nisi ex recremento humido sint, saniescunt reddunturque urina. at candidum gelu non concrescit, sed magis humescit. ignitum solidescit. quamobrem cum ad generationem animalium concoquitur, crassescit. ex hoc enim consistit animal. ¶ Si quis rupto putamine ova plura in patinam conijcit excreta, et coquit igne molli et continente, vitelli omnes in medium coeunt: albumina autem circundant [circumdant], et se in oras constituunt, Aristot. ¶ Candidum ex ovis admixtum calci vivae glutinat vitri fragmenta, vis vero tanta est (ovi candido, Hermol.) ut lignum perfusum ovo non ardeat, ac ne vestis quidem contacta aduratur, Plin. Galenus in opere de simplicibus medic. ovorum albumen magis terrenum oleo esse scribit, et similem ei esse secundum humorem oculi. Albumen mixtum est e substantia aerea, terrea et aquea simul, sicut oleum: sed magis terrestre est quam oleum dulce, quare aegre concoquitur, Ant. Gazius.

¶ Sexus ovorum. Quae oblonga sunt ova, et fastigio cacuminata, foeminam {a}edunt. quae autem rotundiora et parte sui acutiore obtusa, orbiculum habent, marem gignunt, Aristoteles. eandem sententiam Albertus approbat: reprehendit vero translationem sui temporis tanquam contrariam iis verbis quae nunc recitavimus. Nostri quidem codices Graeci et Gazae translatio eam sententiam habent, quam nunc retuli, et Albertus comprobat. Avicenna scribit ex orbiculari ovo brevique progigni marem: ex oblongis acutisve foeminam. ipsum hoc comprobat experimentum et suffragatur ratio. siquidem virtutis perfectio in masculinis ovis ambit aequaliter, et continet extrema. at in foemininis, a centro longius abit materia in quo est vitalis calor. hoc vero plane imperfectionis argumentum est, Albertus ut citat Caelius. In ovis tam difficile saporum et sexus discrimen est, ut nihil gulae proceribus aeque incertum sit, Marcellus {Vergilius} <Virgilius>. qui cum Columellae et Aristotelis de sexu ovorum discernendo sententias contrarias recitasset: Est sane (inquit) in natura gravis author Aristoteles: Columella tamen villaticam pastionem ex quotidiana observatione et experientia docebat. nec nostrum est inter tam graves scriptores tantas componere lites. Video Plinium quoque cum Columella et Flacco sensisse. Quae oblonga sint (inquit) ova, gratioris saporis putat Horatius Flaccus. Foeminam {a}edunt quae rotundiora gignuntur, reliqua marem. Longa quibus facies ovis erit, illa memento, | Ut succi melioris, et ut magis alba rotundis | Ponere nanque [namque] marem cohibent callosa vitellum, Horatius lib. 2. Serm. Cum quis volet quam plurimos mares excludere, longissima quaeque et acutissima ova subijciet. et rursum cum foeminas, quam rotundissima, Columella. Ex ovis, praesertim in plenilunio natis, si plenilunii tempore subijciantur incubanda, et ita observetur temporis ratio ut in plenilunio etiam pulli excludantur, omnibus foeminas non mares nasci, quidam apud nos arbitrantur.

DE OVIS MONSTROSIS, UT GEMINIS ET MOLLIBUS, etc. DE IRRITIS
vel sterilibus, ut subventaneis. de corruptis, ut urinis, etc.

Ova gemina binis constant vitellis. qui ne invicem confundantur, facit in nonnullis praetenue quoddam septum albuminis medium. aliis vitelli contactu mutuo sine ullo discrimine iunguntur. Sunt in genere gallinarum, quae pariant gemina omnia, in quibus animadversum est, quod de vitello exposui. quaedam enim duodeviginti peperit gemina, exclusitque, praeterquam, si qua essent (ut fit) irrita. Caeteris itaque foetus prodiit, sed ita gemini excluduntur, ut alter sit maior, alter minor: et tandem in monstrum degeneret, qui minor novissime provenit, Aristot. Quaedam gallinae omnia gemina ova pariunt, et geminos interdum excludunt, ut Cor. Celsus au<c>tor est: alterum maiorem, alioquin negant omnino geminos excludi, Plin. Vetus quoque Aristotelis interpres (inquit Vvottonus) ad eundem sensum vertit ex Arabico ita: Et in quolibet inveniuntur gemelli, et unus gemellorum parvus est, et alter magnus: et multoties est parvus monstruosus. Graeca vero Aristotelis exemplaria

(nisi mendam subesse iudicemus) ita habent: Τὰ μὲν οὖν ἄλλα γόνιμα, πλὴν ὅσα τὸ μὲν μεῖζον τὸ δὲ ἔλαττον γίνεται τῶν διδύμων, τὸ δὲ τελευταῖον τερατώδες, hoc est, ut ego arbitror: E caeteris itaque gemina foecunda sunt, nisi quibus hoc contingit, ut alter maior fuerit, alter minor. in iis enim tandem in monstrum degenerat qui minor novissime provenit. Utra autem sententia fuerit verior, indicabit experientia. Videtur certe Plinius vel ex professo cum Aristotele hac in re minime convenire, quando Celsum authorem non Aristotelem citet. In quibusdam exemplaribus Plinianis habetur (uti recte annotavit Claymundus) non alioqui, sed aliqui negant omnino geminos excludi, Haec ille. Quaerendum an legendum in Aristotelis verbis non πλὴν ὅσα, sed πλὴν ὅτι: et γίνεται praesens loco praeteriti ἐγένετο accipiendum sit, ut non simpliciter hic de ovis geminis scribat Aristoteles, sed de illius tantum gallinae geminis, quorum historiam hoc in loco recitat hoc sensu, Ex ovis octodecim gallinae cuiusdam omnibus geminis, pauca quaedam irrita fuerunt: caetera vero omnia (rite) foecunda: nisi quod e geminis pullus alter semper minor fuit, et ultimus (alter scilicet minor de ovo postremo excluso vel parto) monstruosus. In ovis quibusdam gemelli sunt, sed alter geminorum comprimit alium: et aliquando ruptis telis (tunicis) bicorporeus generatur, Albert. Calor fovens gallinae semen illud in fistulas (sic habet codex impressus) paulatim ovi candidum vertit, tum vero et lutei aliquid. nam alae et crura ex luteo fiunt. indicio est, quod pulli, qui ex ovo cuius lutea duo sunt absque sepiente membrana quatuor alis et totidem pedibus nascuntur, arbitranturque prodigium quale olim Mediolani contigit, Cardanus. Atqui nos alibi de anate scripsimus, et rursus de columba, quae tetrapodes tantum, non etiam tetrapteri fuerunt. Monstra (inquit Aristot. de generat. anim. 4. 4.) saepius gignuntur in iis, quorum partus numerosus est, et praecipue in avium genere, earumque potissimum in gallinis, iis enim partus numerosus, non modo quod saepe pariant ut columbae, verum etiam quod multos simul conceptus intra se continent, et temporibus omnibus coeunt. hinc gemina etiam pariunt plura. cohaerent enim conceptus, quoniam in propinquo alter alteri est, quomodo interdum fructus arborum complures, quod si vitella distinguuntur membrana, gemini pulli discreti sine ulla supervacua parte generantur. sed si vitella continuantur, nec ulla interiecta membrana disterminantur, pulli ex iis monstrifici prodeunt, corpore et capite uno, cruribus quaternis, alis totidem, quoniam superiora ex albumine generentur, et prius: vitellum enim cibo iis est. pars autem inferior postea instituitur, quanquam cibus idem <in>discretusque suppeditatur. in ovis quibusdam gemelli sunt. sed alter geminorum comprimit alium: et aliquando ruptis telis (involucris) bicorporeus generatur, Albert. Iam quale certo tempore est ovum in gallina, tale aliquando prodiit luteum totum, qualis postea pullus est. {Gallina} <Gallo> etiam {discissa} <discisso> talia sub septo, quo loco foeminis ova adhaerent, inventa sunt, colore luteo tota magnitudine ovi perfecti: quod pro ostento augures capiunt, Aristot. Audio et trilecitha, id est triplicis vitelli ova interdum reperiri: frequentius vero dilecitha, eaque in medio testae plerunque cavitatem habere. Magis nutriunt et subtiliora sunt ova quae duos vitellos habent, Elluchasem. ¶ Fiunt et tota lutea quae vocant schista, cum triduo incubata tolluntur, Plin. ¶ Ego me aliquando ovum videre memini cuius testa ab altera parte extrema in angustum veluti collum instar cucurbitae se colligebat. ¶ Gallinae nonnulla pariunt ova mollia vitio, Aristot. Albertus ova sine testa exteriore inter subventanea numerat, ut infra recitabimus. Qui ixiam biberunt, sumptis remediis vomentes, tales fere humores reddunt, qualia sunt ova gallinarum altilium, quae sine putamine reddunt propter ictum aut aliam vim quampiam, διὰ τινα πληγὴν ἤ περίστασιν, Scholiastes Nicandri. Et rursus, Ova sine putamine parit (ῥίπτει, eijcit) gallina, ἤ ἀπὸ πληγῆς ἤ ἐκ πλήθους ἐναποκειμένου αὐτῇ. hoc est, vel propter ictum aliquem, vel propter multitudinem (ovorum nimirum se invicem comprimentium) in ea. Poetae quidem versus hi sunt, Ἄλλοτε μὲν πληγῆσι νέον θρομβήϊα γαστρὸς | Μαρναμένη (scilicet gallina) δύσπεπτον ὑπεκγόνον ἔκχεε γαίῃ. ¶ Pariunt autem ova nonnulla infoecunda, vel ex iis ipsis, quae conceperint coitu. nullus enim provenit foetus, quamvis incubitu foveantur. quod maxime in columbis notatum est. Sterilitas ovis accidit, vel quia subventanea sunt, de quibus infra dicetur: vel aliis ex causis. corrumpuntur enim fere quatuor modis. Primo, albumine corrupto, ex quo partes pulli formari debuerant. Secundo, propter corruptionem vitelli, unde alimentum suppeditandum erat. itaque formatur pullus imperfecte, et partes quaedam in ipso non absolutae inveniuntur et non coniunctae, sicut in abortu animalis vivipari ante perfectionem lineamentorum foetus. Albumine autem corrupto nihil omnino per incubationem formatur, sed ovum totum turbatur et corrumpitur, sicut corrumpitur humor (sanies) in apostemate, quamobrem perquam foetida redduntur talia ova. (Haec esse conijcio quae Aristoteles et alii urina vocant, de quibus infra copiosius scribetur. nostri putrida ova, sule eyer. quanquam Aristoteles urina non albumine, sed vitello corrupto fieri ait). Tertio contingit ovum corrumpi, membranarum et fibrarum quae per albumen tendunt, vitio. nam corrupta tunica quae continet vitellum, humor vitellinus effluit, et confunditur cum albumine. itaque impeditur ovi foecunditas. Corruptis autem fibris, corrumpuntur venae et nervi pulli, et chordae: et impeditur nutritio, et compago ligamentis destructis dissolvitur, et laesis nervis sensus admittitur. Quarto, per vetustatem, exhalante spiritu in quo est virtus formativa: unde vitellus pondere suo penetrat albumen, et ad testam fertur in eam partem cui incumbit ovum. His quatuor modis ova infoecunda fieri contingit. In secundo quidem modo aliquando accidit, quod humoribus corruptis partes igneae combustae feruntur ad testam ovi, eamque aspergunt: unde ovum in tenebris

lucet quemadmodum quercus putrefacta. Et huiusmodi ovum sibi visum in regione Corascena testatur Avicenna. Sunt et alii forte plures corruptionis ovorum modi, qui sub iam dictis facile comprehendi possunt, Haec omnia Albert.

¶ Subventanea. Ovorum quae subventanea vel zephyria nominant Galenus meminit lib. 2. de semine, (Ova facientes, inquit, sine mare aves et pisces sunt siccae temperaturae.) et lib. 14. de usu partium, ubi causam adfert cur nihil tale gressilia faciant. In Lusitania ad Oceanum monte Tagro, quaedam e vento certo tempore concipiunt equae: ut hic gallinae quoque solent, quarum ova hypenemia appellant, Varro. Sunt qui hypenemia, hoc est subventaneos illos partus, zephyria nominent: eo quod verno tempore concipiunt aves flatus illos foecundos ex favonio recipere videantur. sed idem faciunt etiam si digito in genitale palpetur, τῇ χειρί πως ψηλαφώμεναι, Aristot. Novimus altiles gallinas sine maris opera, mulierum manibus tantum confotas, ova peperisse; Oppianus in Ixeut. Ova subventitia (etsi partes videantur habere omnes) principio carent, quod a maris semine affertur. quapropter animata non sunt, etc. Aristot. de generat. anim. 2. 3. Et {eiusdem} <tertii> libri capite primo, Perdices foeminae (inquit) tum quae coierint, tum quae nondum coierint, quarum usus est in aucupiis, cum olfaciunt marem, vocemque eius audiunt, alterae implentur, alterae statim pariunt, nam ut in homine et quadrupede fit, quorum corpora accensa libidine turgent ad coitum. alia enim cum primum viderunt, alia cum leviter tetigerunt, semen emittunt. sic et perdices sua natura libidinosae, levi egent motu cum turgent, citoque secernunt, (semen emittunt,) ut in iis quae non coierunt, subventanea consistant: in iis quae coierint, ova brevi augeantur et perficiantur. Et rursus in eodem capite: Subventanei conceptus in iis fiunt avibus quae non volaces sunt {ut} <nec> uncae, sed multiparae, quoniam excremento ipsae abundant. uncis in alas et pennas id vertitur, corpusque exiguum siccum et calidum habetur. decessus autem menstruorum et genitura, excrementum sunt. Et paulo post, Fiunt subventanea ova, quoniam materia seminalis in foemina est, nec menstruorum decessio fit avibus ut viviparis sanguine praeditis. Volacibus subventanea non gignuntur, scilicet eadem causa, qua neque multa ab iis ipsis generantur. Uncunguibus enim parum excrementi inest, et marem desiderant ad excrementi commotionem. Gignuntur subventanea ova numero quam quae foecunda sunt, sed minora, ob unam eandemque causam. quod enim imperfecta sunt, minus augentur: quod minus augentur, plura numero existunt. minus etiam suavia sunt, quoniam minus concocta, concoctum enim in quovis genere dulcius est. Sed avium aut piscium ova non perfici ad generationem sine mare, satis exploratum habemus. Et rursus, Avium etiam subventanea ova colorem duplicem obtinent, habent enim ex quo utrunque sit, et unde principium, et unde cibus, sed haec imperfecta sunt et maris indiga. fiunt enim foecunda, si quo tempore ineuntur a mare. Subventanea ova sine coitu gignuntur. et falsum est quod quidam dicunt ea reliquias esse praegressi coitus. satis enim conspectum est in novella tum gallina tum ansere, gigni sine coitu, Aristot. Et rursus, Non audiendi sunt qui ova hypenemia dicta a vento, quasi subventanea dixeris, reliquias esse partus, quem coitus fecerit, arbitrantur. Iam enim aliquas gallinarum et anserum iuvencas, expertes adhuc coitus parere hypenemia visum saepius est. Sunt haec sterilia et minora, ac minus iucundi saporis, et magis humida (ut Plinius quoque scribit) quam ea quae foecunda gignuntur, sed plura numero. humor eorum crassescere incubatione avis non potest: sed tam candida, quam lutea pars similis sibi perseverat. Pariunt genus id ovi plures aves, ut gallinae, perdices, columbae, pavones, anseres, (ut Plinius quoque transtulit) et quae ab ansere, et vulpe composito nomine chenalopeces, id est, vulpanseres dictae sunt. Ova huiusmodi omnia sunt infoecunda, nec aliud quam ovum, nisi quo alio modo maris opera contingat, Idem. Et alibi, Redditur certe ovum subventaneum illud foecundum: et quod iam conceptum per coitum est, transit in genus diversum, si prius coeat, quae vel subventaneum, vel semine maris diversi conceptum fert, quam ovum ipsum a lutea in candidam ambientem partem proficiat. Ita enim fit, ut subventanea ova foecunda reddantur: et quae inchoata a mare priore sunt, specie posterioris proveniant. At si iam candidum acceperunt humorem, fieri non potest, ut vel subventanea in foecunda mutentur, vel quae per coitum concepta gestantur, transeant in genus maris, qui secundus coierit. Graece legitur subventanea ova foecunda futura, si gallina ineatur, πρὶν μεταβαλεῖν (τὸ ὠόν) ἐξ τοῦ ὠχροῦ εἰς τὸ λευκόν: Niphus vertit, priusquam candidum obtegat luteum. prius enim ova lutea tantum apparent in utero: postea etiam albumen in eis discretum. Ubi autem scribitur ova ex semine maris qui prius coierit concepta, degenerare si alius inierit postea, et posterioris speciem referre: Albertus non recte habet, alterari ea ad sterilitatem ovorum venti. Avis quae ovum coitu conceptum gerit, si cum alio mare coierit, simile eius quo cum postea coivit, excludet omne genus pullorum, quapropter nonnulli ex iis, qui ut gallinae generosae procreentur operam dant, ita mutatis admissariis faciunt, tanquam semen maris sua facultate materiam contentam in foemina qualitate tantum quadam afficiat, non etiam misceatur constitutionemque subeat, Aristot. de generat. anim. 1. 20. Irrita ova, quae hypenemia diximus, aut mutua foeminae inter se libidinis imaginatione concipiunt, aut pulvere, Plinius: qui haec ex authore aliquo Graeco mutuatus videri potest. Graeci quidem ἁφήν tum pulverem vocant, tum tactum sive contrectationem. concipiunt autem gallinae huiusmodi ova etiam manu contrectatae, ψηλαφώμεναι, ut Aristoteles scribit. Contra afferri potest, ἁφήν non simpliciter pulverem, sed illum quo palaestritae post unctionem inspergebantur significare, ut Budaeus annotavit: et cum pulveratrices

sint gallinae, et pulveratio quoque contrectatio quaedam et affricatio sit, hoc quoque modo sterilia huiusmodi ova ab eis concipi posse.

¶ De eisdem subventaneis ovis quae apud Albertum observavi adiiciam. Ova venti (inquit) in avibus concipiuntur ex vento maxime. rara enim corpora habent, et aerea, et locum {aui} <ani>, per quem concipiunt, vento expositum. itaque vento ad libidinem moventur, sicut etiam mulieres austro matricem aperientes delectantur, unde menstruus sanguis attrahitur. Fit autem hoc frequenter in avibus propter volatum et continuum caudae motum, propter quem etiam attrahitur semen ad matrices earum. Foeminae enim avium testiculos habent super caudam, et exteriori parte corporis: mares vero interius, ubi aliis animalibus sunt renes. Et rursus, Zephyria ova concipiunt autumno, flante austrino vento, hic enim aperit corpora avium, et humectat, et foecundat. Autumno autem abundat in eis sicca ventositas. Aliae vero ova venti concipiunt vere, receptione venti austrini. item ad tactum manus supra anum, et per confricationem. Et alibi, Ova venti dicuntur, eo quod calor (incubantis avis) resolvere quidem ipsa potest in ventum: sed non formare in pullum. haec tamen ova coagulabilia sunt hepsesi et optesi, sed non formabilia, proprio formante destituta. ita enim se habent ut seminis foeminae permixtio cum sanguine menstruo, (sine semini viri,) unde nihil generari potest. Si ova subventanea gallinae subijcias incubanda, nec albugo nec vitellus immutabuntur: sed utrunque colorem suum servabit. unde apparet errasse Galenum cum dixit, semen foeminae quoque coagulare in generatione et formare: etsi minus id efficiat quam semen maris. Inveniuntur quaedam ova venti absque albumine (absque vitello, forte) qualia fiunt quando in materia coitus abundant gallinae ex aliquo cibo singulariter materiam coitus operante. tunc enim absque vitello testa albumini circunducitur: et figura ovi datur et producitur. Vidi ego ovum prorsus sphaericum, duabus testis intectum, una intra alteram, cum albumine aquoso tenui inter utranque absque vitello, et altero etiam albumine intra interiorem testam. quod vero vitellum solum haberet subventaneum ovum visum nullum adhuc est. hic enim pro alimento duntaxat est, membrana discretus ab albumine, quod est sperma foeminae vi matricis et testium attractum ad ovi substantiam. Inveniuntur praeterea quaedam ova venti, quae non habent testam exteriorem, sed membranam tantum quae testae subijci solet. quod fit, quoniam talia ova humida sunt et aquosa: et non habent calorem satis validum: praesertim si cibo humido sperma augente alantur gallinae, Hucusque Albertus. ¶ Auctor est in Hexaemero Magnus Basilius, subventanea ova in caeteris irrita esse ac nova, (vana,) nec illis fovendo quicquam excuti: at vultures subventanea fere citra coitum progignere fertilitate insignia. Intelligi vero subventanea seu hypenemia debent, citra coitum concepta libidinis imaginatione, quae ratio molam in foeminis quoque producere creditur, vitae ineptam. quod agens principium ex maris seminio non affuerit, Caelius. Ovum venti est ovum super quod non cecidit tempore coitus ros et virtus de semine maris; et vulgo dicitur ovum venti, quod sterile sit et infoecundum, Bellunensis. Gallinae novellae, quas a Martio mense Germani denominant, pariunt nonnunquam ova subventanea, Eberus et Peucerus. Πλήθουσι γὰρ τοι καὶ ἀνέμων διέξοδοι | θήλειαν ὄρνιν, πλήν ὅταν παρῇ τόκος, Plutarchus Sympos. 8.

Ova quae canicularia et urina (κυνόσουρα καὶ οὔρινα) a nonnullis vocantur, aestate magis consistunt, Aristot. interprete Gaza. forte autem ab eo dicta fuerint cynosura, quod aestate et sub Cane magis urina fiunt. alioqui {sydus} <sidus> etiam cynosura vocatur, nempe ursa minor. Depravantur ova (inquit Aristot. de generatione anim. 3.2.) et fiunt quae urina appellantur, tempore potius calido, idque ratione. Ut enim vina temporibus calidis coacescunt, faece subversa. hoc enim causae est ut depraventur. sic ova pereunt vitello corrupto. id enim in utrisque terrena portio est. quamobrem et vinum obturbatur faece permista, et ovum vitello diffuso. Multiparis igitur hoc accidit merito, cum non facile omnibus calor conveniens reddi possit, sed aliis deficiat, aliis superet, et quasi putrefaciendo obturbet. Uncunguibus etiam quamvis parum foecundis, nihilominus tamen idem evenit. saepe enim vel alterum ex duobus urinum fit, sed tertium semper fere. Cum enim calida sua natura sint, faciunt, ut quasi ferveat supra modum humor ovorum. Cum autem plus iusto calescunt, nisi ex recremento humido sint, saniescunt, reddunturque urina. Columbas inquit idem de hist. 6. 4. ut plurimum bina tantum ova parere. et si quando tria pepererint, binos tantum pullos perfici, ovum tertium urinum relinqui. Urina fiunt incubatione derelicta, quae alii cynosura dixere, Plinius. Ova generationi inepta οὔρια quasi fluctuosa dici legimus. nam οὔρον dicunt ventum, quo argumento etiamnum ab Homero mulos dici οὐρῆας coniectant periti, et recenset Eustathius: διὰ τὸ ἄγονον, id est ob insitam non gignendi proprietatem, quod eorum semen sit ἀνεμαῖον id est spiritosum, ed proinde foecunditatis nescium, Caelius. Unde fit ut τὰ ἀφανισθέντα ὠά καὶ ἐ̣ουρίσ̣αντα, hoc est corrupta et urina ova, fluitent? Integra certe καὶ ἀπαθῆ, confestim sidere, manifestum est. Ac ratio quidem erui illinc potest, quod aquescant ac spiritus contabescentia concipiant plurimum. Qua ratione colligitur et illud, cur in aqua pereuntes, primo quidem ima petere: mox ubi computrescere coeperint, emergere ac fluitare soleant, etc. Idem. Ab exhausto ovo facile plenum discernes, si ea in aquam demiseris. hoc siquidem descendet et delabetur, illud vero natabit in superficie, Leontinus. Ovum recens positum in aqua salsa supernatat, in dulci vero submergitur, ut Aponensis in problematis scribit. Aquam marinae similiter salsam reddituri, tandiu salem inijciunt, donec ovum non subsidat. De ovis

quorum albumen corruptum est, sicut humor in apostemate, unde et infoecunda et omnino foetida redduntur, Alberti verba recitavi supra. Videntur autem eadem urina Aristotelis esse: quanquam is urinorum non albumen sed vitellum corruptum esse scribit. ¶ Si incubante gallina tonuit, ova pereunt, Aristot. Si incubatu tonuerit, ova pereunt: et accipitris audita voce vitiantur. remedium contra tonitrum, clavus ferreus sub stramine ovorum positus, aut terra ex aratro, Plinius. Tonitrua incubationis tempore ova concutiunt, unde illa corrumpuntur, et praecipue si iam in eis formati sunt pulli. sed aliarum avium ovis magis haec nocent, aliarum minus: corvorum maxime. itaque videntur corvi partu suo et incubitu tempus tonitrui praevenire, et pullos Martio educare, Albert. Tonitruis vitiantur ova, pullique semiformes interimuntur antequam toti partibus suis consummentur, Columella.

¶ Incubatio et exclusio. De incubatione nonnihil superius scriptum est, et scribetur in E. copiose. Gallinae cum incubant, non cum peperint, furiunt, ratione inediae, Aristot. in Problem. 10.37. Ovis triduo incubatis puncti magnitudine apparent viscera, Aristot. Et rursus, Ova gallinarum tertia die ac nocte postquam coepere incubari, indicium praestare incipiunt. maiori quidem avium generi plus temporis praetereat necesse est, minori minus sufficit. Schista ova Plinius appellat tota lutea, quae triduo incubata tolluntur. Causa nominis, ut arbitror, quia dividantur, et discedat vitellus a candido, Hermolaus. In ovo primum apparet caput pulli, Galenus in Anatome vivorum. sed de formatione pulli in ovo plura superius scripta sunt. ¶ Excludunt celerius incubantes aestate, quam hyeme. ideo aestate gallinae duodevigesimo (undevigesimo, Plinius) die foetum excludunt: hyeme aliquando vigesimoquinto. Discrimen tamen et avium est, quod aliae magis aliis fungi officio incubandi possunt, Aristot. Aestate locis calidis decimonono die exeunt ova, hyeme vicesimonono, Albertus. Caput pulli ad acumen ovi convertitur, et totum corpus ad residuum: et pullus nascitur supra pedes, sicut et caeteri pulli avium, Idem. Et rursus, Exit autem in partu prius pars latior, quae extrorsum in ave vertitur: posterius acuta, quae diaphragma respicit. quare etiam durior est eadem et ex calore nonnihil corrugata in ovis gallinarum. Exeunt ova a rotundissima sui parte, dum pariuntur, molli putamine, sed protinus durescente, quibuscunque emergunt portionibus, Plinius.

D.

Gallinae cum mares vicerint, cucur<r>iunt, et exemplo marium tentant superventu coire. crista etiam caudaque erigitur, ita, ne facile praeterea sit, an foeminae sint cognoscere. nonnunquam etiam calcaria parva iis enascuntur, Aristot. ¶ Villaribus gallinis et religio inest. inhorrescunt {a}edito ovo, excutiuntque sese, et circumactu purificant, et festuca aliqua sese et ova lustrant, Plin. De hoc gallinarum pericarphismo, plura leges in C. Ὡς δ’ὄρνις ἀπτῇσι {νεοοσοῖσι} <νεοσσοῖσι> προφέρῃσι | Μάστακ’, ἐπεί< >κε λάβῃσι. κακῶς δ’ἄρα οἱ πέλει αὐτῇ, Achilles Iliad. ι. suos quos pro Graecis subierat labores et pericula prae nimia in eos benevolentia, conferens matricis avis (gallinae nimirum per excellentiam) in pullos affectui, quos illa dum pascit, et cibos subinde collectos ore porrigit, se suamque famem negligit. Citat haec verba Plutarchus in libro de amore parentum erga prolem. Ubi haec etiam eius verba leguntur, {ὅτι} <ὥσπερ> ἡ Ὁμηρικὴ ὄρνις τῷ ἑαυτῆς τρέφει λιμῷ τὰ ἔγγονα καὶ τὴν τροφὴν τῆς γαστρὸς ἁπτομένην, ἀποκρατεῖ καὶ πιέζει τῷ στόματι, μὴ λάθῃ καταπιοῦσα. Gyb. Longolius sic transtulit, Homerica avis sua fame parvulos natos pascit: et nutrimentum quod ventri suo destinaverat, ore retinet, ne eo in ventrem delapso in oblivionem ipsa adducatur. Sed lector {consyderabit} <considerabit>, an sic potius reddi debeant verba posteriora: Ventris sui alimentum ore tenens, abstinet tamen, et ne forte nolens etiam deglutiat, mordicus premit. Et paulo post in eodem libro: Quid vero gallinae, (inquit Plutarchus,) quas observari nostris oculis quotidie domi conspicamur, quanta cura et sedulitate pullos custodiunt et gubernant: aliis alas, quas subeant, remittunt: aliis dorsum, ut scandant, reclinant. neque ulla pars corporis est, qua non fovere illos, si possent, cupiant: neque id sine gaudio et alacritate, quod et vocis sono testari videntur. Canes et angues (κυνέας καὶ δρακοντίας, forte κίρκους καὶ δράκοντας) cum de se agitur, sibique solis metuunt, fugiunt tum quidem. si vero pullorum agmini ab his periculum verentur, vindicare illud ab iniuria nituntur, et supra quam vires patiuntur saepe dimicant. Gallinae avesque reliquae, sicut Cicero ait, et quietum requirunt ad pariendum locum, et cubilia sibi nidosque construunt, eosque quam possunt mollissime substernunt, ut quam facillime ova serventur. ex ovis pullos cum excluserunt, ita tuentur, ut et pennis foveant, ne frigore laedantur: et si est calor a Sole, se opponant. Cum autem pulli pennulis uti possunt, tum volatus eorum matres prosequuntur, Gillius. Super omnia est anatum ovis subditis atque exclusis, admiratio primo non plane agnoscentis foetum: mox incertos incubitus solicite convocantis: postremo lamenta circa piscinae stagna, mergentibus se pullis natura duce, Plin. Exeuntes pullos gallina sub alas congregat, defenditque eos a milvo et aliis periculis, Albert. Gallina supra modum diligit foetum suae speciei, adeo ut prae voce nimis acuta qua suum in pullos amorem testatur, aegrescat. Ova quidem quae incubat, unde sint non curat, circa alienum etiam partum solicita. Idem. Gallina ardet studio et amore pullorum: primum enim ut circum avem rapacem supra tectum gyros agere cognoscit, statim vehementer vociferatur, et cervicem iactans, atque in gyrum contorquens, caput in altum tollit, ac omnibus plumis inhorrescit, tum explicatis alis timidos pullos, et sub alato tegmine pipientes protegit, avemque procacem retrocedere cogit: Deinde eos ex

latibulo plumeo prodeuntes studiose pascit, Gillius. Nostri milvum aut accipitris genus a gallinarum praeda vocant den huenerdieb, id est gallinarum furem. Rubetarium esse credo accipitrem illum (inquit Turnerus) quem Angli hen harroer nominant. Porro ille apud nostros a dilaniandis gallinis nomen habet. palumbarium magnitudine superat, et coloris est cinerei. Humi sedentes aves in agris, et gallinas in oppidis et pagis repente adoritur. Praeda frustratus, tacitus discedit, nec unquam secundum facit insultum. hic per humum omnium (accipitrum) volat maxime. Urticarum genera quaedam mortifera pullis, gallina rostro nititur evellere: in quo conatu tantum aliquando laborat, ut rumpatur interius, Albertus.

¶ Quae nam animalia gallinis infesta sint, dictum est paulo ante, et supra etiam in Gallo D. diceturque amplius infra in E. Gallinam ferunt eo die quo ovum peperit, a serpente laedi non posse: et tum carnem quoque eius a serpente morsis remedio esse, Albert. Qui serpentium canisve dente aliquando laesi fuerint, eorum superventus gallinarum incubitus, pecorum foetus abortu vitiant, Plin.

E.

Electio. Mercari porro nisi foecundissimas aves non expedit. eae sint rubicundae vel fuscae plumae nigrisque pennis, ac si fieri poterit, omnes huius, et ab hoc proximi coloris eligantur: sin aliter, evitentur albae, quae fere cum sint molles, ac minus vivaces, tum ne foecundae quidem facile reperiuntur, atque sunt conspicuae. propter quod insigne candoris ab accipitribus et aquilis saepius abripiuntur. sint ergo matrices probi coloris, robusti corporis, quadratae, pectorosae, magnis capitibus, rectis rutilisque cristulis, albis auribus: et sub hac specie quam amplissimae, nec paribus ungulis, generosissimaeque creduntur, quae quinos habent digitos, sed ita ne cruribus emineant transversa calcaria. nam quae hoc virile gerit insigne, contumax ad concubitum dedignatur admittere marem, raroque foecunda, etiam cum incubat, calcis aculeis ova perfringit, Columella. Sint praecipue nigrae aut flavi coloris, Palladius. Gallinarum generositas spectatur, crista erecta, interdum et gemina, pennis nigris, ore rubicundo, digitis imparibus, aliquando et super quatuor digitos transverso uno, Plin. Qui villaticas gallinas parat, eligat foecundas, plerunque rubicunda pluma, nigris pennis, imparibus digitis, magnis capitibus, crista erecta ampla, hae enim ad partiones sunt aptiores, Varro. Gallinas educaturus eligat foecundissimas: quas nimirum ex usu rerum et experientia dignoscet: im<m>o vero ex pluribus aliis indiciis. In universum enim quae colore flavescunt, et sortiuntur digitos impares, quaeque magna possident capita (τὰς ὄψεις μεγάλας, oculos magnos, Cornarius) cristamque erigunt: nec non nigriores et corpulentiores. Eae omnes gallinae facile mares ferent: multo erunt praestantiores ad partum, ova maxima {a}edent: ac breviter, generosos excludent pullos, Florentinus. Mox quoque sicut in caeteris pecoribus eligenda quaeque optima, et deteriora vendenda: servetur etiam in hoc genere, ut per autumni tempus omnibus annis, cum fructus earum cessat, numerus quoque minuatur. Summovebimus autem veteres, id est quae trimatum excesserunt. Item quae aut parum foecundae, aut parum bonae nutrices sunt, et praecipue quae ova vel sua, vel aliena consumunt. Nec minus, quae velut mares cantare, atque etiam calcare coeperunt. Item serotini pulli, qui ab solstitio nati capere iustum incrementum non poterunt. In masculis autem non eadem ratio servabitur, sed tandiu custodiemus generosos, quandiu foeminam implere potuerint. Nam rarior est in his avibus mariti bonitas, Columella.

¶ Gallinarium. Aedicula ista cuius parietibus corbes (quos Varro gallinarum cubilia appellat) affixos vides, in iisque gallinas incubantes, officina cohortalis ob id appellatur, quod non aliter ac in officinis nostris cuncta parantur, quae in usum humanum veniunt, ita istic ova et pulli, quae in cibum. Iste qui in gallinarum scandit, et ova manibus versat, gallinarius curator vel custos recte dicetur, Gyb. Longolius in dialogo de avibus. ¶ Non sunt plures quam quinquaginta in uno aviario nutriendae. labefactantur siquidem in angusto arctatae. porro numeri gallinarum pars sexta sint gallinacei galli, Florentinus. Parandi matrices modus est ducentorum capitum, quae pastoris unius curam dispendant: dum tamen anus sedula vel puer adhibeatur custos vagantium, ne obsidiis hominum aut insidiosorum animalium diripiantur, Columella. Si ducentas alere velis, locus septus attribuendus, in quo duae caveae coniunctae magnae constituendae, quae spectent ad exorientem versus, utraeque in longitudinem circiter decem pedes, latitudine dimidio minores (latitudine paulo minus, Crescenti.) et altitudine paulo humiliores. Utriusque fenestrae latitudine tripedali, et co(uno)pede altiores, e viminibus factae raris, ita ut lumen praebeant multum, neque per eas quicquam ire intro possit quod nocere solet gallinis. Inter duas ostium sit, qua gallinarius curator earum ire possit. In caveis crebrae perticae traiectae sint, ut omnes sustinere possint gallinas. Contra singulas perticas in pariete exculpta sint cubilia earum. Ante sit (ut dixi) vestibulum septum, in quo diurno tempore esse possint, atque in pulvere volutari. Praeterea sit cella grandis, in qua curator habitet, ita ut in parietibus circum omnia posita sint cubilia gallinarum, aut exculpta, aut affixa firmiter. Motus enim cum incubant nocet, Varro. Gallinaria constitui debent parte villae, quae hybernum spectat orientem: iuncta sint ea furno, vel culinae, ut ad avem perveniat fumus, qui est huic generi praecipue salutaris. Totius autem officinae, id est ornithonis, tres continuae extruuntur cellae, quarum, sicuti dixi, perpetua frons orienti sit obversa. In ea deinde fronte exiguus detur unus omnino aditus mediae cellae, quae ipsa tribus minima esse debet in altitudine, et quoquoversus pedes septem: in ea singuli dextro,

laevoque pariete aditus ad utranque cellam faciendi sunt, iuncti parieti, qui est intrantibus adversus. Huic autem focus applicetur tam longus, ut nec impediat praedictos aditus, et ab eo fumus perveniat in utranque cellam: eaeque longitudinis et altitudinis duodenos pedes habeant, nec plus latitudinis quam media sublimitas: dividantur tabulatis, quae supra se quaternos, et infra septenos liberos pedes habeant, quoniam ipsa singulos occupant, utraque tabulata gallinis servire debent, et ea parvis ab oriente singulis illuminari fenestellis, quae et ipsae matutinum exitum praebeant avibus ad cohortem, nec minus ad vespertinum introitum, sed curandum erit, ut semper noctibus claudantur, quo tutius aves maneant. Intra tabulata maiores fenestrae aperiantur: et eae clatris muniantur, ne possint noxia irrepere animalia. Sic tamen, ut illustria sint loca, quo commodius habitent, aviariusque subinde debet speculari aut incubantis, aut parturientis foetus. Nam etiam in iis ipsis locis ita crassos parietes aedificare convenit, ut excisa per ordinem gallinarum cubilia recipiant: in quibus ova {a}edantur, aut excludantur pulli. hoc enim et salubrius, et elegantius est, quam illud, quod quidam faciunt, ut palis in parietes vehementer actis, vimineos qualos superimponant. Sive autem parietibus, ita, ut diximus, cavatis, aut qualis vimineis, praeponenda erunt vestibula, per quae matrices ad cubilia vel pariendi, vel incubandi causa perveniant. neque enim debent ipsis nidis involare, ne dum adsiliunt, pedibus ova confringant. Ascensus deinde avibus ad tabulata per utranque cellam datur iunctis parieti modicis asserculis, qui paulum formatis gradibus asperantur, ne sint advolantibus lubrici. Sed ab cohorte forinsecus praedictis fenestellis scandulae similiter iniungantur, quibus irrepant aves ad requiem nocturnam. Maxime autem curabimus, ut haec aviaria, et caetera, de quibus mox dicturi sumus, intrinsecus, et extrinsecus poliantur opere tectorio, ne ad aves feles habeant aut coluber accessum, et aeque noxiae prohibeantur pestes. Tabulatis insistere dormientem avem non expedit, ne suo laedatur stercore, quod cum pedibus uncis adhaesit, podagram creat. ea pernicies ut evitetur, perticae dolantur in quadrum, ne teres laevitas earum supersilientem volucrem non recipiat: conquadratae deinde foratis duobus adversis parietibus induntur, ita ut a tabulato pedalis altitudinis, et inter se bipedalis latitudinis spatio distent. haec erit cohortalis officinae dispositio. Caeterum cohors ipsa, per quam vagantur, non tam stercore, quam uligine careat. nam plurimum refert aquam non esse in ea nisi uno loco, quam bibant, eamque mundissimam: nam stercorosa pituitam concitat. puram tamen servare non possis, nisi clausam vasis in hunc usum fabricatis. sint autem, qui aut aqua replentur, aut cibo, plumbei canales, quos magis utiles esse (quam) {ligheos} <ligneos>, aut fictiles compertum est. hi superpositis operculis clauduntur, et a lateribus super mediam partem altitudinis per spatia palmaria modicis forantur cavis, ita ut avium capita possint admittere. nam nisi operculis muniantur, quantulumcunque aquae, vel ciborum inest, pedibus evertitur. sunt qui a superiore parte foramina ipsis operculis imponant, quod fieri non oportet: nam supersiliens avis proluvie ventris cibos; et aquam conspurcat, Columella. Cors ad meridiem pateat, et obiecta sit soli, quo facilius hyeme aliquem teporem concipiat, propter ea, quae insunt animalia, quibus etiam ad aestatis temperandum calorem porticus furcis, asseribus, et fronde formari debent, quae vel scandulis, vel (si copia suppetit) tegulis, vel (si facilius, et sine impensa placuerit) tegentur caricibus aut genistis, Palladius. Gallinae domesticae in calidioribus et bene munitis ab aeris et frigoris aditu locis sunt educandae, in quibus fumus quidam exurgit. In parietibus autem ipsis mansiunculas facere expedit, ut in eis pariant. Intra quas etiam adaptandi sunt asseres, paleaeque similiter substernendae: ne videlicet delatum ovum in durum incidens dirumpatur. perticae etiam figendae sunt, in quibus aves pernoctant, Florentinus. Gallinas educare nulla mulier nescit, quae modo videatur industria. Hoc de his praecepisse sufficiat, ut fumo, pulvere utantur, et cinere, Palladius. Siccus etiam pulvis, et cinis ubicunque cohortem porticus, vel tectum protegit, iuxta parietes reponendus est, ut sit, quo aves se perfundant. nam his rebus plumam, pinnasque emundant: si modo credimus Ephesio {Heracleto} <Heraclito>, qui ait sues coeno, cohortales aves pulvere, vel cinere lavari, Columella. Gallina post primam emitti, et ante horam diei undecimam claudi debet: cuius vagae cultus hic quem diximus, erit: nec tamen alius clausae, nisi quod ea non emittitur, sed intra ornithonem ter die pascitur maiore mensura. nam singulis capitibus quaterni cyathi diurna cibaria sunt, cum vagis terni vel bini praebeantur. Habere etiam clausam oportet amplum vestibulum, quo prodeat, et ubi apricetur: idque sit retibus munitum ne aquila, vel accipiter involet: quas impensas, et curas nisi locis, quibus harum rerum vigent {precia} <pretia>, non expedit adhiberi. Antiquissima est autem cum in omnibus pecoribus, tum in hoc fides pastoris, qui nisi eam domino servat, nullus ornithonis quaestus vincet impensas, Idem.

¶ Gallinae ad ovorum partionem a villico, a nobis vero in mensam ali solent, Gyb. Longolius. Gallinarum fructus sunt ova et pulli, Varro. item privatim capus et gallus, Humelberg. ¶ Libentius fere et commodius pariunt gallinae, cum iam prius ovum in nido conspiciunt: quamobrem aliqui marmor ad ovi similitudinem formatum imponunt.

¶ Gallinae ut ova multa et magna pariant. Vinaceae cibo sterilescunt. Hordeo semicocto et parere saepe coguntur, et reddent ova maiora. Duobus cyathis ordei bene pascitur una gallina quae sit vaga, Palladius. Fabae etiam vel earum cortices sterilitatem gallinis inducere putantur: Vide supra in C. Nasturtii semina trita cum furfure subacta vino, gallinis in cibum exhibita, efficiunt ut ova magna pariant, Rasis. Ad idem, Comminutam Laconicam testam ac furfuri mistam laevigatamque

vino eis propone, aut ipsius testae contritae acetabulum unum duobus choenicibus furfuris miscens, edendum dato. Sunt qui ad eundem effectum alimento minium (μίλτον, rubricam, Cornarius) permisceant, Leontinus. Gralegae (Rutae caprariae) semen dicunt mirabiliter foecunditatem gallinarum augere, Crescentiensis. Gallinis quae ova parere nequeunt, gith dato, Obscurus. Gallinae semine cannabis pastae, per totam hyemem ova pariunt, quod et urticae semen facere certum est, Brasavola. Atqui Symeon Sethi, cannabis semen in homine genituram exiccare scribit instar caphurae. Urticae siccantur, atteruntur manibus, servantur in hyemem, et in aqua fervefiunt pro gallinarum cibo per hyemem, ut inde foecundiores reddantur. Sunt qui furfuribus coctis tanta crassitie, quanta sumi a gallinis poterunt, matura urticae semina immiscent: et sic eas per hyemem incalescere et foecundiores fieri aiunt. Sed de alimentis quae horum alitum foecunditatem augent, inferius etiam in mentione de cibis earum dicetur. Aliqui viscum etiam pro gallinis coquunt. Visci quidem pabulo foecunditatem dari cuicunque animali sterili arbitrari nonnullos, author est Plinius. Gallinarum quae absinthium edunt, ova, amariuscula fiunt, Matthaeolus.

DE INCUBATIONE: ET PRIMUM QUAENAM OVA SUBIJCIENDA,
et quot numero: et quibus gallinis, et quando. Deinde quae cura parientibus
et incubantibus adhibenda. De ovis diversarum avium, quae gallinis
subijci possunt. De iis quae ova propria edunt, etc.

Ova quae incubanda subijcies, potius {e vetulis sunto, quam e pullastris} <vetulis quam pullastris>, Varro. Aptissima sunt ad excludendum recentissima quaeque, possunt tamen etiam requieta supponi, dum ne vetustiora sint quam dierum decem, Columella. Ova incubari infra decem dies {a}edita utilissimum. vetera aut recentiora infoecunda, Plinius. Ova decem dierum bene foventur, et pauciorum usque ad ova quatriduana. quae infra aut supra hoc tempus sunt, minus valere probantur, Albertus. Ova plena sint, atque utilia, (foecunda, Albertus) nec ne, animadverti aiunt posse, si miseris in aquam: quod inane natat, plenum desidit. Qui, ut hoc intelligant, concutiunt, errare, quod in eis vitales venas confundunt. In iis idem aiunt, cum ad lumen sustuleris, quod perlucet, id esse ob< >inane, Varro, Florentinus et Plinius. Plura vide supra in C. ubi de ovis urinis dictum est, et inferius ubi de incubatione scribetur. Ova ad incubationem eliguntur, in quibus Soli obtentis semen galli apparet. tum a septem dierum incubitu iterum inspiciuntur: et si quod est quod Soli obtentum non appareat alteratum, eijcitur tanquam subventaneum et inutile, Albertus. Sed alii (ut infra recitabimus, ubi de cura incubantium sermo erit) versus Solem an semen galli appareat contemplari solent, non in iis ovis quae ad incubationem initio deliguntur, sed quae per aliquot dies incubitum iam pertulerunt. Cum quis volet quamplurimos mares excludi, longissima quaeque et acutissima ova subijciet: et rursus cum foeminas, quam rotundissima, Columella. Vide supra in C. In supponendo ova observant, ut sint numero imparia, Varro, Plinius, Palladius et Florentinus. ¶ Quae velis incubet, negant plus vigintiquinque oportere ova incubare, quamvis propter foecunditatem peperit plura, Varro et Plinius. Mulieres nostrae ultra septendecim vel novendecim ova non supponunt, Crescentiensis. Numerus ovorum quae subijciuntur, impar observatur, nec semper idem: nam primo tempore, id est mense Ianuario quindecim, nec unquam plura subijci debent, Martio XIX. nec his pauciora. unum et viginti Aprili. tota deinde aestate usque in calendas Octobris totidem. Postea supervacua est huius rei cura, quod frigoribus exclusi pulli plerunque intereant, Columel. A calendis Novembris gallinis ova supponere nolito, donec bruma conficiatur. In eum diem ternadena subijcito aestate tota, hyeme pauciora, non tamen infra novena, Plinius. Supponantur gallinae, foecundae quidem non plura quam vigin<ti>tria ova, pauciora vero non tali: scilicet pro uniuscuiusque natura, Florentinus. Fere autem, cum primum partum consummaverint, gallinae incubare cupiunt ab Idibus Ianuariis, quod facere non omnibus permittendum est, quoniam quidem novellae magis edendis, quam excubandis ovis utiliores sunt. Inhibeturque cupiditas incubandi pinnula per nares traiecta. Veteranas igitur aves ad hanc rem eligi oportebit, quae iam saepius id fecerint, moresque earum maxime pernosci, quoniam aliae melius excubant, aliae editos pullos commodius educant. At e contrario quaedam et sua et aliena ova comminuunt, atque consumunt, quod facientem protinus submovere conveniet, Columella. Ova subijciantur, non quidem iis quae florent aetate, aut parere possunt, gallinis, sed provectioribus, vigent enim atque florescunt anniculae ad emissiones (partiones) ovorum, potissimum autem bimae sed minus quae sunt seniores, Florentinus. Appositissimae ad partum sunt anniculae aut bimae, Varro. Gallinae incubationi destinandae, rostra aut ungues non habeant acutos. tales enim debent potius in concipiendo occupatae esse, quam incubando, Idem. Quae non secus quam gallinacei calcaribus spiculatis armantur, cavendum est ne eae incubent. pertundunt enim ova, Florentinus. Oportet qua die subditurus es ova, non unam tantum gallinam, sed tres superponere aut quatuor, Idem.
¶ Frigoribus exclusi pulli plerunque intereunt. Plerique tamen et ab aestivo solstitio non putant bonam pullationem, quod ab eo tempore etiam si facilem educationem habent, iustum tamen non capiunt incrementum. Verum suburbanis locis, ubi a matre pulli non exiguis {preciis} <pretiis>veneunt, nec plerunque intereunt, probanda est aestiva educatio, Columella. Aiunt optimum esse partum {aequinoctio

verno, aut autumnali} <ab aequinoctio verno ad autumnale>. Itaque quae ante, aut postea nata sunt, et etiam prima eo tempore, non supponenda, Varro. Ova gallinae subdenda ab eo potissimum tempore aedi etiam debent, quo spirat Zephyrus, usque ad Autumnale aequinoctium. Nempe a septima Februarii, usque ad vigesimamsecundam Septembris. Quare dum emittuntur hoc tempore, separatim serventur, ut ex eis pullorum exclusio fiat. Quae enim ante id temporis {a}eduntur ova, aut etiam eo transacto, quaeque etiam {a}edidit primo gallina, eorum certe nullum est subijciendum. Infoecunda siquidem fiunt, imperfectaque. Est autem praestantissimum tempus aequinoctium vernum ad incubandum, hoc est a vigesima quarta Martii usque ad nonas Maias, Florentinus. Ova Luna nova supponito, Plin. Incubare oportet incipere secundum (post) novam Lunam, quod fere quae ante (prius inchoata) non succedunt, (non proveniunt,) Varro et Plinius. Semper cum supponuntur ova, considerari debet, ut Luna crescente a decima usque ad quintamdecimam (quod et Palladius repetit, et Tragus hodie a mulieribus in Germania observari scribit) id fiat, nam et ipsa suppositio per hos fere dies est commodissima: et sic administrandum est, ut rursus cum excluduntur pulli, Luna crescat, diebus quibus animantur ova, et in speciem volucrum conformantur <ter septenis opus est gallinaceo generi, at pavonino et anserino paulo amplius ter novenis>, Columella. Oportet subijci ova Luna increscente: hoc est, a primilunio usque ad quartamdecimam diem. nam quae ante novilunium subiecta sunt, tabescunt et corrumpuntur, Florentinus. Ex ovis natis in defectu Lunae (non generantur pulli,) sed plurimum sunt generantia. (horum verborum sensum non assequor: et ni fallor, omitti possunt,) eo quod ova a novilunio usque ad plenilunium et replentur et humectantur, et sunt laudabilia ad generationem. et e< >converso, quae generantur a plenilunio usque ad novilunium, Elluchasem. Audio hanc apud nos quorundam persuasionem esse, ut ex ovis suppositis omnibus foemineae generentur, subijci oportere plenilunio, et ea quoque ad hoc praeferunt quae in plenilunio nata fuerint: et ita observandam temporis rationem, ut in plenilunio etiam excludantur pulli.

¶ Parientium et incubantium cura. Gallinas includere oportet, ut diem et noctem incubent, praeter quam mane et vespere, dum cibus ac potio his detur. Curator oportet circumeat diebus interpositis aliquot, ac vertat ova, ut aequabiliter concalefiant, Varro et Florentinus. Recludere autem {h}ostium est opus, tum diluculo, tum crepusculo vespertino, illisque pro consuetudine offerre et nutrimentum et potum: ac postea rursus occludere, quod si aliquae non ascenderint ultro, cogendae sunt, Florentinus. Supponendi consuetudo tradita est ab iis, qui religiosius haec administrant eiusmodi. Primum quam secretissima cubilia eligunt, ne incubantes matrices ab aliis avibus inquietentur: deinde antequam consternant ea, diligenter emundant, paleasque quas substraturi sunt, sulfure, et bitumine, atque ardente taeda perlustrant, et expiatas cubilibus inijciunt, ita factis concavatis nidis, ne ab advolantibus, aut etiam desilientibus evoluta decidant ova. Plurimi etiam infra cubilium stramenta graminis aliquid, et ramulos lauri, nec minus alii capita cum clavis ferreis subijciunt: quae cuncta remedia creduntur esse adversus tonitrua, quibus vitiantur ova, pullique semiformes interimuntur ante, quam toti partibus suis consummentur. Servat autem qui subijcit, ne singula ova in cubili manu componat, sed totum ovorum numerum in alveolum ligneum conferat; deinde universum leniter in praeparatum nidum transfundat. Incubantibus autem gallinis iuxta ponendus est cibus, ut saturae studiosius nidis immorentur, neve longius evagatae refrigerent ova: quae quamvis pedibus ipsae convertant, aviarius tamen, cum desilierint matres, circumire debet, ac manu versare, ut aequaliter calore concepto facile animentur. Quin etiam si qua unguibus laesa, vel fracta sunt, ut removeat. Idque cum fecerit <duodeviginti diebus>, die undevigesimo animadvertat, an pulli rostellis ova {percuderint} <percusserint>, et auscultetur, si pipiant. nam saepe propter crassitudinem putaminum erumpere non queunt. Itaque haerentes pullos manu eximere oportebit, et matri fovendos subijcere, idque non amplius triduo facere, nam post unum et vigesimum diem silentia ova carent animalibus: eaque removenda sunt, ne incubans inani spe diutius detineatur effoeta, Columella. In cubilibus, cum parturient, acus substernendum: cum peperint, tollere substramen, et recens aliud subijcere, quod pulices et caetera nasci solent, quae gallinam conquiescere non patiuntur, ob quam rem ova aut inaequaliter maturescunt, aut consenescunt, Varro. Curae autem debebit esse custodi, cum parturient aves, ut habeant quam mundissimis paleis constrata cubilia, eaque subinde converrat, et alia stramenta quam recentissima reponat: nam pulicibus, aliisque similibus animalibus replentur, quae secum affert avis, cum ad idem cubile revertitur. Assiduus autem debet esse custos, et speculari parie<n>tes, quod se facere gallinae testantur crebris singultibus interiecta voce acuta. Observare itaque dum edant ova, et confestim circumire oportebit cubilia, ut quae nata sint colligantur, notenturque quae quoque die sint edita, ut quam recentissima supponantur glocientibus: sic enim rustici appellant aves eas, quae volunt incubare. Caetera vel reponantur, vel aere mutentur, Columella. Cum volumus ut ovis gallinae incubent, stramen nitidum est substernendum, in eoque imponendus ferreus clavus: quod is videatur habere vim vitium quodvis propulsandi, Florentinus. Ova quae incubantur, si habeant in se semen pulli, curator quatriduo postquam incubari coeperint, intelligere potest: si contra lumen tenuit, et purum uniusmodi esse animadverterit, putant eiiciendum, et aliud subijciendum, Varro. Quarto die postquam coepere incubari, si contra lumen cacumine ovorum apprehenso una manu, purus et uniusmodi perluceat color, sterilia existimantur esse, proque eis alia substituenda, Plin. Ova incubationi idonea, quarto die sanguineas habent venas: quo tempore si quae ad radios Solis clara apparuerint in

acutiore parte, reijciantur, Albert. Discernitur an id quod latet in ovis vitale sit, et prolificum, si post quartam diem quam foveri coeperit, nulla facta commotione vehementi sensim contra splendorem Solis et lumen ea quispiam speculetur. Nam si fibrosum aliquid cruentumque videatur discurrere, prolificum est quod inest: sin contra perspicuum maneat, ceu infoecundum est reijciendum, in reiectorumque locum substituenda alia. Nec nobis verendum est ne corrumpantur ova, vel si ab aliquo saepius sensim et commode permutentur, Florentinus. Multum refert ne moveatur manu, nam venae et humores inversione corrumpuntur, quod vel inde constat: quod cum gallina in occulto excubat, ova omnia foecunda fiunt: manibus vero hominum tractata plura corrumpuntur, Albertus. Ova incubanda deliguntur, in quibus Soli obtentis semen galli apparet, tum a septem (quatuor, ut Varro et alii) dierum incubitu iterum inspiciuntur et si quod est quod Soli obtentum non appareat alteratum, abijcitur tanquam subventaneum et inutile, Idem. Vide supra ubi dictum est de ovorum ante incubationem delectu. Et in aqua experimentum est, (de hoc etiam tanquam ante incubationem potius adhibendo superius scriptum est,) inane fluitat, itaque sidentia, hoc est plena, subijci volunt. Concuti vero experimento vetant, quoniam non gignant confusis vitalibus venis, Plin. ¶ Pulli exclusi a singulis gallinarum statim subtrahendi sunt, subijciendique illi quae paucis incubat: quae tamen sub ea sunt ova vel nondum concreta et formata, distribuere convenit inter alias quae adhuc fovent teporem suo, ut una cum aliis et ipsa calefacta animentur, Florentinus. ¶ Sunt in Alexandria illa quae ad Aegyptum spectat, gallinae quaedam Monosirae (ex quibus pugnaces oriuntur galli) bis ac ter incubantes, post absolutionem scilicet pullis ipsis subtractis, seorsumque enutritis, sic ut contingat gallinam unam quadragintaduos, aut etiam sexaginta pullos excludere, Florentinus.

¶ De ovis diversarum avium quae gallinis subijciuntur. Diversi generis ova aliqui gallinis supponunt, Florentinus. Anatum ova gallinis saepe supponimus, etc. Cicero. vide in Anate C. Anatum etiam sylvestrium ova, ut ibidem scripsimus, si incubantibus gallinis exclusa fuerint, anates inde cicures nascuntur. Anserum ova quomodo gallinis supponantur, vide supra in Ansere E. item pavonina quomodo, infra in Pavone, et Phasiani in Phasiano.

¶ Exclusio. Diebus fere viginti excludunt, Varro. Phasiani ova non aliter quam gallinarum, ad vicesimamprimam diem excluduntur, Florentinus.

¶ Quae gallinae propria comedunt ova, eas sic dissuefacere oportet. Ex ovo enim albumine effuso, in luteum ipsum humidum gypsum inijcito, ut testae duritiem contrahat. Volentes quippe gallinae in subiecto ovo gulam explere, nec in eo amplius invenientes quid succi, cito quidem destiterint vastare ova, Florentinus.

¶ Ex phasiano mare et gallinis gallinaceis quomodo phasiani procreentur, ex dialogo Gyb. Longolii de Avibus, in quo author et Pamphilus colloquuntur. long. Novi quosdam, qui singulari artificio ingentem apud nostrates educatione et seminio phasianorum quaesi<t>um faciebant, quorum sane aedes rectius officinam, quam vivarium phasianorum quispiam appellaverit. pam. Quaeso rationem istam explices. long. Phasianum marem, qua poterat diligentia, curabat (quidam in) domuncula decem pedibus longa lataque, viminibus et luto undique bene ab aere tuta, in ea fenestellae omnes in meridiem spectantes, de summo tecto copiose satis lumen administrabant, in medio crates vimineae domunculam dividebant. intervallum cratium tantum erat opertum, quantum satis fuit avis capiti colloque transmittendo. In altero maceriae latere phasianus solus regnabat. pam. Quid vero altera pars, carebatne habitatore? long. Audies. Sub initium veris, villaticas aliquot gallinas sibi comparabat, sed foecunditatis cognitae, plumisque variis, ut propemodum foeminam phasianum mentiri possent. has aliquot diebus communi pabulo alebat, verum ita obiecto cibo, ut phasianus in gallinarum convivio, traiecto per craticulam collo, lurcaretur. pamp. Qua de causa obsecro non admittebatur? long. Principio hac ratione consuescere cum gallinis discunt, deinde molesti esse nequeunt, cum veluti carcere ab iniuria inferenda prohibeantur. Alioqui ita ferociunt capti, ut ne pavoni quidem parcant, quin mox ore dilacerent. At ubi iam aliquot dies consuetudine gallinarum mitior factus est, una, quam cognovit illi inter reliquas magis familiarem, intromittitur, pabulumque copiosius suggeritur. pamp. Quid de reliquis fiet? long. Plerunque primam iugulare solet: ne gallinarius itaque custos omni spe sua decolletur, reliquas in subsidium alit. pamp. Quid si res ad triarios redeat, solaque una superest spes gregis? long. Tum latrone comprehenso candente ferro rostrum illius tangunt, et vino Chymico nares illius lavant. pamp. O Apitianam diligentiam. long. Ubi cognoverint gallinas ab illo plenas factas, divortium statim procuratur, admittiturque nova pellex, quam cupiunt uxoris more ab illo tractari. Uxorem autem ad ovorum partionem alunt. Ova autem quotquot posuit, incubantibus aliis supponuntur. pamp. Ea forte ab gallinaceis reliquis nihil distant. long. Imo punctis nigris undique sunt maculata, et longe maiora speciosioraque. Ubi autem post animationem exclusa sunt, a gallina seorsim educantur: maxime polenta illius frumenti triangularis, quod vulgo non inepte fagotriticum vocant, quod semen fago, (id est fagi semini,) farina<e> triticeae perquam {similis} <simile> sit: idipsum aqua ex lacubus fabrorum hausta subigunt, apii folia recentia cultellis domita, immiscent: obijciunt etiam baccas, quae ex hyeme superfuere. hijs enim maxime delectantur, et ad incrementa proficiunt. pamp. Non tamen fieri credo, ut per omnia patri similes sint. long. Non sunt: verum qui fucum istum non novere, fraudem

non facile sentiunt. Porro foeminae ex hoc seminio procreatae, cum ad patrem admittuntur, primo aut secundo partu, genus ad unguem propagant. pamp. Mirum ergo mihi, non omnia aviaria phasianis esse plena. long. Non dubito magnum proventum cuius etiam polliceri, modo neque laboris sit impatiens, et sumptus magnos ferre possit. Cogitur enim paupertinos aliquot alere, qui pro baccis quotidie in sylvam excurrant. Nam sine hijs nihil ab illis boni sperare licet, Haec omnia Longolius. Phasiani non modo e Media accersebantur: Sed villaticae quoque gallinae ovis e phasiano mare conceptis copiam illorum praebebant, Ptolemaeus apud Athenaeum.

¶ Exclusio ovorum absque incubatione. Si aut tempus sit bene temperatum, aut locus, in quo ova manent, tepidus, concoquuntur et avium ova, et quadruped<i>um oviparorum sine parentis incubitu. haec enim omnia in terra pariunt, concoquunturque ova tepore terrae. nam si quae quadrupedes oviparae frequentantes fovent quae {a}ediderint ova, custodiae gratia potius id faciunt, Aristot. Et alibi, Incubitu avium ova excludi naturae ratio est: non tamen ita solum ova aperiuntur, sed etiam sponte in terra, ut in Aegypto obruta fimo pullitiem procreant. Et Syracusis potator quidam, ovis sub storea in terra positis, tandiu potabat, donec ova {a}ederent foetum. Iam vero et cum in vasis quibusdam tepidis (ἀλεεινοῖς) essent coniecta, sponte ova pullos prompsere. Caeterum Albertus pro recitatis iam postremis philosophi verbis, ita habet: Ovis positis in vasis calidis, superposita stupa calida, leni calore fovente et non adurente extrahuntur pulli. et praecipue calore vitali alicuius animalis, ut si in sinu hominis teneantur: aut si forte sub fimo calido ponantur, aut sub cineribus lente calefactis, aut aliquo huiusmodi. Ova quaedam et citra incubitum sponte naturae gignunt, ut in Aegypti fimetis. Scitum de quodam potore reperitur, Syracusis tandiu potare solitum, donec cooperta terra foetum {a}ederent ova. Quin et ab homine perficiuntur, Plinius. Et rursus, Livia Augusta ovum in sinu fovendo exclusit, (ut referetur infra in h.) inde fortasse nuper inventum ut ova in calido loco imposita paleis igne modico foverentur, homine versante pariter, ut stato tempore illinc erumperet foetus. Si gallina non incubet, hac industria complures habebis pullos. qua die incubanti gallinae ova subijcis, eadem stercus gallinaceum accipiens id ipsum contere, cribraque ac denique in vasa inijce ventricosa, pennas illi gallinarum circumpone. posthaec autem, figura recta imponito ova, sic ut pars mucronata superne tendat, ac dein rursus ex eodem fimo tandiu illis inspergito, donec undique inducta videantur. At, ubi duos aut tres dies primos sic intacta esse ova permiseris, singulis postea diebus illa convertito, cavens ne contingantur mutuo, ut videlicet ex aequo incalescant. post vigesimam autem diem, dum sub gallina ova excludi incipiunt, invenies ea quae in alveis sunt circumfracta. Ob quam nimirum caussam etiam inscribunt diem qua supponuntur, ne dierum numerus ignoretur. Vigesima igitur die putamen extrahens, pullos in cophinum conijcito, eos alens delicatissime. Ascisce etiam gallinam, quae moderabitur omnia, Democritus in Geoponicis, Andrea a Lacuna interprete. qui Graecam vocem γάστρας vasa ventricosa interpretatur, Cornarius ventriculos: Hieronymus Cardanus qui hunc locum in libros de subtilitate transcripsit, pulvinaria, his verbis: Pulvinaria duo reple stercore gallinarum tenuissime trito, inde plumas gallinarum annecte consuendo utrique molles ac densas. ova vero capite tenuiore supra extante, colloca super alterum pulvinar. deinde reliquum superpone in loco calido. permitteque immota duobus diebus, post vero ad vigesimam usque diem illa sic verte, ut undique aequaliter foveantur, inde stata die, quae iuxta vigesimam primam est, pipillantes iam ex ovo sensim educito. Ego etsi hoc etiam modo ova excludi posse existimem: video tamen aliud sensisse Democritum verbis eius Graecis perpensis, et placet gastran vas ventricosum verti, ut primum in tale vas intelligamus fimum inijciendum, tum super fimo imponendas plumas, (ut ἐπίβαλλε potius quam περίβαλλε legatur:) in plumis ova: postremo rursus fimum addendum donec contegantur ova. Erat et gaster vas, et gastra fictilis Dioscoridi. sed et gasterium vocat Aristophanes, servatque adhuc nomen, Caelius. huiusmodi est quod corrupta voce guiscardum appellant Itali, ut quidam in Lexicon Graecolatinum retulit. Scaphos cavitatem navis vocat Thucydides, quam, inquit interpres, gastéra dicimus, Caelius. Τὸ μὴν ἔδαφος τῆς νεώς κύτος, καὶ γάστρα καὶ ἀμφιμήτριον ὀνομάζεται, Pollux. Eustathius gastra vocem factam ait ab accusativo gastéra per syncopen: et vulgo ab idiotis sic vocari fundum navis. Idem apud Homerum gastram tripodis interpretatur cavitatem tripodis aut fundum eius, Hesychio gastra, posterior pars femoris est. Γάστρα, ἡ εἰς κύτος γεvνηθεῖσα τοῦ λαιμοῦ, Varinus. est autem locus, ut suspicor, corruptus. Fertur in quadam regione inveniri homines, qui furnos ita temperate calefaciant, ut eorum calor par sit calori gallinae incubantis, et in furno seu clibano ponere quam plurimas plumas, et mille gallinacea ova, quae post viginti dies nascantur ac erumpant, Crescentiensis. In Aegypto circa Alcairum ova arte excluduntur: Clibanum parant cum multis foraminibus, quibus ova diversa gallinarum, anserum, et aliarum avium imponunt. tum fimo calido integunt clibanum: et si opus fuerit, ignem circumquaque faciunt: sic ova suo quaeque tempore maturescunt, ut serpentium apud nos per se in fimo calido, Tragus. Apud Aegyptios magna est copia pullorum gallinaceorum. nam apud eos gallinae sua ova non incubant, sed ea in clibanis tepore sensim adhibito ita foventur, ut mirabili arte compendioque pulli intra paucos dies progignantur simul et educantur, Paulus Iovius lib. 18. historiarum sui temporis.

¶ Pullorum recens exclusorum cura. Excus{s}os pullos subducendum ex singulis nidis, et subijciendum ei, quae habeat paucos. Ab eaque si reliqua sint ova pauciora, tollenda, et subijcienda aliis,

quae nondum excuderint, et minus habent triginta pullos. Hoc enim gregem maiorem non faciendum, Varro. Gallinae quae paucis incubat, triginta tantum subijciendi sunt pulli, quandoquidem generi gallinarum res infensissima est frigus, Florentinus. Veruntamen servare oportet modum, neque enim debet maior esse quam triginta capitum. negant enim hoc ampliorem gregem posse ab una nutriri, Columella. Pulli autem duarum aut trium avium exclusi, dum adhuc teneri sunt, ad unam quae sit melior nutrix, transferri debent, sed primo quoque die, dum mater suos, et alienos propter similitudinem dignoscere non potest, Idem. Pullos autem non oportet singulos, ut quisque natus sit, tollere, sed uno die in cubili sinere cum matre, et aqua ciboque abstinere, dum omnes excludantur. Postero die, cum grex fuerit effoetus, hoc modo deponitur. Cribro vitiario, vel etiam loliario, qui (quod) iam fuerit in usu, pulli superponantur: deinde pulegii surculis fumigentur. Ea res videtur prohibere pituitam, quae celerrime teneros interficit. Post haec cavea cum matre claudendi sunt, et farre ordaceo cum aqua incocto, vel adoreo farre vino resperso modice alendi. nam maxime cruditas vitanda est, et ob hoc tertia die cavea cum matre continendi sunt, priusque, quam emittantur, ad recentem cibum singuli tentandi, ne quid hesterni habeant in gutture: nam si vacua non est ingluvies, cruditatem significat, abstinerique debent, dum concoquant. Longius autem non est permittendum teneris evagari, sed circa caveam continendi sunt, et farina ordacea pascendi, dum corroborentur. Cavendumque ne a serpentibus adflentur, quarum odor tam pestilens est, ut interimat universos. id vitatur saepius incenso cornu cervino, vel galbano, vel muliebri capillo: quorum omnium fere nidoribus praedicta pestis submovetur. Sed et curandum erit, ut tepide habeantur. nam nec calorem, nec frigus sustinent: Optimumque est {infra} <intra> officinam clausos haberi cum matre, et post quadragesimum diem potestatem vagandi fieri. Sed primis quasi infantiae diebus pertractandi sunt, plumulaeque sub cauda clunibus detrahendae, ne stercore coinquinatae durescant, et naturalia praecludant. Quod quamvis caveatur, saepe tamen evenit, ut alvus exitum non habeat: itaque pinna pertunditur, et iter digestis cibis praebetur, Columella. Obijciendum pullis diebus quindecim primis mane subiecto pulvere (ne rostris noceat terra dura) polentam mistam cum nasturtii semine, et aqua aliquanto ante facta<m> intrita<m>, et ne tum deinde in eorum corpore turgescat, aqua prohibendum, Varro. Nutrimentum quo utuntur primis quindecim diebus, est farina mista cardami semini, ac vino perfusa cum aquae fervefactae portione. porri etiam folia tenerrima cum caseo musteo contusa, illis porrigimus. Hordeum autem exactis duobus (sex, in Graeco codice. sed interpres mendum suspicatur) mensibus offeratur, Didymus. Ut nutriantur pulli, accipiens hordeaceum fermentum, id, atque etiam furfur, aqua irrorato, Democritus. Recentes pulli ubi primum in corbem coniecti sunt, statim suspenduntur in tali loco, ubi levem fumum excipiant. Alimentum autem duobus primis diebus non sumunt. Vas porro in quo illis apponitur nutrimentum, fimum bubulum in se contineat, (βολβίτῳ κλεῖε, bubulo stercore claudatur, ut Cornarius vertit,) Didymus. Asininum sive equinum stercus, in vasa capacia inijcito, ex quo decem diebus exactis nascentur vermes pullorum nutricationi percommodi, Democritus. Quando de clunibus coeperint habere pinnas, e capite, et e collo eorum crebro eligendi pedes. Saepe enim propter eos consenescunt. Circum caveas eorum incendendum cornu cervinum, ne qua serpens accedat: quarum bestiarum ex odore solent interire. Prodigendi in solem et sterquilinium, ut se volutare possint, quod ita alibiliores fiunt. Neque pullos tantum, sed omne ὀρνιθοβοσκεῖον cum aestate, tum utique cum tempestas est, molle, atque apricum eligi debet intento supra rete, quod prohibeat eas extra septa volare, et in eas involare extrinsecus accipitrem, aut quid aliud. Evitare item caldorem, et frigus oportet, quod utrunque his adversum. Cum iam pinnas habebunt, consuefaciendum, ut unam aut duas gallinas sectentur. Caeterae ut potius ad pariendum sint expeditae quam in nutricatu occupatae, Varro. Ut pulli multum et cito crescant: Testas e quibus emerserunt pulli, tunica interiore dempta, contritas, cum sale et ovo cocto duro miscebis, et pullis primi alimenti loco appones, Innominatus.

¶ Servatio ovorum. Ova in lomento servari utilissimum, Plinius. aut hyeme in paleis, aestate in furfuribus, Idem et Leontinus. Ut primum emissa sunt ova, statim reponenda sunt in vasis cum furfure, Florentinus. Qui ova diutius servare volunt, perfricant sale minuto, aut muria: atque ita sinunt tres aut quatuor horas, eaque abluta condunt in furfures aut acus, Varro. Aliqui aqua abluentes ova, ea sale minutissimo inducunt, (καταπλάττουσι, malim καταπάττουσι, id est conspergunt,) et sic conservant. Nec desunt qui tres horas aut quatuor, ova ipsa in tepidam salsuginem infundentes, eaque postea eximentes in furfure aut paleis reponunt, Leontinus. Ovorum quoque longioris temporis custodia non aliena est huic curae: quae commode servantur per hyemem, si paleis obruas, aestate si furfuribus. Quidam prius trito sale sex horis adoperiunt: deinde eluunt, atque ita paleis, aut furfuribus obruunt: nonnulli solida, multi etiam fresa faba coaggerant; alii salibus integris adoperiunt. Alii muria tepefacta durant. Sed omnis sal quemadmodum non patitur putrescere, ita minuit ova, nec sinit plena permanere, quae res ementem deterret. Itaque ne in muriam quidem qui dimittunt, integritatem ovorum conservant, Columella et Leontinus. Sale exinaniri creduntur, Plinius. Ova recentiora quidam servari aiunt frumenti genere quod secale vocant, nostri roggen: vel cinere, ita ut acutior pars ovi inferior sit, tum rursus secale aut cinerem superinfundunt.

¶ Nonnulli purgant domunculas gallinarum et nidos, ipsasque aves sulphure, asphalto, picea,

(πεύκαις.) sed et ferri laminam aut clavorum capita atque lauri surculos imponunt nidis, ut quae ad arcenda prodigia (διοσημείας, tempestates) omnia magnam vim habere videatur, Leontinus. ¶ Ius de carne salsa gallinis mortiferum existimatur. item liquor e vini aut eiusdem faecis vapore vi ignis collectus, ni fallor. ¶ Ut gallinae vertigine afficiantur, Ὄρνιθας σκοτῶσαι: Frumentum maceratum lasere et melle mixtis, obijcito, Berytius. videtur autem hoc fieri, non tantum ad gallinas, sed alias etiam aves, feras praesertim, capiendas. quanquam haec inter ea quae de gallinis scribuntur in Geoponicis Graecis legantur{.}<,> Andreas a Lacuna hoc fieri ait, ut gallinae vertiginosae non fiant. quod ego probare non possum, cum neque verba Graeca sic habeant: neque talis aliqua laseris vis legatur apud scriptores, sed potius plerisque animalibus prope venenosa. Pecora enim tradunt eo sumpto cum aegrotant, aut sanari protinus, quod fere consequitur, aut emori. si quando inciderit pecus in spem nascentis, hoc deprehendi signo: ove, cum comederit, protinus dormiente, capra sternutante. serpentes avidissimas vini admistum rumpere. praecipitasse se quendam ex alto cum in dentium dolore cavis addidisset inclusum cera.

¶ Contra morbos gallinarum. Pullis iam validioribus factis, atque ipsis matribus etiam vitanda pituitae pernicies erit. quae ne fiat, mundissimis vasis, et quam purissimam praebebimus aquam. nam in cohorte per aestatem consistens, immunda, stercorosa, pituitam (coryzam, nostri vocant das pfipfe) eis concitat, Columella et Paxamus. Nec minus gallinaria semper fumigabimus, et emundata stercore liberabimus, Columella. Inimicissima gallinaceo generi pituita, maximeque inter messis et vindemiae tempus, Plin. Id vitium maxime nascitur cum frigore et penuria cibi laborant aves. item cum ficus aut uva immatura nec (videtur menda) ad satietatem permissa est, quibus scilicet cibis abstinendae sunt aves: eosque ut fastidiant efficit uva labrusca de vepribus immatura lecta, quae cum farre triticeo minuto cocta (Plinius simpliciter cibo incoctam dari iubet, alibi cum farre miscendam) obijcitur esurientibus: eiusque sapore offensae aves, omnem aspernantur uvam, Columella. Uvae florem in cibis si edere gallinacei, uvas non attingunt, Plinius (alibi:) fortassis autem oenanthen e Graeco uvae florem transtulit. A Dioscoride quidem memoratur genus vitis sylvestris sterile, quod fructum non profert, sed florem tantum quem oenanthen vocant. Similis ratio est etiam caprifici, quae decocta cum cibo praebetur avibus, et ita fici fastidium creat, Columella. Praeservans contra coryzam seu gravedinem remedium: Origanum humectans (in aqua macerans) da bibendum, Leontinus. ¶ Gallinacei generis pituitae medicina in fame: et cubatus in fumo, si utique ex lauro et herba savina fiat, (savinae herbae fumi adversus hunc morbum vis alibi etiam ab eo celebrantur:) penna per transversas inserta nares, et per omnes dies mota. cibus allium cum farre: aut aqua perfusus, in qua laverit noctua: aut cum semine vitis albae coctus, et quaedam alia, Plin. Idem ligustri acinos alibi hoc malum sanare docet, nimirum in cibo. Pituita gallinis nasci solet, quae alba pellicula linguam vestit extremam. haec leviter unguibus vellitur, et locus cinere tangitur, et allio trito plaga mundata conspergitur, Palladius. Sunt qui spicas allii tepido madefactas oleo faucibus earum inferant, (inserant,) Columella. Alii mica (lego, spica) trita cum oleo faucibus inseritur, Palladius. Allia minutim scissa in calidum oleum inijciens, illis ubi refrixerint, ora gallinarum colluito. quod si illa etiam voraverint, efficacius restituentur, Paxamus. Allio rostri foramina inunge: aut in aquam ipsum allium conijciens, potandum dato, Leontinus. Aliqui in lotio humano elixantes allia, rostrum gallinae fovent: verum circumspecte, ne scilicet portio aliqua in oculos illabatur, Paxamus. Lotio ablue, (rostra nimirum et ora,) Leontinus. Quidam hominis urina tepida rigant ora, et tandiu comprimunt, dum eas amaritudo cogat per nares emoliri pituitae nauseam, Columella. Uva quoque quam Graeci ἀγρίαν σταφυλήν vocant, (staphisagria, Pallad.) cum cibo (assidue, Palladius. sola, aut mista orobo, Paxamus) mista prodest. vel eadem pertrita, et cum aqua potui data, Columella. Munda etiam scilla, macerataque ex aqua, atque exhibita cum farina, idem praestat, Paxamus. Sunt qui ex origano, hyssopo et thymo suffimentum molientes, caput gallinae exponant ut fumum excipiat, allioque perfricent eius rostrum, Paxamus. Atque haec remedia mediocriter laborantibus adhibentur. nam si pituita circumvenit oculos, et iam cibos avis respuit, ferro rescinduntur genae, (scalpello aperiuntur quae sub gena consistunt partes, Paxamus,) et coacta sub oculis sanies omnis exprimitur. atque ita paulum triti (subtilissime, Paxamus) salis vulneribus infriatur, Columella. Vide supra etiam in C.

¶ Si pituita et sanies circumvenit oculos, etc. lege quae proxime retro ex Columella recitavimus. Si amarum lupinum comedant, sub oculis illis grana ipsa procedunt, quae nisi acu leviter apertis pelliculis auferantur, extinguunt (oculos, Crescentiensis, qui haec ita recitat, ac si remedia quae sequuntur, ex portulacae succo, etc. ad hunc ipsum affectum pertineant, quod mihi non probatur: et Paxamus etiam aliter habet,) {Columel.} <Palladius>. Oculos portulacae succo forinsecus, et mulieris lacte curemus: vel Ammoniaco sale, cui mel et cyminum aequale miscentur, (particulas affectas fovendo. caeterum ad umbram ducendae sunt, Paxamus,) Idem [Crescentiensis]. ¶ Pediculos gallinarum (quibus plurimum infestantur, praecipue cum incubant, Crescent.) perimit staphisagria, et torrefactum cyminum pari pondere, et pariter tunsa cum vino: et amari lupini aqua, (sylvestris lupini decoctum in aqua, Paxamus,) si penetret secreta pennarum, Palladius et Paxamus. ¶ Diarrhoea correptas curabis, si farinae (ἀλφίτων. polentae, Cornarius) quantum manu apprehendi possit tantundemque ex cera vino laevigans, atque pastam coficiens, ante alium cibum obtuleris devorandum: aut pomorum etiam,

cydoniorumve decoctum bibendum. Quae mala, etiam sub cineribus cocta, auxiliantur, Paxamus. ¶ Suo laeduntur stercore, quod cum pedibus uncis adhaesit podagram creat, Columella. ¶ Gallinae abortum non facient, si ovi luteum (alias album) assatum cum uvae passae (tostae) pari portione contusum, ante alium cibum porrexeris, Leontinus et Pamphilus.

¶ De animalibus gallinaceo generi infestis, leges etiam supra in Gallo D. Ne gallinae a cat<t>is laedantur: Cat<t>us non invadit gallinam, si ruta agrestis sub eius (gallinae) ala appendatur, Africanus. Idem remedium etiam adversus vulpes et alias animantes gallinis noxias valere legimus: et multo efficacius fore (contra feles nimirum et vulpes) si vulpis aut felis fel cibo admistum exhibueris, ut etiam Democritus confirmat. Vulpes gallinis insidiatur, Albertus. et idcirco forte mutui hostes sunt milvus et vulpes, quoniam utrique gallinas rapiunt, Stumpfius. Circa caveas gallinarium incendendum est cornu, ne serpens accedat, cuius odore solent interire. Multas a vulpibus et quibusdam aliis animalibus noxiis patiuntur insidias, ideoque circa loca in quibus versantur extirpanda et removenda sunt omnia in quibus vulpes latere possint. Noctu claudantur in caveis diligenter circumquaque et septis, nec permittantur foris cubare. fertur enim vulpem subdolam intueri eas, quantumcunque in alto remotas loco, ita ut videant oculos eius lucentes tanquam faculas: et cauda quasi baculo quodam minari eis, ut sic prae metu delapsas rapiat. Patiuntur etiam insidias milvorum et aliarum rapacium avium, praecipue aquilarum. contra quas tendantur funes vel vites seu vitalbae (audio vitem sylvestrem causticam in Italia alicubi vitalbam vocari) supra loca in quibus interdiu morantur. Capiantur etiam vulpes taliolis, vel aliis artibus, et milvi retibus, {fisco} <visco> vel laqueis, Crescentiensis. Putorii et martari (viverrae seu mustelae sylvestres) omnes infesti sunt gallinis, quibus captis primus caput et cerebrum auferunt ne clamare possint, Albertus. Mustela etiam gallinis infesta, ova earum exorbet, et ipsas interficit, Albertus. ova tantum rapit, nec aliter nocet, Stumpfius. Ἀλέκτορας {γαλή} <γαλῆ> δειματοῖ, Philes. Vite nigra aiunt si quis villam cinxerit (ut modo de vitalba ex Crescentiensi retuli) fugere accipitres, tutasque fieri villaticas alites, Plin.

¶ Cibi. Eo tempore quo parere desinent aves, id est ab idibus Novembris, pretiosiores cibi subtrahendi sunt, et vinacea praebenda, quae satis commode pascunt adiectis interdum tritici excrementis, Columella. Maxime observandum ne vinaceos acinos vorent, ut qui foecunditatem (Andreas a Lacuna vertit firmitudinem. legit enim {μόνιμα} <μόνιμον> non {γόνιμα} <γόνιμον>, quod non probo) earum cohibeant, Florentinus. Vinacea quamvis tolerabiliter pascant, dari non debent, nisi quibus temporibus anni avis foetus non edit. nam et partus raro, et ova faciunt exigua. Sed cum plane post autumnum cessant a foetu, possunt hoc cibo sustineri, attamen quaecunque dabitur esca per cohortem vagantibus die incipiente, et iam in vesperum declinante bis dividenda est, ut mane non protinus a cubili latius evagentur, et ante crepusculum propter cibi spem temporius ad officinam redeant, possitque numerus capitum saepius recognosci. nam volatile pecus facile pastoris custodiam decipit, Columella. Gallinas aiunt illas suavioris esse carnis, quae cibo non abunde eis apposito, sed quem ipsae pedibus fodientes eruant non absque labore pastae fuerint, Clemens Stromatéωn secundo. Chondro, id est alica aut farre pascebantur etiam gallinae. βούλομαί σε δίκην ἀλεκτρυόνος ἐμφορηθέντα τοῦ χόνδρου κορύξασθαι, Aemilianus apud Athenaeum circa finem libri tertii. Cibaria gallinis praebentur optima, pinsitum ordeum, et vicia, nec minus cicercula, tum etiam milium, aut panicum: sed haec ubi utilitas annonae permittit. ubi vero ea est carior, excreta tritici minute commode dantur. nam per se id frumentum, etiam quibus locis utilissimum est, non utiliter praebetur, quia obest avibus. potest etiam lolium decoctum obijci, nec minus furfures modice a farina excreti, qui si nihil habent farris, non sunt idonei, nec tantum aptuntur (appetuntur,) <ieiunis,> Columella. Cibus illis est offerendus, elixum hordeum, aut milium aut frumenti furfur, aut zizania vocata lolium, quae quidem ad nutritionem est commodissima: ac humida folia cytisi. Haec enim eas maxime durabiles et firmas reddunt, (foecundiores potius. γονιμώτερα, non μονιμώτερα,) Florentinus. Cibis idoneis foecunditas earum elicienda est, quo maturius partum edant. Optime praebetur ad satietatem ordeum semicoctum. nam et maius facit ovorum incrementum, et frequentiores partus. Sed is cibus quasi condiendus est interiectis cytisi foliis ac semine eiusdem, quae utraque maxime putantur augere foecunditatem avium. Modus autem cibariorum sit, ut dixi, vagis binorum cyathorum ordei, aliquid tamen admiscendum erit cytisi, vel si id non fuerit, viciae, aut milii, Columella. Sed quinam cibi simul et nutriant et foecundas reddant, supra etiam hoc in capite dictum est, non procul initio. {Ieiunis cytisi} <Cytisi> folia, seminaque maxime probantur, et sunt huic generi gratissima: neque est ulla regio, in qua non possit huius arbusculae copia esse vel maxima, Columella. Cytisum in agro esse quam plurimum refert, quod gallinis et omni generi pecudum utilissimus est, quod ex eo cito pinguescit, Idem. {Aristomachus} <Amphilochus> viridem cytisum gallinis dari iubet, aut si aruerit madefactum, Plin. Gallis cytisi semen foliaque (arida) perfusa aqua, offerenda sunt, quippe quae non minus quam viridia eos nutriant, Florentinus. Cannabis semen in homine genituram extinguit, gallinis auget. nam quae in hyeme hoc semine pascuntur gallinae ova pariunt, caeterae non item, Amatus Lusitanus.

¶ Saginatio. Vides et hic prope villae culinam quasdam caveis inclusas. has villica copiosiore cibo pascit, ut quam mox plenas factas, carius mercatori vendat. has farctas et altiles nuncupant, (Germani masthennen,) Gyb. Longolius. Altiles dictae quod sagina altae et enutritae sint, Platina.

Pascitur et dulci facilis gallina farina, | Pascitur et tenebris. ingeniosa gula est, Martialis sub lemmate Gallina altilis. Interdictum est lege C. Fannii consulis, ne quid volucrum poneretur, praeter unam gallinam quae non esset altilis, Plin. Capos et gallinas saginare ligur<r>itores ipsi invenere, quo unctius ac lautius devorarent, Platina. Gallinas saginare Deliaci coepere: unde pestis exorta, opimas aves et suopte corpore unctas devorandi. Foeminae quidem ad saginam non omnes eliguntur, nec nisi in cervice pingui cute. Postea culinarum artes, ut clunes spectentur, ut dividantur in tergora, ut a pede uno dilatatae repositoria occupent. Dedere et Parthi cocis suos mores, Plinius. Hyeme melius quam aestate saginatio fiet, probabiliorque erit fartura, Platina. Gallinae et capi impinguantur cito, si cerevisia eis in potu apponatur pro aqua. Vide plura superius in Capo E. Pinguem quoque facere gallinam, quamvis fartoris, non rustici sit officium, tamen quia non aegre contingit, praecipiendum putavi. Locus ad hanc rem {desyderatur} <desideratur> calidus maxime, et minimi luminis, in quo singulae caveis angustioribus, vel sportis inclusae pendeant aves, sed ita coarctatae, ne versari possint. Verum habeant ex utraque parte foramina. Unum, quo caput exeratur: alterum, quo cauda, clunesque, ut et cibos capere possint, et eos digestos sic edere, ne stercore coinquinentur. Substernatur autem mundissima palea, vel molle foenum, id est cordum. Nam si dure cubant, non facile pinguescunt. Pluma omnis e capite, et sub alis atque clunibus detergetur. Illic ne pediculum creet, hic ne stercore loca naturalia exulceret. Cibus autem praebetur ordacea farina, quae cum est aqua conspersa et subacta, formantur offae, quibus aves saginantur. Eae tamen primis diebus dari parcius debent, dum plus concoquere consuescant. Nam cruditas miranda est maxime, tantumque praebendum, quantum digerere possint. neque ante recens admovenda est, quam tentato gutture apparuerit nihil veteris escae remansisse. Cum deinde satiata est avis, paululum deposita cavea dimittitur, sed ita ne vagetur: sed potius, si< >quid est, quod eam stimulet aut mordeat, rostro persequatur. Haec enim fere communis est cura farcientium. Nam illi, qui volunt non solum opimas, sed etiam teneras ave{i}s efficere, mulsa {recente} <recenti> aqua praedicti generis farinam conspergunt, et ita farciunt. nonnulli tribus aquae partibus unam boni vini miscent, madefactoque triticeo pane obesant avem, quae prima luna (quoniam id quoque custodiendum est) saginari coepta, vigesima pergliscit, Columella. Gallinae saginantur maxime villaticae. Eas includunt in locum tepidum, et angustum, et tenebrosum, quod motus earum, et lux pinguitudini inimica, electis ad hanc rem maximis gallinis, nec continuo his, quas Melicas appellant, cum Medicas deberent, Varro. Antiquissimum est maximam quanque avem lautioribus epulis destinare. Sic enim digna merces sequitur operam et impensam, Columella. Amplas omnes e villaticis, evulsis (pennis extremis, Florentinus) ex alis pinnis, et cauda, farciunt turundis hordeaceis partim admistis ex farina loliacea, aut semine lini ex aqua dulci: (Alii tritici pollinem miscent. Sunt qui his omnibus infundant vinum, Florentinus.) Bis die cibum dant, observantes ex quibusdam signis, ut prior sit concoctus, quam secundum dent. Dato cibo, tum perpurgant caput, ne quos habeant pedes, et rursus eas concludunt. Hoc faciunt usque ad dies viginti quinque. Tum denique pingues fiunt. Quidam ex triticeo pane intrito in aquam, mixto vino bono et odorato farciunt, ita ut diebus viginti pingues reddant ac teneras. Si in farciendo nimio cibo fastidiunt, remittendum in datione pro portione, sic ut decem primis processit, in posterioribus ut diminuat eadem ratione, ut vigesimus dies et primus sit par, Varro. Si fastidiet cibum, totidem diebus minuere oportebit, quot iam farturae processerint: ita tamen, ne tempus omne opimandi quintam et vigesimam lunam superveniat, Columella. Caeterum maior pars milio alunt gallinas, Florentinus. Gallinas et anseres sic farcito: Gallinas teneras, quae primum parie{ri}nt, concludas, polline, vel farina ordacea conspersa, turundas facias: eas in aquam intinguat, et in os indat: paulatim quotidie addat, et ex gula {consyderet} <consideret>, quod satis fiet. Bis in die farciat, et meridie bibere dato. nec plus aquam ante (in vase appositam) sinas quam horam 1 {j}. Eodem modo anserem alito, nisi prius dato bibere bis in die, et bis escam, Cato.

¶ Febrientibus magis conveniunt gallinae castratae, quanquam veteres castrationis earum non meminerunt. ego castratas domi alo, quarum caro albior, melior et friabilior est. Facile et cito coquuntur, et tenerae fiunt et gratae palato, Mich. Savonarola.

¶ Si cibus deesse sentiatur apibus, ad fores earum posuisse conveniet crudas gallinarum carnes, et uvas passas, etc. Plinius.

¶ Albuminis usus. Aurum marmori et iis quae candefieri non possunt, ovi candido illinitur, Plinius. Candidum ex ovis admixtum calci vivae glutinat vitri fragmenta, vis vero tanta est ut lignum perfusum ovo non ardeat, ac ne vestis quidem contacta aduratur, Plin. Aurum ovatum ex Grammaticis quidam dictum volunt, quoniam ovi albo antea illito, aera ac marmora auri et argenti laminis decorarentur. Papaver candidum panis rustici crustae inspergitur affuso ovo inhaerens, etc. Plinius. Pharmacopolae ut serapia et alias potiones clariores reddant, ovi albumine, aliquando etiam testis pariter utuntur, decocto interim agitando inijcientes. Ovi albumen ex aqua frigida scopulis agita, donec in spumam abeat, quam particulatim syrupo, vel alteri decocto ferventi inspergas: et ubi nigruerit, cochleari foraminulento deradas, novam inspergas: id fac donec erit syrupus clarior. Alii ubi ex bullis clarius decoctum vi ignis factum animadvertunt in id tepidum (nam calidius decoctum albumen coqueret, in frigidiore minus prompte et parcior spuma elicitur) albumina

singulis libris singula, sed etiam pluribus pauciora inijciunt, scopulis agitant, ut spumescat, {saccharum} <saccharon> in particulas confractum conijciunt, recoquunt: ubi spuma subsedit, igni aufertur, calidum, si crassum est vix colatur. si facile colatur, sed turbidum, tepidum vel frigidum colatur, per manicam Hippocratis, melius autem per pannum clavis quatuor, angulis quatuor firmatum. Colatur autem ter quater si non satis claruerit: si ne sic quidem albumen separatim in aqua agitatum, scopulis inspergitur decocto igni reddito, spuma illa usta, alia inijcitur, idque toties donec bullae clarum satis produnt. tunc colatur quoties est necesse, Iac. Sylvius. Surrentina vafer qui miscet faece Falerna | Vina, columbino limum (id est faecem) bene colligit ovo, | Quatenus ima petit volvens aliena vitellus, Horatius Serm. 2. 4. Vinum ut pellucidum confestim fiat: Alba ovorum conijce in vas quotquot suffecerint, et vinum quoad spumat concutiatur. cum vino et modicum salis albi tenuis, et fit album, etc. Nic. Myrepsus. Quoniam vitellus ovi naturam habet cognatam cum faece vini et albugo cum vino: ideo est quod cum ova immittuntur vino (turbato per aestatem propter calorem austrinum) cum harena et calce clarificatur vinum. nam harena et calx perforant (penetrant) v<i>ni substantiam, et vitellus attrahit faecem, Albertus in Aristot. de generat. anim. 3. 2.

¶ Vitelli usus. Cum aqua decoquitur in salem, non constat sal, qui terrestris est naturae, nisi per ova vel sanguinem. quia sanguis, et vitellus in ovis, eiusdem sunt naturae, Albertus. De usu vitelli ad vinum faeculentum purificandum, iam proxime dictum est. quoniam idem fere albuminis etiam ad claritatem medicatis potionibus conciliandam usus esse videtur. Vitellus ovi in plenilunio exclusi, sordes panni abstergit. si vero alio tempore exclusum sit, id efficere non potest. huius causam dicunt quidam esse, quia media saginata (sic habet codex impressus. forte sanguinea) gutta in vitello, prima quidem generatione existens, calorem penetrantem et dividentem maculas ex multo lumine lunae humidum movente tunc concipit, quod alio tempore facere nequit, Albertus.

¶ Gallinarum pennae culcitris imponuntur, Crescentiensis.

¶ Maio mense caseum coagulabimus {syncero} <sincero> lacte, coagulis vel agni, vel hoedi, vel pellicula quae solet pullorum (gallinaceorum scilicet) ventribus adhaerere, Palladius.
¶ Cavendum est ne ad praesepia boum gallina perrepat. nam hoc quod decidit immistum pabulo bubus affert necem, Columella.

¶ Avienus Arati interpres Latinus inter pluviae signa ponit, pectora cum curvo purgat gallinula rostro. Gallinae si ultra solitum se concutiant in arena: vel segregentur plures earum in uno loco simul, et in pluviae principio quaerant locum opertum ubi a pluvia protegantur, signum est magnae futurae pluviae, Gratarolus.

F.

DE OVORUM APPARATU AD CIBUM, ET SALUBRITATE,
Tractatio septem partium.

Pars 1. De ovorum diversis nominibus secundum cocturae differentiam.
2 De ovorum salubritate simpliciter.
3 De eadem pro diversa cocturae ratione.
4 Electio ad cibum.
5 De vitello et albumine seorsim quod ad salubritatem, etc.
6 Apparatus diversi.
7 Primo ne an ultimo loco mensae sumenda.

De ipsius gallinae in cibo usu, satis dictum est supra in Gallo F. hic de ovis tantum agemus, quae etsi ex aliis etiam nonnullis avibus in cibum veniant, de gallinaceis tamen maxime et praecipue quaecunque hic adferemus accipi debent. ¶ Febrientibus magis conveniunt gallinae castratae, Savonarola.

¶ Ova diversis modis coqui et ad cibum parari solent, aut simpliciter: aut cum aliis mista, sive praecipuo ipsa loco, sive condimenti duntaxat. Par est autem ut de iis quae parantur simpliciter primo dicatur. Coquuntur autem haec vel in aqua, vel sub cineribus calidis, vel in sartagine. Et quanquam quovis horum modo magis minusve liquida et dura fiant pro coctionis modo, de iis tamen quae in aqua elixantur maxime sentiunt authores cum sorbilia, mollia durave aut similibus ova nominibus appellant. licebit autem horum proportione comparationeque de iis etiam quae alio coquendi modo magis minusve cocta fuerint, quid sentiendum sit iudicare.

Pars 1. De ovorum diversis nominibus secundum cocturae differentiam. Sorbilia, Graece ῥοφητὰ, ova dicuntur, quae dum coquuntur excalfiunt (incalescunt) tantum, Galenus lib. 3. de alimentorum facult. Et in libro de alimentis boni et mali succi, sorbilia prodesse scribit gutturi exasperato, si modus in coctione adhibeatur, ita ut liquidum (albumen) adhuc coactumque non sit. Brasavolus etiam sorbilia interpretatur, quae vix densari coepere coctura, his (inquit) non utimur, nisi cum ova sunt recentissima, ut naturalem gallinae calorem adhuc servent. Tragus haec Germanice interpretatur ganz laurer gesotten oder gebzaten. Sed elixa in aqua apud authores sorbilia vocantur, potius quam aliter parata. videnturque etiam ea potius intelligi quae e testis suis sorbentur, non autem e testis evacuata. etsi quod consistentiae modum attinet idem fere in utrisque forsan observari posset.

¶ Ova quae coquuntur in aqua, quandoque absque testa, quandoque cum testa imponuntur, et ἐξάφητα a Graecis dicuntur, Brasavolus in Aphorismos. Hermolaus in Corollario exapheta eadem facit quae pnicta. Ego apud Graecos scriptores veteres reperiri hoc nomen non puto, Lexicorum quidem scriptores qui vocabula vel Graece vel Latine exposuerunt, non ponunt. Videntur autem mihi ἐξαφητά (syll. ultima acuta) ova appellari, quae e testis suis effusa coquuntur integra, sive in aquam calidam, ut sorbilia vel mollia coquenda, sive aliter ut pnicta, ut quidam putant. Nam si non integra, sed fracta mistaque liquoribus addendis coquuntur pnicta, (ut mihi quidem videtur, et explicabo inferius,) non putarim exapheta vocanda: Quod ad vocabuli originem certi nihil habeo. His scriptis locum Symeonis Sethi inveni, quem aliis errandi occasionem dedisse video. sunt autem verba haec, ἐπαινοῦνται δὲ τὰ πνικτά ὡσπερ γε καὶ τὰ ὀνομαζόμενα ἐξεφετά (Gyraldus legit ἔξεφθα, quasi ἔξω τοῦ ἰδίου κελύφους ἑψόμενα insinuans. sed hoc nomen apud alios authores non extat. malim ego ἐξαφετά legere, hoc est emissa et effusa, a verbo ἀφίημι. talia autem vocabula non usitata veteribus Graecis, nec analogice composita non pauca recentiores habent a vulgo sumpta,) τὰ ἐπὶ θερμοῦ ὕδατος σκευαζόμενa, hoc est, laudantur quae pnictà dicuntur, et exaphetà, quae in aqua calida coquuntur. quod autem intelligat de iis quae in aqua calidam e testa sua effunduntur, vel hinc patet, quoniam de aliis iam supra egerat, et quod haec ova ab aliis etiam, praecipue Arabibus, quos Symeon in multis sequi solet, probantur: et quod Galenus quoque eorum meminit post pnictà, periphrastice nominans τὰ ἐπιχεόμενα ἄνωθεν ταῖς λοπάσιν, hoc est patellis (calidam scilicet continentibus) infundi solita, infundi autem nisi fracta testa non possunt. Symeon autem cum caetera ex Galeno (lib. 3. de alim. cap. de ovis) mutuatus sit, hanc etiam partem non omissam ab eo esse credendum est. Nostri haec vocant in wasser gefelt/in wasser geflagen; et vel per se edenda, aegris praesertim afferre solent, vel coctis panis segmentis imposita. In his parandis (inquit Galenus) similiter ut in pnictis curandum est, ne supra mediocrem consistentiam incrassentur: sed cum adhuc succum suum retinent, vas ab igne submovendum. Symeon Sethi etiam αὐγοκούλικα ova nominat, quam vocem Gyraldus interpres relinquit, ea forte fuerint quae non ut exapheta extra testa, sive parum sive multum coquantur. Graecus quidem Symeonis textus corruptus videtur: nam post nominata simpliciter sorbilia, mollia, et dura, mox subijcitur: καὶ κοινῶς δὲ τούτων τὰ αὐγοκούλικα, nulla idonea constructione. Graeci quidem hodie vulgo ova vocant αὐγ. culica testas intelligo. nam et culleolam et guliocam (ut Calepinus scribit) nucis iuglandis summum et viride putamen dici invenio. ¶ Ad mediocrem usque consistentiam cocta τρομητά, id est tremula nuncupantur, Galenus et Symeon Sethi. Quod Dioscorides ἁπαλόν, id est tenerum ovum dixit, nos ex Celso molle vertimus, Marcellus {Vergilius} <Virgilius>. Τρομητά, tremula interpretantur nonnulli, ut sint eadem cum iis quae liquida seu mollia, vel hapala etiam dicuntur. tamquam hoc nomine dicuntur Neapolitanis, quae sine testa enascuntur, Caelius. Tenerum, sive liquidum, sive (ut Cornelius) molle, ἁπαλόν Graeci vocant, quod recentiores elixum et semicoctum interpretantur, Hermolaus. Et rursus, Sunt et quae τρομητά, hoc est tremula dicantur. sed haec alii aliter cognominant. et quantum conijcio, tenera et tremula sint eadem. Ego liquida, non ut Caelius et Hermolaus tremula aut mollia dixerim, sed potius sorbilia, quae cum tota adhuc liquida sint, tota etiam exorberi possint. mollibus panis intingi solet, dura manduntur dentibus. Sorbile, ῥοφητόν, ovum vocat Dioscor. quod in coctura concepto tantum calore vix densari incoeperit, et liquidum adhuc caleat potius quam coctum sit. Tenerum deinde sive molle, quod ulteriore coctura, densatum quidem, non tamen duratum penitus fuerit, Marcellus {Vergilius} <Virgilius>. Hapalà, id est tenella vel liquida dicuntur ova cocta, ut albumen in coagulati lactis speciem veniat, recentes semicocta interpretantur et elixa, sed an bene, iudicium ferre nolo. sunt autem forte illa quae a Celso capite secundo lib. 2. mollia dicuntur. Quod si adhuc magis coquantur, ut ad mediocrem usque consistentiam veniant, et ita fiant, ut cum e putamine educuntur, tremere videantur, τρομητά, id est tremula dicuntur. Sunt qui velint haec illa esse quae Celsus mollia vocavit. Sed et tremula, et mollia et sorbilia, ac si idem sint accipimus, nec ullam differentiam quae digna notatu sit, facimus, quamvis Galenus sentiat tremula omnium optime nutrire: sorbilia minus, sed expeditius descendere, Brasavolus. Tragus ova mollia vel tremula, interpretatur Germanice totterweiche eyer.Ἑφθά et ἑψηθέντα absolute Galeno et Symeoni Sethi dicuntur, non simpliciter elixa, sed ad duritatem aliquam: Ovum σκληρόν, hoc est durum, quod ita sit coctum ut indurescat, videtur autem idem ἑφθόν, Hermolaus. Ἑφθά vocant perfecte cocta, quae vulgo ova apta ut ex pane comedantur, nuncupamus, at si adhuc magis coquantur, dura (σκληρά) fiunt. Galenus tamen hephthà et dura pro iisdem sumere videtur, Brasavolus. Durum sive igne duratum ovum, quod extrema coctura ad eam duritiem pervenerint, ut commanducari et teri dentibus opus sit, Marcellus {Vergilius} <Virgilius>. Nostri huiusmodi ova testis suis exuunt, et in partes aliquot secant, ut alternis vitelli ac albuminis segmentis lances acetariorum coronent. Easdem etiam partes, seorsim utrasque minutim dissectas, duobus in lance intervallis distinguunt, et tertium addunt de carne infumata rubente, donec alternis lanx repleatur, quam sacro die pascali qui ecclesiae Romanae ritus sequuntur, in templum sacerdoti consecrandum afferunt. ¶ Assa vel tosta, ὀπτά ἤ ὀπτηθέντα, quae in cineribus coquuntur, vel assantur, Galeno et aliis. Tostum ovum dissilit facile, non dissilit aqua concoctum, (ut in C. explicatum est) quamobrem perfundi prius frigida solent ova, Caelius. ¶ De Graeco penu est Babylonios venatibus assuetos,

ubi in solitudine deprehenderentur, nec cibaria percoquendi esset occasio, cruda ova fundae imposita, vertigine assidua tandiu rotare consuevisse, donec coquerentur, Caelius. ¶ Postremo τηγανιστά dicuntur ova in sartagine spissata, oleo scilicet vel butyro fricta. nam teganon Graecis patellam vel sartaginem significat. nostri vulgo ova in butyro nominant, eyer in ancken. His vesci solent, praecipue in ientaculo, ebriosi etiam aliqui in comessatione, Tragus. Alhagie ex vitellis ovorum est cibus, factus in sartagine ex ovis conquassatis, quem Veneti fritaleam appellant, Andreas Bellunensis.

¶ Ova quae pnicta, id est suffocata appellant, elixis (hephthis, id est duris) et assis sunt meliora. parantur autem ad hunc modum. ubi ipsa oleo et garo et pauco vini conspersa fuerint, vas, quo continentur, cacabo aquam calidam habenti indunt. deinde ubi ipsum totum superne obturarint, ignem substruunt, quoad ova mediocrem habeant consistentiam. Quae enim supra modum fiunt crassa, elixis et assis sunt similia. quae vero ad mediocrem crassitiem pervenerunt, et melius quam dura concoquuntur, et alimentum corpori dant praestantius, Galenus lib.3. de alim. facult. ut quidam transtulit. sed verbum Graecum ἀναδεύσαντες, quo Galenus et Aegineta utuntur, non conspergere, sed subigere et permiscere significat: quod miror nec Hermolaum, nec alios (quod sciam) praeter Cornarium animadvertisse. is enim in annotationibus suis in Galeni libros de compos. medic. sec. locos, haec Aeginetae verba super his ovis, ἀναδεύθεντα ὠμά μετὰ γάρου καὶ οἴνου καὶ ἐλαίου, καὶ ἐν διπλόμασι συμμέτρως πηγνύμενα: sic vertit, Cruda cum garo vinoque ac oleo subacta, (Albanus irrigata vertit, et diplomata inepte vasa aenea testaceave) in duplici vase coquuntur donec mediocriter condensentur. Galenus lib. 11. de simplic. medic. de ovis agens, utiliter ovum crudum ambustis imponi scribit, sive albumen tantum imponas lana molli exceptum: sive ovum totum una cum vitello conquassatum, ἀναδεύσας. Ἀναδεύειν, φυρᾷν, μαλάττειν, Hesychius. Δεύειν, βρέχειν, Varinus: id est irrigare, madefacere. Videtur autem verbum compositum ἀναδεύειν, permixtionem quae per totum fiat, praesertim in humido vel liquido, (quasi ἄνω καὶ κάτω καὶ διὰ παντός γιγνομένην) significare. hanc enim vim praepositio ἀνὰ in compositione quandoque habet, ut in verbis ἀναφυρᾶν, ἀναμιγνύναι, ἀνακινεῖν, ἀναθολοῦν. nam et extra compositionem ultro citroque significat, ut ἀνὰ τόπον, ἀνὰ στρατόν. itaque ova cum oleo et vino ἀναδεδευμένα, permixta et agitata vertere licebit: ita ut tale fere hoc ferculum fuisse videatur, (sed densius tamen) quale apud nos ius est cui vulgo a vino calido nomen. neque enim ova integra permanent, sed franguntur agitanturque. Hermolaus primum non recte exaphetà et pnictà confundit. deinde pnicta interpretatur, quae in aquam calidam mittuntur immergunturque cum garo, etc. hoc quoque perperam, ut ex Galeni et Aeginetae verbis iam recitatis facile percipitur. Pnictà Galenus vocat quod praefocari videantur dum certo genere coquuntur, etc. Caelius: qui nec ipse verbi ἀναδεύειν vim animadvertit. Pnictòn vocant etiam quoddam obsonandae carnis genus. quod equidem reor haud multum distare ab eo quod anábraston appellant, Hermolaus. Nos huiusmodi genus cocturae appellamus verdempffen, quoniam vase operto et incluso intus vapore veluti suffocari videatur quod intus coquitur. unde etiam ova pnicta non inepte puto Germanice dixeris verdempffte eyer. Ad ova pnicta coquenda Galenus oleo utitur, nos butyro, Brasavolus. Suspicor autem edulium non aliud ab ipso intelligi, quam in quo ova integra relinquantur. audio enim in Italia ova parari, ita ut eis in vas purum stanneum plerunque evacuatis, superinfundatur parum aceti, vini, et olei aut butyri, ut ova integantur. coquunt autem donec album densari supra vitellos et albescere coeperit. Sed haec pnictà Graecorum non esse ex praedictis patet.

¶ Pars II. De ovorum salubritate simpliciter. Cibos quot modis iuvent ova, notum est. Nullus est alius cibus qui in aegritudine alat neque oneret, simulque vim potus (quidam legunt vini usum) et cibi habeat, Plin. Recentia alimentum sunt sanguini proximum, R. Moses. Temperamentum ovi (Galenus hoc non de ovo, sed de albumine scribit. albumen quidem mole sua vitellum in ovo superat, ut totum ovum corporis temperati respectu frigidius existimari possit, etsi Aggregator absolute calidum faciat) frigidius est corpore temperato. refrigerat enim temperate, et sine morsu desiccat, Serapio. Temperata sunt ova: sed albumen ad frigiditatem declinat, vitellus ad caliditatem. utraque humida sunt, praecipue tamen albumen, Avicenna.

¶ Ova, ut author est Galenus, alimentum humens conferunt, In libro de ptisana. Multum nutriunt, Methodi 8. Victum plenum faciunt, In Aphorismos. Velociter nutriunt propter suae substantiae subtilitatem. Ova cum materia et nutrimentum omnium avium existant, necesse est ut validissimi et multi sint nutrimenti. totum enim assimilatur sanguini, etc. Isaac. Aliquando vim carnis retinent, ut scribit Rasis. Nutriunt secundum omnes sui partes, praesertim vitellos, ita ut ex eis nulla fere pars excrementitia sit, Nic. Massa. Ova, praesertim vitelli, valde corroborant cor. sunt enim naturae temperatae, et cito in sanguinem vertuntur, et parum superflui relinquunt: et sanguinem generant subtilem et clarum: hoc est conforme{m} sanguini quo nutritur cor, Avicenna in libro de medicinis cordialibus. commendat autem ova ex gallina, perdice, phasiano, starna. Ova temperata dicuntur, albumine scilicet et vitello simul sumptis: quorum alioqui alterum per se ad calidum, alterum ad frigidum inclinat, Nic. Massa. Ova humectant et hecticis conferunt, Ant. Gazius. Boni succi sunt, De euporistis. Crassi et boni succi, et humorum acrimoniam infr{a}enant, De victu in morbis acutis. Non dura bene parata et cocta, generant bonum humorem, medium inter crassum et tenuem, De dissolutione continui. Ab

aliquibus difficulter coquunt, Libro I. de locis affectis. Ab ovorum uso multo seni cavendum, Libro 5. de sanit. tuenda. Languentibus dari consueverunt, De victu in morb. ac. In febri cum syncope ex tenuibus succis Galenus ova (ovorum vitellos) dedit ante quartum diem, et post ova etiam carnem, Methodi 12. Purgatis tuto exhibentur, In praesagio experim. confirm. Haec omnia Galenus. ¶ Cibi qui viscosum aliquid habent, ut ova, acrocolia, cochleae, edacitatem prohibent, (περιγράφει τὴν πολλήν βρῶσιν,) quod diutius in ventriculo immorentur, et inhaerendo humores (alimentum, chylum) secum detineant, Athenaeus. Sunt bona, sed facile et subito tamen ova putrescunt, Sic nihil ex omni parte iuvare potest, Bapt. Fiera. De ovorum usu in tenui victu et quod aliquando prohibeantur non quia calidiora sint, sed quia plenius nutriant, pulchre disserit Aloisius Mundella dialogo secundo Medicinalium.

¶ Pars III. De ovorum salubritate pro diversa cocturae ratione. Coctura ovorum quae in aqua fit, melior est caeteris: et quae in calidis cineribus, melior quam quae in sartagine, nempe si eiusdem generis semper inter se conferas, dura duris, mollia mollibus. nam mollia in cineribus, duris in aqua coctis praeferre oportet, Brasavolus. Ovum molliculum plus alit sorbili, et durum plus molli, Dioscor. Quantum sane ovo cocturae accesserit, tanto τροφιμάτερον fiet, hoc est tantum in nutriendo virium illi accrescet, Marcellus {Vergilius} <Virgilius>. ¶ Ovum sorbile cibus est levissimus, Galenus de dynamidiis. Boni succi est, non calefacit, vires potest reficere acervatim, antiquitus sumebatur cum garo, lenit gutturis asperitates, Galenus in libris de compos. sec. locos. et alibi. Ovum sorbile boni succi est, pituitam crassiorem facit, imbecillissimae materiae est (id est minimum alit. ut durum valentissimae) ovum molle vel sorbile: eadem minime inflant, Celsus. Ut sapidiora sint et citius e ventriculo descendant, modicum quid salis addendum est, Nic. Massa. Multos vidi qui ex sorbilibus ovis molliorem ventrem habuere: et nonnullos qui uno etiam exhausto, quinquies vel sexies deiicerent, Brasavolus. Ova mollia omnium praestantissima sunt ad nutriendum. sorbilia minus nutriunt, sed facilius subducuntur, et gutturis leniunt asperitates, Galenus et Symeon Sethi. Salubris est usus ovorum recentium fractorum (effusorum) in aquam (bullientem) et mollium, Elluchasem, Arnoldus de Villanova, et Simeon Sethi. Ova elixa in aqua cum testis suis, peiora sunt quam fracta in aqua. quia crassos et fumosos halitus testa cohibet. unde ex frequente eorum esu inflatio oritur, et stomachi ventrisque gravatio, Isaac. Et rursus, Ova in aqua fracta meliora sunt elixis in testa, quia calor aquae temperate penetrat, et crassas ovi partes subtiliat, et gravitatem odoris aufert. Et alibi, Ova in aqua sine testa cocta, naturalem suam humiditatem servant, et sui odoris gravitatem exuunt. Sed aliqui magis appetunt in testa sua cocta quam effusa, ex quorum numero se etiam fuisse scribit Ant. Gazius. Vitanda sunt ova cocta in ventribus gallinarum, et involuta (nescio quid sibi velit haec vox) et frixa, Arnoldus de Villanova. Crassi succi sunt ova, quae vel elixa vel tosta, penitus densata sint. frixa etiam mali succi, fumosaeque in stomacho cocturae sunt, secum etiam admistos cibos corrumpentis. quapropter inter deterrimas earum rerum habentur, quae concoqui nequeunt. Mediocriter vero cocta, quae ideo tremula appellantur, ad concoctionem, digestionem, nutritionem, bonique succi generationem praestantiora, Galenus in libro de cibis boni et mali succi. Ova non obdurata multum alunt, Psellus. Molle ovum stomacho aptum est, Celsus. Ova dura (ἑφθά καὶ ὀπτά, id est dura tum elixa tum assa) et ad coquendum sunt difficilia, et tardi transitus, (descensus,) crassiusque alimentum corpori tribuunt, Galenus et Symeon. Tarde et paulatim nutriunt, Galenus. Valentissimae materiae sunt, (id est plurimum alunt si concoquantur,) Celsus. Crassum et viscosum alimentum praebent, R. Moses. Ova obdurata, assa et frixa, difficulter concoquuntur, Psellus. Duris in aqua coctis peiora habentur quae sub cineribus calidis induruerint. nam si quid habent humidi exiccatum est. et rursus his quoque peiora, quae in sartagine cocta induruere, Brasavolus. Ova dura vel fastidium movent, vel non cito descendunt, Elluchasem. Ova in aqua durata sunt fugienda in epilepsia, Galenus de puero epilept. Monachus quidam Franciscanus cum in festo {paschatis} <Paschatis> collecta a se ova ad duritiem cocta, alba ac rubra (albumina et vitellos: solent enim eo tempore incisae minutatim utraeque hae partes in patinis digeri) ad saturitatem edisset, astricto ventre ut neque clysteribus neque medicamentis cederet, obijt, Brasavolus. Duris <Dura> in aqua coctis <cocta> tardius permeant: et crassioris sunt succi quae calidis cineribus assantur, (nimium assantur, Symeon. ὑπεροπταθέντα,) Galenus. Ova assata sub cinere, ab igne calorem suscipiunt, ut fumosum quoque et gravem odorem. itaque magis siccant minusque refrigerant quam elixa in aqua. Isaac. Ova cum duobus modis assentur, inter carbones et in cinere, Isaac ea quae in cinere assantur deteriora esse scribit. quoniam cum calor foci circumeat ipsa, fumosos eorum halitus extre [extra] prohibet: quod super carbones non fit, Ant. Gazius. In sartagine vero cocta, (spissata,) pessimum habent omnibus modis alimentum. nam interim dum concoquuntur in nidorem (ructus fumosos) vertuntur: et non modo crassum succum, sed etiam pravum gignunt atque excrementitium, Galenus et Sethi. Et alibi Galenus, Ova frixa tarde descendunt, mali succi sunt, et corrumpunt etiam secum admixtos cibos, et inter deterrima earum rerum habentur quae concoqui nequeunt. Mox in nidorem et cholericos humores ac putredinem vertuntur. quare sunt causa fastidii et nauseae, Isaac. ¶ Ova pnicta elixis (duris in aqua coctis) et assis sunt meliora, Galenus: ut supra recitatum est. Videntur quidem pnicta tanquam in diplomate cocta, cum sapidiora esse, idque condimentorum quoque ratione, tum magis

lenire ac mitigare, quam quae in vase statim igni imposito parantur, quae facilius empyreuma aliquod trahunt.

¶ Pars IIII. De electione ovorum ad cibum. Ova gallinarum prae caeteris eligimus. non opus est autem aliorum quoque ovorum facultates enumerare, quod natura eorum cum gallinaceis conveniat, Serapio. Gallinarum ac phasianorum ova praestantiora sunt, deteriora vero anserum ac struthocamelorum, Galenus. Inter ova principatum tenent pavonina, deinde vulpanseris, tertio gallinarum, Epaenetus et Heraclides Syracusanus apud Athenaeum. Secundum a gallinaceis locum merentur ova avium, quae cursu gallinae procedunt, (quae affinitatem cum gallinis habent,) ut sunt altedarigi et alduragi, et alchabegi, et altheiugi, Avicenna. Gallinae et perdicis ova laudantur prae caeteris ceu magis temperata, deinde anatis, (forte, anseris,) quamvis malum reddant nutrimentum. Alia vero ova, ut parvarum avium aut magnarum, comedenda non sunt nisi medicinae causa, Rasis. Ova gallinarum omnibus praeferunt, maxime si ex gallo conceperint. nam zephyria minus sapiunt, Platina. Ova subventanea minora sunt, et minus iucundi saporis (utpote minus concocta) et magis humida quam ea quae foecunda gignuntur, Aristot. et Plinius. Ova recentia veteribus plurimum praestant. quippe optima sunt recentissima, vetustissima autem pessima quae vero in horum medio sunt, proportione recessus ab extremis, bonitate aut pravitate inter se differunt, Galenus lib. 3. de alim. et alibi, et Serapio. ova recentia, plena sunt: vetustiora ut plurimum circa partem latiorem inania. Sunt quae dum aperiuntur vel refringuntur, diffluant, vitello praesertim: quod signum est vetustatis. Quod si vitellus ovo aperto integer manserit, et medio eius gutta rubicunda et veluti sanguinea apparuerit, (ex qua corda pullorum initio constitui solent,) signum est ova esse ad cibum adhuc laudabilia, Tragus. Sapidiora sunt ova quae ex gallinis pinguibus, non macilentis, sunt nata: et ex depastis triticum, hordeum, milium, panicum, potius quam herbas, Platina. Ex ovis recentibus si quae in vitelli superficie venulas rubicundas habuerint, in cibo laudari audio. Ova oblonga a quibusdam mascula censeri, et salubriora sapidioraque rotundis, ab aliis vero rotunda haberi mascula, recitatum est supra in C. Arabes praeferunt oblonga, parva, tenuia, ut Tragus citat. Idem ova recentia in plenilunio exclusa, tanquam praestantiora, cum ad cibum ceu durabiliora, tum ut gallinis supponantur, colligi iubet. De ovis praecipue vitellus probatur Avicennae, et ova ipsa potius simpliciter parata, quam aliis admista, ut quidam citant. Magis nutriunt et subtiliora sunt ova, quae duos vitellos habent, Elluchasem.

¶ Omnia ova, praecipue passerum, Venerem promovent, Avicenna. Gallinae et perdicis ova genituram augent, et ad coitum stimulant, Rasis. Bulbi, cochleae, ova, et similia, semen augere videntur, non (tollenda videtur negatio) eo quod habeant naturae suae principium cognatum, (ὁμοειδές) et facultates easdem semini, Heraclides apud Athenaeum. apud quem Alexis poeta quoque ova inter cibos Venerem incitantes numerat. Ova promovent coitum, et maxime cum cepis et rapis, R. Moses. ¶ Avicenna in libro de viribus cordis, ovis quoque cor roborandi potentiam adscribit. Galenus quidem ovum sorbile vires defectas acervatim (ἀθρόως) restaurare scribit: et in febri cum syncope ex tenuibus succis ova (ovorum vitellos) ante quartum diem exhibuit, Methodi 12. Vitella, maxime sorbilia, cor fovent ac membra nutriunt, Platina.

¶ Pars V. De albuminis e vitelli facultatibus alimentariis seorsim. Ova temperata sunt: sed albumen ad frigiditatem declinat, vitellus ad caliditatem: utrunque humidum est, praecipue albumen, Avicenna, et Isaac, quanquam Galenus Ovi crudi albumen (inquit) lana molli exceptum, vel totum ovum agitatum, utiliter imponitur ambustis, quae moderate refrigerat et sine morsu siccat. Sed dici potest, ovi tum album tum luteum, alimenti quidem ratione corpora nostra humectare: foris vero applicatum nonnihil siccare. Ovorum album aegre concoquitur, Galenus Methodi 12. Vitelli facilius coquuntur quam albumina, Idem ad Glauconem lib. I. Id cum fiat Aphrodisiensis inquirit problematum 2. 84. Vitellus (inquit) calidus, albumen humidum et frigidum est. Et rursus, Vitellus plus caloris quam siccitatis habet. Dandi sunt in syncope ex tenuibus humoris, Galenus Methodi 12. quod cum facillime concoquantur, subito et multum et probe alant, atque ita vires restaurent. Albumen frigidum est et viscosum, nec probum sanguinem generat, et aegre concoquitur: vitellus vero temperatus est, et caeteris albuminis vitiis caret, ut medici quidam referunt. De ovis sufficit vitellum sumpsisse ab autumni medio usque ad medium veris: reliquo tempore albumen etiam cum vitello sumere licebit, Arnoldus de Villanova. Vitella, maxime recentia et sorbilia, ex gallina, perdice, phasiano, cor fovent ac membra nutriunt, in sanguinem enim purum convertuntur, quare qui inanitate laborant, hoc cibo, repurgato prius stomacho, quod facillime in alios humores convertitur, crebro in prima mensa utantur, Platina. Vitelli laudantur, maxime de gallinis iunioribus mares habentibus, Isaac.

¶ Pars VI. Apparatus diversi ex ovis. De diversis ovorum cocturis, in aqua, sub cinere, in sartagine, deque ovis pnictis, abunde iam explicatum nobis est Parte prima huius capitis. Ovum cum melle, vel garo, vel sale coctum, est compositum ex diversis facultat. Galenus de victus rat. in morb. ac. Commentario I. Candida si croceos circunfluit unda vitellos, | Hesperius scombri temperet ova liquor, id est garum, Martialis. Ovis sorbilibus aut mollibus condimenti gratia quidam inspergunt cari semen, aliqui (pauci) aquilinae semina, alii scobem nucis myristicae. sal quidem perpetuum est condimentum omnium.

¶ Ova frixa, oenogarata, {obelixa} <ova elixa> liquamine, etc. Apicius 7. 17. Humelbergius sic legit. Ova frixa oenogaro (s<c>ilicet affuso inferuntur.) Ova elixa, liquamine, oleo, mero: vel ex liquamine, pipere, lasere. In ovis hapalis, nucleos infusos: suffundes mel, acetum: liquamine temperabis. Ova hapalà (inquit Humelbergius) vocat Apicius tenera et mollia, quaeque sine cortice et putamine cocta sunt in aqua: qualia et stomachum confortant, authore Scribonio Largo Compositione medicinali 104. Sed Scribonius loco iam citato, simpliciter ova hapalà commendat, nec dicit ea sine putamine in aqua coqui: et Dioscorides hapalòn ovum molle appellat, hoc est medium inter sorbile et durum, ut ipse interpretatur: et nos supra quoque ex aliorum sententia retulimus. Tyropatina: Accipies lac, adversus quod patinam aestimabis: temperabis lac cum melle quasi ad lactantia, (id est lactaria, Humelbergius) ova quinque ad sextarium mittis: sed ad heminam ova tria<.> in lacte dissolvis, ita ut unum corpus facias: in cumana colas, et igni lento coques: cum duxerit ad se, piper aspergis et inferes. Ova sphongia ex lacte: Ova quatuor, lactis heminam, olei unciam, in se dissolvis, ita ut unum corpus facias. in patellam subtilem adijcies olei modicum, facies ut bulliat, et adiicies (oleo bullienti) impensam (mixtionem iam dictam ex ovis, lacte et oleo) quam parasti. una parte cum fuerit coctum, in disco vertes, melle perfundis: piper aspergis et inferes, Haec omnia Apicius. Humelbergius ova sphongia interpretatur cibum qui ovorum formam prae se ferat, et spongiosum, id est ad modum spongiae rarum, tenerum et inflatum. Nostri hoc simile edulium vocant ein bratne milch: Graece Latineque oogala dici potest. quanquam Caelius, Pultem (inquit) ex ovis et lacte concinnatam oogala dicunt medicae rei studiosi. Laudatur hoc inter cibos dysentericorum ab Aetio, si bene memini. Ova decoquuntur in aqua, vel iure carnis, integra, sine corticibus, quae sapida et optima sunt, praesertim si cum saccharo et cinnamomo condiantur. Sunt et qui in sartagine primo modo pauxilla ova primum pertractata, in aqua simplici, iuncto pauxillo saccharo vel aqua rosacea percoquunt, quae ego non vitupero. Fit etiam ex eis laudatissimum ferculum, si confusa in iure carnium comedantur, cum quibus conducit modicum aceti, vel succi uvae acerbae ponere. Ego tamen in senibus et convalescentibus vini aromatici aut Malvatici optimi portionem aliquam cum saccaro et cinnamomo libentissime porrigo. Utcunque parentur, semper portiunculam salis addere oportet, cum sic facilius et digerantur, et a stomacho etiam descendant, Nic. Massa in epistolis.

¶ Ex Platina. Ovorum albore utimur in condituris quorundam eduliorum ac bellariorum. Iusculum croceum e vitellis ovorum cum agresta, iure vituli aut capi, pauco croci, etc. describitur a Platina 6. 44. Frictella quomodo fiat ex albamento ovorum, polline et caseo recenti, leges apud eundem lib. 9. cap. 3. ¶ Quae sequuntur ab eodem authore omnia sunt, lib. 9. cap. 19. et deinceps prodita. De ovis agitatis et confractis: Ova cum modico aquae et lactis bene agitata, et confracta aut tudicula aut cochleari, caseo trito commiscebis. Mixta, ex butyro vel oleo coques. Suaviora erunt, si et parum cocta, et dum coquuntur, nunquam voluta fuerint. Herbacei colores si voles, his betae ac petroselini plusculum, succi buglossi, menthae. amaraci, salviae parum addes. Aliter: Easdem herbas concisas, et frictas modicum in butyro aut oleo, superiori impensae admiscebis, ac coques. {Nutriunt haec, tarde concoquuntur, hepar iuvant, obstructiones et calculum generant.} <Nutriunt haec: tarde concoquit{ur} epar, iuvant oppil{l}ationes & calculum generant.> Ova frictellata: In patellam ferventem oleo aut butyro, ova recentia et integra, abiecto putamine, indes: lentoque igne decoques, oleo semper, praesertim cochleari aut tudicula suffundendo. Ubi alba esse coeperint, cocta scito. Durioris concoctionis propter fricturam haec putant medici. Ova elixa: In ferventem aquam ova recentia, abiecto folliculo indes. concreta ubi erunt, statim eximes. tenella esse debent, ac saccharo, aqua rosacea, aromatibus dulcibus, agresta aut succo malarancij suffundes. Sunt qui et tritum caseum inspergant: quod nec mihi nec Phosphoro placet, qui tali edulio persaepe vescimur. sine caseo enim optimum ac suavissimum est. Aliter: Ova in lacte aut in vino dulci coques, eo modo quo ante. Verum de caseo nulla fiat mentio. plus alit hoc: etsi ad {phlegmonen} <phlegmonem> sanguinem ducit. Ova fricta: Ova recentia diu coquendo dura facies. ablatis deinde putaminibus, ova ipsa ita per medium scindes, ut nullibi albamentum comminuatur. Exempta vitella, partim cum bono caseo tum veteri tum recenti, et uva passa contundes, partim reservabis ad pulmentum colorandum. Parum item petroselini, amaraci, menthae minutatim concisae, addes. Sunt qui et duos albores ovorum aut plures cum aromatibus indant. Hac impensa albamenta ovorum repleta et conclusa, lento igne in oleo friges. Frictis, moretum ex reliquis vitelli et uva passa simul tunsis, ac ex agresta et sapa dissolutis, addito gingibere, caryophyllo, cinnamo, infundes: efferveantque paululum cum ipsis ovis, facies. Hoc plus mali in se habet quam boni. Ova in craticula: Ova tunsa in patellam extendes et coques, donec concreta plicari quadrifariam possint. Haec in quadrae modum redacta, in craticulam ad focum positam extendes. Ova deinde recentia, ablatis putaminibus, huic indes: {saccharumque} <saccharonque> et cinnamum, dum coquitur, insperges. Cocta convivis appones. Ova in veru: Veru bene calefacto, ova per longum transfiges, et ad ignem, ac si caro esset, torrebis. Calida sunt edenda. Stolidum inventum, et coquorum ineptiae ac ludi. Aliter: Ova recentia in cinere calido diligenter ad ignem volves, ut aequaliter coquantur. Exudare ubi coeperint, recentia et cocta putato, ac convivis apponito. Optima haec sunt, et cuivis apponi percommode possunt. Aliter: Ova recentia in ollam cum recenti aqua imposita, ubi parum ebullierint eximito atque edito. Optima enim sunt et bene alunt. Ova fricta Florentinorum more: In ferventem ex oleo patellam, ova recentia, ablatis putaminibus

singillatim indes, tudiculaque aut cochleari circunquaque restringes, in rotundum redigens. Coloratiora ubi esse coeperint, cocta scito. tenella intus sint necesse est. Coqui difficilius haec, quam quae supra, consueverunt. Aliter: Ova integra in carbones ardentes conijcito, ac calida donec frangantur, fuste percutito. Cocta et exempta, petroselino et aceto suffundito. Ova fricta: Caseum pinguem et tritum, parum menthae ac petroselini concisi, uvae passae minimum, modicum piperis tunsi, duo vitella ovorum cruda simul miscebis. mixta, in ova more Florentino fricta, ubi inde per tenue foramen vitellum exemeris, indito: ac iterum frigito, donec farcimen coquatur. Convolvenda saepius sunt, et cocta agresta aut succo malarancij cum gingiberi suffundenda sunt. Ova in pastilli morem: Farinam subactam, tenuem admodum facies: extensae per tabulam, ova recentia distincta spatiis addes, inspergendo semper unicuique parum sacchari, aromatum, minimum salis. Involuta deinde, ut pastillos solemus, aut elixabis aut friges. fricta tamen laudabiliora sunt. Dura fiant caveto. Hucusque Platina. Idem cap. 29. septimi libri iusculum verzusum describit: quod recipit ovorum vitella quatuor, sacchari unc. quatuor, succi mali {arancii} <aurantii> tantundem, semunciam cinnami, aquae rosaceae unc. duas. Iubet autem eo modo coqui, quo iusculum croceum coquitur: et quo magis placeat, etiam crocum addere. Hoc genus cibarii (inquit) aestate praecipue salubre habetur. multum enim ac bene alit, parum refrigerat, et bilem reprimit.

¶ Germani kroßeyer vocant ova cum putamine suo in cinere assa, vel in butyro frixa, quibus in mucrone apertis aliquid salis et aromatum, ut cinnamomi, macis, et nucis myristicae inijcitur, et omnibus intus ligello inserto diligenter permixtis, foramen iterum clauditur crustula testae cum albumine apposita, ut in Magirico quodam libro Germanice scripto reperimus. Ex quo etiam sequentem apparatum transcribere volui. Ova farcta: (author anonymus globosa vocat, kugelecht eyer:) Vitellos ovorum agita et misce cum pane de simila friato, nuce moschata et sale. hac impensa testas ovorum reple per foramen, quod crustula testae albumine illita rursus claudes. et ova coques pro libito, elixabis, assabis, aut friges in butyro. Placentam quae ex ovis fit nos frictatam vocamus, quae et tardi et nidorosi nutrimenti causa est, Brasavolus. Mutagenat, id est cibus qui fit in aliquo vase cum lacte seminum communium et iure gallinae et vitellis ovorum cum saccharo et miscella aromatica e cin<n>amomo, spica, cubebis, calamo aromatico et cari semine. coquitur autem in igne et apposita super vas testa calida, Sylvaticus. Farinam quidam ex ovis aut lacte subigunt, Plinius. Idem mulieres nostrae faciunt, et phyramata sic subacta cylindro extendunt in tabula, substrata inspersaque farina, in fascias oblongas, quas deinde per partes quadratas dividunt, quantas capere sartago potest, in qua oleo aut butyro frigi debent eyerözle/milchözle. Sed alia quoque innumera panum, placentarum, laganorum, eduliorumque diversorum genera ex ovis, aut eis admixtis, fiunt, vulgo cognita, (pfannenküchen/verbzüutne küchle/eyermüser/jüssel/eyerziger/gebzatne milch, etc) quae omnia persequi infinitum foret. Sat fuerit ea quae authores de his tradiderunt collegisse.

¶ Pars VII. Ordo ovorum in cibo. Ova bina mensae inferri secundae apud priores solita scribit Athenaeus, cum turdis, etc. Apud Romanos coenae initia habebant ova, attestante Porphyrio quoque. Unde Horatius, Ab ovo usque ad mala citaret <“io Bacche”>, Sermonum I. Integram famem ad ovum affero: itaque usque ad assum vitulinum (alias vitellinum) opera ista perducitur, Cicero in epist. ad Paetum. Ubi integram famem ad ovum afferre (inquit Caelius) non aliud esse videtur, quam ad secundam usque mensam cibi appetentiam producere. Quod si sanitatis rationem spectes, ova quoquo modo parata tum a sanis tum ab aegris priore loco sumenda videntur. a sanis, quoniam facilius, sorbilia praesertim et mollia, concoquuntur. liquidiora enim et faciliora concoctu, quaeque facile corrumpuntur, priore sumi loco debent. a duris quidem sanos pariter et aegros, et hos multo magis abstinere prorsus convenit, nisi cum alvus solutior est, quam si durius coctis ovis coercere libuerit, ea quoque ante alios cibos esitari convenit: ut contra etiam si mollire alvum sorbili<b>us exhauriendis statueris, id quoque initio mensae faciendum.

G.

DE REMEDIIS EX OVIS, PARTES.

Pars I. De remediis ex ovis integris in genere primum, deinde particulatim.
II. De oleo ovorum. Et remedium ex putidis.
III. Remedia ex sorbilibus.        IIII. E crudis.
V. E duris, et ustis.              VI.  Cum aceto.
VII. Cum aliis diversis admixtis.   VIII. De remediis albuminis.
IX. De remediis vitelli.            X.  De pellicula interiore, et pullis ovorum,
XI. De testis ovorum.                 id est, nondum exclusis.

¶ Pars I. De remediis ex ovis totis, in genere. Anserina et pavonina ova idem quod gallinacea praestant, Kiranides. Ovum gallinaceum maxime nobis in usu est, utpote facillimum paratu. quare non indigemus aliis, licet eadem facultate praeditis. est autem temperamento frigidius symmetris, Galenus de simplic. 11. Posset tamen aliquis haec omnia ad album duntaxat ovi liquorem referre, cum et ante et post haec verba de eo ipso Galenus agat. sed ipsum quoque integrum ovum aliqui ad frigiditatem vergere sentiunt, eo quod albuminis in eo quam vitelli copia maior sit. Et ipse Galenus mox in eodem capite, ovi (inquit) vel albumen, vel id una cum vitello impositum ambustis,

mediocriter refrigerat. Dictum est saepe pharmaca illa quae vim eximiam nullam obtinent, vehementioribus materiae instar admisceri. unde fit ut polychresta, hoc est multiplici usu celebria habeantur, et potentioribus (diversis) inserviant. Huiusmodi etiam ovum est, quod diverso insuper elixationis aut assationis accedente modo, magis etiam varium de se praebet usum. nam siccantibus humores pharmacis, elixando duratum, vel assatum vel frixum miscetur: iis vero quae contentos in thorace et pulmone humores incidunt, sorbile, hoc est leviter elixum dum incalescat tantum, Galenus. Idem in libro de boni et mali succi cibis, ovorum vires prope ad alicam accedere scribit.

¶ De iisdem particulatim. Ova medentur apostematibus circa anum et pectinem: et supponitur licinium infusum in eis et in oleo rosarum, propter abscessus ani et percussionem eius, Avicenna. Et rursus, Emplastris apostemata prohibentibus miscentur ova: item clysteribus propter ulcera et apostemata: et erysipelata eisdem utiliter illinuntur cum oleo. Ova confracta contusa (illita) super tumores apostematum, prohibent ea augeri, et oleum rosarum cum eis mixtum, Petrus Aponensis in Problemata Arist. Cur pelles recenter detractae, maximeque arietum, verberum vulneribus et vibicibus admotae, et ova super confracta (ἐπικαταγνύμενα) prohibent ulcera, ne consistant, Aristoteles quaerit in Problematis 9. 1. Vide in Ariete G. quod autem ad ova, inquit ea viscositate sua cutim veluti agglutinare, et prohibere ne ulcerum calore nimio humores attrahi possint. ¶ Recentia illita adustiones ignis sanant, Kiranides. Ambusta aquis si statim ovo occupentur, pustulas non sentiunt. quidam ammiscent farinam hordeaceam, et salis parum, Plin. Ova medentur adustioni ignis. uteris autem eis cum lana, et prohibent ulcerationem. ac similiter adustioni aquae etiam, Avicenna. Plura lege inferius inter facultates albuminis. Ova cum oleo trita ignes sacros leniunt, betae foliis superilligatis, Plin. ¶ Tumorem mamillae repelles agitato ovo cum vino quinquies copiosiore, eo liquore madefactum linteum imponens, Ex libro Germanico manuscripto. ¶ Ovo gallinaceo caput inlinito, postea aqua vel succo herbae cyclamini{s} caput lavato: hoc pacto lendes necati ultra non renascuntur, Marcellus. Galenus alicubi in opere de medic. compon. sec. locos, ova extergere negat. ¶ Dioscorides inter aconiti remedia numerat ova in oleum evacuata, ita ut totum hoc cum muria misceatur, et sorbeatur tepidum. Verba Graeca sunt, Ὠά τε κενωθέντα ἐπὶ αὐτό καὶ χλιανθέντα, (Marcellus legit διεθέντα, quanquam vertit trita) σὺν ἅλμῃ καὶ ῥοφούμενα. Aegineta habet, Ὠά τε κενωθέντα ἐπὶ τὸ αὐτό, λειανθέντα, σὺν ἅλμῃ ῥοφούμενα. apparet autem vox λειανθέντα, corrupta a χλιανθέντα. Caeterum haec verba ἐπὶ αὐτό vel ἐπὶ τὸ αὐτό, Ruellius interpretatur in idem, scilicet oleum, quoniam impressi codices Graeci, proxime ante oleum nominant. tanquam id tum per se, tum cum absinthio potum prosit. Aegineta et Aetius non oleum eo loco, sed vinum merum vel per se vel cum absinthio potum auxiliari scribunt. et sic Marcellus {Vergilius} <Virgilius> quoque vertit, nec in annotationibus quicquam admonet, tanquam omnino in codice suo Graeco sic legerit. Cornarius ex Aetio lib. 13. cap. 61., sic reddit, Ova in unum vasculum evacuata, conquassata et tepefacta, ex muriaque absorpta. Rursum Marcellus ὠά κενωθέντα ovorum putamina vertit, quod ea tantum ovis depletis et evacuatis supersint, et quod apud Aeginetam legatur λειανθέντα, quam vocem ipse exponit trita et infracta. Nicandri quoque versus citat ceu qui pro sua opinione faciant: Πολλάκι δ’ὀρταλίχων ἁπαλὴν ὠδῖνα κενώσας, | Ἀφρόν ἐπεγκεράσαιο θοοῦ δορπήϊα κέπφου. Mihi quidem Nicander nequaquam de putaminibus ovorum sentire videtur, sed de ipsis ovis (syne<c>dochice dico, pro albumine et vitello tantum) evacuatis, ita ut tota ovi interna substantia in vase aliquo una cum muria conquassetur et misceatur, bibaturque. nam pro muria (hálmen Dioscorides vocat) Nicander spumam marinam dixit, qua scilicet pasci et inescari solent cepphi marinae aves. Sic et Nicandri Scholiastes sensisse videtur, scribens: Ova deplere praecipit et cum spuma marina miscere. Et Hermolaus ex Dioscoride, Ova in patinam depleri et subigi cum salsugine iubet.

¶ Lac cum ovo et rosaceo valet ad oculorum phlegmonas, Galenus lib. 10. de simplicib. Ad oculorum dolores et vigilias: Mulsam instillato, et ovum praemaceratum (nimirum in mulsa) ac putamine mundatum, in duas portiones secato, et super oculum deligato, et somno occupabitur, Idem Euporiston 3. 18. ¶ Cibo quot modis iuvent, notum est, cum transmeent faucium tumorem, calfactuque obiter foveant, Plinius. Dantur et tussientibus cocta (ad duritiem nimirum. haec enim Graeci ἑφθά absolute vocant, et haec etiam proprie teri possunt. quanquam et sorbilia per se ad tussim prodesse non est negandum) et trita cum melle, Idem. Ad tussim, Ovum melle teres domitum ferventibus undis, et sumes, Serenus. Vide infra in Ovo duro. ¶ Equo strophoso ova quatuor in os confringe, et ut simul cum putaminibus deglutiat cura, Anatolius. Ova gallin. numero quatuor adijciuntur cerato cuidam podagrico apud Aetium 12. 43. ¶ Infunduntur et virilitatis vitiis singula, cum ternis passi cyathis amylique semuncia a balneis, Plinius.

¶ Pars II. De oleo ovorum. Oleum de ovis experientia plurima probatum est cutim expurgare, impetiginem, serpiginem, et alia cutis vitia persanare, capillos regignere, ulcera maligna et fistulosa curare. Vitelli ovorum elixando duratorum triginta, aut circiter, manibus friati, in sartagine terrea plumbata (sartagine lapidea, Monachi in Mesuen) frigantur igni mediocri, movendo cochleari ligneo aut ferreo, donec rubescant, et oleum ab his resolvatur, quod pressi cochleari largius remittent. Vel iidem vitelli elixando indurati mola frangantur, deinde in offas tundantur, et torculari exprimantur, quale in oleo amygdalino explicuimus, et oleum destillabit. Vel ipsi vitelli corpulento

vasi (cucurbitae destillatoriae) oleumque in capitellum (alembicum) ignis violentia attollatur, qualiter oleum philosophorum post dicendum, Io. Mesues paraphraste Iac. Sylvio. Cutis foeditatem mire aufert, (inquit Sylvius) ac cicatrices, praecipue in ambustis relictas. fere autem graviter olet: minus tamen postremum sublimando destillatum. Pilos auget Serapioni in Antidot. aurium, dentium, sedis doloribus, et aliis plerisque sedis affectibus (utile) Rasi in Antidotario. Oleum ovorum Nicolai. Vitellos ovorum elixorum frige igni lento prunarum in patella ferrea, semper movendo rude ferrea, donec probe assentur, calidissimos linteo forti, oleo amygd. dulc. madefacto exprime. Satius est vitellos crudos frigere, cochleari assidue moveri, donec assati et cochleari pressi, vase inclinato reddant oleum: quod phiala conditum etiam diu integrum servatur. Ex viginti vitellis extrahes horis duabus unc. quatuor aut circiter, Haec Sylvius. In codice quidem Nicolai Myrepsi quem Leonardus Fuchsius nobis Latinum e Graeco reddidit, nullam olei de ovis descriptionem reperio. Oleum ovorum salubre et experimentis cognitum est adversus impetiginem aliosque morbos. admixto pauco sanguine gallinae curat scabiem cholericam. iniectum tepidum sedat statim vehementiam doloris in abscessibus aurium, et accelerat concoctionem eorum, aperitque ipsos: et facit nasci capillos. confert etiam adversus fistulas et ulcera melancholica. mitigat dolorem ambustorum et ardorem. cicatricem subtilem reddit, et dentium dolores anique eliminat, si illinatur cum pinguedine anseris. per diem curat aegrum vehementer affectum dolore hepatis propter flatus contracto. colorem corruptum restituit, praesertim in albedine oculorum, Arnoldus de Villano. Hoc oleum ipse hoc modo fieri observavi: Vitelli ovis ad duritiem elixis exempti, in sartagine assentur, vertendo subinde volvendoque paulatim cochleari, donec incipiant ita liquescere, ut iam chylum aequabilem et pulti similem convertantur. manet autem materia adhuc flavi coloris. eam mox infundes in linteum, quod utrinque torquens ac circumvolvens oleum subflavum exprimes. Alii cum vitelli sic in patella assi ad chylum illum pervenerunt, amplius adhuc coquunt, donec materia tota siccari ac denigrari incipiat: quae paulo post iterum liquescet, et multum humorem nigrum et ex adustione graveolentem remittet. Tum cochleari materiam in sartagine crassiusculam comprimunt, ut oleum et humor omnis vase in alterum latus inclinato defluat et colligatur. Et hoc tanquam maiore desiccandi vi praeditum superiori praeferunt.

¶ Praesentaneum colicis remedium sic: Ova putidissima in Sole ponito ut persiccentur, cum aruerint conteres, et minutissime percribrabis, et ad praesidium in doliolo vitreo condes. cumque in aliquo auspicabitur coli dolor, in hemina aquae calidae dabis bibenda cochlearia tria, Marcellus. ¶ Si ovi albumen cum vitello ponatur in matula alicuius, quem veneno infectum esse suspicio fuerit, intra aliquot horas locus veneni in {hepate} <hepati> demonstrabitur. nam si id in venis fuerit ultra gibba<m> hepatis, aut in viis urinalibus, ovum nigrescet ac foetebit. Sin citra concava hepatis, ut in orobo (colo, vel alterius intestini nomen legendum apparet,) ovum rugas et colorem citrinum contrahet, absque foetore. Hoc annotatum reperi in margine codicis cuiusdam Serapionis iuxta caput de urina, Obscurus. Ad exustionem: Ovorum assorum vitellos in sartagine combure, et in modum emplastri impone, Galenus Euporist. 3. 198.

¶ Pars III. Remedia ex ovis sorbilibus. Ova sorbilia, in quibus liquidum (id est albumen) coactum adhuc densatumque non est, ad leniendas (laevigandas) gutturis (pharyngis) asperitates idonea sunt, Galenus in libro de alimentis boni et m. s. et alibi. In inflammationum arteriae principiis lenissima sunt (remedia), Idem in libro 7. de compos. sec. loc. Symeon Sethi scribit ova anserum proprietate quadam εὐφυΐαν, hoc est bonum ingenium facere, iis qui cum melle et butyro ea adsidue esitarint, sed verisimilius est, ova cum anserina tum non minus gallinacea sorbilia, sive per se, sive magis etiam cum melle ac butyro sumpta, non εὐφυΐαν, sed εὐφωνίαν, id est vocis bonitatem, repurgata laevigataque arteria, praestare. Ova sorbilia vocem clarificant, Elluchasem. Ovum sorbile miscetur iis quae contentos in thorace et pulmone humores incidunt, et usurpantur in illis quorum guttur exasperatum est clamore, vel acrimonia humoris. tenacitate enim sua partibus affectis inhaeret et immoratur cataplasmatis instar: et pariter substantiae suae lenitate omnis morsus experti easdem mitigat curatque. qua ratione asperitates etiam circa stomachum, ventrem, intestina et vesicam obortas curat, Galenus. Prodest nimium calidis oesophago, stomacho, vesicae, Elluchasem. Acrochliaron, id est leviter calefactum sorptumque prodest vesicae rosionibus, renum exulcerationibus, gutturis {scabriciae} <scabritiae>, reiectionibus sanguinis, destillationibus, et thoracis rheumatismis, Dioscorides tanquam de albumine privatim: sed videntur de toto ovo sorbili recte eadem praedicari posse. Utile est tussi, pleuritidi, phthisi, raucedini vocis a causa calida, dyspnoeae: et sputo sanguinis, idque in primis cum vitellus tepidus sorbetur, Avicenna. Sanguinem spuentibus salutare est ovum sorbile, Elluchasem. Ova semicocta commendantur ad tormina (dysenteriam) sine febre, Galenus de victus in morbis acutis comment. quarto. Semicocta stomachum roborant, et vires restaurant, ut alibi inter Notha Galeno adscripta legimus. Reperiuntur qui ex sorbili ovo ter quaterque excernant, Brasavolus. Ovorum trium aut quatuor candidum in aquae congio concussum bibat febriens. hoc valde frigefacit, et aegrum ad alvum exonerandam conturbat, Hippocrates libro 3. de morbis. ¶ De ovis quae cum remediis efficacioribus miscentur, inferius etiam dicetur in genere, et particulatim: in praesentia vero de sorbilibus tantum quae aliis ammiscentur. In ovum sorbile mastiches

pulverem mittes, sed opus est ut mox coagitatum statim sorbeas, ne dilatione fiat crusta: quo exhausto facile {tussem} <tussim> sedabis, si id saepius feceris, Marcellus. Amylon datur cum ovo his qui sanguinem reiecerint: in vesicae vero dolore, semuncia amyli cum ovo et passi tribus ovis (ea nimirum passi mensura, quantam tres ovorum testae caperent) suffervefacta{,} a balineo, Plin. Ad vomitum nimium reprimendum sulphuris vivi pusillum, et ramenti de cornu cervi tantumdem, in ovo sorbili tritum et permixtum bibi utile est, Marcellus. Sulfur cum ovo sorptum expurgat in icteris, ut legitur in libello de cura icteri qui Galeno tribuitur. {Tussem} <Tussim> quamvis gravem maiorum natu intra quinque dies, parvulorum etiam intra triduum sanat, qui sulphuris triti quantum tribus digitis capere potest, in ovo semicocto sorbili per triduum ieiuno, aut per quinque dies dederit, Marcellus. In ovo sorbili cimicem unum contritum ieiunus ignorans qui sorbuerit, desinet vomere, hoc saepe expertum est, Idem. Medici liquida resina raro utuntur, et in ovo fere e larice, propter tussim ulceraque viscerum, Plinius. Eadem ratione sunt qui etiam catapotia ex ovo sorbili deglutiant, quod ita facile commodeque devorentur: sed hic ovum aliud nihil confert, ad tussim vero ulceraque viscerum ipsum quoque per se nonnihil iuvat.

¶ Pars IIII. Remedia ex ovis crudis integris (id est cum albumine et vitello) absorptis, primum per se extra et intra corpus: deinde aliis admixtis. Ovum crudum utiliter mox imponitur ambustis, sive albumen tantum imponas lana molli exceptum, sive totum una cum vitello agitatum, (ἀναδεύσας:) refrigerat enim moderate et sine morsu siccat, Galenus. Ad ignem sacrum: Ovo crudo linies corpus ubi fervor fuerit, et desuper folium betae impones: miraberis sanitatem, Sextus. Ad epiphoras oculorum sedandas: Limaces complures tere in mortario novo et nitido, et adijce ibi ovum gallinaceum incoctum, et tinge illic lanam succidam, et fronti impone, Marcellus. Saepe boum languor et nausea discutitur, si integrum gallinaceum crudum ovum ieiunis faucibus inferas, ac postero die spicas Ulpici vel allii cum vino conteras, et in naribus infundas, Columella. Ovum si sorbeatur crudum, prodest contra sanguinis fluxum, eiusdemque mictum, Avicen. Alexander Trallianus ova cruda in renum inflammatione sorberi consulit. Ovum crudum si sorbeatur, sistit fluxum muliebrem, et reiectionem sanguinis superiorem, et arteriam attenuat, et clarificat. Facit etiam ad inflammationem ani, et rupturas, et ad omnem dolorem perfecte, Kiranides. Ovum crudum sitim prohibet, et raucedinem emendat, ut in nothis Galeno attributis legimus. Raucus si ova incocta recentia singula per triduum ieiunus hauserit, statim remediabitur, Marcellus. Caeterum toto ovo crudo utimur, admixto rosaceo, ad inflammationes circa palpebras, aures et mamillas, quae ex ictu istarum partium vel aliter oboriuntur: item circa corpora nervosa, ut cubitum, tendines digitorum, vel articulos in manibus pedibusque, Galenus. Andromachus apud Galenum in opere de compos. med. sec. locos, ova cruda integra duo immiscet medicamento cuidam composito ad sedem. Ova cruda cum passo oleique pari modo tussientibus dantur, Plin. Si quis purulentum tussit, (Ad puris et sanguinis excreationem, Plinius) ovum crudum cum pari mensura succi de porro sectivo expressi, tantundemque optimi mellis (Graeci, Plin.) permixtum, calefactum ieiunus sorbeat, Marcellus. Ad phthisicos: Ova cruda duo in calicem verguntur, eo adijciuntur olei optimi, gari floris, passi Cretici, singulorum unciae quinque. cumque haec in calicem conieceris, axungiae vetustissimae tantundem in vase igne dissolves, eundemque liquorem calidum caeteris rebus adiicies: omniaque pariter super aquam ferventem remittes, et calida phthisicis bibenda praebebis, Marcellus. Ova in aceto macerata ut emolliatur putamen, cum farina in pane subigunt: quibus coeliaci recreantur. quidam ita resoluta (aceto mollita) in patinis torreri utilius putant. quo genere non alvos tantum, sed et menses foeminarum sistunt: aut si maior sit impetus, cruda (praemollita aceto) cum farina ex aqua hauriuntur, Plinius. Ova ex aceto decocta ardores urinae, renum ulcera ac vesicae mirifice tollunt: et multo magis, si nuper nata et cruda excusso albamento deglutieris, Platina. vide etiam in Vitelli remediis infra. Ova cruda dysentericorum qui ardorem sentiunt clysteribus adduntur, cum vino modico ac largo rosaceo conquassata, Aetius. Qui praecordiorum ardore vexantur, si etiam febres et lumbricos habeant, hoc remedio sanabuntur: Ovum crudum summiter apertum exinanies, idque implebis oleo viridi, et defundes: et lotio virginis pueri implebis, et defundes: tum adijcies parum mellis, et in unum cum ovi ipsius interioribus permiscebis, et potandum ieiuno dabis. hoc et stercus vetustissimum et lumbricos noxios pellit, et febrem acutissimam relevat, Marcellus. Ad secundas mulieris morantes: Sapae cyathos duos, ovum crudum unum, et aquae calidae quod satis est, simul mixta bibenda praebeto. Et si sequitur quidem, confestim ipsam subvertet, eaque vomente statim {secunda eijcietur} <secundae eijcientur>. Si vero non excideri<n>t, {foenungraecum} <foenumgraecum> cum aqua coquito ad tertias. praebe bibendum. est enim probatum, Nic. Myrepsus.

¶ Pars V. Remedia ex ovis duris et ustis. Ova elixando indurata, assa et frixa, miscentur medicamentis iis quae humores (fluxiones) exiccare possunt, Galenus. In ovis est astrictio, et proprie in vitello eorum assato, Avicenna. Alvum astringunt dura ova, magisque si assa sunt, Celsus. Ova assata in cinere sine fumo, medentur solutioni ventris et dysenteriae, (quod et in nothis quibusdam Galeno adscriptis legitur) cum sumuntur cum aliquibus astringentibus et aqua agrestae: item asperitati (ulcerationi) intestinorum ac vesicae, Avicenna. Galenus hoc scribit de ovis in aceto coctis, ut inferius referetur. Ova tota sistunt et menses mulierum cocta et ex vino pota, (dura intelligo,)

Plinius ut quidam citat. Si quae mulier menses ordinato tempore non habuerit, tria ova recentia ad duritiem cocta, putamine separato, et minutatim concisa lateri ignito infundat, et vaporem (quod per canalem aut infundibulum fieri poterit) utero concipiat: sic fiet ut paulatim hoc vitium emendetur, Ex libro Germanico manuscripto. videtur autem hoc remedium, non provocandis mensibus, sed coercendis illis qui intempestive fluunt destinatum esse. Ova cocta et cum melle trita tussientibus dantur, Plinius. videtur autem de duris intelligere, ut supra exposui. Ex ovo duro interius quod est (albumen nimirum una cum vitello) passo intritum, adiectis aquae calidae cyathis duobus, si antequam cubitum eas biberis, quietiorem a tussi maiorem partem noctis habebis, et eius potionis adsiduitate sanabere, Marcel. Putant aliqui ova diutissime elixa et indurata immodice, homini venenum fieri.

¶ Albumen et totum combustum ovum, et cum vino vel aceto potum vel impositum, omnes fluxus stringit, Constantinus. alii ex Aesculapio, nulla albumine mentione facta, sic legunt, Ovum totum combustum, etc. Ad sanguinis reiectionem e pectore, Ovorum cinis prodesse putatur, Serenus. Ad profluvium mulieris: Gallinae ovum totum comburas et conteras, et in vino mixtum illinies, restringit; Sextus. vide in Testa ovi usta inferius.

¶ Pars VI. Remedia ex ovis cum aceto coctis, aut solum in eum maceratis et emollitis. Si aceto coctum edatur ovum, exiccat fluxiones ventris, Galenus et Symeon Sethi. quod si etiam admiscueris aliquid eorum quae dysentericis et coeliacis prosunt, deinde super igne mediocri et minime fumoso, qualis carbonum est, frixeris, et exhibueris aegris, non parum eos adiuveris. Convenienter autem addetur huic remedio omphacium et rhus, tum ruber dictus qui obsoniis aspergitur, tum succus ipsius: et galla, et sidia, et cinis cochlearum quae integrae tostae fuerint: nec non vinacea, et fructus myrti, mespili, corni. his medicatiora sunt balaustia, et hypocist{h}is, et cytini, Galenus. Ova cocta sicut sunt (in testa sua nimirum) cum aceto, prohibent effusionem humorum ad stomachum et intestina, et fluxum ventris et dysenteriam: et medentur asperitati gulae et ventriculi, Avicenna. Ex aceto decocta ardores urinae, renum ulcera ac vesicae mirifice tollunt: et multo magis si nuper nata et cruda excusso albamento deglutieris, Platina. Maceratorum in aceto putamen mollitur, talibus cum farina in pane subactis, coeliaci recreantur. Quidam ita resoluta (aceto mollita) in patinis torreri utilius putant. Quo genere non alvos tantum, sed et menses foeminarum sistunt aut si maior sit impetus, cruda (praemollita tamen aceto) cum farina ex aqua hauriuntur{:}<.> Et per se lutea ex iis {decocta} <decocuntur> in aceto donec indurescant: iterumque cum trito pipere torrentur ad cohibendas alvos, Plinius. Coeliacos recreabis pane, | Quem madido farre efficies ac mollibus ovis, | Quorum testa fero prius emollescat aceto, Serenus. Ova in aceto cum testis suis macerata, et alio die in patella infusa ibique tosta, coeliacis in cibo data plurimum prosunt, Marcellus. Ova decoquuntur ex aceto donec indurescant, et vitelli eorum tosti cum pipere esui coeliaco dantur, cito medentur, Marcellus. Tussis in equo (inquit Theomnestus in Hippiatricis Graecis) quam aestus aut pulvis excitavit, iis remediis abigitur. Ova quinque cum suis putaminibus in aceto acri cum advesperascere coeperit, macerabis. diluculo deprehendes exteriorem callum intabuisse, sic ut ea prorsus emollescant: qualia videri solent quae intempestive ponuntur et praecoci partu gallinarum eduntur: quorum folliculus tactui non renitens, in vesicae modum liquoris capax remanet. Ubi os diduxeris, linguam educens, integra singillatim faucibus impelles: singula auripigmento convolves. sed caput sublime teneatur, dum singula devorarit. Sub haec autem foenigraeci [fenograeci] aut ptisanae cremor melle dilutus infunditur. ea triduo data vitium extenuabunt, Haec ille. Ad lentigines faciei, Pone in acerrimo aceto ova septem integra, et tandiu dimitte ibi donec exterior testa in modum interioris pelliculae mollescat, et cum eis admisce pulveris sinapis unc. 4. et simul tere et in faciem inunge frequenter, Trotula. Ad scabiem pruritumque: Ova gallinae integra in acetum acerrimum demitte per diem noctemque: quae si tria fuerint, ipsis cum putaminibus in eodem aceto contritis adijce sulphuris ignem non experti, arsenici scissilis, uvae taminiae, cerussae, spumae argenti, nerii succi, singulorum unciam unam, olei veteris quantum satis est, omnibus contritis obline in balneo, Galenus Eupor. 3.77. Ova decem in aceto acerrimo macerato, quoad omnis ipsorum testa marcescat et mollescat. Dein coquito ova cum aceto, et luteis ipsorum cum rosaceo et aceto laevigatis, adijce lithargyri unciam semis. Mixta et subacta bene redige ad glutinis crassitudinem et illine, Nicol. Myrepsus.

¶ Pars VII. Remedia aliquot ex ovis permixtis cum aliis diversis remediis efficacioribus. Etsi in praecedentibus etiam remedia aliquot ex ovis memoravimus, ubi ea cum aliis quibusdam miscentur. sunt enim ova (ut ab initio huius capitis dictum est ex Galeno) veluti materia plurimis aliis medicamentis. visum est tamen hoc in loco separatim quaedam recensere, huiusmodi praesertim ubi longe potentioribus remediis ova adduntur, ita ut prope materiae solum instar eis sint, nec aliud quicquam suapte vi aut minimum conferant. Cum balsamitis (vox videtur corrupta, legerim diversis) rebus mixta ova, multis subveniunt aegritudinibus, Constantinus. Adversus ictus serpentium cocta ova tritaque adiecto nasturtio illinuntur, Plin. Contra fungos gallinarum ova cum posca pota prosunt, addita aristolochiae drachma, Dioscorides. Scabiem corporum ac pruritum oleo et cedria mixtis tollunt: ulcera quoque humida in capite cyclamino admixta, Plinius. Ovaque cum betis prosunt saepe illita tritis, Serenus inter ignis sacri remedia. Ova lacti commista ({oogula} <oogala> vocant)

dysentericis prosunt, Aetius 9. 45. Torminibus quoque multi medentur, ova bina cum aliis piscis (cum allii spicis) quatuor una atterendo, vinique hemina calefaciendo, atque ita potui dando, Plinius. Fit et dysentericis remedium singulare, ovo effuso in fictili novo, eiusdemque ovi mensura, ut paria sint omnia, melle, mox aceto, item oleo, confusis crebroque permixtis. Quo fuerint ea excellentiora, hoc praesentius remedium erit. Alii eadem mensura pro oleo et aceto resinam adiiciunt rubentem, vinumque: et alio modo temperant, olei tantum mensura pari, pineique corticis duabus sexagesimis {denariorum} <denarii>, una eius quod rhus diximus, mellis obolis quinque simul decoctis, ita ut cibus alius post quatuor horas sumatur, Idem. Tota ova adiuvant partum cum ruta et anetho et cumino pota ex vino, Plin. Ova gallinarum imparia in urina asini elixata et esa, nephriticos et colicos sanabunt mirifice, Kiranides.

¶ Ovi testa aliquando mensurae usum praebet medicamentis quibusdam, quibus fere etiam ipsum ovum (hoc est interiora, albumen et vitellus) adijcitur. Marrubii succum Castor in ovum inane conijcit, ipsumque ovum infundit melle equis portionibus tepefactum, vomicas rumpere, purgare, persanare promittens, Plin. Ad vomicam aut similem tumorem, Ovum defundes in fictile, deinde putamen | Marrubii succo implebis, post melle liquenti | Omnia consociata tepenti prospera potu | Sumuntur, reserantque malum, purgantque levantque, Serenus. Sed clarius idem medicamentum a Marcello traditur, his verbis: Ovum incoctum (crudum) in calicem defunditur, et testa eius succo marrubii impletur, et in ipsum (eundem scilicet in quem ovum depletum est) calicem defunditur: et mellis optimi despumati tantundem. omnia haec in se permiscentur, ac tepefacta hauriuntur, miro modo vomicas rumpunt, et ad sanitatem laborantem stomachum perducunt. Ovum recentissimum aperies, et in calicem vacuabis, ac testam eius implebis melle optimo despumato, nec non oleo viridi bono, et in ipsum (eundem in quem defusum est ovum,) ac simul omnia permiscebis, et diu agitabis: ac postea in calida aqua ipsum calicem tepefacies, et sic dabis dysenterico cui medendum erit, mire proderit, Idem Marcellus. Pastillus coeliacis et dysentericis: Ovum crudum recens perforato, et in vasculum evacuato, et cum testa subscripta mensurato: Olei omphacini testam ovi unam, piperis albi tenuissime triti tantundem, gallarum omphacitidum tantundem, farinae tritici tantundem. Omnia (nimirum cum ovo, id est interioribus ovi evacuatis) subacta et mollita in pastillos redigito, et in sartagine fricta ante cibum dato, Asclepiades apud Galenum in opere de Compos. medic. sec. locos. In eodem Galenus ex Archigene describens fomentum cuius vapor intra os recipiendus est, ad gurguliones inflammatos et tonsillas, Origanum (inquit) aut hyssopum, cum sufficienti aceto diligenter in olla fervefacito obturata. operculum autem circa medium habeat foramen. deinde harundinem ad foramen operculi ac os aegri adaptato, ac fomentum admittito. Si vero os a fervore harundinis comburatur, ovum vacuum utrinque perforatum aegri in ore contineant, et per ipsum harundo inseratur.

¶ Pars VIII. De remediis ex albumine ovi. Petrus Aponensis problem. 69. quaerit an albumen ovi sit calidum, et vitellus frigidus: contra scilicet quam communis et recepta medicorum opinio est, eam quaestionem nos ceu supervacaneam omittimus. Candidum ovi crudum refrigerat, spiramenta cutis occludit, Dioscorid. Laevat exasperata, Celsus. Acrimoniae expers est, collinit, et mitigat acres mordicationes, obstruit, Galenus in diversis locis. Glutinat vulnera, Celsus. Aiunt et {vulvera} <vulnera> candido glutinari, Plinius. Albore ovi utimur in purgandis vulneribus, et in constringendis quae laxa sunt, Platina. Ambusta si statim eo perungantur pustulas non sentiunt, Dioscor. Ovi crudi albumen lana molli exceptum, vel totum (id est albumen simul cum vitello) agitatum, Galenus utiliter imponi scribit ambustis, quod ea moderate refrigeret: et sine morsu siccet. Avicenna (si bene memini) vitellum pariter et albumen humectantis naturae facit, nutrimenti nimirum magis quam medicamenti ratione. At vero ambustum flammis qui candidus ovi | Succus inest, penna inductus sanare valebit, Serenus. Lana albumine madens utiliter imponitur locis igne aut aqua fervida adustis, Serapio. Miscetur utiliter medicamentis profluvium sanguinis ex cerebri involucris supprimentibus, quae citra morsum obstruere et astringere possunt, Galenus, Avicenna, et Serapio. Ad sanguinem fluentem e naribus, aliqui thuris farinam cum calicis ovi cinere, et vermiculato gummi ex ovi candido linamento in nares conijciunt. Plinius si bene memini. In Andromachi quadam potione pro haemoptoicis apud Aetium lib. 8. aliis quibusdam astringentibus candidum ovorum duorum adijcitur. Utendum est hoc liquore non solum in oculis, sed etiam caeteris omnibus partibus quaecunque remediis minime mordacibus indigent, ut ulcera maligna (rebellia) omnia circa sedem et pudenda, quae scilicet exiccare ea absque morsu possunt, quale pharmacum est pompholyx lotus, et metallica quaedam abluta, Galenus et Serapio. Faciem a Solis adustione tuetur, Dioscor. et Plin. Epithema ex albumine prohibet corruptionem coloris a Sole et removet eam, Avicenna. Utiliter contra {haemorrhoidis} <haemorrhoidos> serpentis morsus crudum sorbetur, Dioscorid. quam vim Plinius luteo adscribit. Sunt qui aegrotos plerosque iam desperatos intra duos ignes ovorum albuminibus conquassatis perfricatos, diebus aliquot, semel quotidie, restitutum iri polliceantur.

¶ Ova conferunt coryzae, Avicenna: qui forte hoc intelligit de albumine praesertim, quod fronti (ut mox dicetur) applicatum, fluxiones a capite descendere prohibet. Lac muliebre mixto ovorum

candido liquore, madidaque lana frontibus impositum, fluxiones oculorum suspendit, Plinius. Lanae habent et cum ovis societatem, simul fronti impositae contra epiphoras. non opus est eas in hoc usu radicula esse curatas: neque aliud quam candidum ex ovo infundi ac pollinem thuris, Idem. Est et unum de collyriis mixtum cum thuris manna, ut id lana colligas, et circa tempora imponas. hoc fluentes oculorum lac{h}rymas stringit: et facit somnum, si exiguum oleum adijcias, Sextus. Infantes apud nos a matribus vel nutricibus post balneum statim quotidie toto corpore illinuntur albumine ovi conquassato cum modico vini tepido. Ovo (albo eius potissimum) tanquam sine morsu exiccante, utimur ad anacollemata quae fronti imponuntur. et palpebrarum etiam pilos (quorum ortus non est directus, Serap.) eodem reflectimus (ἀνακολλῶμεν,) idoneo aliquo admixto, quale etiam thus est, praesertim pingue, et non vetus aut aridum. Verum in his non ovi temperies, sed lentor ipse utilis est: quem forte aliquis etiam ideo utiliorem esse dixerit, quod remedio cui miscetur, adversus non sit. nam alia quaedam lenta et viscosa adversantur, ut viscum quod acre et calidum est, Galenus et Serapio. Candido ovorum in oculis et pili reclinantur, ammoniaco trito admixtoque Plinius. Agglutinatorium ad fluxionem oculorum, Ovi tenuis vitellum cum thure fronti imponito. Aut cochleam cum testa sua et ovi candido ad strigmentitiam formam redactam in splenio <a tempore> altero ad alterum extendendo imponito, sua sponte decidit ubi restiterit fluxus, Archigenes apud Galenum de compos. sec. locos. Candidum ovi fronti impositum cum thure fluxiones arcet, avertitque, Dioscorides: pro cuius verbis Graecis Ἀνακόλλημά ἐστι ῥευματιζομένων σὺν λιβανωτῷ κατὰ τοῦ μετώπου ἐπιτιθέμενον: Barbari translationem cum thuris polline, frontibus perunctis, rheumatismos reclinat, Marcellus {Vergilius} <Virgilius> reprehendit. Ex Plinio enim (inquit) accepto reclinandi verbo, voluisse videtur eadem Plinio, non Dioscoridi, hoc loco docere: et de reclinandis palpebrarum pilis in hoc scriptore praecipere, cum non de palpebris reclinandis, compescendis, firmandisve Dioscorides hic praecipiat, nisi nos fallimur: sed de compescenda omni a superiore parte in oculos destillatione, seu rheumatismo. quam ob causam iubet fronti imponi. Verbum quidem anacollema, manifeste indicat vim remedii lentore suo glutinantis, aut naturae suae vi fluentia firmantis ac retinentis. Verum non eam ob causam, ut videtur, ex ovorum candido fieri anacollema Dioscorides ait: sed quoniam glutinoso lentore fronti haereret, Haec ille. Et ipsius translationem hoc in loco nos etiam potius quam Hermolai probamus. sed reclinandi verbum cum de palpebris sermo est, compescere aut firmare, ut ipse interpretatur, non significat. neque enim veteres Graeci medici ἀνακολλᾶσθαι dicunt palpebras (nam de his quoque hoc verbo utuntur aeque, quam de fluxione retinenda) quae effluant, sed quae retortae in oculum pungendo molestae sunt, cum ad situm et rigorem naturalem illitis quibusdam (glutinantibus et rigorem cum aruerint praestantibus) reducuntur. quos pilos aliqui forfice evellunt. Haec quod ad propriam vocum significationem, quod vero ad rem ipsam, ipsaque remedia, pleraque quae pilos reclinare possunt glutinoso humore suo, eadem si fronti illinantur, catarrhum etiam ad oculos sistere posse videntur. ¶ De anacollemate fronti apponendo ex albumine ovorum thurisque polline, ne fluxus (lac{h}rymae et epiphorae) in oculos decumbant, et de pilis palpebrarum retortis albumine per se vel cum ammoniaco reclinandis, paulo ante scripsimus. Ova per se infuso candido oculis epiphoras cohibent, urentesque refrigerant, Plinius. Inter ocularia pharmaca mordacitatis maxime expertia sunt quae dixi, suntque acrimoniae omnis expertes tres praecipue liquores, primus {foenigraeci} <fenograeci> decoctum, alter lac, tertius tenuis ovorum liquor. In hoc genere esse existimandum est tum gummi, tum tragacantham. et nisi praedicta tria copiaque et usu prompta et expedita essent, liceret parum gummi aut tragacanthae in multa aqua maceratum in eundem usum velut illa assumere, etc. Galenus in opere de compos. med. sec. loc. Et rursus, Eiusdem generis cum praedictis pharmacis, subtenuis ovorum liquor existit, ex redundanti potens humiditates abluere, et exasperata oblinere. verum obturandi meatus vim cum illis aequaliter non habet, sicut neque vim resiccandi. Atqui {foenigraeci} <fenograeci> succus quod ad viscositatem attinet, similis est albo ovorum liquori, etc. Et iterum, Lenitivos liquores dico ovi candidum et {foenigraeci} <fenograeci> decoctum, et lac. Ut plurimum vero albus ovi liquor cum accommodatis pharmacis lippitudines curare sufficit: per collyria videlicet Monohemera, hoc est unius diei appellata, etc. Albus et tenuis ovorum liquor, quo ad ophthalmias etiam utimur, e numero pharmacorum ab omni morsu et acrimonia alienissimorum est, nec ita fallit ut lac non raro fallere solet, emulsum scilicet ab animalibus, quae cruditate, aut labore nimio, aut siti affecta fuerunt, aut malis usa cibariis, quod in mulieribus saepe accidit, unde lac intemperatum efficitur. Ova vero unum duntaxat, ex vetustate scilicet, vitium habent, quod facile est cavere recentibus utentem, Galenus de simplic. lib. 11. Albumen ovi sedat dolores acres, magis quam ulla alia eiusdem facultatis: quoniam agglutinatur et remanet, nec facile recedit ut lac, Avicenna. Gallinae ovum notissimum est omnibus habere vim ad omnium oculorum dolorem. album infusum in oculos sedat punctiones, Sextus: omnesque fervores et prurigines, Constantinus. Ovi candido ad lippitudines utimur, Galenus. Ova per se infuso candido oculis epiphoras cohibent, urentesque refrigerant. quidam cum croco praeferunt, et pro aqua miscent collyriis. infantibus vero contra lippitudines vix aliud remedium est, butyro ammixto recenti, Plinius. Candidum ovi inflammationes oculorum infusum lenit, Dioscor. Et rursus, Inflammationes oculorum lana exceptum, addito rosaceo, melle et vino, mitigat. Ad cruentos et sugillatos oculos candidum ovi instillatum prodest, atque amplius pura lana exceptum

et superne impositum, Archigenes apud Galenum de compos. sec. loc. ¶ Ad auris dolorem a calore, Ovi album instillato meatui auris, Nicolaus Myrepsus. Dolores aurium leniuntur ovi candido, Galenus de compos. sec. loc. Et rursus, Ad dolorem auris ex inflammatione obortum, Miscetur opium muliebri lacti et ovi candido, quae ipsa etiam per se saepe aurium inflammationibus profuere. Ad aurium nocumenta ex aqua, Ovi aquato, modo eodem quo in oculorum inflammationibus uti ipso consuevimus, praeparato utitor, Galenus Euporiston 1, 16. ¶ Summe tepidum (ἀκροχλίαρον) prodest vesicae rosionibus, renum exulcerationibus, gutturis {scabriciae} <scabritiae>, reiectionibus sanguinis, destillationibus, et thoracis rheumatismis, Dioscorides: tanquam de candido ovi tantum haec remedia accipienda sint. ego de toto ovo acrochliaro, id est non cocto, sed leviter calefacto sorptoque haec vere scribi putarim. Aiunt et calculos pelli candido ovi, Plin. Ex albumine fit clyster cum meliloto propter ulcera intestinorum et putrefactionem eorum, Avicenna. Dioscorides quidem vitellum cum meliloto utilem esse scribit ad inflammationes sedis et condylomata. Ex albumine fit pessarium cum oleo de alcanna, quod ulceribus vulvae salubre est, et vulvam lenit, Avicenna. Ovorum quinque candida adijciuntur cerato cuidam podagrico refrigeranti apud Aetium 12.43.

¶ Est quando albumen ovi aliis et potentioribus fere medicamentis admiscetur, ex quibus nonnulla privatim hic conscribere libuit. Ulceribus ex ambusto cum candido ovorum tostum hordeum et suillo adipe, mire prodest. Eadem curatione ad sedis vitia utuntur. infantibus quidem etiam si quid ibi procidat, Plin. Ad combusta igne, Ordea vel franges atque ovi candida iunges: Adsit adeps, (mira est nam forma medelae,) Iunge chelidonias, ac sic line vulnera succis, Serenus. Ad ignem sacrum candido ovorum {trito} <trium> cum amylo utuntur, Plinius. Sunt qui sex aut septem albumina cum thure albo permisceant, et emplastrum inde paratum ossibus fractis imponant, Obscurus. Ad sanguinem sistendum, Cum ovi candido mistae et pilis leporis exceptae aloes pars dimidia et thuris pars una, medicamentum sunt optimum, Galenus quinto Methodi et in libro de curandi ratione per phlebot. Felle tauri cum ovi albo collyria fiunt (ad oculos,) aquaque dissoluta inunguntur per quatriduum, Plinius. Aetius lib. 15. cap. 28. describit emplastrum ex ovis optimum, quod accipit spumae argenti, cerussae, ana unc. iiii. cadmiae unc. ii. cerae lib. i. rosacei lib. ii. ovorum albumina decem. Metallica (inquit) ex aqua et vino terito, deinde cum ovorum albuminibus subigito. postea liquatis quae liquari oportet admisceto, unito et utere. Usum ipse non exprimit, videtur autem ad ulcera maligna facere, quaeque circa sedem sunt, quae citra morsum siccari convenit. Describitur et apud Galenum alicubi, in opere de comp. sec. genera (ni fallor) ceratum quoddam ex ovis. Ut splendescat facies: Farinam fabarum misce cum albuminis ovi, et inunge, Furnerius Gallus. Candido ovorum in oculis et pili reclinantur, ammoniaco trito admixtoque et vari in facie cum pineis nucleis ac melle modico, Plin. Asclepiades apud Galenum in opere de compos. sec. loc. ad catapotii adipsi, id est sitim extinguentis compositionem, seminum cucumeris et portulacae ana partes duas capit: et tragacanthae partem unam ovorum crudorum recentium candido dissolvit, et probe tritis aliis addit, et catapotia inde facta in umbra siccat, atque unum sub lingua teneri iubet, ut liquor inde solutus devoretur. Ramicosis cochlearum cinis cum thure ex ovi albi succo illitus per dies XXX. medetur Plin. Ad pedum rimas ovorum candido decocto cum cerus<s>ae denariorum duorum pondere, pari spumae argenti, myrrhae, exiguo deinde vino utuntur, Plinius. ¶ Sunt qui ad vulnera quaedam sananda, ovi albumen cum sale subactum in olla nova urant donec solvatur et clarum fiat, hoc deinde lapide calido in pulverem atterunt, ut in libro quodam Germanico manuscripto reperi. ¶ Liquor de albumine instrumentis chymicis destillatus, oculos refrigerat et confortat: utiliter miscetur collyriis aliisque oculorum remediis. Facies et manus eo ablutae nitore et claritate proficiunt. Cicatrices etiam foedas, combustionis aliarumque noxarum cutis vestigia emendat frequenti illitu, Ryffius ex Brunsuicensi ni fallor.

¶ Pars IX. De remediis vitelli. Vitellus ovorum eandem albumini vim obtinet, (hoc est similiter convenit iis quae remedia minime mordacia postulant:) quamobrem miscetur cerotis lenientibus (ἀδήκτοις) ovis elixis vel assis exemptus. interest autem parum aliquid, eo quod ova assa, paulo magis exiccent, eodemque nomine minus leniant aut mitigent. Miscet et cataplasmatis adversus inflammationes, ut in iis quae circa sedem fiunt, cataplasmati<bu>s e meliloto, Galenus et Serapio. Ovi vitellus extrinsecus illitus paregoricus vel stypticus invenitur, Inter notha de simplicibus Galeno adscripta. In ovis est astrictio, et proprie in vitello eorum assato, Avicenna. Corn. Celsus scribit vitellum crudum mollire, discutere quae in aliqua parte corporis coierunt et vulnera purgare. Vitelli ovorum incoctorum (id est crudorum) coagitati et inliti, livores qui ex tumore aut collisione aliqua facti erunt, etiam veteres, extenuant, Marcellus. Ad liventia luteis ovorum utuntur: si vetustiora sint, cum bulbis ac melle, Plin. Vitellus assatus et tritus cum melle, utiliter imponitur panno et nigredini, (sug{g}illatis et livoribus,) Avicenna: sed hoc de sug{g}illatis oculorum apud Galenum legitur, ut inferius recitabo. ¶ Vitellus assatus miscetur medicamento cuidam ad sedem ex Andromacho apud Galenum in opere de comp. sec. loc. Sedis etiam vitiis utilia sunt ovorum lutea, durata igni, ut calore quoque prosint, Plin. Extalem (id est anum) nimis prominentem reprimit gallinaceus vitellus si coctus integer ab ipso aegro illic calidus assidue contineatur, Marcellus. Ovorum lutea utilia sunt et cervicis doloribus cum anserino adipe et rosaceo, et condylomatis cum

rosaceo. item ambustis durata in aqua, mox in pruna putaminibus exustis, tum lutea ex rosaceo illinuntur, Plin. Prodest et tussientibus per se luteum devoratum liquidum, ita ut dentibus non attingatur{.}<,> thoracis distillationibus [destillationibus], faucium {scabriciae} <scabritiae>{,}<.> privatim contra haemorroidum morsum illinitur, sorbeturque crudum, (Dioscorides hanc vim albumini tribuit.) Prodest et renibus, vesicae rosionibus exulcerationibusque, et cruenta excreantibus, Idem. Ova sorbilia prosunt tussi et pleuritidi, et phthisi, et raucedini vocis ex caliditate, et stricturae anhelitus, et sputo sanguinis, praesertim cum sorbetur vitellus eorum tepidus, Avicenna. Et rursus, Vitellus confert ulceri renum et vesicae, praecipue si sorbeatur crudus, (hoc Platina de integro ovo scribit.) Vitelli ovorum crudi quinque cum vini tribus cyathis haemoptoicis prosunt, Constantinus et Aesculapius. Cum vini veteris aut mulsi cyathis tribus permixti, et calide per triduum poti, excreationes cruentas emendant, Marcellus. Suggillata in oculis ovi vitellus impositus discutit: sunt qui mel misceant, Archigenes apud Galenum de compos. sec. loc. 5.1. Ovi assi vitellus miscetur cataplasmatis ad oculos lippientes, inter Asclepiadis medicamenta in eodem opere 4.7. item ad fluxiones cohibendas. Agglutinatorium ad fluxionem oculorum, Ovi tenuis vitellum cum thure fronti imponito, (ὠοῦ λεπτοῦ λέκυθον, vide an legendum ὠοῦ λεπτόν [vel λευκόν] ἤ λέκυθον. nam et albumen et luteum ovi convenit,) Archigenes apud Galenum de compos. sec. loc. 4.8. Ad haemalopes et hyposphagmata, id est cruentos et sugillatos oculos, statim a principio tum ad inflammationem tum ad dolorem compescendum prodest ovi assi luteum cum vino impositum, Ibidem. ¶ Vitellus apostemati calido in aure medetur, Avicenna. ¶ Dolores stomachi lenit ovi vitellus tostus et in farina comminutus, cum polenta potus, Archigenes apud Galenum de compos. sec. loc. et Euporiston 1.97. Ovorum vitelli cum vino vel oleo cocti, adiecta polenta, mane sumpti, medentur his qui cibos non continent, Constantinus. In patinis frigitur vitellus ut cibo alvos sistat, per se vel admixta galla aut fructu rhois, Dioscorid. Sistunt et menses mulierum cocta ovorum lutea, et ex vino pota: inflationes quoque vulvae cruda cum oleo ac vino illita curant, Plinius.

¶ De remediis ex eodem cum aliis medicamentis admixto: primum extra corpus, deinde intra. Ad liventia ovorum luteis utuntur: si vetustiora sint, cum bulbis ac melle, Plin. Contra adustionem ignis, unguentum laudatur ex vitellis ovorum recentium, oleo rosaceo, cera alba et {sepo} <sebo – sevo> arietino, Galenus ut quidam citant. Vitelli cum oleo rosaceo et croco inuncti medentur dolori podagricorum: et si valde doluerint, misceatur modicum opii, Idem ut quidam citant. Ovorum assatorum lutea quinque apud Aetium 12.44. adduntur unguento cuidam arthritico anodyno. Ad exanthemata curanda ovi cocti vitellus cum melle et psim{m}ythio tritus rectissime adhibetur, Marcellus. Si quae maligna pustula in facie, vel brachiis vel pedibus, non frangat eam ne forte de vita periclitetur. sed vitellum ovi cum pari sale ad spissitudinem subactum imponat et leniter fricet. vel in ovum albumine eiecto salem iniectum diligenter misce, et cum linteo impone et illiga pustulae, Obscurus. ¶ Ovi vitellus tostus cum rosaceo et croco utilis est oculorum doloribus, (περιωδυνίαις,) Dioscorid. Lutea ovorum cocta ut indurescant, admixto croco modice, item melle et lacte mulieris illita, dolores oculorum mitigant. vel cum rosaceo et mulso lana oculis imposita, vel cum trito apii semine ac polenta in mulso illita, Plinius. Si chemosis (id est utriusque palpebrae distortio ex inflammatione) fortis contigerit, ovi luteum cum muscae (μυίας. sed in hoc remedio caro muris non muscae adhibenda legitur apud Galenum Euporiston 1.31.) carne terito, atque ubi ad cerati formam deducta fuerint, linteolo excepta impone, confestim sedant, Archigenes apud Galenum de compos. med. sec. loc. 4.8. Et mox: Oblitiones oculorum, Ovi assi luteum cum modico croco ac vino tritum imponito. Vitellus cum croco et oleo rosaceo utilissimus est ictibus (magnis doloribus, Dioscor.) oculorum: et cum ex eo fit cataplasma cum farina hordei avertit fluxionem ab oculis: et cum thure fronti illinitur eandem ob causam, Avicenna. Vitellum ovi (eodem die positi) aliqui cum sale subigunt: et ustum inde pulverem oculis equorum lunaticis inspergunt: quo remedio cicatrices etiam aboleri aiunt. ¶ Ad cervicum tumores sedandos, ovorum vitelli cocti cum adipe anserina illinuntur, felle caprino, aequis ponderibus permixto, atque inde cervices fricantur, Marcellus. ¶ Ad mamillas Aegineta 3.35. ovorum luteis crudis cum cerato utitur. ¶ Fissuras ac rimas pudendorum iuvat resina fricta cum rosaceo trita ad strigmentitiam crassitudinem, ammixto etiam ovi assati vitello, Asclepiades apud Galenum lib. 9. de comp. sec. loc. ¶ Luteum ovi inassatum cum meliloto sedis inflammationibus prodest et condylomatis, Dioscor. Cum vitello, sale et melle, sunt qui et crocum addant, balani ad alvum proritandam componuntur. Nonnulli cum celeritate opus est, vel alia desunt, vitellum copioso sale mixtum linteolo illigant. Cum propter haemorrhoides locus inflammatur, maxime ubi dura alvus eum locum laesit: tum in aqua dulci desidendum est, et vitium fovendum ovis, imponendi vitelli cum rosae foliis ex passo subacti, Celsus. ¶ Ovorum vitellum (ut alibi etiam candidum) Hippocrates mollitoriis uteri medicamentis admiscet.

¶ Intra corpus cum aliis remediis. Gallinacei ovi vitellum semicoctum oleoque permistum si quis sorbeat, sitire desinet, Marcellus. ¶ Cum uva fruticis eius quem rhoa dicunt, aut galla in patinis frigitur vitellus, ut cibo alvos sistat: qui per se etiam offerri solet, Dioscor. Damus et ovorum assatorum lutea dysentericis cum modico aceto ac rhoe, paucissimo oleo admixto, Aetius. Quinque ovorum lutea in vini hemina cruda sorbentur dysentericis, cum {iure} <cinere> putaminis sui, et papaveris

succo ac vino, Plin. Vitelli tosti cum pipere esui coeliaco dantur, cito medentur, Marcellus. Lutea ovorum per se decoquuntur in aceto donec indurescant, iterumque cum trito pipere torrentur ad cohibendas alvos, Plin. Et rursus, Ovorum lutea dantur coeliacis cum uvae passae pinguis pari pondere, et malicorio, per triduum aequis portionibus. Et alio modo, lutea ovorum trium (cum) lardi veteris et mellis quadrantibus, vini veteris cyathis tribus trita ad crassitudinem mellis, et cum opus sit avellanae nucis magnitudine ex aqua pota. Item ex oleo fricta terna, totis ovis pridie maceratis in aceto. Sic et lien<ter>icis. Sanguinem autem reijcientibus cum tribus cyathis musti.

¶ Ad eminentias expertum valde probatum: Ovum elixato donec durum fiat, et repurgato: quod in eo testaceum est, abijcito. interiorem autem eius partem cum albo ipsius in carbones conijcito, et tantisper assato, donec totum albescat, dein vitellum eius conijce in mortarium plumbeum, cum cerussa et oleo rosaceo sufficienti: et omnia simul diligenter subigito, quoad glutinis crassitudinem nanciscantur. Dein chamaemelon coquito in aqua ad tertias, et foveto cum spongia saepius locum. Post unctionem cum penna illito, et sic curato bis die. assidue observando, Nicolaus Myrepsus.

¶ Aqua de vitellis destillata vestigia combustionis et ex aliis laesionibus cutis relicta sanat (ut etiam de albumine destillata) et omnem scabiem cutis: sed multo efficacius ad haec est oleum de vitellis, (de quo supra scripsimus,) Ryffius.

¶ Pars X. De remediis ex pellicula ovi interiore, et ex pullis ovorum, id est nondum exclusis. Membrana putaminis detracta ovo sive crudo, sive decocto, labiorum fissuris medetur, Plinius. In ovi testa membrana quae haeret, ruptis labiis recte adponitur, Marcellus. Labiorum fissorum cura mirabilis, Ovi internam pelliculam fissuris eorum agglutina, Nic. Myrepsus. Hymen, id est pellicula ovi, ad labra scissa et aurium fractionem facit, et ad asperam linguam. item ad cruris fracturam, Kiranid. Vestem (id est tunicam) ovi delicatam interiorem siccatam, contere, vino misce, et cola, et ex aqua calida dysenterico da bibendam, Marcellus. ¶ Stomachum dissolutum confirmant pulli ovorum cum gallae dimidio, ita ut ne ante duas horas alius cibus sumatur. Dant et dysentericis pullos in ipso ovo decoctos, admixta vini austeri hemina, et pari modo olei polentaeque, Plin.

¶ Pars XI. De remediis ex testis ovorum: primum simpliciter, deinde ustis, tertio de testis ovorum unde pulli exclusi sunt. Amiantum Sylvaticus interpretatur testas ovorum e quibus pulli in nido excluduntur, manifesto errore, cum amiantus genus lapidis sit. hoc forsan fieri potest, ut ad medicinam amianti loco testae ovorum usurpari possint. ¶ Crito apud Galenum lib. 5. de compos. med. sec. loc. praescripto ad lichênas medicamento, Forinsecus (inquit) conservandi pharmaci gratia vesicae pelliculam, aut ovi testam, aut viridia folia quantum satis est impone. ¶ Unguentum ad splendorem faciei: Putaminum ovorum pulvis, semina melonum mundata, misceatur cum pinguedine anatis lota, Furnerius. ¶ Ovi testa tosta cum mirro (myrto) attritiones pedum ex calceamentis sanat. omnemque tumorem et rheumatismum constringit. Utilis est etiam in pessariis, et in his quae sunt circa sedem, hoc est ad matricis passiones, et dolores sedis: maxime vero tumores erysipelatum et nascentiarum, Kiranid. ¶ Ad sanguinis narium eruptiones: Putaminis ovi partem unam, gallae omphacitidis partem unam, trita linamento torto aqua aut aceto madefacto excipito et indito. frontem vero aut nasum gypso aut luto figulino integito. aures autem contente obturare iubeto, Asclepiades apud Galenum de comp. med. sec. loc. Sunt qui ad hoc remedium ovi putamine usto uti malint: Vide inferius. Ad sanguinem sistendum: Cortices ovorum in aceto acri donec molliantur maceratos, in Sole siccabis, conteres, et insperges ubicunque sanguis fluit. Vel, pulverem ex ovorum corticibus cum fuligine pistoria mistum, insperge, et mox sistetur, Ex libro Germanico manuscripto. ¶ Ad dolorem dentium: Ovorum putamina, sepiam et oleum misceto et coquito, donec tertia pars relinquatur, et tepidum ore contineto, Galenus Euporiston 3.17. ¶ Si alvus fluat, Torridus ex vino cortex potabitur ovi, Serenus. ¶ Recentiores authores inter calculi remedia celebrant ovi testas, Alex. Benedictus. Ad eliciendam urinam: Ex ovo recente interiora (album et vitellum) effundas: et testam digitis in calicem vinum continentem confriato: et mox pariter ebibito, urina statim sequetur, Obscurus. Sunt qui ad hoc remedium testa ovi ex quo pullus exclusus sit, utantur. ¶ Ad penis dolorem et inflammationem: Cuminum et ovorum putamina bene decoquito, et foveto: effectum miraberis, Galenus Euporiston 3.279.

¶ Equo strophoso ova quatuor in os confringito, et ut simul cum putaminibus deglutiat, curato, Anatolius.

¶ E testis ustis remedia. De corticibus ovorum urendis scribit Bulcasis tractatu tertio. Comburi putamina sine membrana oportet, Plinius. Pulvis ad ulcus antiquum in crure siccandum: Cortices ovorum et soleas calciamentorum [calceamentorum] veterum ure, quibus addes fimum bubulum de mense Maio arefactum et tritum. De his mistis pulverem insperge ulceri, et lanuginem typhae superinsperge. Calx alba de testis ovorum in furno ustis, chirurgis erodens praestat medicamentum, Tragus. ¶ Ovi putaminis cinis in vino potus, sanguinis eruptionibus medetur, Plinius. Si sanguis ex vulnere immodice fluat, fimi caballini cum putaminibus ovorum cremati cinis impositus mire sistit, Idem. Si vero infrenus manat de vulnere sanguis, fimus manni (equi) cum testis uritur ovi, Et reprimit fluidos miro medicamine cursus, Serenus. Cortex ovi ustus tritusque inflatur naribus ad

sistendum sanguinem, Kiranides. alii etiam non usto utuntur. ut supra dictum est. Ad sanguinis e naribus profusionem: Ovi putamen integrum comburito, et liquorem ex eo extractum cum fissili arsenico permisceto, in naresque patientis immittito. si arsenicum praesto non fuerit, solus ovi liquor sufficiet, Galenus Euporiston 3.97. Ad sanguinem fluentem e naribus, aliqui thuris farinam cum calicis ovi cinere et vermiculato gummi, ex ovi candido, linamento in nares conijciunt, Incertus. Putaminis cinis in vino potus sanguinis eruptionibus medetur. sic fit et dentifricium, Plin. Dentifricium praestat cinis ex ovis, sed non sine vino, Serenus. atqui Plinius in verbis iam recitatis scribens, Sic fit et dentifricium, intelligere videtur, non quasi id quoque cum vino fiat, ut medicamentum proxime ab eo memoratum in vino bibendum contra sanguinis eruptiones: sed usto similiter putamine, et absque membrana ut de proximo remedio dixerat. Cortex ovi ustus collutus (forte affrictus: nisi cum vino colluendum dicas, ut Serenus sentire videtur) dentes purgat, Kiranides. ¶ Ventris dolori: Praeterea nivei sterilis testa uritur ovi, | Quae postquam in tetram fuerit conversa farinam, | Ex calidis potatur aquis, et pota medetur, Serenus. ¶ Recentiores ad geniturae profluvium corticis ovi cinerem laudant, Alex. Benedictus. ¶ Si ramex in scrotum descenderit, utiliter illinitur cinere de testis ovorum mixto cum vino. sic enim intestina in locum suum redeunt, Obscurus. ¶ Idem cinis mulierum menses cum myrrha illitus sistit, Plinius. Ad profluvium mulieris, Gallinae ovum totum (cum testa scilicet) comburas, et conteras, et in vino mixtum illinies, restringit, Sextus. Ad alba mulierum profluvia, cineris corticis ovi, cineris cornus cervi, farinae succini, seminis anethi, singulorum drachmas duas misce, cribra, fiat pulvis, utatur cum aqua.

Remedia de testis ovorum unde pulli exclusi sunt. Nicolaus Florentinus in difficultate urinae mirifice commendat corticem ovi e quo pullus exclusus est, cuius a pellicula sua repurgati drachmam propinat. ego eundem cum nobili cuidam foeminae exhibuissem, emisit duodecim (vasa) vitrea urina plena. est enim hoc summum remedium, Gatinaria. Alii simpliciter testam ovi e vino propinant. Eosdem cortices, a quibus pullus exierit, et eodem pondere Leonellus cum aqua saxifragae bibi consulit ad provocandam urinam. Idem remedium bestiis etiam et pecoribus prodesse reperio. ¶ Si mulieri matrix prociderit, abluat eam aqua, et linteo abstergat. et ungat unguento quod Martiatum appellant, et postremo inspergat testas ovorum tritas e quibus pulli exclusi fuerint, Obscurus.

H.

a. Volucrum pleraeque a suis vocibus dictae sunt, ut anser, gallina, Varro. Gallinula diminutivum, apud Avienum Arati interpretem. Thrax est {gallina} <Gallina> Syro par<?>, Horatius Serm. 2. 6. Cortis aves pro gallinis dixit Martialis. Ova gallina, id est gallinarum, Lampridius. Myricae semen cum altilium pingui furunculis imponitur, (gallinarum intelligo,) Plinius. Pumiliones aves (id est gallinas, ut et Graeci pro gallinis simpliciter aves dicunt) non nimium probo, Columella. Avitia ova pro gallinaceis Caelius Rhodig. dixit, ut Graeci ὀρνίθεια. ¶ Ἀλεκτορίς, θρίξ ἡ ὑπὸ τῆς κεφαλῆς τρεφομένη, καὶ ὄρνις ἡ θήλεια, id est, capillus et gallina, Varinus. sed melius legetur ἀλεκτορίς, ut Hesychius habet. Alectoridas Persae etiam corvos vocant, Hermolaus. mihi quidem mendum subesse videtur. Ὄρνις, ὄρνιθος communiter (Dorice ὄρνιξ ὄρνιχος. quanquam Alcman in recto ὄρνις dixit) masc. et foem. genere apud veteres dicebatur de quavis ave, non de gallina tantum ut recentiores vulgo utuntur. Menander tamen ὄρνιθας et ὄρνεις, τὰς, dixit pro gallinis, et Antiphanes ὄρνιν θήλειαν pro gallina. Ὄρνιθας et ὀρνίθια (Cratinus etiam ὀρνίθια dixit) consuetudo nunc solum gallinas vocat, gallos vero ἀλεκτρυόνας et ἀλεκτορίδας. Reperitur et ἀλεκτρυών et ἀλεκτρύαινα quoque apud Comicum pro gallina: et apud Nicandrum στρουθός, per excellentiam scilicet. non enim de passere modo, sed de quavis ave στρουθόν Graeci dicunt. Βοσκάς ὀρταλίς, gallina domestica vel altilis Nicandro: qui etiam gallinarum ova ὀρταλίχων ἁπαλήν ὠδῖνα appellavit. Κύμβαι, ὄρνιθες, Hesych. et Varinus. videntur autem aves simpliciter intelligendae: quoniam cymbateutae etiam aucupes Varino sunt. Κόρκορα, ὄρνις, Pergaeis, Iidem. Κίκκα, gallina, Iidem. κικκός etiam gallus est Hesychio. Gallinas Comici aliquando mylacridas vocant. quanquam Aristophanes ita appellat bestiolam inter molas nascentem, Hermolaus. Σὺ δὲ δεῦρ’ἡ κιθαρῳδός (Scholiastes gallinam interpretatur) ἔξιθι, | Πολλάκις ἀναστήσασα μ’εἰς ἐκκλησίαν | Ἀωρὶ νυκτῶν διὰ τὸν ὄρθριον νόμον, Vir quidam in Ecclesiazusis Aristophanis. Plura de Graecis gallinae nominibus leges in Gallo a. ¶ עיש, aijsch, vel עוש, Hebraicum nomen {syderis} <sideris> est, quod alii draconis {sydus} <sidus>, alii Pleiades seu gallinam (Germani vocant die Glugghenn) interpretantur, Munsterus. ¶ Dic me tuum passerculum, gallinam, coturnicem, Plautus Asin. ¶ Gallinarius, gallinaceus, et alia derivata a Gallina in utraque lingua reperis in Gallo a. et stirpium quoque nomina ab hac alite facta.

¶ Epitheta. Ὀρταλίς βοσκάς Nicandro, gallina altilis. Legitur et ὄρνις κατοικίς, id est gallina domestica, et ὄρνις φιαρά, id est gallina pinguis apud eundem. ¶ Tenera, cohortalis, glociens, glocitans, querula, apud Textorem.

DE OVO ET SI IN PRAECEDENTIBUS IN A. B. ET D. NIHIL
dictum sit: visum est tamen hic in Philologia, eodem de ovo ordine pertractare,
quem in ipsis alioqui animalibus servamus: ut in a. conferantur,
quae ad nomina et denominationes pertinent, in b. partes etc.

<a.> ova Hebraice bezah dici invenio, Arabice beid vel baid apud Avicennam. non probo enim quod

apud Serapionem naid legitur. Sylvaticus baadh scribit pro Arabica voce. Idem barch et elbair nescio cuius linguae vocabula, (Arabica et corrupta conijcio) ova interpretatur. Munsterus in Lexico trilingui beza et beia scribit, ביצא ,ביעא. Ovum Latini a Graeco ᾠόν dixerunt, interposita v. litera euphoniae causa. Graeci vero ὠόν quasi οἶον, hoc est solitarium. singula enim pariuntur, Etymologus. Hodie vulgo αὐγό nominant. Itali ovo, Galli oeuf. Germani ey. Angli an egge. Ovum ex poetis aliqui ὤϊον vocant, vel ὄιϊον, (si recte scribitur, Eustatius hoc omittit ὤεον et ὤϊον tantum ponit, etc.) Alexis ἡμίτομα ὠῶν dixit. Ὠΐου πολύ λευκότερον, Sappho. alii ὤεον, Athenaeus. Alii ὠάριον diminutiva forma, Idem et Eustathius. Κτίλα τ’ὤεα βρύχων, Nicander. id est mansuetarum ovium ova comedens. Ὤβεα, τὰ ὠά, Ἀργεῖοι, ἤ τὰ ἀργά ὦτα, Hesych. Ὠβεοκόπτας, serpentes nimirum ab ovis devorandis. ἀπὸ τούτου ὠβήλ <,> ὠόν, id est ovum, et nux vel lignum Persici, τοῦ περσικοῦ τὸ ἐντός, Idem. Ἄρκηλα, ovum sed Cretes hystric{h}em sic vocant, Hesych. et Varinus. Cyami nomine non aliud intellexisse videtur Pythagoras quam ovum, quod sit in eo animalium κύησις, id est foetura. Vide in f. infra. Ovatus in similitudinem ovi factus. Aliis turbinatio {pyri} <piri>, aliis ovata species (Caelius ovalem figuram dixit) ceu malorum aliquibus, Plinius lib. 15. Aurum ovatum, ovo illitum. quoniam ovi albo antea illito, aera ac marmora auri et argenti laminis decorarent. Hinc illud subiit, auro sacras quod ovato Perducis facies, Persius Sat. {2.} <3.> nec obstat quod ovum habeat primam longam. pleraque enim derivativa primitivorum naturam non servant. Hoc Plinius lib. 35. de marmoribus loquens innuere videtur: quum inquit Claudii principatu inventum, (Neronis vero) maculas quae non essent in crustis inserendo, unitatem variare, ut ovatus esset Numidicus, ut purpura distingueretur {Sinnadicus} <Synnadicus>. Nonnulli ovatum aurum dici aiunt, ovatione victoriaque quaesitum: vel ingens et copiosum, quantum ovationibus comparatur. Ovatio, tempus quo gallinae ova faciunt, {Plinius lib. 29} <?>. Certa luna capiendum censent, tamquam congruere ovationem etiam (alias, operationem eam) serpentium humani sit arbitrii. <, Plinius lib. 29.> Ovare, per onomatopoeiam, ut et Graecis ὤζειν, quod Hesychius interpretatur βοᾷν, καὶ λέγειν ὤ ὤ, καὶ θαυμάζειν. Ovatio dicebatur etiam parvus triumphus, ab ovo: vel potius ab ohe interiectione gaudentium, quasi ohatio. Vel a voce militum, quae fiebat geminato oo. litera, per interpositionem v. euphoniae causa. α, (penanflexum) μηλωτή, διφθέρια, et fimbria vestis sive inferior: sive superior circa collum, quam et περιστόμιον vocant, et περιτραχήλιον, et στόμα ἐνδύματος. alii ἀνάκλασιν ἐνδύματος interpretantur, in Psalmo ἐπὶ τὴν αν τοῦ ἐνδύματος αὐτοῦ, Suidas. Apud Hesychium scribitur ὤα paroxytonum, τοῦ προβάτου ἡ μηλωτή, etc. Ὦα, id est fimbria vestis, ab ove dicta est, quoniam veteres solebant pellem ovillam extremis vestibus assuere quo minus attererentur, Eustathius. Dicitur etiam ᾦον (in plurali ᾦα) tabulatum in domo superius apud Lacedaemonios, quod et ὑπερᾦον vocatur, Idem. Ὤα pro οἴα, per ectasin et synaeresin. est enim pellis ovilla. ὄις autem ovis. sed ὄα per ο. breve, fimbriam vestis significat secundum Ael. Dionysium, Varinus. Ὄα etiam sorbum arborem significat et fructum ipsius, id est sorba, non mespila ut quidam scripsit. Sunt et quae vulgo dici solent ὠά τάριχα, id est ova salsa inveterataque, abdicandi usus. Nunc ova piscium salita in offas, aut in pastillos durata, inclusaque membranulis oà taricha dicuntur, inter lautissimos recepta cibos, Hermolaus.

¶ Epitheta. Κτίλα ὤεα, id est mansuetarum avium ova, Nicander. Ovum leve, teres, tractabile, apud Textorem. niveum, Sereno. Ovum pro arborum fructu apud Empedoclem lector accuratus inveniet, Caelius. Recentiores quidam barbari scriptores cephaleam, id est gravem capitis dolorem, qui unam duntaxat in partem et spatium quantum ab ovo occuparetur incumbit, ovum appellant. Ὠόν etiam genus est poculi. item ὠοσκύφιον poculum duplici fundo (διπύθμενον) ab ovo poculi genere et scypho dictum, Eustatius: Athenaeus lib. 11. apud quem legimus pocula quaedam uno et simplici esse fundo, ut phialas et similia eius pocula. alia vero duplici quod praeter fundum proprium τὸν κατὰ τὸ {κῦτος συγχαλκευόμενον} <κύτος συγκεχαλκευμένον> ὅλῳ τῷ ἀγγείῳ, aliud extrinsecus ab acutiore figura in latiorem desinens, pedis et basis loco appositum habeant, eiusmodi sunt ooscyphia, cantharia, etc. Οἶνος κεκραμένος ἐν ὠῷ χρυσῷ, οὗ ὁ αὐτὸς βασιλεύς πίνει, Dinon in Persicis citante Athenaeo. ¶ Ὠοτόκα ζῶα, animalia ovipara Aristoteli. unde verbum ὠοτοκεῖν fit, hoc est ova parere. et nomen substantivum ὠοτοκία. Ὠοφυλακεῖν custodire ova, In Lexico vulgari. Ἐπώζειν verbum dicitur de avibus quae ovis incubantes clamant, Aristophanis interpres. sed videtur potius simpliciter incubare significare, factum per {syncopem} <syncopen> a verbo ἐπωάζειν, quo Aristophanes et Athenaeus utuntur. Hinc nomen ἐπωασμός incubatio: et ἐπωαστικαί ἀλεκτορίδες, gallinae in incubando assiduae, apud Aristotelem. Ὠοειδής, ovatus, oviformis.

¶ Propria. Ad {Gallinam} <Gallinas> villa Caesarum fuit ad Tyberim, etc. vide infra inter Auguria. Ab insula Baltia non longe Oonae separantur, quas qui habent vivunt ovis avium marinarum et avenis vulgo nascentibus, Solinus ex Xenophonte Lampsaceno, et Mela. Oonae locus Septentrionalis ab avibus copiosis dictus, quarum ova rapta incolae sale condiunt, et servant in multum tempus ad cibum, Zieglerus in Schondia sua.

¶ b. Kembergi uno a Vvitemberga miliario nata est gallina quadrupes, quae anteriores pedibus posterioribus oppositos et inversos habuit, anno Salutis 1522. ut amicus fide dignus ad nos scripsit. C. Claudio, M. Perpenna coss. pullus gallinaceus quadrupes natus, Iul. Obsequens.

¶ Ova decumana, id est magna, Festus. Galedragon Xenocrates herbam spinosam, caule

ferulaceo, cui summo capite inhaereat simile ovo, etc. Plinius. ea non alia quam dipsacos est. Sed et ipsum coelum a veteribus ovum dici solitum, et hominem quoque ceu quandam coeli parvam imaginem comperias, Hermolaus. Democritus et Pythagoras primi videntur ovi nomine coelum appellasse. Sed et Plato ex Ciceronis interpretamento: Deus (inquit) coelum ita tornavit, ut vel nihil, vel parum asperitatis haberet, nihil offensionis, ut in volucrum cernimus ovis. Quin hominem quoque coelum esse dictum comperimus: quia sit coeli simulacrum quoddam, etsi parvum, Caelius. Mirum est in re tam parva, mundi permixtionem intelligi quandam. Ovum quippe elementis consurgere ac compingi quatuor, veterum medicorum assertione traditum scimus. Nam crustae modo {circuniectum} <circumiectum> obductumque putamen, terrae imagine quadam, arescentis in frigore vim naturae praefert. Humor autem frigens humectusque, aquam exhibet plane. Sicuti aerem quod inest spiritosum, calens humensque. At in meditullio luteum fixum, mediocritatem caloris obtinens, et aridioris naturae, igni compar facile colligitur. cui calculum adiecerit et color: si quid tamen eiusmodi adesse igni creditur. An non et globata suffragatur figura? Quid, quod inest ovo vitalis vis, veluti et mundo? Idem ex libro secundo problematum Aphrodisiensis. Sed hic paulo aliter quaedam: Vitellus (inquit) ignem repraesentat. plus enim calidus, minus siccus, quasi vitellus etiam, (non calidissimus quidem ut ignis: sed calidior quam siccior sit.) Denique orbis universi, quem mundum vocamus, speciem in ovo dixeris demonstrari. nam ex quatuor constat elementis. et in sphaerae faciem conglobatur, et vitalem potentiam obtinet, Haec illi. Nec importune elementis de quibus sunt omnia, ovum comparaverim. <In> omni enim genere animantium, quae ex coitione nascuntur, invenies ovum aliquorum esse principium instar elementi. In gradientibus enim, lacertae et similia ex ovo creantur. Quae serpunt, ovi nascuntur exordio. Volantia universa de ovis prodeunt, excepto uno quod incertae naturae est, (vespertilione.). Natantia pene omnia de ovis oriuntur generis sui, crocodilus vero etiam de testeis qualia sunt volantium. Et ne videar plus nimio extulisse ovum elementi vocabulo, consule initiatos sacris Liberi patris: in quibus hac veneratione ovum colitur, ut ex forma tereti ac pene sphaerali, atque undique versum clausa, et includente intra se vitam, mundi simulacrum vocetur, Disarius apud Macrobium Saturn. 7. 16.

Στόλος ὀμφαλώδης dicitur, id est umbilicaris appendicula, in ovis imperfectis adhuc, in parte acuta: quae ovo amplius increscente, obtenditur latius atque minuitur, perfectoque, mucro exitum complet, Caelius.

¶ Ovi album nominatur a Celso, ovi candidum et albumen (ut quidam citant, ego plerumque semper ovi candidum ab eo nominari invenio) a Plinio, albus liquor Columellae, albor ovi Palladio. Apicius albamenta ovorum dixit. Candida si croceos circumfluit unda vitellos, Martialis. Recentiores quidam e Graecis transferentes ovi aquatum, et tenuem ovi liquorem nominarunt. Indoctiores albuginem, cum albugo proprie sit in oculo macula sive cicatrix altiuscula, sicut utique in summo nubecula, ut probi authores docent. Legimus et ovi albi (lego album) succum apud Plinium in ramicosi infantis remedio: ut apud Serenum quoque candidum ovi succum. Germani vocant das klar oder wyß imm ey, Galli de blanc d’ung oeuf, aubun d’oeuf. Itali volume de lovo. Aristoteli dicitur τὸ λευκόν τοῦ ὠοῦ. Sunt qui hunc liquorem lac gallinae appellarint.

¶ Vitellus et luteum ovi (ut Plinius vocat) interior eius lutei coloris liquor est. Recentiores quidam vitellum etiam genere neutro efferunt, ut et Gaza quandoque, contra veterum authoritatem. Vitellus a vita dictus est, pars ovi rubra, quod ex ea vivat pullus. Nihil ne, inquit, de vitello? Id enim <ei> ex ovo videbatur aurum declarasse, reliquum argentum, Cicero 2. de Divinat. Hinc vitellinus. integram famem ad ovum affero. itaque usque ad assum vitellinum opera perducitur, Cicero. quidam deductum hoc adiectivum esse volunt a vitulo, ut sit genus edulii. quo veteres mensas claudebant, nam ab ovis eas incipere certum est. Vetus exemplar habet vitulinum, quod placet. Candida si croceos circumfluit unda vitellos, Martialis. Itali vitellum appellant tu<o>rlo de l’ovo: Galli le moyen d’un oeuf, le iaulne: Germani todter vel tutter: forte quia mamillam tutten appellant. alitur autem pullus vitello intra ovum, succo eius attracto, ut infans in lucem editus lacte mamillae. Ozonab, id est vitellus ovi, Sylvaticus. ¶ Est etiam vitellus a vitulo diminutivum, unde et assum vitellinum forte apud Ciceronem. C. Valerio, M. Herennio coss. maris vituli quum exta demerentur, gemini vitelli in alvo eius inventi, Iul. Obsequens. ¶ Vitellum ovi Graeci modo lecython, modo chrysòn vocant, Hippocrates etiam chloròn, (τὸ χλωρόν τοῦ ὠοῦ, in libro de natura pueri,) Hermolaus. Aristoteles ὠχρόν vocat: et alibi λέκυθον foeminino genere ut et Dioscorides. Τῶν ὠῶν τὰ χρυσᾶ, apud Athenaeum invenio. Et ὠοῦ τὸ πυῤῥόν apud Suidam in Νεοττόν. Veteres ovi luteum etiam νεοττόν vocabant, id est pullum: nimirum quod pullum ex illo nasci formarique existimarent. καὶ τεττάρων ὠῶν μετὰ τοῦτο φιλτάτη τὸν νεοττόν, Menander. Clearchus pulli genituram esse scribit ἐν τῷ λευκῷ, καὶ οὐκ ἐν τῷ καλουμένῳ νεοττῷ. διεψεύσθησαν γὰρ οἱ πρῶτοι τοῦτο φήσαντες, καὶ ἔστι τὸ ὠχρόν περίττωμα τοῦ σπέρματος. Chrysippus in libro de oraculis scribit, quendam somnium suum, quo ova a lecto suo pendentia viderat, ad divinatorem retulisse: audiisseque ex illo, inventurum se ubi foderet thesaurum. Et cum vase in quo aurum argentumque erat invento, ad vatem argenti nonnihil attulisset: dixisse illum, Τοῦ δὲ νεοττοῦ οὐδὲν μοι δίδως; hoc est, De vitello vero nihil ne mihi dabis? Suidas in Νεοττόν. Lusit autem is pulchre circa somnium ovorum, in quibus candidum et luteum continetur, illud ad argentum, hoc ad aurum referens,

cum in somnii interpretatione, tum magis argenti tantum parte muneri oblata. Demetrius Constantinopolitanus ὠοῦ τὸ κρόκον dixit, Eustathius τὸ ἐν τοῖς ὠοῖς κροκοειδές. Λέκιθος (per iota in penult. malim per ypsilon) proprie τὸ ξανθόν τοῦ ὠοῦ διὰ τὸ λέπει κεύθεσθαι, Scholiastes Aristophanis. Vitellum ovi lecithon dici a Graecis scio, et approbat ad Glauconem primo Galenus. Caeterum λέκιθος masc. gen. (Eustathio teste) leguminis genus est, quod pisum (πίσον, Scholiastes Aristophanis. apud Suidam πισσός oxytonum duplici s. scriptum non probo) alias nuncupant, quod in Pisa Elidis abunde nascatur: refert autem colore luteum ovi, unde ei nomen. Λεκιθοπώλης masc. gen. paroxytonum vero cum iota in ultima, λεκιθόπωλις, foeminini, mulier quae lecithon, id est pisum, et synecdochice quaevis legumina vendit, ὀσπριόπωλις, Suidas. aut vilissima omnino. tanquam nugivendula, ut Plauti verbo utamur, Caelius. sunt qui etiam ova vendentem interpretentur, ut Suidas habet, quod minus placet. Sed Cornarius libro quinto Commentariorum in Galeni libros de compos. sec. loc. Lecythopolae (inquit) Graecis appellantur, non qui pisa aut ova vendunt, sed pulmentaria e farinis leguminum elixatis et pinguedine aliqua conditis. nam edulium ex cicere et reliquis leguminibus fractis ἔτνος appellatur, sicut ex farina eorundem pulmentarium quod in aqua coquitur pingui adiecto, λέκυθος (malim per iota in penultima in hac significatione. ut in Galeni etiam Glossis legimus, Λέκιθον φακῶν, τὸ ἔνδον τοῦ λέπους. id est lentium pars interior, intra corticem, vel a cortice separata) velut in libro de boni et mali succi cibis Galenus ipse declarat. quare κυαμίνη λέκυθος, nihil aliud est quam fabae lomentum elixatum. Ad clavos et callos facit λέκυθος κυαμίνη μετ’ὄξους ἑψηθεῖσα, Paulo lib. 3. cap. 80. Idem ὀρόβινον λέκυθον, id est ervi farinam sive lomentum habet libro 3. cap. 25. et Hippocrates in Spuriis ad primum De muliebribus adiectis, Πτισσάνης (inquit) λέκυθον ἐμβαλών ἐν χοέα ὕδατος, ἕψε μέχρι λιπαρός γεύηται. Caeterum Artemidorus lib. 5. somnio 85. λέκυθον ovi testam appellat, nisi corrupta est lectio, et κέλυφος (aut λέπυρον) fortasse legendum. Verba eius haec sunt: Ἔδοξέ τις δοῦλος παρὰ τῆς δεσποίνης ὠόν λαβεῖν ἑφθόν, καὶ τὸν μὲν λέκυθον ἀποῤῥίψαι, τῷ δὲ ὠῷ καταχρήσασθαι, Haec fere Cornarius. Etymologia quidem tum interiori leguminum parti ex qua farina fit, tum ovi luteo fere convenire videtur, quoniam utrunque intra suum corticem continetur, quanquam vitellus non immediate, διὰ τὸ λέπει κεύθεσθαι. Legumen omne tribus modis manditur, inquit Athenaeus. aut enim ex eo fit quod etnos dicitur, ut ex faba et piso. aut lecithos, ut ex araco aut phace. aut ex aphaca et lente, Hermolaus. Meleager Graecus author volumen singulare scripsit, lecithi et phaces comparationem continens, Idem: ubi lecithus absolute pro sui generis legumine accipiendus videtur: aut pro lente molita vel saltem a corticibus separata, nam φακόν lentem crudam interpretantur, φακήν coctam: potest autem coqui vel cum corticibus suis, ut sic cocta φακῆ dicatur: vel absque illis, λέκιθος. Nec illud tacuerim lecython pro gutto oleario et ampulla falso a quibusdam coepisse lenticulam vocari: nescio quam perite, cum lenticula vasculum non sit magis quam id quod Graeci discum vocant, etc. In summa lecithos pro legumine, aliquando pro putamine, per iota scribitur: pro vitello per y. pro ampulla per u. potius quam per y. Hermolaus. Verum pro ampulla per u. ut Hermolaus putat, sed per y. penultima scribitur, prima vero per e. longum, λήκυθος, cum in aliis significationibus per ε. scribatur, id est e. breve. Eustatius in sextum Odysseae λήκυθον olearium vas dictum scribit παρὰ τὸ ἔλαιον κεύθειν, quod et ὄλπη vocetur, διὰ τὸ ἔλαιον {πεπάσθαι} <πεπσθαι>, ἤγουν κεκτῆσθαι: e pretiosa materia fieri solitum. non solum enim ad oleum simplex, sed etiam ad unguenta eius, usus erat. Hinc forte verbum ληκυθίζειν apud Strabonem lib. 13. (pro quo quidam inepte in Lexicon Graecolatinum vulgare retulit λυκιθίζειν) μηδέν φιλοσοφεῖν πραγματικῶς, ἀλλὰ θέσεις ληκυθίζειν: quod quidam exponit themata et argumenta fictitia elaborare. Varinus interpretatur τὸ μεῖζον βοᾶν καὶ ψοφεῖν, ληκυθιστήν vero non τὸν μέγα βοῶντα, sed contra τὸν μικρόφωνον. Placenta λεκιθίτης dicebatur, cui admixtus erat vitellus ovi, Eustathius. Theophrastus loti Aegyptiae radicem decoctam, lecithodem fieri ciboque gratam scribit: hoc est araci leguminis alterius in modum: quanquam Theodorus albumen ovi, quemadmodum in ea voce luteum intellexerit, vehementer miror. cum {lecythos} <lecithos> vitellum ovi potius quam candidum significare videatur. hoc primi vidimus, seu recte seu perperam: certe si erravimus, utilis et eruditus error futurus est, Hermolaus. videtur autem aliquid in his verbis esse corruptum, et sic legendum: Quanquam Theodorus albumen ovi cur potius in ea voce quam luteum intellexerit, etc. Locus est apud Theophrastum de hist. plant. 4. 10. Ubi Theophrasti verba sunt, φλοιός περὶ αὐτὴν μέλας, τὸ δὲ ἐντός λευκόν. ἑψόμενον δὲ καὶ ὀπτώμενον γίνεται λεκιθδες. {ἡδύς} <ἡδύ> δὲ ἐν τῇ προσφορᾷ, Ubi Gaza vertit, elixum assumque in speciem albuminis verti, sed inepte, ut Hermolao etiam videtur. Verum is quoque errat, lecithum hoc loco aracum legumen interpretatus: cum Dioscorides, qui tortum fere caput de hac stirpe ex Theophrasto transcripsit, coctam eius radicem scribat τῇ ποιότητι ἀναλογεῖν λεκύθῳ ὠοῦ, hoc est qualitate referre luteum ovi. Marcellus pari saporis qualitate esse transfert. Sed forte ad substantiam potius coloremque referri convenit. cum Theophrastus doceat partem internam alias quidem albam esse, coctam vero λεκιθδες fieri. sic enim bilem quoque λεκιθδες, id est vitellinam dictam a coloris et crassitiei similitudine apud veteres medicos novimus.

¶ Ovi testam Serenus, aliqui putamen, Plinius calicem quoque vocant. Graeci κέλυφος, quod Suidas interpretatur τὸ λέπυρον τοῦ ὠοῦ. item λέπος, ut Anatolius, et λέμμα Aristophanes. Ovi putamen celyphanon dixit in Alexandra Lyocophron. quanquam eo nomine quilibet censeri cortex valeat, Caelius. Hippocrates in libro de natura pueri τὰ λεπύρια dixit: Aristoteles ὄστρακον. Nicandri

Scholiastes ova ἀνόστρακα nominat quae sine putamine redduntur. Ostracoderma ova dicuntur putamine contecta testaceo, (ova testea Macrobius dixit) malacoderma vero quae molli obducuntur cute, Caelius. Ἀλλ’ὥσπερ ὠόν νή Δι’ἀπολέψαντα χρὴ | Ἀπὸ τῆς κεφαλῆς τὸ λέμμα κἀθ’οὕτω φιλεῖν, Aristophanes in Avibus de formosa muliere vel meretrice, quae larvata (personata) in scenam prodierat, quam quidam osculari se cupere dixerat. Lecython, id est vitellum ovi quidam sic dictum conijciunt, διὰ τὸ λέπει κεύθεσθαι. Videtur et pro putamine lecythos accipi Artemidoro, nisi potius corrupta est lectio, ut superius dictum est. Annara (alibi Amiantus) id est testa ovorum unde pulli excluduntur, Sylvaticus.

¶ Algarichi sunt cortices (membranae potius) subtiles interiores ovorum et arundinum, Andr. Bellunensis. Hippocrates ὑμένας vocat in libro de nat. pueri.

c. Ovum in testatis, (ut ostreis, echinis, pectinibus) improprie vocatur. tale enim quid est, quale est pingue in sanguineo genere cum vigent, Aristot. de partib. 4. 5. ¶ Incubare ovis vel pullis gallina dicitur plerunque cum dativo: Plinius libro 9. cum accusativo etiam dixit incubare ova, Graece ἐπώζειν Aristophanes, Athenaeus ἐπωάζειν, Porphyrius θάλπειν. Ἐπικαθεζεμένης τῆς μητρός θερμαίνεται τ ὠόν, Hippocrates in libro de nat. pueri. Ἤ κα ἀφαυρά | Τέκνα τιθαιβώσσουσιν ὑπὸ πλευρῇσι θέρουσαι, Nicander. ¶ Exeunt ova a rotundissima sui parte dum pariuntur, Plinius. Idem gallinas incubantes dixit ova excludere, et foetum educere. Aves ex ovis excudunt pullos, Cicero 2. de nat. Varro etiam et Columella ova excludere dixerunt, et anserculum excussum. Καὶ ὁπόταν ὄρνις αἴσθηται τὸν νεοττόν κινηθέντα ἰσχυρῶς, κολάψασα ξέλεψεν, Hippocrates. Οἱ ἄῤῥενες τῶν περιστερῶν ταῖς θηλείαις συνεκλέπουσι τὰ ὠά, Porphyrius libro 3. de abstinendo ab animatis. Ἐκβάλλειν τοὺς νεοττούς, et ἐκγλύφειν τὰ ὠά legimus apud Varinum in Alcyone. et in eadem significatione ἐκκολάπτειν verbum in Lexico Graecolatino vulgari: et nomen ἐκκόλαψις τῶν ὠῶν. ¶ Italis chioccia vocatur gallina quae pullos alit, hoc est glociens vel glocitans. nostris ein Gluggere eadem origine: incubans vero ein Brütere. Illam Latine matricem dixeris, Matricem glocitatricem Grapaldus nominat. Gallina gracillat, Author Philomelae. Gybertus Longolius gallinas crocitantes dixit. Κακκάζειν verbum est Atticum de gallinis vocem {a}edentibus circa partum, Hesychius et Varinus. huic simile est illud nostrum, gaggsen. Vocibus crebrum singultat acutis parturiens, Politianus de gallina. Pollux hoc verbum de Meleagridum voce in usu esse scribit. Ἀλεκτορίς γὰρ βοῶσα συνεχῶς λυπηρόν ἄκουσμα: ὁ δὲ μιμούμενος ἀλεκτορίδα βοῶσαν εὐφραίνει, Plutarchus. Sunt qui hoc dictum inter Germanos instar {paroemiae} <paromoei> usurpent, So mancher schzey / so manches ey thüt unsere henne leggen. hoc est, Gallina nostra toties parit, quoties clamârit. Τὰς ἀλεκτορίδας ἀπέκτειναν, τε μὴ κελαδούσας καὶ ᾀδούσας ἐπὶ τοῖς ὠοῖς μηνύσαι τὸν μοιχόν, Suidas ex innominato. Vinum in quo trigle viva suffocata fuerit, viris impotentiam ad Venerem, mulieribus ut gallinis (ὄρνισι) quoque sterilitatem adfert, Athenaeus. ¶ Ovum ὑπηνέμιον, id est subventaneum, aliqui ἀνεμίδιον vocant, ut Plato in Theaeteto, Scholiastes Aristophanis. Eadem et ἀνεμιαῖα vocabant, Athenaeus. Amorem sive Cupidinem Aristophanes in Avibus natum fingit ex ovo hypenemio a Nocte {a}edito. ¶ Semina omnia aliquid in se alimenti continent, quod una cum generandi principio natura profundit, sicut in ovis. Qua de causa non inepte Empedocles, Ova solent excelsis gignere ramis, inquit. (φάσκων ὠοτοκεῖν μακρά δένδρα.) Enimvero natura seminum ovis proxima est, Theophrastus.

d. Gallinae instar volui congregare filios tuos o Ierusalem, ut pullos sub alas, et noluisti, Matthaei 23. Ut gallina pullos suos sub alas suas, sic vos ego collegi ingratos, Esdrae 4. 1. ¶ Serpentes pinguescunt ovis, Plinius.

e. Qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent, Cicero Academicarum libro {3}<2>. Gallinam altilem nominat Macrobius 3. 13. Pascales, id est pascuales, et oves et gallinae appellantur, quod passim pascantur, Festus. Graece nomades dixeris. Ὄρνιθες σιτευτοί vel σιτιστοί nominatur ab Athenaeo libro 14. quae etiam foem. g. efferuntur, σιτευταί, σιτισταί. Plumulae saginandis gallinis vel capis sub cauda et clunibus detrahendae, vulgo dicuntur mastfädern.

Vocibus interea crebrum singultat acutis
Parturiens coniunx: quae scilicet ova subinde
Tollit anus, signatque dies, vigilem lucernam
Consulit: et Lunae crescentis tempora servans,
Ut primum gallina glocit,
numero {impare} <impari> subdit.
Versatisque diu, solers auscultat an intus,
Pipiat involucer pullus, tenerumque putamen
Pertunderit molli rostro, atque erumpere tentet, Politianus in Rustico.

¶ Ut equi ferocitatem deponant, pennam gallinae quo volueris modo eis deglutiendam praebe, Eumelus. Graece legitur, Πτερόν ὀρνιθίου οἴνῳ (lego ποίῳ) βούλει πρόπῳ δίδου καταπιεῖν. ¶ Σκιμαλίζειν, tactu minimi digiti experiri an gallinae ova gerant. Vide Varinum, ex Scholiaste Aristoph. in Acharnenses, et Caelium 9. 37. Aristophanes utitur pro contemnere, ἐξουθενίζειν, χλευάζειν. ¶ Supponere ova gallinis, Cicero. ¶ Gallinarum pullos eo colore enasci aiunt, quo ova incubanda tincta fuerint, ut in libello quodam Germanico manuscripto legimus. Sunt qui ovo inscribunt quaecunque velint intus, quod cortex sit pervius et admittat colores. Gallas cum alumine tritas aceto subige. inde inscribe hoc liquore quod velis cortici: et siccatum impone muriae. vel cera obline ovum, et inscriptis literis stylo, ut cera dehiscat maneantque liturae, in quibus humor imponatur, siccum ovum coquito, donec durescat. inde acri aceto infunde. sic enim literae fiunt penetrabiles, quas cortice detracto videbis in ovo, Cardanus ex Africano in Geoponicis Graecis. ¶ Ad lithostrota

conficienda (qualia vulgo Musaica vocant opera) ex frustulis lapidum diversorum colorum glutino tenaci invicem iunctis, sit maltha (glutinum) perpetua ex calce et suillo adipe, vel pice, aut ovi candido, Cardanus. Qui colores picturarum illustrant, ovi candidum spongia frangunt, donec prorsus tenue et aqueum fiat: quod ita fractum coloribus suis admiscent, ut vulgares etiam pictores. Olim ad adornandos crispandosque capillos albi liquoris ovi usus erat etiam pro iuvenibus, qui nunc puellis relinquitur, Tragus. In fornacibus laterum calx de testis ovorum uritur alchymistis utilis, Idem. ¶ In libro quodam Germanico manuscripto rationem traditam invenio, qua ebur fictitium e testis ovorum fiat. ¶ Non praeteribo miraculum, quanquam ad medicinam non pertinens: si auro liquescenti gallinarum membra misceantur, consumunt illud in se. ita hoc venenum auri est, Plinius.

¶ Nec minimo sane discrimine refert, Quo gestu lepores et quo gallina secetur, Iuvenalis Sat. 5. Si pingui lacertae, halinitro cyminoque farinam tritici miscueris, gallinae hoc cibo saginatae adeo pinguefaciunt homines, ut disrumpantur, Cardanus. ¶ Coqui ad fercula quaedam ova cochleari conquassare vel agitare solent, ut {undiquaque} <undiqueque> misceantur, Germani dicunt klopffen, hoc est pulsare. Ex lacte (inquit Apicius 7. 10.) lavas pulmones, et colas quod capere possunt, et infringis ova duo cruda. Ova quae non sint recentia veteres appellabant requieta, Brasavolus. Ova vetera vulgo evanida dicuntur, Ferrariae stantia, Latinis requieta, Brasavolus. Ova incocta pro crudis Marcellus dixit. Flos arbuti concavus est tanquam ovum exscalptum ore aperto, Theoph. de hist. 3. 16. Gaza interprete. Graece legitur, ἄνθος κοῖλον ὥσπερ ὠόν ἐγκεκολαμμένον, (forte ἐκκεκολαμμ.) τὸ στόμα δἀνεῳγμένον. Iudaeos aiunt ova aperire parte acutiore, (ut si qua illic gutta sanguinis apparuerit, abstineant:) Italos obtusiore. nostri in latere aperiunt. Grandia praeterea tortoque calentia {foeno} <feno> | Ova adsunt ipsis cum matribus, Iuvenalis Sat. 11. Οὐσίδιον γὰρ καταλιπόντος μοι πατρός, | Οὔτω συνεστρογγύλικα, κἀξεκόκκισα, (id est veluti nucleos e nuce pinea evacuavi,) | Ἐν μησίν ὀλίγοις, ὥσπερ ὠν τις ῥοφῶν, Nicomachus apud Athenaeum. Ματτύα κοινόν ὄνομα πάντων τῶν πολυτελῶν ἡδυσμάτων, ut docet Artemidorus sic scribens de gallina mattya, (εἴ τις, lego περὶ, τῆς ὄρνιθος ματτύης:) Ἐσφάχθω μὲν διὰ τοῦ στόματος εἰς τὴν κεφαλήν, ἔστω δὲ ἕωλος καθάπερ ὁ πέρδιξ. ἐὰν δὲ θέλῃς ὡς ἔχει τοῖς πτεροῖς ἐν τετιλμένην. Et rursus, Καὶ νομάδα παχεῖαν ἕψε, καὶ νεοσσούς τῶν ἤδη κοκκυζόντων. id est Pascalem (libere pascentem) pinguem coque, et pullos iam cucur<r>ientes. Quod si libuerit inter pocula (παρὰ πότον) uti, olera (cocta) in catillum exime, et minutatim concisis gallinae carnes impone, labrusca cum suis acinis aestate aceti loco iuri adiecta, dum coquitur gallina. quam rursus eximes tempestive, priusquam vinacea remittat. haec quidem mattya suavissima fuerit. Naucratitarum nuptialibus coenis cavebatur, ne quis ovum intulisse vellet aut μελίπηκτα, id est mellita, Caelius ex Athenaeo, qui {Hermeam} <Hermiam - Hermeiam> citat authorem. Aegyptii purificationis tempore animatis omnibus et ovis quoque abstinebant, Porphyrius. Pythagoras interdicto illo quo a fabis abstinere (κυάμων ἀπέχεσθαι) iussit, per fabas ova intellexit, a quibus nimirum non alia ratione abstineri voluit quam a quorumvis animalium carnibus, par homini fore scelus existimans in ave aut avis ovo peccanti. Itaque eius discipuli quotidianum illud iactabant, Ἴσον τε (τοι) κυάμους ἔσθειν, κεφαλάς τε τοκων. quod est non differre comedisse ova, et parentum capita. Vocavit autem ovum cyamon, quod quasi κύησις, id est foetura animalis esset, et conceptum eius intra se clauderet, Marcellus Vergilius. Pythagoras abstinere iussit ovis, et quae ex ovis nascuntur animalibus, Laertius. Cyami nomine non aliud intellexisse videtur Pythagoras, quam ovum, quod sit in eo animalium κύησις, id est foetura, Caelius. Plura leges apud Erasmum in Chiliadibus, in symbolo Fabis abstineto. ¶ Huc (ad superstitionem) pertinet, ovorum ut exorbuerit quisque calices cochlearumque, protinus frangi, aut eosdem cochlearibus perforari, Plin. Idem hodie circa ova Bavaria observari Bavarus quidam mihi narravit.

¶ h. An obsecro hercle habent quoque gallinae manus? Nam has quidem gallina scripsit, Plautus in Pseudolo. ¶ Quaestio ovum ne prius fuerit an gallina, movetur a Macrobio, et a Plutarco in Symposiacis 2. 3. ¶ Traditur quaedam ars gallinarii cuiusdam, dicentis quod ovum ex quaque gallina esset, Plin. Quum ovum inspexerant, quae gallina peperisset dicere (alias discernere) solebant, Cicero lib. 2. Academicarum. ¶ Extat Niciae cuiusdam perelegans tetrastichon, quo ridetur quidam tingendi capilli affectator: qui dum ei rei nimium studet, vitiata cute amiserit capillos omnes, hunc turpiter nudato capite ovum esse factum totum, facetissime Nicias cavillatur: Καὶ δασύς ὤν λίαν ὠόν ἅπας γέγονε, Caelius.

¶ Scribit Neocles {Crotoniata} <Crotoniates>, ovum ex quo prognata credatur Helena, ex luna delapsum. quippe ova parere Selenetidas mulieres, indeque nascentes homines quinquies decies esse nobis ampliores, quod approbat Herodorus quoque Heracleotes, Caelius ex Athenaei lib. 2. Superiora aedium tabulata, quae ὑπερῷα nunc vocant, olim ὤϊα (vel ᾦα) vocabant. et Helena in istis domus partibus nata, ex ovo genita, existimata est, ut Clearchus in Eroticis tradit. Vide plura infra in Proverbiis, Ex ovo prodiit, et, Ovo prognatus eodem.

¶ Ovi somnio thesaurus indicatus, ut supra retuli in b. ex Caelio Rhodigino. Ὠά κρατεῖν ἔσθειν τε σημαίνει λύπας, Suidas.

¶ Livia Augusta prima sua iuventa, Tiberio Caesare ex Nerone gravida, cum parere virilem sexum admodum cuperet, hoc usa est puellari augurio, ovum in sinu fovendo, atque cum deponendum

haberet, nutrici per sinum tradendo ne intermitteretur tepor. Nec falso augurata proditur, Plinius. Gallinam cum lauri ramulo cecidisse ferunt in sinum Liviae Drusillae, etc. Niphus. Ad {Gallinam} <Gallinas> villa Caesarum fuit ad Tyberim via Flaminia. quae ab eo dicta est, quod Augustae ex alto abiecit in gremium aquila conspicui candoris gallinam. lauri ramum suis baccis foetum rostro tenentem, quam servari iusserant aruspices, ramum vero inseri diligenter: quod ad villam factum est, quae hac de causa Ad {gallinam} <gallinas> dicta fuit. Vide etiam infra in Proverbio, Albae gallinae filius. Alia quaedam leges in Gallo h. Orpheus scripsit Ooscopica, Ὠοσκοπικά, Suidas. hoc est de divinatione ex ovis. Ovorum quondam purgandis piaculis, lustrationibusque quotidianus erat usus: et in Bacchi Orgiis aliorumque deorum sacrificiis, ubi pro homine solvendum aliquid deo esset, adhibebantur. Omittimus quae in Orphicis et Bacchi Orgiis, in hac ipsa re observata ab antiquis traduntur. id solum ex eis repetemus, ideo religioni ova inservi<i>sse, et in tanto honore cunctis gentibus fuisse, quod capiente omni mundo tot animalium naturas et genera, nullum fere est in quo non ex ovo species aliqua nascatur. Volucres passim ovum gignunt. aquatilia in mari pene infinita. in terrestribus lacertae<,> in ambiguis et quibus in terra aeque quam in aqua victus est, crocodili. in bipedibus aves. in carentibus pedibus, angues. in multipedibus attelabi: et ne longiores simus, in pluribus generibus aliis plura alia. Ob quae totam referre naturam credita fuerunt: et in religione ad placanda exorandaque numina gratiorem habere potestatem: Marcellus Vergilius, nimirum ex Saturnalibus Macrobii 7. 16. cuius verba superius retuli. Καὶ εἴπου εὕροι ἐν τῇ τριόδῳ ἑκάτης δεῖπνον κείμενον, ἤ ὠόν ἐκ καθαρσίου, Lucianus in dialogis mortuorum. id est, Sicubi comperiat in triviis Hecates coenam iacentem. aut ex catharsio ovum. Catharsium in Graecorum doctrina videtur purificatio quaedam dici. Morem quippe Athenis fuisse produnt, conciones expurgandi, atque theatra, et omnino quemlibet populi conventum. id vero minutis fiebat porcellis, quos nominabant catharsia. eiusmodi obibant munus, qui dicebantur a collustratione peristiarchi. Ova expiationibus apta monstrat Iuvenalis illud, Nisi se centum lustraverit ovis. Sed et in arte Ovidius, ova haec lustralia indicat illis versibus: Et veniat quae lustret anus, lectumque locumque | Praeferat, et tremula, sulphur et ova manu. Eius autem ab recentioribus ratio promitur, quod ex animalium generibus adeo multiformibus, plurima {a}edantur ovis, quae velut media sint inter animal et non animal. proinde pergrata diis censuere veteres, Caelius{,}<.> In purgationibus praeterea notamus ova adhiberi solita, et sulphura, taedas, lauros et similia, ut ex Plinio, Iuvenale, Ovidio, Apuleio poetis caeteris colligimus, Gyrald. Ovi quod in Cereali pompa solitum fuerit esse primum, meminit Varro de re rust. 1. 2. Gallinae luteo rostro pedibusque ad rem divinam purae non videntur: ad opertanea sacra, nigrae, Plin. De Termini sacrificio Prudentius contra Symmachum ita canit: Et lapis illic | Si stetit antiquus, quem cingere sueverat error | Fasceolis, vel gallinae pulmone rogare, | Frangitur, et nullis violatur Terminus extis. Aesculapio gallinae immolabantur, Festus. vide in Gallo h. Libet expectare quis aegram | Et claudentem oculos gallinam impendat amico | Tam sterili, (pauperi,) Iuvenalis Sat. {2.} <12.> immolabant enim nimirum diis, praesertim Aesculapio, pro salute et sanitate donanda gallinas. Magi Zoroastren secuti canes, gallinas (ὄρνιθας) et terrestres echinos bono deo attribuunt, aquaticos autem malo, Plutarchus in libro de Iside et Osiride. Ex animatis olim sex sacrificia in usu erant, de ove, sue, bove, capra, gallina et ansere, Suidas. vide in Ove h. Orpheus scripsit Oothytica, Ὠοθυτικά, Suidas. id est de sacrificiis ex ovis. Ovorum hecatombe, Ὠῶν ἑκατόμβη ab Ephippo nominatur. (per iocum,) Athenaeus.

proverbia a gallina. Feliciter natum, Albae gallinae filium dicimus. Quia tu gallinae filius albae, Iuvenalis Sat. 13. Vel quod laeta atque auspicata Latini alba vocant, vel quod proverbium alludit ad fatalem illam gallinam, de qua meminit Suetonius Tranquillus in Galba, his quidem verbis: Liviae olim statim post Augusti nuptias Veientanum suum revisenti, praetervolans aquila, gallinam albam, ramulum laureum in rostro tenentem demisit in gremium. Cumque nutriri alitem, ac pangi ramulum placuisset, tanta pullorum soboles provenit, ut hodie quoque ea villa Ad gallinas vocetur. Tale vero lauretum, ut triumphaturi Caesares inde laureas decerperent. Fuitque mos triumphantibus, alias confestim eodem loco pangere. Et observatum est, sub cuiusque obitum, arborem ab ipso institutam elanguisse. Ergo novissimo Neronis anno, et sylva omnis exaruit radicitus: et quicquid ibi gallinarum erat, interiit. Conveniet igitur adagium in eos, qui rara et fatali quaedam felicitate successuque rerum utuntur. Huic diversum est illud apud eundem Iuvenalem, Nati infelicibus ovis. Non abhorret huic quod scribit M. Tullius libro Epistolarum familiarium septimo ad {Curionem} <Curium>: Quum enim salutationi nos dedimus amicorum, quae fit {ex} hoc etiam frequentius quam solebat, quod quasi avem albam {videtur} <videntur> bene sentientem civem videre, abdo me in bibliothecam. Veteres enim quod inauspicatum haberi volebant, atrum aut nigrum vocabant: quod felix, album. Unde apud Senecam Asinius Pollio, Albutis sententias, quod inaffectarae essent et apertae, solitus est {albos} <albas> appellare. Quin et Graecis λευκότερον εἰπεῖν dicitur, qui clarius rem explicat, Erasmus. Idem alibi in Proverbio Alba avis, λευκός ὄρνις, eadem quae nunc recitavimus Ciceronis verba repetit. interpretantur autem pro re nova atque auspicata. Quadrabit etiam (inquit) in rem admodum raram et inusitatam, quod aves perpaucae sint hoc colore. Ita Iuvenalis, Corvo quoque rarior albo. ¶ Lac gallinaceum, Ὀρνίθων γάλα, id est gallinarum lac. dicitur in opulentos, et quibus quidvis rerum suppeditat, ut illud Copiae cornu. Aut de raris inventu, atque ob id pretiosis: ut sit hyperbole significans

nihil omnino deesse. Plinius in praefatione historiae mundi, irridens Graecorum deliciosas quasdam et magnificas inscriptiones: {Cerion} <Cerium – Κηρίον> (inquit) inscripsere, quod volebant intelligi favum: alii κέρας {ἀμαλθείας} <Ἀμαλθείας>, quod copiae cornu, velut lactis gallinacei sperare possis in volumine haustum. Ἐγὼ γὰρ οὐδ’ἂν ὀρνίθων γάλα | Ἀντὶ τοῦ βίου λάβοιμ’ἂν οὗ με νῦν ἀποστερεῖς, Aristophanes in Vespis, (in Acharnensibus,) id est, Non lac hercle gallinaceum, | Hacce pro vita capiam, quam mi adimis in praesentia. Eustathius in quartum Odysseae, citat hoc adagium ex Anaxagorae fabula, cui titulus Ὠά, (decipitur Erasmus, aut Eustathius ex quo citat: lege, Anaxagorae Physicis.) Rursum Aristophanes Comicus in Avibus, Δώσομεν ὑμῖν | Ἀυτοῖς, παισί, παίδων παισίν | Πλουθυγίειαν, εὐδαιμονίαν, | Βίον, εἰρήνην, νεότητα, γέλωτα, | Χορούς, θαλίας, γάλατ’ὀρνίθων. | Ὤστε παρέσται ὑμῖν κοπιᾷν | Ὑπὸ τῶν ἀγαθῶν. id est, Dabimus vobis ipsis, filiis, filiorum filiis, opulentiam bonae valetudinis, felicitatem, facultates, pacem, iuventam, risum, choros, festa, lac gallinarum, ut sitis prae bonorum copia laboraturi. Strabo Geographiae lib. 14. narrat de Samiorum agris, quod essent omnium rerum ampliter feraces, illud vulgo iactatum esse, quod lac etiam ferrent gallinaceum. Idem testatur hoc adagium apud Menandrum comicum inveniri. Athenaeus lib. 9. Dipnosoph. ex mediae comoediae scriptore quodam Mnesimacho senarios hos adducit, καὶ τὸ λεγόμενον, | Σπανιώτερον πάρεστιν ὀρνίθων γάλα, | Καὶ φασιανός ἀποτετιλμένος καλῶς. id est. Et quod dicit proverbio, Lac suppetit res rara gallinaceum, ac | Plumis revulsis phasianus adprobe. Rursum lib. 9. adducit ex {Numenio} <Nicandro>, δ’ὅπερ ὄρνιθος καλέεται γάλα. id est Atque quod gallinae dicitur lac, Erasmus. Anaxagoras in Physicis scribit id quod gallinae lac vocatur, album in ovis liquorem esse. Animalibus viviparis cibus, qui lac vocatur, in mammis parentis paratus est: sed contra quam homines putant et Alcmaeon Crotoniates ait. non enim albumen ovi lac est, sed vitellus. hic enim pullis pro cibo est. illi albumen pro cibo esse existimant, propter coloris affinitatem, Aristot. de generat. anim. 3. 2. Καταστήσω σ’ἐγὼ | Τύραννον, ὀρνίθων παρέξω σοι γάλα, Pisthetaerus Herculi in Avibus Aristophanis. Scholiastes Aristoph. in Acharn. hoc proverbium locum habere ait in iis qui admodum fortunati sunt, et nihil non possident, ita ut etiam circa res impossibiles aliquid lucrentur, impossibile enim est ut unquam lac e gallinis habeatur. at fortunati homines id quoque si voluerunt comparare sibi possunt. Meminit et Suidas. Βούλοιντο μὲν ἂν καὶ τῶν ὀρνίθων γάλα παραχεῖν, Synesius in epistolis. De herba quam ornithógala Graeci vocant, scripsimus in Gallo a.Germanica proverbia nonnulla etiam extant, a gallinis facta, ut sunt: Per messem ferociunt gallinae, In der ärn sind die hüner raub. hoc est, Satietas ferociam parit. Gallinis caudam religare meditaris: Du wilt den hüneren den schwantz ausbinden: non diverso sensu ab isto, Aquilam volare doces. Cum alienis gallinis ova in nidum parere. Wit anderen hüneren ins nest legen: ut apud Latinos, Alienum arare fundum, quod est cum alienis uxoribus rem habere.

proverbia ab ovis. Ovum adglutinas, Ὠόν κολλήεις, (si recte legitur. malim κολλᾷς,) id est, Ovum glutino compingis. refertur a Diogeniano. Ridicule laborat, qui fractum ovi putamen glutino farcire et coagmentare conetur, Erasmus. ¶ Ab ovo usque ad mala, proverbiali figura dixit Horatius in Sermonibus Sat. 3. pro eo quod est, ad initio convivii usque ad finem. Si collibuisset (inquit) ab ovo | Usque ad mala citaret, io Bacche modo summa | Voce, modo hac resonat quae chordis quatuor ima. Antiquitus enim coenam ab ovis auspicabantur, malis finiebant. Erit venustius, si longius trahatur, ab ovo usque ad mala: id est, toto colloquio, tota navigatione, aut toto opere. Qui rem altius repetunt quam oportet, notatur illo versu Horatiano, Nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo, Erasmus. ¶ Ex ovo prodiit, Ἐξ ὠοῦ ἐξῆλθεν, aiunt dici solitum de magnopere formosis ac nitidis: quasi neges communi hominum more natus, sed ex ovo, more Castoris et Pollucis. Siquidem est in poetarum fabulis Ledam {Tyndari} <Thestii> filiam, ex Iovis concubitu duo peperisse ova, e quorum altero prodiere gemini Castor et Pollux, insigni forma iuvenes: ex altero nata est Helena, cuius forma literis omnium est nobilitata, Erasmus. ¶ Ovo prognatus eodem. hoc fortassis simpliciter dictum est ab Horatio. Quandoquidem ad fabulam respicit Ledae, quae gravida ex Iove in cygnum converso, ovum peperit, unde gemini prognati Castor et Pollux. Id ovum Pausanias in Laconicis refert. ostendi apud Lacedaemonios suspensum taeniis a testudine templi. Verum si quis hoc dictum deflectat ad iisdem natos parentibus, aut ab eodem eruditos praeceptore, aut ita consimilibus ingeniis, ut eodem ovo nati videri possint, nihil aeque fuerit proverbiale. veluti si dicas: Vultus, ingenium, mores, facta, ac prorsus omnia sic huic cum hoc conveniunt, ut iures eodem prognatos ovo. Aristoteles quidem ostendit iuxta naturam fieri posse, ut ex eodem ovo duo pulli nascantur, Erasmus. ¶ Extant apud authores aliquot similitudinis adagia, quorum de numero est, Non tam ovum ovo simile, de rebus indiscretae similitudinis. Vides ne ut in proverbio sit ovorum inter se similitudo? Tamen hoc accepimus, Deli fusse complure{i}s salvis rebus illis, qui gallinas alere quaestus causa solerent. Ii cum ovum inspexerant, quae id gallina peperisset dicere solebant. Neque id est contra nos. Nam nobis satis <est> ova <illa non> internoscere, Cicero 2. Academic. Idem proverbium refertur et a F. Quintiliano. Usurpatur et a Seneca in libello, quem in Claudium Imperatorem lusit, Erasmus. Ovorum inter se miram ac prope indiscretam similitudinem, saepe numero apud animum meum non sine stupore perpendi. Alterum enim alteri si compares, fallitur examen, hebescitque intuentis obtutus: tanta prorsum parilitas est, tantaque geminitudo, Caelius. Huic simile est aut idem potius apud Germanos, Tappio referente, Eyer sind eyern gleych. et hoc, Wär er einem

hasen so änlich als einem narren/die hund hetten in langst zerrissen. Ὠΐου πολύ λευκότερον, id est, Ovo multo candidius Sappho dixit, Athenaeus. ¶ Apud Tappium haec etiam Germanica invenio: Ovum prae gallina sapit, Das ey wil klüger sey dann die henne, cui illud Latinorum respondet, Ante barbam doces senes. Qui ova desiderat, gallinarum obstreperos cantus ferat oportet: Wär eyer wil haben/der müß der hennen kackelen lyden. Qui vitat molam, vitat farinam. Hollandorum est, Anserinis neglectis ova gallinacea requiris, Du süist nae thennen ay / unde left tgansen ay varen. cui Tappius illud Graecorum confert, Omissa hypera pedem insequeris.

DE PULLIS GALLINACEIS.

de pullis gallinacei generis etsi quaedam superius dicta sint in Gallinae historia, capite tertio et quinto et sexto, et alibi fortassis: hic tamen de iisdem copiosius separatim agere volui, superioribus quidem non repetitis. neque enim ullarum avium pulli ita in usu sunt ad cibum, ac gallinacei. Nominat autem pullos gallinaceos Plautus in Captivis, foetus scilicet gallinarum adhuc tenellos: et Martialis in lemmate distichi, Si Libycae nobis volucres et Phasides essent, | Acciperes. at nunc accipe cortis aves. Sed absolute etiam pullos pro gallinacei poni invenio apud Vegetium et alios. Pellicula quae solet pullorum ventribus adhaerere, Palladius in Maio Tit. 9. Puls potissimum dabatur pullis in auspiciis, Festus. dabatur autem non quibuslibet, sed gallinaceis. Heliogabalus una die non nisi de phasianis tantum edebat, alia die de pullis, Lampridius. Gigeria pullorum coques, Apicius. Pullastrum et pullastram neoterice vocamus, Grapaldus. Pullastrae vocabulo pro parva gallina, Hermolaus, Sipontinus et Platina utuntur. Quidam etiam foeminino genere pullas efferunt, e recentioribus. Pullaster vel pullastra, significat gallum vel gallinam adolescentes. sic a M. Varrone libro 3. de re rust. pullastrae dicuntur iuvencae gallinae, ait enim, Et ea quae subijcias potius {e} vetulis quam {e} pullastris. Pro pullo {pulleiacium} <pulleiaceum> Augustus dicere solebat, ut ait Tranquillus. Pullicenus (alias pullicinus, quod magis placet. nam et Itali hodieque pulcinos vel pullicinos appellant) diminutivum a pullo. Servos habuit vectigales, qui eos ex ovis et pullicenis et pipionibus alerent, Lampridius de Alexandro Severo. ¶ Ab Athenaeo libro 9. νεοοσοί ὄρνιθες et ἵπποι dicuntur. Νεοττίδες ἀλεκτορίδων καὶ χηνῶν, Aristoteli sunt foemellae iuvencae e gallinaceo vel anserum genere, quae nuper scilicet parere coeperunt: possunt etiam sic dici antequam pepererint. Athenaeus pullos gallinaceos a Graecis hippos, hoc est quasi equulos vocari scribit: credo, quia pulli proprie sunt equorum, Hermolaus. Ὁ τοῦ νόοσακος ζωμός, id est, pulli gallinacei ius, Dioscorides. Ὀρτάλιχος (vox poetica) tum gallum ipsum tum pullum gallinaceum significat. sed pullum frequentius. vide in Gallo H. a. Ὀρτάλιχοι, pulli qui nondum volare possunt: et galli ipsi Boeotis (quod et Scholiastes Aristophanis scribit,) Varinus. Pullos qui recens apparuerunt, (Ὀρνίθων τὰ ἐν ὄψει ἤδη ὄντα) Graeci νεοττούς vocant, aliqui ὀρτάλιχους, Eustathius. Ἀνορταλίζειν verbum Aristophani in Equitibus efferri et superbire significat: vel leviter agere, et nimis facile aliquid credere. Proprie autem ὀρταλίζειν dicitur de avibus volare incipientibus (ἐπὶ τῶν ἀρχομένων ἀναπτερύσσεσθαι ὀρνίθων. ut et πτερυγίζειν) vel de iis qui pueros in sublime efferunt citato motu, (ἀναῤῥιπτεῖν τὰ νήπια τῶν παιδίων, οἷον ὀρούειν ποιεῖν εἰς ὕψος,) et improprie deinde etiam de aliis motibus, Scholiastes Aristophanis.

Aves προπέται et προπετεῖς dicuntur, quae antequam ocyptera, id est pennae maiores eis enatae aut satis perfectae fuerint, volare gestiunt, inutili et saepe noxio conatu, cum cadant interdum et in humum allidantur. eaedem ὀρτάλιχοι dicuntur, ὡς λίχοντες (γλίχοντες) ὀρούειν, hoc est a cupiditate motus et volatus, Io. Tzetzes 7. 128. Ὄρνιθες δροσερῶν μητέρες ὀρταλίχων, Versus a Suida citatus. Οὐδ’ὁπότ’ὀρτάλιχοι μινυροί ἐπὶ κοῖτον ρῷεν, Theocritus Idyllio 13. Βοσκαδίης χηνός νέον ὀρταλιχῆα, Nicander de pullo anseris. Plura de voce ortálichos leges in Gallo a. Νέβρακες, Pulli gallinacei masculi, Hesychius et Varinus. Alectryòn Graecis gallus est, unde diminutivum ἀλεκτρυόνιον: ut ab alector ἀλεκτορίσκος, et patronymica forma ἀλεκτορίδης, ut scripsimus in Gallo H. a. Pulli Graece vulgo ἀλεκτορόπουλα dicuntur, apud Symeonem Sethi ὀρνιθόπουλα. Alfrach (Arabice) est nomen commune ad omnes pullos, et quandoque dicitur de gallina iuvene, quae nondum ova peperit: sed absolute prolatum significat pullum columbinum, qui nondum volare potest, Andr. Bellunensis. ¶ Pullus Italice dicitur pollo, pollastro, pulcin<o>. sed hic proprie tener adhuc et implumis, pullastro maiusculus et iam mensis aptus. Gallice poulsin, poussin, pol, pollet, cochet, et pollaille de pullastra adultiore. Germanice Huenle, Hünckel. Anglice chyk.

¶ Pullos maturos dicere possumus primo vere exclusos: ut serotinos illos quos patria lingua autumnales appellamus. Et serotini quidem non pariunt ova sub veris initio, quemadmodum illi quos maturos esse dixi. quamobrem non ad pullationem, sed ad veru aluntur, Gyb. Longolius.

C.

¶ Varro pullos pipare dixit, Nonius. Vide in Gallina C. Pipire proprie dicuntur pulli gallinacei (et huiusmodi) Columellae. Urticarum genera quaedam pullis mortifera sunt, quae gallina rostro conatur evellere, Albertus.

E.

¶ Mustelae cinis si detur in offa gallinaceis pullis, tutos esse a mustelis aiunt, Plinius.

F. et G.

De iis quae circa salubritatem pullorum gallinaceorum, et apparatum ad cibum et remedia considerantur, abunde dictum est in Gallinacei historia.

H.

a. Pullus generale vocabulum est omnium alitum: et quadruped<i>um etiam quorundam foetus pulli dicuntur, ut equi et asini, unde pullini dentes, Grapaldus. Pullos dicimus parvos foetus quorumcunque animalium, sed praecipue avium: et inter eas gallinarum praecipue per excellentiam. Sed iumentorum quoque, ut Graeci πῶλον, nos füle. Ranae pullos Horatius dixit, de apibus novellis Columella. Quia tu gallinae filius albae, Nos viles pulli nati inf{o}elicibus ovis, Iuvenalis. Quinetiam arborum atque plantarum pullos dicimus, ut Plinius, unde verba pullulare, pullescere, pullulascere. Pullatio, foetura pullorum, Columellae. Pullities ipsa pullatio vel pulli ipsi: qua voce idem utitur de turture, anseribus et apibus. Georg. Alexandrinus in priscarum vocum enarratione, pullicium, (pulliciem legendum arbitror) interpretatur foeturam pullorum e Varronis lib. 3. Pullinus, quod est pulli. unde pullini dentes, quos primum equi faciunt. Pullarius, qui pullorum curam habet. et qui e pastu pullorum captat auspicia, ut in Gallo h. ostendimus.

c. Alulen, id est cibus pullorum, Vetus Glossographus Avicennae. Insipere, farinam iacere pultis, (lego pullis.) Unde dissipare, obsipare, ut cum rustici dicunt, Obsipa pullis escam, Festus.

h. C. Claudio, M. Perpenna coss. pullus gallinaceus quadrupes natus, Iulius Obsequens. Vide supra in Gallina b. ¶ De auguriis vel auspiciis e pullis, leges in Gallo h. Adversus grandines olim agnum aut pullum immolabant, Caelius Calcagninus in libro de re nautica.

DE GALLINIS SYLVESTRIBUS.

1.  In genere, et de nonnullis etiam particulatim.            2. De rustica gallina.
3.  De meleagride.                                      4. De Africanis vel Numidicis.
5.  De Indicis, vel gallopavis.                6. De alia gallina Indica.        7. De lanatis.
8.  De otide vel tarda.                      9. De tetraone vel tetrace vel erythrotaone.
10. De uro gallo maiore.                                 11. De gallo betulae.
12. De uro gallo minore.                                  13. De grygallo maiore minoreque.
14. De gallinulis terrestribus, et primum de hegeschara vulgo dicta.
15. De arquata maiore, et phaeopode duplici, quarum alteram arquatam minorem vocavi.
16..De ralla terrestri.                       17. De gallinis aquaticis longis cruribus in genere.
18. De avibus quarum veteres meminerunt; quae ad genus gallinaginum aquaticarum referri posse
    videntur.
19. De rusticula, vel perdice rustica maiore.
20. De gallinagine sive rusticula minore.
De duodecim generibus gallinarum aquaticarum, quae circa Argentoratum capiunt, etc.
22. De gallinulis duabus sive ardeolis marinis.                23. De glottide.

DE GALLINIS SYLVESTRIBUS IN GENERE,
et de nonnullis etiam particulatim.

gallos gallinasve sylvestres aut feros ferasve dicamus, utrunque sexum comprehendendo, nihil interest. Dixerimus autem sylvestres potius quam agrestes. Nam agrestes vel pascales eas potius recte appellari puto, quae licet domesticae, non inclusae tamen, sed in agris libere pascuntur nomades Graecis: et similiter fere in columbarum genere. Graeci animalia sylvestria videntur ἄγρια vocare, agrestia vero ἄγροικα, ut Galenus de compos. medic. sec. genera, lib. 3. cap. 5. Sunt sane permulta earum genera, figura, magnitudine, locis in quibus degunt, et aliis quae circa naturam eorum et cibi rationem considerantur, longe differentia: ut imperite illi facere videantur, qui de gallinis sylvestribus in genere aliquid scribunt. Quoniam tamen a veteribus, et recentioribus etiam, pauca quaedam sic scripta inveni, ea unum in locum hic coniungenda existimavi. Fieri autem potest, ut certam aliquam speciem per excellentiam generali galli sylvestris nomine appellarint. Ego vel phasianum, vel magnos gallos montanos sylvestris nomine apud veteres acceperim, medicos praesertim. In theriacae ratione gallum sylvestrem nominat Galenus: id interpretatus Avicenna fasianum marem eo nomine intelligendum prodit, Caelius. Gallus sylvestris, id est fasianus siccior altili, Sylvaticus. ¶ Theophrastus scribit ex gallinaceis libidinosiores domesticis agreste{i}s esse, itemque mares statim a cubile velle coire, foeminas autem magis procedente die, Aelian. Vide supra in Gallo C. ¶ Gallinae montanae in victu attenuante conceduntur a Galeno. ¶ Gallinarum adeps medius est inter anserinum et suillum: sed ex agrestibus gallinis tenuiorum est partium, ut scripsi in Gallo villatico G. sed Graecus codex (lib. 3. de compos. medic. sec. genera) adipis τῶν ἀγροίκων θαλεκτρυόνων καὶ ἀλεκτορίδων mentionem facit, ἄγροικα appellans, quae non in civitatibus sed ruri pascuntur, ut ipse videtur interpretari. Sed quod ad remedia, sylvestrium adipes magis etiam agrestium subtiles dixeris. ¶ Gallinae sylvestres, montanae praesertim, quo cibo captae ali debeant, non constat. Quidam

captas omnino cibum respuere aiunt, aut raro sumere. ¶ Pastilli apparatum e pullastro ex Germanico Baltasaris Coqui libro in Gallo descripsimus. monet autem gallinas sylvestres quoque similiter parari, sed laridum passim infigendum esse, ut solet assandis. De gallinae sylvestris coctura, vide etiam in Pavone.

¶ Dukiphat,דוכיפת , Hebraicum nomen, Levitici undecimo et Deut. 14. R. Salomon exponit gallum sylvestrem duplicata crista, qui vulgo dicatur, ההפא, hachpha, (forte legendum hupa, הופא, sic enim Galli upupam vocant) unde etiam nomen sit, quasi du, id est duas habens, cephot, id est cristas. Chaldaice vocatur נגרשרא (negarschara, ni fallor) id est artifex montis, propter opera sua, ut inquit R. Salomon. Iudaei vulgo Germanice interpretantur Othan, id est maximum gallum sylvestrem, nostri upupam, Paul. Fagius. David Kimhi etiam ex magistrorum sententia gallum sylvestrem interpretatur. Chaldaica translatio Deut. 14. habet כגר טורא, kagar thura, upupam intelligunt: Arabica הדהר, hadhar: Persica אן כהכנך, an coh benak. Septuaginta Deut. 14. porphyrionem verterunt, Levitici 11. upupam, ut et Hieronymus, quod probat Sanctes. Sunt qui gallinam Africanam aut Meleagridem intelligant. ¶ Neelasa, נעלסה, Iob. 39. Kimhi exponit טיוס (ταώς) id est pavones. Sententia haec est: Nunquid (dedisti) alas plausibiles pavonibus, aut pennas ciconiae et plumas. interprete Munstero. Septuaginta Hebraicam vocem relinquunt. Chaldaeus pro neelasa ponit הדנגיל, כדא, hoc est gallum sylvestrem. R. Abraham putat esse struthionem. ¶ Ranan, רנן, ut D. Kimhi docet, avis est quae exultat et sibi placet ob vocem aut pennas, nimirum pavo. In commentariis etiam in Iob. cap. 39. multos scribit pavonem putare. Alii autem esse conijciunt cantu excellentem, veluti הריונייולד (si recte scribitur. lusciniam intelligo, quae gallis russignole dicitur.) Aliqui volunt esse avem quae delectatur in suo canto, Munsterus. Levi ben Gerson alam aut pennam potius avis intelligit. Interpres noster struthionis pennam reddit. Utuntur autem struthionum pennis in cristis qui exultant et laetitiam aut superbiam ostentant. Chaldaeus vertit תרנגיל כרא, id est gallum sylvestrem. Septuaginta περπομένων. זיז, sis vel ziz, Hebraeis nomen generale est de omni fera bestia. Rabini quidam avem maximam interpretantur, quae alis suis extensis Solem obscuret, Psalmo 80. alii simpliciter avem quandam, alii omne reptile agri exponunt. Septuaginta μονιόν ἄγριον, id est aprum, (vide in Apro A.) Chaldaeus thanergul, id est gallum sylvestrem. rursus Septuaginta ὡραιότητα, Psalmo 50. Hieronymus pulchritudinem. Augustinus species. Esaiae 66. Septuaginta εἴσεδον (?). Ionathan מהמר דידזיז יקרהא, mechamar sis iekaraha, Hieronymus omnimodam gloriam, Symmachus pinguedinem, Theodot. multitudo, Aquila παντοδαπήν χώρας, malim παντοδαπήν ὥραν.

¶ Upupam Varinus ἀλεκτρυόνα ἄγριον, id est gallum sylvestrem interpretatur. et Itali quidam eandem gallum paradisi vocitant. Videtur autem ei galli nomen attribui propter cristam. quamvis illam e pluma tantum habet, non ut gallinaceum genus ex cartilagine quadam carnosa. Hebraicam quoque vocem dukiphat, ut paulo ante retuli, alii upupam, alii gallum sylvestrem exponunt. ¶ Κυπαρίοσια, genus gallinaceorum, Hesych. et Varinus.

¶ A Suevis circa Ravenspurgum audio genus quoddam galli sylvestris Riethanen, id est gallos palustres appellari, magnitudine anseris fere, pedibus gallinacei: capitibus pulchris, magnis, in quibus pennae rubicundae spectentur. caudis fere quales galli Italici gerunt. raro capi nisi hyeme aliquando. captos interdum sale condiri. Ab Hieronymo Trago inter feras gallinas nominantur rot hüner, id est gallinae rubicundae Germanice dictae. Longolius hoc Germanicum nomen perdici Grecae attribuit. videtur autem perdicem rubram vulgo dictam intelligere. ¶ Lagopodem alpium nostrarum incolae nominant gallinam saxorum vel nivium, Steinhün, Schneehün, Schrathüun. Attagenem nostram, id est gallinam corylorum, quidam Gallice vel Sabaudice vocant gelinettam, id est gallinulam, vel gallinulam sylvestrem. Supra statim post Attagenem de gallo palustri illo quem Scoti vocant Mürkock, scripsimus, et effigiem eius e Scotia missam addidimus. ¶ Reperitur in Scotia etiam aliud genus galli sylvestris, phasiano carne ac magnitudine simillimum: sed nigra pluma, rubentibus admodum palpebris. sylvestrem agri gallum nostrates (Scoti) dicunt, estque frumento victitans, Hector Boëthius in descriptione Regni Scotiae. Huius alitis effigiem, quam una cum proxime dicta, Cl. V. Henricus a S. Claro e Scotia nobis transmittendam curavit, hic adieci. Scoti in hoc genere marem vocant ane blak cok, id est gallum nigrum: foeminam quae magnitudine inferior e colore dilutior est, ane grey hen, id est gallinam fuscam. Mas collo, pectore, alis coxisque punctis rubicundis aspersus est, foeminam leucophaeam maculae nigrae variant. Supercilia et barbulas in utroque sexu membrana rubens insignit. Anglus quidam hac icone visa, in Anglia etiam capi retulit locis erica plenis.

¶ Eandem avem Guil. Turnerus intelligere videretur, in descriptione quam statim subdemus, nisi foeminae alium colorem tribueret, quam ait magis russam esse perdice, cum foemina galli nigri Scotici fusca sit, ut diximus.

Gallinaceum sylvestre genus apud nos est (inquit Turnerus Anglus, Morhennam vulgo vocant, ni fallor, forte propter colorem maris nigrum ut in Mauris: alii, puto, hethcok, id est gallum ericarum) in quo foemina a mare ita differt, ut duorum generum istiusmodi rerum imperito videri possint. Mas gallo domestico paulo minor totus niger est, excepta ea parte caudae quae podicem tegit, ea enim alba est. Caeterum nigredo huius nonnihil splendescit, ad eum fere modum quo columborum nigrorum torques circa colla splendescunt. ad viriditatem igitur proxime accedit. in capite rubrum quendam habet, sed carneum cirrum, et circa genas duos habet veluti lobos rubros, et eos carneos. Foemina tota maculis distincta est, et a perdice, nisi maior esset, et ruffa magis, aegre dignosci posset. In desertis locis et planis, erica potissimum consitis, ambo degunt. grano vescuntur, et summis ericae germinibus. Breves habent alas, et breves faciunt volatus. Hanc avem attagenem esse conijcerem: sed qui attagenem describunt, marem a foemina non separant. unde colligo eundem fuisse colorem, et eandem figuram maris et foeminae. Quod si attagen non sit, gallina videtur esse Varronis rustica, Haec ille. Verum hanc avem non esse attagenem, ex eius historia apparebit: praesertim cum attagen palustris sit, haec non item. Vide an eadem sit avis, quam Gyb. Longolius attagenem putavit: cuius verba recitabimus infra in Grygallo.

DE GALLINA RUSTICA.

alia videri potest gallina rustica, cuius Columella et Varro meminerunt: alia vero perdix rustica, cuius Martialis, eadem (ni fallor) rusticula Plinio dicta. ¶ Gallinae quae vocantur trium generum sunt, villaticae, et rusticae, et Africanae, Varro et Columella. Rustica gallina non dissimilis villaticae, per aucupem decipitur: eaque plurima est in insula, quam nautae in Ligustico mari sitam producto nomine alitis Gallinariam vocitaverunt, Columella. Gallinae rusticae (inquit Varro) sunt in urbe rarae, nec fere mansuetae sine cavea videntur Romae, similes facie non his villaticis gallinis nostris, sed Africanis aspectu ac facie incontaminata. In ornatibus publicis solent poni cum psittacis, ac merulis albis, item aliis id genus rebus inusitatis. neque fere in villis ova ac pullos faciunt, sed in sylvis. Ab his gallinis dicitur insula Gallinaria appellata, quae est in mari Thusco secundum Italiam contra montes Ligusticos, vigintimillium Albingaunium. alii ab his villaticis invectis a nautis ibi feris factis procreatis, Haec ille. Albingaunii quidem Liguriae oppidi Plinius etiam meminit. est autem illi vicinum Intemelium oppidum, et sic apud Varronem legendum puto, (sic et Hermolaum legisse video,) non vigintimilium, ut Gallinaria insula sita intelligatur contra haec duo Liguriae oppida et Ligusticos montes. ¶ Sylvestres gallinae quae rusticae appellantur, in servitute non foetant: et ideo nihil de his educandis praecipimus, nisi ut cibus ad satietatem praebeatur, quo sint conviviorum epulis aptiores, Columella.

¶ Rusticae gallinae sunt agrestes (sylvestres potius) rostro longiore, quae per diminutionem rusticulae quoque appellantur, Ge. Alexandrinus: quem video gallinaginem vel perdicem rusticam, (quam Galli beccassam a rostri longitudine, nostri Schnepff appellant, Plinius, ut videtur, rusticulam,) pro gallina rustica accepisse. Audio et hodie circa Bononiam in Italia Gallinam rusticam sive rusticellam nominari avem palustrem et lautam, haud scio an beccassam, an aliam quandam. Sed cum Columella gallinam rusticam villaticae non dissimilem faciat, beccassa vero longe dissimilior sit illi quam aliae quaedam sylvestres gallinae, inter alias quaerenda est quae nam tum forma tum magnitudine ad villaticam accedat proxime: qualis illa est cuius e Scotia missae imaginem paulo ante posuimus: vel illa (nisi eadem sit) quam in Anglia reperiri Turnerus scripsit, ut proxime recitavimus: in quo genere mas totus niger est, foemina varia instar perdicis, etc. Rursus cum Varro rusticas non villaticis gallinis sed Africanis aspectu similes scribat, ac facie incontaminata: Africanas autem non alias quam Meleagrides faciat, dubitare aliquis posset, tanquam alia Varronis quam Columellae gallina rustica esset. quod mihi quidem videtur. possunt enim rusticae villaticis reliquo corpore similes esse, facie vero dissimiles. ¶ Gallina apud nos rustica (inquit Turnerus) nusquam reperitur, si gallina illa quam morhennam vocant, (quam supra verbis ipsius descripsimus,) non sit: quamvis de eadem an attagen sit dubitamus.

59 - de Gallina